[2] igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de morte cognati adolescentis subito tacere[m]. tanti criminis descriptione [ne] tamen omnino desistere uideretur, calumnia[m] magiae, quae facilius infamatur quam probatur, eam solum sibi delegit ad accusandum. ac ne id quidem de professo audet, uerum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur. quod tu cum sollertissime animaduertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur. ita totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia perseuerauit. igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab eius pernicie temperarit.
[3] quam quidem uocem et tua aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud praefectum urbi in amplissima causa conuictus est. namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. pudor enim ueluti uestis quanto obsole[n]tior est, tanto incuriosius habetur. et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare. sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro [ma]ximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt. quae etsi possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam, si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam contempsisse. est enim pudentis animi et uerecundi, ut mea opinio fert, uel falsas uitu[pe]rationes grauari, cum etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur, quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi sibimet conscii sunt posse se merito increpari; enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare. quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
[4] Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici: 'accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine' -- pro nefas -- 'disertissimum'. nisi fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus. quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem quod [H]omericus Alexander Hectori:
$ou)/ toi a)po/blht' E)STI\ QEW=N E)RIKUDE/A DW=RA,munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtingunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere etiam philosophis esse uoltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium sollertissimo artificio [argumenta] ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint. sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi: satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.
$O(/SSA KEN AU)TOI\ DW=SIN, E(KW\N D' OU)K A)/N TIS E(/LOITO,
[5] De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem. sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto. sane quidem, si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse, nam omne peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet, de quo di[s]serere publice non possim ita, ut iam de uorsibus di[s]sertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.
[6] Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
'Calpurniane, salue properis uersibus.quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina 'dentem atque russam pumicare gingiuam'.
misi, ut petisti, [tibi] munditias dentium,
nitelas oris ex Arabicis frugibus,
tenuem, candificum, nobilem puluisculum,
complanatorem tumidulae gingiuulae,
conuerritorem pridianae reliquiae,
ne qua uisatur tetra labes sordium,
restrictis forte si labellis riseris.'
[7] uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum. quidni? crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum qui[c]quam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget: omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur. dares nunc aliquem similiter grandiloquum: diceret suo more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et orationis ianua et cogitationum comitium; ego certe pro meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero et liberali uiro competere. est enim ea pars hominis loco celsa, uisu prompta, usu facunda; nam quidem feris et pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectum, uestigio et pabulo proximum, nunquam ferme nisi mortuis aut ad morsum exasperatis conspicitur: hominis uero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere.
[8] uelim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat: quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. nam quae malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare? ceterum qui sese sciat [o]rationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur. et quid ego de homine nato diutius? belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet. nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hiru[n]dines dentibus implectuntur; eas illi, cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo exculpit.
[9] Mitto haec. uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent. sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? an ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audiuit tam [ueri]similem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? 'fecit uorsus Apuleius'. si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? 'at enim ludicros et amatorios fecit'. num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Ciu[i]s cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. 'at philosophi non fuere'. num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, cuius ille lasciuissimus uersus est: $MHRW=N I(MEI/RWN KAI\ $GLUKEROU= STO/MATOS&? et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere:
'et Critias mea delicia est et salua, Charine,recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere:
pars in amore meo, uita, tibi remanet;
ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult,
hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est:
hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.'
'florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.[10] Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum. hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur opera accusent C. Catul[l]um, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu. e[t] quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat. sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia; nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:
carmina dono tibi, serta tuo genio,
carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,
quae bis septeno uere tibi remeat,
serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent,
aetatis florem floribus ut decores.
tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer,
ut nostra exuperes munera muneribus;
pro implexis sertis complexum corpore redde[s],
proque rosis oris sauia purpurei.
quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra
cedent uicta tuo dulciloquo calamo.'
$A)STH\R PRI\N ME\N E)/LAMPES E)NI\ CWOI=SIN *(EW=|OS:item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:
$NU=N DE\ QANW\N LA/MPEIS *(/ESPEROS E)N FQIME/NOIS.
$NU=N O(/TE MHDE\N *)/ALECIS O(/SON MO/NON EI)=F' O(/TI KALO/S,ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam: $W)= E)MO\N E)KMH/NAS QUMO\N $E)/RWTI *DI/WN&.
$W)=PTAI KAI\ PA/NTH| PA=SI PERIBLE/PETAI.&
$QUME/,& [$TI/&] $MHNU/EIS KUSI\N O)STE/ON&; $EI)=T' A)NIH/SEI
$U(/STERON. OU)X OU(/TW *FAI=DRON A)PWLE/SAMEN;
[11] Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio? an uos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus ludere? Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:
'nam castum esse decet pium poetamDiuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus muneraretur, ita scripsit: 'lasciuus uersu, mente pudicus eras', quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. ipsius etiam diui Adriani multa id genus legere me memini. aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit. ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum? cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi; namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.
ipsum, uersiculos nihil necesse est'?
[12] mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et diuersis amatoribus pollentis; earum alteram uulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem: alteram uero caelitem Venerem, praeditam [quae sit] optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; quippe amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incom[i]tum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora co[m]mendet, a contumelia eorum procul absterrere; neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere. quapropter, ut semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: 'amabit sapiens, cupient ceteri', tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.
[13] da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam
contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari; uel si tu id non facis, ego me facile patiar in
huiuscemodi uersibus culpari cum Platone. tibi autem,
Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi
rependuntur, tam attente audis. et ideo hoc etiam peto,
quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc
fecisti, libenter et diligenter.
Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio,
de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: 'habet speculum philosophus, possidet speculum
philosophus'. ut igitur habere concedam -- ne aliquid
obiecisse te credas, si negaro -- , non tamen ex eo accipi
me necesse est exornari quoque ad speculum solere. quid
enim? si choragium thymelicum possiderem, num ex eo
argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi[i] syrmate,
histrionis crocota, +orgia, mimi centunculo? non opinor.
nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor.
quod si neque habere utendi argumentum est neque non
utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur
quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando
et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam,
ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho
quam Cereris mundum profano uidere.
[14] Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam gestare? an tu ignoras nihil esse aspectabilius homini nato quam formam suam? equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui. aut quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae uolunt? nisi forte quod artificio elaboratum laudabile habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est, cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo. quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutina sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis comparet; deest enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo uisi[te]tur imago mire relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis sui morigera; eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur. enimuero quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum et immobilem possidet. tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.
[15] Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo? an turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare? an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut uirtutis laude turpitudinem tegeret? adeo uir omnium sapientissimus speculo etiam ad disciplinam morum utebatur. Demost[h]enen uero, primarium dicendi artificem, quis est qui non sciat semper ante speculum quasi ante magistrum causas meditatum: ita ille summus orator cum a Platone philosopho facundiam [h]ausisset, ab Eubulide dialectico argumentationes edidicisset, nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo petiuit. utrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti? quid, quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum inuisere; nam saepe oportet non modo similitudinem suam, uerum etiam ipsius similitudinis rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu aëeris [f]acti, ut Stoici rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur.
