[1] In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset,
nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi
de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus,
nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et
studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum
ire perreximus. paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem
vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim longo inter
vallo **), ad suam villam reduximus.
hic pauca primo atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma
novi. <Tum> Atticus 'Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine
molestia possumus quaeso' inquit 'et quaere potius ecquid ipse novi. silent
enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed
celare quae scribat existimo.' 'Minime vero' inquit ille; 'intemperantis
enim arbitror esse scribere quod occultari velit; sed habeo magnum opus
in manihus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum' (me autem dicebat) 'quaedam
institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.'
Et ego 'Ista quidem' inquam Varro iam diu expectans non audeo tamen
flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim
eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare
nec de manibus umquam deponere. illud autem mihi ante hoc tempus numquam
in mentem venit a te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus res
eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem
illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur
cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo
excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus
antccedat.'
[2] Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam ei
multum agitatam requiris. itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae
mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi.
nam cum philosophium viderem diligentissime Graecis litteris explicatam,
existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis
eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et
disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca
intellegi non possunt. itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere
possent nec docti legere curarent. Vides autem eadem ipse; didicisti enim non
posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de
rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil
partiuntur nihil apta interrogatione concludunt nullam denique artem esse nec
dicendi nec disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum
etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut
legibus verbis quoque novis cogimur uti, qune docti ut dixi a Graecis petere
malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur<labor>.
Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem
scribere ita plane ut Amafinius. quid est enim magnum, cum causas rerum
efficientium sustuleris,de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione
fortuita loqui? nostra tu physica nosti; quae cum contineantur ex effectione
et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria
est; quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum
poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque
rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent;
apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat
quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi
(quod bonum quale sit negat omnino Epicurus <se > sine
voluptatibus sensum moventibus ne suspicari<quidem>; si vero Academiam veterem persequemur,
quam nos ut scis probamus quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute
quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. Totum igitur illud philosophiae
studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et
ad delectationem animi nec ullum arbitror ut apud Platonem est maius aut
melius a deis datum munus homini;
sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est ad
Graecos ire iubeo ut ex [a] fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur.
quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent ea
quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris.
a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis
quidem. et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippium imitati nom
interpretati quadam hilaritate conspersimus multa admixta ex intima philosophia
multa dicta dialectice quae quo facilius minus docti intellegerent iucunditate
quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquatatum
prooemiis philosophiae <more> scribere voluimus si modo consecuti sumus.'
[3] Tum ego 'Sunt' inquam 'ista Varro. nam nos
in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi
domum deduxerunt ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu
aetatem patriae tu descriptiones temporum tu sacrorum iura tu sacerdotum
tu domesticam tu bellicam disciplinam, tu sedum regionum locorum tu omnium
divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti; plurimum
quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti
atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti philosophiamque
multis locis inchoasti, ad impellandum satis, ad edocendorum parum. Causam
autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent qui erunt
eruditi aut ne haec quidem qui illa nescient. sed eam mihi non sane probas
immo vero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca poterunt non contemnent
sua. quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant
philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius multi alii
qui non verba seri vim Graecorum expresserunt poetarum - quanto magis philosophi
delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophociem Euripidem sic hi Platonem imitentur
Aristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si qui nostris
Hyperidem sint aut Demosthenem imitati.
Ego autem Varro (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores
dum causae dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio
multis officiis implicatum et constrictum tenebat aninno haec inclusa habebam
et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae
gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus
doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissmam
iudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas
dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros
cives erudiendos nilil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video
quod agere possimus.
Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam
Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres;
et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis audivit
aliquamdiu, cuius tu fratrem Antiochum. quam ob rem da quaeso te huic etiam
generi litterarum.'
[4] Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero
sine te. sed de te ipso quid est' inquit 'quod audio?'
Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat
inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus
omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et
ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de
bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra
cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene
vivendum.