[16] uideturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare et inquirere et cuncta specula,
uel uda uel suda soli, uidere? quibus praeter ista quae
dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis
quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur,
[in] tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra
in cauis auctiora; ubi et cur laeua cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat
penitus, tum foras exerat; cur caua specula, si exaduersum
soli retineantur, appositum fomitem accendant; qui fiat
ut arcus in nubibus uarie, duo[s] soles aemula similitudine
uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat
uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni
quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo
et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses,
mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum
a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. ea res est: praeter quod non sum
iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater
esses ignoraui et adhuc [h]ercle non satis noui. id adeo
factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo
occupatus. ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore
obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam
cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere
quam aliena indagare. igitur hoc mihi aduersum te usu
uenit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato
atque eum alter e tenebris prospectat. nam ad eundem
modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam,
facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus.
[17] Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque scio neque laboro. at tu me scis eadem die tris Oeae manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno seruo comite Oeam uenisse. quod quidem uelim mihi respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est. tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem? 'uenit Apuleius Oeam cum uno seruo'; dein pauculis uerbis intergarritis: 'Apuleius Oeae una die tris manu misit'. ne illud quidem credibile fuisset, cum tribus uenisse, omnes liberasse; quod tamen si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum putares quam tris libertos opulentiae? nescis profecto, nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi Romani paucitate seruorum gloriatos. itane tandem ne haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse? ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam triumphos. M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in o[pe]ratione sua scriptum reliquit, cum in Hispania[m] consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse; quoniam ad uillam publicam uenerat, parum uisum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse. haec Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset.
[18] Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum. enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest. quippe haec et alia flagitia diuitiarum alumni solent; maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta. eadem est enim paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta. eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in [h]odiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat. quod si modo iudices de causa ista sederent C. Fabricius, Gn. Scipio, Manius Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus donatae ad maritos ierunt portantes gloriam domesticam, pecuniam publicam, si Publicola regum exactor et Agrippa populi reconciliator, quorum funus ob tenuis opes a populo Romano collatis [s]extantibus adornatum est, si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia cultus est, si denique omnes illae ueteres prosapiae consulares et censoriae et triumphales breui usura lucis ad iudicium istud remissae audirent, auderesne paupertatem philosopho exprobrare apud tot consules pauperes?
[19] an tibi Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitus est? erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare; quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat. etenim [in] omnibus ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, [h]oneri potius quam usui exuberat. igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem. quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes. quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulata[m], sed uere fungimur?
[20] Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt. namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. et idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. quae quidem uera confessio est paupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues, at enim nec Crassus Diues quantam uolebat; ita cum omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omnibusque potius diues uisus est quam sibi. at contra hi philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur, Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque laus in copia neque culpa in penuria consistit.
[21] sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono? atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto collectior. namque animi ita ut corporis sanitas expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est infirmitatis pluribus indigere. prorsus ad uiuendum uelut ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim similiter etiam in ista uitae humanae tempestate[s] leuia sustentui, grauia demersui. equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
[22] Proinde gratum habui [obiecistis, cum] ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem [so]Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit. [so]Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat. principium dicam, ne me haec ad defensionem putes confinxisse:
[$KRH/TH&] [$PH/RH&] $TIS PO/LIS E)STI\ ME/SW| E)NI\ OI)/NOPIiam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias Pudentillae inuidisses. peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia. uerum tamen hoc Diogeni et Antist[h]eni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules inuictus -- quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula [a]nimis sordent -- , ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes as[s]citus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.
$TU/FW|& [$PO/NTW|&]$,
[23] Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum dis[s]erundum uocasti, ne quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor mihi ac fratri meo relictum a patre |HS XX| paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis et crebris liberalitatibus modice imminutum. nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam retuli, quorundam etiam filias dote auxi; neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii. tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco. at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. neque enim diu est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.
[24] De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio mei[s] scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa. non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est. holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex nobilitate soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium; quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et sol apricus et solum sucidum. enimuero animo hominis extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest? quando non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores? apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus. nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. quo tamen uicto ad Masinissam regem munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum militum nouo conditu[s] splendidissima colonia sumus, in qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p., exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione tueor. cur ergo illa protuli? ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas, potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.
[25] Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente
tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia
simul promere et utraque tamen reprehendere? at non
contraria accusastis? peram et baculum ob auctoritatem,
carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut
deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram? quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatis apud Claudium Maximum dicere,
apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis occupatum? quin, inquam, uana haec conuicia aufertis? quin
ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas? cur uestra oratio rebus
flaccet, strepitu uiget?
Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod
ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit. ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula
exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento,
sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit
in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet
quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus.
Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua
magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen,
sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere
leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem
magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat,
quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae
imbuant -- uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum,
Maxime, recognosce: $DI\S E(PTA\ DE\ GENO/MENON E)TW=N TO\N PAI=DA
$PARALAMBA/NOUSIN OU(\S E)KEI=NOI BASILEI/OUS PAIDAGWGOU\S O)NO$MA/ZOUSIN: EI)SI\N DE\ E)CEILEGME/NOI *PERSW=N OI( A)/RISTOI DO/CANTES
$E)N H(LIKI/A| TE/TTARES, O(/ TE SOFW/TATOS KAI\ O( DIKAIO/TATOS KAI\ O(
$SWFRONE/STATOS KAI\ O( A)NDREIO/TATOS. W(=N O( ME\N MAGEI/AN TE
$DIDA/SKEI TH\N *ZWROA/STROU TOU= *)WROMA/ZOU: E)/STI DE\ TOU=TO
$QEW=N QERAPEI/A: DIDA/SKEI DE\ KAI\ TA\ BASILIKA/.&
[26] auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare. idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum reliquit: $TA\S DE\ E)PW|DA\S EI)=NAI TOU\S LO/GOUS TOU\S KALOU/S. quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi bona uerba uel Zoroastri sacerdotia? sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili[a] quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur. neque enim tam occulta et diuina potentia caueri potest itidem ut cetera. sicarium qui in iudicium uocat, comitatus uenit; qui uenenarium accusat, scrupulosius cibatur; qui furem arguit, sua custodit. enimuero qui magum qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem caecam et ineuitabilem prohibeat? nullis scilicet; et ideo id genus crimen non est eius accusare, qui credit.
[27] uerum
haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas
meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant
deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos,
partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant
et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim
fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes,
ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati
daemonion, Platonis $TO\ A)GAQO/N&. gratulor igitur mihi, cum
et ego tot ac tantis uiris adnumeror.
Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. 'cur' inquit
'piscium quaedam genera quaesisti?' quasi id cognitionis
gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae
causa liceret. 'cur mulier libera tibi nupsit post annos
XIII uiduitatis?' quasi non magis mirandum sit quod tot
annis non nubserit. 'cur prius, quam tibi nuberet, scripsit
nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?' quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. 'at enim
maior natu non est iuuenem aspernata.' igitur hoc ipsum
argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet
mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori. iam et illa
similia: 'habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit':
quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere.
'cecidit praesente Apuleio puer.' quid enim, si iuuenis,
quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo
corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? hiscine
argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio
mulieris et obsonio piscium?
[28] Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus. atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere. primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere; dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur. ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit; inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta est. quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.
[29] Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian ualet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur? (credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.) quin igitur etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui. eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso para[n]tur non cenae, sed magiae desiderari? quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum, (quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei uenalis (cuius tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur) -- si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.
[30] 'Pisces' inquit 'quaeris'. nolo negare. sed, oro te, qui pisces quaerit, magus est? equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. an soli pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum? hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. tam rudis uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter? quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? nisi forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur pelago exorta. audi sis, Tannoni Pudens, quam multa nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti. at si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad hanc rem solere; ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenisat tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda. postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris. memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse. igitur unum etiam poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent qui Laeuium legere:
pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus
et matri praereptus amor.
philtra omnia undique eruunt:[31] haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset; enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus? ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi, fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi profundo; quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisse[t], si quid[em] in his utile ad magian comperisset. sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non mari, sed terrae [a]scripsisse[t], cum de quadam saga ad hunc modum memorauit:
antipathes illud quaeritur,
trochiscili, ung[u]es, taeniae,
radiculae, herbae, surculi,
saurae inlices bicodulae,
hinnientium dulcedines.
$H(\ TO/SA FA/RMAKA H)/DH, O(/SA TRE/FEI $EU)REI=A XQW/N&itemque alibi carminum similiter:
$TH=| PLEI=STA FE/REI ZEI/DWROS A)/ROURAcum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Prot[h]eus faciem nec Vlixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. at uos soli reperti estis ex omni memoria, qui uim [h]erbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de summis montibus in mare transferatis et penitus piscium uentribus insuatis. igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
$FA/RMAKA, POLLA\ ME\N E)SQLA\ MEMIGME/NA, POLLA\ DE\ LUGRA/,
[32] Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus. nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare. num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus est? eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui uectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse; etiam mergos et delfinos et scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt. 'cur ergo tu quaeris?' nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue; ut si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?
[33] Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti; falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themis[c]on seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum; nam quidem leporem nondum etiam inuenit. sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur, cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit: 'interfeminium tegat et femoris obiectu et palmae uelamento.'
[34] Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino commutescat. cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum propinquitate uim similem rerum coniectam? et fortasse an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal; disce enim nomina rerum Latina, quae propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses. memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
[35] Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a me quaesitum fingeretis. haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur. quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurim[is]os piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echin[or]um caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur? neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo suspiciones. posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari spuria et fascina propter nominum similitudinem: qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum? ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis; equidem, cum haec ab illis quasi grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam patientiam mirabar.
[36] Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur, accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theop[h]rastum et [t]Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis $PERI\ ZW/|WN GENE/SEWS, PERI\ ZW/|WN A)NATOMH=S, PERI\ ZW/|WN I(STORI/AS multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare. prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt. interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.
[37] Sophocles poeta
Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur
accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet,
protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo
tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione
sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis
displicerent. ibi ego comperior om[a]nis iudices tanto poetae adsurrexisse,
miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec
ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
Inuenisti tu
librum? beasti. cedo enim experiamur, an et mihi possint in iudicio litterae
meae prodesse. lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. at tu interea,
dum legit, [t]aquam[quam] sustine. --
[38] Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni cuiusque eorum generis feminae subent[ant], mares suriant, quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparos -- ita enim Latine appello quae Graeci $ZW|OTO/KA& et $W)|OTO/KA& -- et, ne [o]perose animalium genitum pergam, deinde de differentia et uictu et membris et aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum me[morabiles res et] cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. uel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec pronuntiata uocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: $SELA/XEIA, MALA/KEIA, MALA$KO/STRAKA, XONDRA/KANQA, O)STRAKO/DERMA, KARXARO/DONTA, A)MFI/BIA, $LEPIDWTA/, FOLIDWTA/, DERMO/PTERA, STEGANO/PODA, MONH/RH, SUNA$GELASTIKA/& -- possum etiam pergere; sed non est operae in istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera. haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata. --
[39] Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an [de] diis immortalibus matri et patri credere? Q. Ennius hedyphagetica [a] uersibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. paucos uersus memini, eos dicam:
Omnibus ut Clipea praestat mustela marina,alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.
mures sunt Aeni, asp[e]ra ostrea plurima Abydi[mus].
Mytilenae est pecten C[h]aradrumque apud Ambraciae sus.
Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume.
apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
Surrenti t[u] elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene sup[p]remi
(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque)
melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam.
polypus Corcyrae, caluaria pinguia [a]carnae,
purpura[m], mu[r]riculi, mures, dulces quoque echini.
[40] Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia fit, criminosum est. 'at enim' inquit 'piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themis[c]on seruus attulit?' quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum de[ni]que numero de[ni]que causa conscribere ac libros $A)NATOMW=N& Aristoteli et explorare studio et augere. atque adeo summe miror quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim, praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo ago, ut quiuis uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum et magnificum debere, si qu[o] eat, in primori fronte animum gestare. hunc adeo pisciculum, quem uos leporem marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi; necdum etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda; quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt. quod Aristoteles si [scisset, n]umquam profecto omisisset scribto prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo corculum situm pro maximo memorauit.
[41] 'piscem' inquit
'proscidisti'. hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non
fuisset? 'piscem proscidisti'. quod crudum, id accusas? si cocto uentrem
rusparer, hepatia suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens
suomet obson[i]o discit, eam rem non putares accusandam; atqui maius crimen est
philosopho comesse piscis quam inspicere. an hariolis licet iocinera rimari,
philosopho contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium haruspicem,
omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas, quod ego et Maximus in Aristotele
miramur? cuius nisi libros bibliothecis exegeris et studiosorum manibus
extorseris, accusare me non potes. sed de hoc paene plura quam debui.
Nunc praeterea
uide, quam ipsi sese reuincant; aiunt mulierem magicis artibus, marinis
illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae
mediterran[e]is montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia
repperientur. quod ego gratulor nescire istos legisse me Theophrasti quoque
$PERI\ DAKE/TWN
KAI\ BLHT&[$IK&]$W=N& et Nicandri $QHRIAKA/&;
ceterum me etiam ueneficii reum postularent; at quidem hoc negotium ex lectione
et aemulatione Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante, qui
ait eum, qui ista uestiget, $A)METAME/LHTON PAIDIA\N E)N BI/W| $PAI/ZEIN&.