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti
varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios,
nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi
quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque
rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec
esset una hommis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat. quae
cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio
tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis
consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit,
una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum
et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. nam cum
Speusippum sororis fillum Plato philosophine quasi heredem reliquisset,
duo autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium
et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti
sunt, qula disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, quia Platonis
instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones
habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique Platonis ubertate
completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem
plenam ac refertam, illum autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus
et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. ita
facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum
ordo et descriptio disciplinae.
Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter
Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. abundantia quadam
ingenii prnestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons
erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
[5] Sed quid ago' inquit 'aut sumne sanus qui haec
vos doceo? nam etsi non sus Minervam ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam
docet.'
animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea,
eaque ab his in naturam et mores dividebantur. naturae celeritatem ad discendum
et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum
autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate
exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;
in qua quod inchoatum est neque <absolutum> progressio quaedam ad virtutem
appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae
omniumque rerum quas in animis ponunt una res optuna. ergo haec animorum;
vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad
virtutis usum valerent. Iam virtus in animi bonis et in corporis cernitur
et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem
enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis
humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. ac
de summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad
id putant aut adaugendum aut [ad] tenendum, ut divitias ut opes ut gloriam
ut gratiam.
[6] Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum.
atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.
id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter,
si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci
quae essent prima in natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut
maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute
versantur. itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute
esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam
corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.
Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius
initium reperiebatur, quod erat in conservatione >sui et in appetitione>
earum rerum quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque
contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorum<que>
recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione
naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque
et voluptatibus et multis vitue commodis anteponebantur. Haec quidem fuit
apud eos morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque
descriptio.
De natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant ut eam dividerent
in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens,
eaque efficeretur aliquid. in eo quod efficeret vim esse censebant, in
eo autem quod efficeretur tantum modo materiam quandam; in utroque tamen
utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potilisse si nulla vi contineretur,
neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi esse cogatur.
sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant
- dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt
a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.'
[7] 'Nos vero' inquit Atticus; 'quin etiam Graecis
licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.' Va. 'Bene sane
facis; sod enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam
aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis
consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates igitur appellavi poiotaetas
Graeci vocant, quod ipsum apud Graccos non est vulgi verbum sed philosophorum,
atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur.
et id quidem commune omnium fere est artium; aut enim nova sunt rerum novarum
facienda nomina aut ex aliis transferenda. quod si Gracci faciunt qui in
his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis concedendum est,
qui haec nunc primum tractare conamur.'
'Tu vero' inquam 'Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis
civibus, si eos non modo copia rerum auxeris ut effecisti, sed etiam verborum.'
VA. 'Audebimus ergo' inquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse erit.
earum igitur qualitatum sunt aliae principes aliae ex his ortae. principes
sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes.
itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra
prima sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur
e terra. ergo illa initia et ut e Gracco vertam elementa dicuntur; e quibus
aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi
et qasi patiendi, aquam dico et terram. quintum genus, e quo essent astra
mentesque, singulare eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles
quoddam esse rebatur.
Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni
illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius)
materiam quandam, ex ipia omnia expressa atque effecta sint, quae tota
omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque
etiam interire, non in nihilum sed in suos partes, quae infinite secari
ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi
nequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla
item infinite dividi possint.
et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum
sic ultro citroque versetur, et materiam ipsam totam penitus commutari
putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in omni natura cohaerente
et continuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse mundum, extra
quem nulla pars materiae sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi
omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio
perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a
quo intereat);
quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiumque
perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae
quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris
ea quae pertineant ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant,
quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter <dum> **
quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam
quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis
propter obscuritatem ignorationemque causarum.
[8] Tertia deinde philosophiae pars, qune erat
in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamqunm oriretur
a sensibus tamen non esse indicium veritatis in sensibus. mentem volebant
rerum esse iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret
id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi
idean appellabant, iam a Platone ita nominatam,
nos recte speciem possumus dicere).
Sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipcre
ullo modi, res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent aut
ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae
ut nihil umquam unum esset <et> constans, ne idem quidem, quia continenter
laberentur et fluerent omnia. itaque hanc omnem partem rerum opinabilem
appellabant;
scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque
rationibus. qua de causa definitiones rerum probabant et has adl omnia
de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam explicatio probabatur,
id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam etymologian
appellabant; post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur
ad probandum et ad concludendum id quod explanari volebant. in qua tradebatur
omnis dialecticae disciplina id est orationis ratione conclusae; huic quasi
ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis
perpetuae ad persuadendam accommodatae.