[42] Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et nequius excogitatum. scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid de rebus peruulgatioribus etiam creditis fingendum esse. igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nesciente[m] sui excitatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi; enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse. quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur. memini me apud Varronem philosophum, uirum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum hoc etiam legere: Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse. itemque Fabium, cum quingentos denarium perdidisset, ad Nigidium consultum uenisse; ab eo pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi; unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est.
[43] Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare; quin et illud mecum reputo posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum delenimento soporari et ad obliuionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam sopore futura rerum praesagare. uerum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile resumatur. non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi. quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare. ceterum Thallus, quem nominastis, medico potius quam mago indiget; est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus. maximus omnium magus est, quo praesente Thallus diu steterit: ita plerumque morbo ceu somno uergens inclinatur.
[44] eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistis, quod forte me coram semel decidit. conserui eius plerique adsunt, quos ex[h]iberi denuntiastis. possunt dicere omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. et quid ego de seruis? uos ipsi uidetis; negate Thallum multo prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro; omnium rerum conuictum me fatebor, nisi rus adeo iam diu ablegatus est in longinquos agros, ne familiam contaminaret: quod ita factum nec ab illis negari potest. eo nec potuit hodie a nobis exhiberi. nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. adsunt XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat. interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum. non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum. bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo responsum speret. uelle[m] hercle adesset: tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares; iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.
[45] XIIII seruos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quaestionem nihil uteris? unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. quae alia est euidentior calumnia? XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas. postremo quid uis? puta Thallum adesse: uis probare eum praesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id factum dicis? hoc puer nescit, ego non factum reuinco; nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. cur ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina? an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus? quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile eiusdem ualetudinis hominem uertigine sui corripit, ita spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat; ac multo plus ad caducos[e] consternendos figulus ualet quam magus. tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem: ego non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil ad re[li]gionem refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares. puer cecidit, puer uidit: num etiam puer aliqui incantauit?
[46] Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco. cupio enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens, ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet ad hoc utare. dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid [di]dicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros. quid expalluisti? quid taces? hocine accusare est, hocine tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari? quod si forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII seruis quos ex[h]ibui ad aliquid utere.
[47] aut cur sisti postulabas tantam familiam? magiae accusans de XV seruis denuntiasti: quid, si de ui accusares, quot tandem seruos postulares? sciunt ergo aliquid XV serui et occultum est. an occultum non est et magicum est? alterum horum fatearis necesse est, aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse. magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur: et tu quindecim seruos uis interfuisse? nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an conuiuium tempestiuum? XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati? cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi sunt? XV liberi homines populus est, totidem serui familia, totidem uincti ergastulum. an adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis tenerent? at nullas hostias nisi gallinas nominastis. an ut grana turis numerarent, an ut Thallum prosternerent?
[48] Mulierem etiam liberam perductam ad me domum dixistis eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse. ut uideo, uos palaestritam, non magum accusatum uenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negauit tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibi aurem nimis inquietam, confestim discessisse. hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem. dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi. responderunt: 'ut mulier rueret'. 'quid deinde? mortua est?' inquis. negarunt. 'quid ergo dicitis? quod Apulei commodum, si ruisset?' ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. ceterum negare factum facilis res est et nullo patrono indiget: recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum et difficile est. frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam habuit ut fieret. ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. dicam igitur quam breuissime potuero; etenim admonendus es mihi, non docendus.
[49] Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, [is] igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uuida et frigida et h[i]is duae aduorsae, non congruant; id adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigrauit. sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.
[50] quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporis prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur; pectoris enim primorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat. sed cui hoc usu uenerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur; ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat. enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit. eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat; quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. sed si usque adeo aucta est, ut etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci $I(ERA\N NO/SON&, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.
[51] Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redu[n]dauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae. [et] ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti; nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt. Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam. longum est, si uelim Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere; est enim etiam eius egregius liber de caducis. quibus tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut senium more ceterorum serpentium temporibus statutis exuant; sed nisi confestim eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant. haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad [me et] mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.
[52] Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. atqui contende, si uis, furorem tuum cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus; postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat; falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.
[53] Quin etiam -- quod praeterii -- sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminari[s]. ais enim me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. quid igitur? furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti: 'habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod dico, quia id dico quod nescio.' o pulchra argumenta et aperte crimen reuincentia. 'hoc fuit, quoniam quid fuerit ignoro.' solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis; tantum super omnis stultitia euectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti. Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet. libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine uinculo. quidni enim? magicae res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali? an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse? denique ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis: atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.
[54] Tibi adeo permitto, finge quiduis, [r]eminiscere, excogita, quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum decertarem. aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum aut sacro traditum aut somnio imperatum; mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare. nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet. haud sciam an rursus, ut soles, dicas: 'quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares potissimum deposuisti?' itane est, Aemiliane? sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum. 'quam ob rem piscis quaeris?' 'cur aegram mulierem inspexisti?' 'quid in sudario habuisti?' utrum tu accusatum an interrogatum uenisti? si accusatum, tute argue quae dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis. ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi. quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur. uotum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitas preces in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid optasti? contra: nihil in templo precatus es: igitur magus es; aut cur deos non rogasti? similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. dies me deficiet, si omnia uelim persequi, quorum rationem similiter calumniator flagitabit. praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.
[55] Haec quanta sint
et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite
aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum
equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui: etiam quod non necesse est
confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid
in sudario habuerim. at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in
bybliotheca Pontiani possim negare ac, [si] maxime fuisse concedam, tamen habeam
dicere nihil in eo inuolutum fuisse, -- quae si dicam, neque testimonio aliquo
neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais,
qui uiderit -- tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum. sic enim, si
uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum
utrem uentosissimum manticularentur. uin dicam, cuius modi illas res in sudario
obuolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur.
Sacrorum
pleraque initia in Graecia participaui. eorum quaedam signa et monumenta tradita
mihi a sacerdotibus sedulo conseruo. nihil insolitum, nihil incognitum dico. uel
unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et
absque omnibus profanis tacite ueneremini. at ego, ut dixi, multiiuga sacra et
plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici. nec
hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus
Oeam ueneram p[l]ublice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me
tuli et quot sacra nossem percensui. ea disputatio celebratissima est, uulgo
legitur, in omnibus manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione
Aesculapii religiosis Oeensibus commendata. dicite aliquis, si qui forte
meminit, huius loci principium. -- audisne, Maxime, multos suggerentis? immo,
ecce etiam liber offertur. recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis
humanissimo uultu auditionem te istam non grauari. --
[56] Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum? quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus uestitus est; sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur. atque ego scio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi habere res diuinas deridere. nam, ut audio partim Oe[e]nsium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia[m] manum labris admouere. iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt, segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit; nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut lucus consecratus. ecquid ego de luco et delubro loquor? negant uidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius aut lapidem unctum aut ramum coronatum. igitur adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob deorum contemptum, Mezentius. quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire. sed ego, quid de me Mezentius sentiat, manum non uorterim, ceteris autem clarissima uoce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego adseruem. nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.
[57] Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus. testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur. idque se ait Crassus, quamquam in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo et auium plumis comperisse. scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret -- est enim Crassus iste, qui non inuitus de die in ganeas conrepat -- , in illo cauponii nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum. quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria hic quidem est oculatus; Vlixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captauit: Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit. sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit idem sagacitate odorandi canes et uulturios; cui enim cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat? est quidem Crassus iste summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad eum Alexandria[m] uini aura quam fumi perueniret.
[58] intellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse: postquam Alexandria reuenerit, domum suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse. quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum me, si quid eius facere uellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret; praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum. nihil dicis, Aemiliane, non est ueri simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum. unde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos? an ex fumi colore? uidelicet fumus nocturnus nigrior est eoque diurno fumo differt. cur autem suspicax seruus ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet? cur illae plumae quasi plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? non insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.
[59] Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus remeauit? an parietes suos detergit? an, quod uerius est, ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem uiderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius testimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare. is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebria[mine] sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum [latum], saliuosa labia, uocem absonam, manuum tremorem, ructus popinam. patrimonium omne iam pridem abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locauit; nam temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.
[60] Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui. ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque, Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam sunt [in]solita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, -- nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti. uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum foret [Crasso], crassum quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.
[61] Unum etiam
crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli
fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica
ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit [s]celeti forma turpe et horribile,
tamen impendio colere et Graeco uocabulo $BASILE/A&
nuncupare. nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim
apprehendens omnem calumniae textum retexo.
Occulta fuisse
fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius uos adeo artificem non
ignorastis, ut ei, praesto adesset, denuntiaueritis? en adest Cornelius
Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui
tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa
cum fide et ueritate percensuit: me, cum apud eum multas geometricas formas e
buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam
mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque
uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea,
exculperet. igitur primo buxeam temptasse[t]. interim dum ego ruri ago, Sicinium
Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a
muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore
et durabiliore uti faceret adhortatum: id munus cum primis mihi gratum fore.
secundum ea se fecisse, proinde ut loculi[s] suppetebant. ita minutatim ex
tabellis compacta crassitudine Mercuriolum expediri potuisse.
[62] Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat? immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat? occulte fabricatum esse dixistis quo[d] Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt. lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit uos commentiri, quem [quem] afuisse in eo tempore scitis, quem ius[s]isse fieri qualicumque materia probatum est.
[63] Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, prorsus horribilem et larualem. quodsi compertum habebatis tam e[n]uidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem libere mentiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam meae consuetudinis uobis adempta est. nam morem mihi habeo, qu[o]quo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictima[s] supplicare. dudum ergo cum audire[m] sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est. cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. em uobis, quem scele[s]tus ille sceletum nominabat. auditisne reclamationem omnium qui adsunt? auditisne mendacii uestri damnationem? non uos tot calumniarum tandem dispudet? hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod appellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne et commune simulacrum est? accipe quaeso, Maxime, et contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata. em uide, quam facies eius decora et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem festiue circa humeros uestis substricta sit. hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla uidet aut omnia neglegit; hunc denique qui laruam putat, ipse est laruans.
[64] At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid laruarum, oc[c]ulis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito haud longe abes[t]. ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et caeleste. quin altitudinis studio secta ista etiam caelo ipso sublimiora quaepiam uesti[ga]uit et in extimo mundi tergo stetit. scit me uera dicere Maximus, qui $TO\N U(PER$OURA/NION TO/PON& et $OU)RANOU= NW=TON& legit in Phaedro diligenter. idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone $BASILEU/S& nuncupatus: $PERI\ TO\N PA/NTWN BASILE/A $PA/NT' E)STI\ KAI\ E)KEI/NOU E(/NEKA PA/NTA& , quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.
[65] en ultro augeo
magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam $BASILE/A&;
quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo.
De nomine ut
inpraesentiarum satis dixi. quod superest, nec ipse sum nescius quosdam
circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno
simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam
cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant
omnem suspicionem criminis abunde confutatam. audi igitur cui cura cognoscere
est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam
senis de nouissimo legum libro auditurus: $QEOI=SIN DE\
A)NAQH/MATA XREW\N E)/MMETRA $TO\N ME/TRION A)/NDRA A)NATIQE/NTA DWREI=SQAI. GH=
ME\N OU)=N $E(STI/A TE OI)KH/SEWS I(ERA\ PA=SI PA/NTWN QEW=N: MHDEI\S OU)=N
$DEUTE/RWS I(ERA\ KAQIEROU/TW QEOI=S2& -- hoc eo prohibet, ut delubra
nemo audeat priuatim constituere; censet enim satis esse ciuibus ad immolandas
uictimas templa publica -- deinde subnectit: $XRUSO\S DE\ KAI\
A)/RGUROS E)N A)/LLAIS $PO/LESIN I)DI/A| KAI\ E)N I(EROI=S E)STIN E)PI/FQONON
KTH=MA, E)LE/FAS $DE\ A)PO\ LELOIPO/TOS YUXH\N SW/MATOS OU)K EU)/XARI A)NA/QHMA,
$SI/DHROS DE\ KAI\ XALKO\S POLE/MWN O)/RGANA: CU/LOU DE\ MONO/$CULON O(/ TI A)\N
QE/LH| TIS A)NATIQE/TW, KAI\ LI/QOU W(SAU/TWS.& ut omnium assensus
declarauit, Maxime quique in consilio estis, competentissime uideor usus Platone
ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me uidetis.
[66] Nunc tempus est
ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel adeo totius rei ordinem paulo altius
petere, ut omnibus manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse
Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem, fugere semper a domo
ista debuisse, quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium, -- nisi
ipsa mulier tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum.
Neque enim
ulla alia causa praeter cassam inuidiam repperiri potest, quae iudicium istud
mihi et multa antea pericula uitae conflauerit. ceterum cur Aemilianus
commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne
tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum ire? neque
autem gloriae causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mucius A.
Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius M' Aquilium, C. Curio Q.
Metellum. quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc
rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus suis
noscerentur. qui mos incipientibus adulescentulis ad illustrandum ingenii florem
apud antiquos concessus diu exoleuit. quod si nunc quoque frequens esset, tamen
ab hoc procul abfuisset; nam neque facundiae ostentatio rudi et indocto neque
gloriae cupido rustico et barbaro neque inceptio patrociniorum capulari seni
congruisset; nisi forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis
maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit. at hoc
ego Aemiliano, non huic Afro, sed illi Africano et Numantino et praeterea
Censorio uix credidissem: ne huic frutici credam non modo odium peccatorum, sed
saltem. intellectum inesse.
[67] Quid igitur est? cuiuis clarius dilucet aliam rem inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit. quin[que] igitur res sunt, quas me oportet disputare. nam si probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere: una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere; altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; nouissima et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit. ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in uilla extorsisse. quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem. mihi credite, quod reabse intelle[ge]tur: oppido quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.
[68] Nunc dum
ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso
se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri,
quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et
fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
Aemilia
Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta
fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in
potestate paterni aui -- nam superstite patre Amicus decesserat -- per annos
ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso
aetatis suae flore tam diu uidua. sed puerorum auus inuita[m] eam conciliare
studebat [in] ceterum filio[s] suo[s] Sicinio Claro eoque ceteros procos
absterrebat; et praeterea minabatur, si extrario nubsisse[t], nihil se filiis
eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum. quam condicione[m] cum
obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis
eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum
Sicinio Claro, uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum
puerorum auus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus,
qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.
[69] eo scrupulo liberata cum a principibus uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in uiduitate non permanendum; quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudine[m] corporis ferre non poterat. mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur. medici cum obstetricibus consentiebant penuria matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem medicandum. consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem. saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere; at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat. cedo tu epistolam uel potius da ipsi: legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat. Estne haec tua epistola? quid palluisti? nam erubescere tu quidem non potes. estne tua ista subscribtio? -- recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi[s] sit mecum quam secum dissensio. --
[70] Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? 'nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio.' recte tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infesta[m] malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem scire[t], maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui plene allegauit. dixit illa omnia de ualetudine: nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse; tandem aliquando se quoque paterentur solitudini[s] suae et aegritudini subuenire; ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae. --
[71] Satis puto ex [h]istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam [uti]quam me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Roma[m] aduolauit metuens, ne si quem auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in faculta[ti]bus matris sitae erant. auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies po[s]sidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mus[s]itabat; a[d]uersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.
[72] Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. dixissem hercule 'quod utinam numquam euenisset', ni me uxoris meae respectus prohiberet. hiemps anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios i[s]tos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia circa ho[no]rem meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide; quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.
[73] Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. interibi reualesco; dissero aliquid postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce 'insigniter' adclamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium. mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur) -- si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum. nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam de[ni]que impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram. mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem. persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat. uix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.
[74] Vtinam hercule
possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio tran[s]gredi, ne
Pontiano, cui [h]errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc
leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam
uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea
nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium
nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis
illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio
uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in
terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem,
quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero,
operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit.
Hic est enim
pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor,
hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et
flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum
postulatum. et sane habet in [h]istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium
depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium
malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar,
iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim in pueritia,
priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda
morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut
audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam histrionis habuisse
praeter impudicitiam.
[75] in hac etiam aetate qua nunc est -- qui istum di perduint! multus honos auribus praefandus est -- domus eius tota lenonia, tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa, filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa inter uirum et uxorem no[n]ta[m] conlusio: qui amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat, suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem; nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, 'pax' inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium [XXX] deuorandum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.
[76] Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum contumeliis [alere] abnuit; filia autem per adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset. Pontianus ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo ante, quam duceret, a quodam honestissimo iuuene, cui prius pacta fuerat, post satietatem derelictam. uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem. uectabatur octaphoro, uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum circumspectatrix, quam inmodica sui ostentatrix. quis non disciplina[m] matris agnouit, cum in puella uideret i[m]medicatum os et purpurissatas genas et inlices oculos. dos erat a creditore omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior quam domus exhausta et plena liberis postulabat.
[77] Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat; suadet, quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat; ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum. quid multis? iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. it ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia: matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum; respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari; eo uel magis sibi auxilium mariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.
[78] Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo): se mihi sua manu mortem allaturum. uix hercule possum irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. tune, effeminatissime, tua manu cuiquam uiro mortem minitari[s]? at qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clyteme[n]strae? quas tamen cum saltas -- tanta mo[l]litia animi, tanta formido ferri est -- , sine cludine saltas. sed ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire; quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem istorum pro me reperiuntur.
[79] quamquam, etsi destrictius magum me dixisset, posset uideri excusabunda se filio uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse. an sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est, ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri? quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcircone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? uos tot argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis: illa uno uerbo probaret? et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur. quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis? ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit. 'magum te scripsit Pudentilla: igitur magus es.' quid, si consulem me scripsisset: consul essem? quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si innocentem? num aliquid horum putares idcirco, quod illa dixisset? nihil scilicet. atqui periniurium est ei fidem in peioribus [habere, cui in melioribus] non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem. 'sed' inquit 'animi [furens] fuit, efflictim te amabat.' concedo interim. num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit? c[r]edo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.
[80] postremo quid
uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet? sanam dices? nihil ergo erat
magicis artibus passa. insanam respondebis? nesciit ergo quid scribserit, eoque
ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana, insanam se esse
nescisset. nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere
sese non tacet et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis hoc
repugnat: 'ego insanio', quod uerum non est, nisi sciens dicit; porro sanus est,
qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam
caecitas se uidere. igitur Pudentilla compos mentis fuit, si compotem mentis se
non putabat. possum, si uelim, pluribus, sed mitto dialectica. ipsas litteras
longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et
accommodatas recitabo. accipe tu et lege, usque dum ego interloquar. --
Sustine
paulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum rei uentum est. adhuc enim, Maxime,
quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed ordinem
repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa uiduitate, de remedio
ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano
cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.
[81] Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo [o]missa memorabili laude Rufini uice[m] mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesiuit. multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti: sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. quis Palamedes, qui[s] Sisyphus, quis denique Eurybates aut Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominaui et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macc[h]i prorsus et bucc[h]ones uidebuntur. o mirum commentum! o subtilitas digna carcere et robore! quis credat effici potuisse, ut quae defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur? est hercule incredibile. sed hoc incredibile qui sit factum, probabo.
[82] Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret. uerba ipsa ad hunc modum se habebant: $*)APOLE/I+OS MA/GOS, KAI\ E)GW\ U(P' AU)TOU= MEMA/GEUMAI KAI\ $E)RW=. E)LQE\ TOI/NUN PRO\S E)ME/, E(/WS E)/TI SWFRONW=.& haec ipsa uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat; turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat: satis esse confessionem mulieris de magia cognosci. quid quaeris? uerisimile omnibus uisum; quae purgandi mei gratia scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud imperitos conciuere. turbabat impurus hic in medio foro bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat: 'Apuleius magus; dicit ipsa quae sentit et patitur; quid uultis amplius?' nemo erat qui pro me ferret ac sic responderet: 'totam sodes epistulam cedo: sine omnia inspiciam, [a] principio ad finem perlegam. multa sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri obnoxia. cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur'. haec et id genus ea quam merito tunc dici potuerunt; ipse ordo epistulae ostendat.
[83] At tu,
Aemiliane, recognosce, an et haec mecum testato descripseris: $BOULOME/NHN GA/R ME DI'
A(\S EI)=PON AI)$TI/AS GAMHQH=NAI, AU)TO\S E)/PEISAS TOU=TON A)NTI\ PA/NTWN
AI(REI=$SQAI, QAUMA/ZWN TO\N A)/NDRA KAI\ SPOUDA/ZWN AU)TO\N OI)KEI=ON $U(MI=N
DI' E)MOU= POIEI=SQAI. NU=N DE\ W(S KAT&[$H/G&]$OROI H(MW=N $KAKOH/QEIS
SE A)NAPEI/QOUSIN, AI)FNI/DION E)GE/NETO *)APOLE/I+OS $MA/GOS, KAI\ E)GW\
MEMA/GEUMAI U(P' AU)TOU= KAI\ E)RW=. E)LQE\ TOI/$NUN PRO\S E)ME/, E(/WS E)/TI
SWFRONW=.&
Oro te,
Maxime, si litterae ita, ut partim uocales dicuntur, etiam propriam uocem
usurparent, si uerba ita, ut poetae aiunt, pinnis apta uulgo uolarent, nonne,
cum primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet, pauca legeret, multa et
meliora sciens reticeret, nonne tunc ceterae litterae sceleste se detineri
proclamassent, uerba suppressa de Rufini manibus foras euolassent, totum forum
tumultu complessent: 'se quoque a Pudentilla missas, sibi etiam quae dicerent
mandata; improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti
nec auscultarent, sibi potius audirent; Apuleium magiae non accusatum a
Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum'? quae omnia etsi tum dicta non sunt,
tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent. patent artes tuae,
Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est: ueritas olim interuersa nun[c] se
fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.
[84] Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco, quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non inuidebo. dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier obcantata, uecors, amens, amans: $*)EGW\ OU)/TE MEMA/GEUMAI $OU)/&[$TE&]$T' E)RW=. TH\N EI(MARME/NHN E)KF.& etiamne amplius? reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est uel potius omnino sublata. quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis. tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla[m] impertita mora subneruiasti. finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam. hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari? sed sum[ne] ego insci[t]us, qui postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?
[85] Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia? hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut matris suae epistulas quas putat amatorias pro tribunali procons(ulari) recitet apud uirum sanctissimum Cl(audium) Maximum, ante has imp(eratoris) Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet? quis tam est mitis quin exacerbescat? tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis? tune, quid in cubiculo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina aest[imetur. nihil]ne tu in ea cogitas nisi unam parentis religionem? o infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses, o ingrati XIIII anni uiduitatis! uipera, ut audio, exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur: at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur. silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima protrahuntur. hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias? hiscine te patruus disciplinis erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non audeas ducere uxorem? est ille poetae uersus non ignotus: 'odi puerulos praecoqui sapientia', sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit, cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi pueritia, cana malitia? uel potius hoc magis noxium, quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam iniuriae sufficit -- iniuriae dico? immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.
[86] Athenienses quidem propter commune ius humanitatis ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta; hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni. tales hostes aduersum hostem: tu qualis filius aduersum matrem. uides, quam similia contendam. tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes; pudore tamen aliquo impedirere. immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses. at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret. miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.
[87] ceterum nequeo
in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras
pueri et eiusdem accusatoris me[i] offuturas.
Fuit et illa
commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua
uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam. cur ego blandirem, si
magia confidebam? qua autem uia ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam
scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet? cur praeterea
tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt
nequaquam Graecae linguae imperitum? cur autem tam absurdis tamque tabernariis
blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite
lasciuire? sic est profecto, cuiuis palam est: hic, qui epistulam Pudentillae
Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius
commendauit.
Sed iam de
epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero: Pudentillam, quae
scribserat dissimulamenti causa et deridiculi: $E)LQE\ TOI/NUN, E(/WS
E)/TI SWFRONW=,& post hasce litteras euocasse ad se filios et nurum,
cum his ferme duobus mensibus conuersatam. dicat hic pius filius, quid in eo
tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit;
neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime
subscripsisse; neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitum, ut sibi ab
insidiis Rufini caueret; neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum
miserat, uulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset; neget post ista quae
dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem condicto loco nubsisse.
[88] quippe ita
placuerat, in suburbana uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad
sportulas conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia
nummum [in] populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic
puerulus toga est inuolutus, praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis
supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.
Habes,
Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in
oppido sint, sed in uilla suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum
denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum. estne causa idonea?
miror tamen, quod tu a[m] uilla[m] tantopere abhorreas, qui plerumque rure
uersere. lex quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad hunc modum
interdicit: 'uxorem in uilla ne ducito'; immo si uerum uelis, uxor ad prolem
multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco
sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater futura in ipso materno
si[nu] nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita
cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines uitium
et arborum germina. ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo
congruit:
$PAI/DWN $E)P' A)RO/TW| GNHSI/WN E)PI\ SPORA=|.&Romanorum etiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus non modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in agris offerebantur. cohibe[b]am me in tam prolixo loco, ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.
[89] De aetate uero
Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta
annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam [non] necesse
est in re tam perspicua pluribus disputare.
Pater eius
natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario
publico partim domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu
Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat,
consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet
quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est, liberalius agam, --
nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur uicissim
decem annos -- Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem annorum mulierem
ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium
faciam, uiginti annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari: nisi
fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum
aetatis ire. o falsum audax et nimium, o mendacium uiginti annorum exilio
puniendum. dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera. si
triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse,
quos circulare debueris digitos adgessisse. cum uero quadraginta, quae facilius
ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non
potes[t] digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus
binos cuiusque anni consules numerasti.
[90] Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen [h]abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri pot[u]erint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire: certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, [ni]si nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam: si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis, ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel + his + Moses uel I[oh]annes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.
[91] Vide quaeso,
Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim
percensui. quid faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec et multo
plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me
legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem
communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro
confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina,
Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis
ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existiment, nauci non putabo;
quod institui pergam disputare: nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis
ad nuptias prolectandi.
Formam
mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem
uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et
uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione fatigare te non est consilium;
nihil uerbis opus est, cum multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus
omnia contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt, facta
impraesentiarum et prouisa in posterum deprehendis: iam primum mulieris
locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo [creditam],
praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis
[si] uita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem
maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua pars
dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.
[92] Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. fors fuat an ne sic quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto datam. cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi animi sui et ambitiosae mendicitatis; quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem. quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum? uirgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen [h]abunde dotata est; affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum. ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est; nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere: sola uirginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet. uidua autem qualis nuptiis uenit, talis diuortio digreditur; nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habe[n]s culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret. ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant. quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non rep[p]erisset.
[93] Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem, quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam mulierem solus possiderem? fuitne hoc praedonis? quod uos fingitis. ego uero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui, sed uetera quoque funditus extirpaui. suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe[i] inuitaret. haec ergo ab inuita Pudentilla -- patietur enim me, uti res fuit, ita dicere -- aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.
[94] Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes execrati me laudibus tulere. uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit. petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus; quippe compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur. [h]is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito [h]errorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut 'uir bonus dicendi peritus'. scio te, Maxime, libenter eius litteras auditurum; et quide[m] si praelegam, mea uoce pronuntiabo. cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere; namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis dispendio lectitare. --
[95] Non sum nescius
debuisse me post istas Auiti litteras perorare. quem enim laudatorem
locupletiorem, quem testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique
aduocatum facundiorem? multos in uita mea Romani nominis disertos uiros sedulo
cognoui, sed sum [m]aeque neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio
fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus esse longe malit, si
cu[m] eo se remota inuidia uelit conferre; quippe omnes fandi uirtutes paene
diuersae in illo uiro congruunt. quamcumque ora[tio]nem struxerit Auitus, ita
illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato grauitatem
requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec
[H]ortensius distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam Salustius nec
opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Auitum audias, neque
additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
Video, Maxime,
quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces. tua me comitas, ut uel
pauca dicerem de eo, inuitauit. at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo,
ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de
egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris uiribus
et tempori libero seruem.
[96] nunc enim mihi,
quod aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas oratio reuoluenda
est.
Audesne te
ergo, Aemiliane, cum Auito conferre? quemme ille bonum uirum ait, cuius animi
disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii
criminis insectabere? an inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius
tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum
uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit,
qui mihi apud tantum uirum gratias egit? puta me acta apud Auitum, non litteras
ipsius legisse. quid posses uel quas quis in isto negotio accusare? Pontianus
ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me
uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. quod utinam incolumis
Carthagine reuertisset. uel, quoniam sic ei fuerat fato decretum, utinam tu,
Rufine, supremum eius iudicium non impedisses. quas mihi aut coram aut denique
in testamento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Carthagine[m] uel iam
adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger, plenas
honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat
frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor u[it]ae curriculum cum fratre
optumae memoriae uiro currat. --
[97] Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo te[m]pore uitae uocans, postquam * * * ; tuas quoque paris epistolas promerem, si uel exiguam moram tanti putarem. potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit. quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam [praemium] paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat. praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus moriturum; cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad consulentis uotum confinxerunt. uerum, ut dii uoluere, quasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.
[98] A[i]t ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur; fauet enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit. -- ehem, recte uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat in isto ac fouet, qui sciat intestati pueri legitimum magis quam iustum heredem futurum. nollem hercule hoc a me profectum; non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere; male uos, qui sugge[s]sistis. plane quidem, si [p]uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane, tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui de facie agnosceres. at nunc adeo patientem te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias. inuestem a nobis accepisti: uesticipem ilico reddidisti; cum a nobis regeretur, ad magistros itabat: ab iis nunc magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aeui conuiuium agitat. ipse domi tuae rector, ipse familiae dominus, ipse magister conuiuio; in ludo quoque gladiatorio frequens uisi[ta]tor nomina gladiatorum et pugnas et uulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine loqui neque uult neque potest. audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, dona[s]setne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.
[99] Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum. nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scrib[s]eret, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret; elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui[t]; postremo, ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum: mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret. nec prius destiti quam ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis deuinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret: quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindicari de tam inofficioso priuigno non recusasset. haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit: hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia coniectauere. soluo uos in praeteritum isto metu. namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio potuit loco demouere. pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
[100] Cedo tu
testamentum iam inimico filio a matre factum me, quem isti praedonem dicunt,
uerba singula cum precibus praeeunte[m]. rumpi tabulas istas iube, Maxime:
inuenies filium heredem, mihi uero tenue nescio quid honoris gratia legatum, ne,
si quid ei humanitus attigisset, nomen maritus in uxoris tabulis non haberem.
cape ist[a]ut matris tuae testamentum, uere hoc quidem inofficiosum; qui[d]ni?
in quo obsequentissimum maritum exheredauit, inimicissimum filium scribsit
heredem, immo enimuero non filium, sed Aemiliani spes et Rufini nuptias, set
temulentum illud collegium, parasitos tuos. accipe, inquam, filiorum optime, et
positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius testamentum: si quid
quasi insana scripsit, hic reperies et quidem mox a principio: 'Sicinius Pudens
filius meus mihi heres esto'. fateor, qui ho[c] legerit insanum putabit. hicine
filius heres, qui te in ipso fratris sui funere aduocata perditissimorum iuuenum
manu uoluit excludere e domo quam ipsa donaueras, qui te sibi a fratre coheredem
relictam grauiter et acerbe tulit, qui confestim te cum tuo luctu et maerore
deseruit et ad Rufinum et Aemilianum de sinu tuo aufugit, qui [t]ibi plurimas
postea contumelias dixit coram et adiuuante patruo fecit, qui nomen tuum pro
tribunalibus uentilauit, qui pudorem tuum tuismet litteris conatus est publice
dedecorare, qui maritu[m] tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat,
efflictim amabas, capitis accusauit? aperi quaeso, bone puer, aperi testamentum:
facilius insaniam matris sic probabis.
Quid abnuis,
quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?
[101] at ego hasce
tabulas, Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me deinceps
incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo scribat. ipse iam, ut
libet, matrem suam de cetero exoret: mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non
reliquit. ipse iam, ut [qui] sui potens ac uir acerbissimas litteras matri
dictet, iram eius deleniat; qui potuit perorare, poterit exorare. mihi iam dudum
satis est, si non modo crimina obiecta plenissime dilui, uerum etiam radicem
iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus sustuli.
Illud etiam,
[c] ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam.
dixistis me magna pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine emisse. dico
exiguum herediolum LX milibus nummum, id quoque non me, sed Pudentillam suo
nomine emisse, Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro eo
agello tributum dependi. praesens est quaestor publicus, cui depensum est,
Coruinius Celer, uir ornatus; adest etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus
et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus. quaere,
Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo pretio mulier locuples agellum
suum praestinarit. --
[testimonium
Cassi Longini tutoris et Coruini Clementis quaestor(is)]
Estne ita ut
dixi? uspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est? num ipsum heredioli
pretium inuidiosum est, num uel hoc saltem in me collatum?
[102] Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim? quod pretium magiae meae repperisti? cur ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem? quod ut ex ea commodum caperem? uti dotem mihi modicam potius quam a[m]mpla[m] diceret? o praeclara carmina. an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest? an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi [nihil] quicquam impertiret? o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium. an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui deuincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui. putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condem[p]nandi: date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi; saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui uos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis ad[h]ortum, quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius uoluerat? negatis. diuitias saltim concupierat? negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris [h]ostenditur. quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid tacetis? ubi illud libelli uestri atrox principium nomine priuigni mei form[orm]atum: 'hunc ego, domine Maxime, reum apud te facere institui'?
[103] quin igitur addis; 'reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem'? sed quid deinde? 'plurimorum maleficiorum et manifestissimorum'. cedo unum de plurimis, cedo dubium uel saltem obscurum de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera an binis uerbis respondeam. 'dentes sp[l]endidas': ignosce munditiis. 'specula inspicis': debet philosophus. 'uersus facis': licet fieri. 'pisces exploras': Aristoteles docet. 'lignum consecras': Plato suadet. 'uxorem ducis': leges iubent. 'prior natu is[ta] est': solet fieri. 'lucrum sectatus es': dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa [philosophiae] tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a[c] procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.