Haec forma erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim
dissupationes si vultis exponam.'
[9] Va. 'Aristoteles igitur primus species quas
paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in
iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione snavis
et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius
etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim
virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum
esse beate vivere.
Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea disciplina
omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae,
quae, posita est in virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad investigationem
naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem
et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemquc susceperant,
et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in Academia congregati diligenter
ea, quae a superioribus acceperant, tuebantur. Iam Polemonem audiverant
assidue Zeno et Arcesilas.
Sed Zeno, cum Arcesilum anteiret aetate valdeque subtiliter clissereret
et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam eam quoque si
videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.'
[10] Va. 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut
Theophrasttis nervos virtutis inciderit, sed contra qui omnia quae[que]
ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret
hi bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum
et unum bonum.
cetera autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam
dicebat alia naturae esse contraria, his is ipsis alia interiecta et media
numerabat. quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione
dignanda docebat, contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat,
in quibus ponebat nihil omnino esse momenti.
sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda alia
minoris. quae pluris ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris.
Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis mutaverat, sic inter recte factum
atque peccatum officium et contra officim media locabat quaedam, recte
facta sola in bonis actionibus ponetis, prave id est peccata in malis;
officia autem conservata praetermissaque media putabat ut dixi.
cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent sed
quasdam virtutes quasi natura aut more perfectas. hic ornnis in ratione
ponebat. cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur,
hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo ut
superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem
cuiquam adessc qquin ea semper uteretur. cumque perturbationem animi illi
ex homine non tollerent naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere
et efferri laetitia dicerent. sed ea contraherent in angustumque deducerent,
hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.
cumque eas perturbationes antiquti naturales esse dicerent et rationis
expertes aliaque in parte animi cupiditatem alia rationem rollocarent,
ne his quidem assentiebatur; nam et perturbationes voluntarias esse putabat
opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur
immoderatam quandam intemperantiam. Haec fere de moribus.
[11] De naturis autem sic sentiebat, primum ut
in quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores
sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet; statuebat enim ignem esse
ipsam naturam quae quidque gigneret et mentem atque sensus. discrepabat
etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea
quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam
animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur
posse esse non corpus.
Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit. in qua primum
de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam
quasi impulsione oblata extrinsecus. quam ille phantasian
nos visum appellemus licet, et teramus hoc quidem verbum, erit enim utendum
in reliquo sermone saepius - sed ad haec quae visa sunt et quasi accepta
sensibus assensionem adiungit animomorum, quam esse vult in nobis positam
et voluntariam.
visis non omnibus adiungebat fidem sed is solum quae propriam quandam
haberent declarationem earum rerum quae viderentur; id autem visum cum
ipsum per se cerneretur, comprehenibile - feretis haec?' Att. 'nos vero'
inquit; 'quonam enim alio modo katalaempton
diceres?' - Va. 'Sed cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem
appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur; ex quo etiam nomen
hoc duxerat [at] cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque
idem novis verbis (nova enim dicebat) usus est. Quod autem erat sensu comprensum
id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione
non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat; ex qua existebat
etiam opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis.
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi
collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli
credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra
dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur,
non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere
in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium
sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus
non principia solum sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur.
errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et susppcionem
et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis
a virtute. sapientiaque removebat.
Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis
a superioribus.'
[12] Quae cum dixisset [et], 'Breviter sane minimeque
obscure exposita est' inquam 'a te Varro et veteris Academiae ratio et
Stoicorum. horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat,
correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam diciplinam putandam.'
Tum Varro 'Tuae sunt nunc partes' inquit qui ab antiquorum ratione
desciscis et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere quod et qua
de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio.'
Tum ego 'Cum Zenone' inquam 'ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen
instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed
earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem
et [vel ut] iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedociem omnes paene
veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos
sensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus in profundo
veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri nihil veritati
relinqui, deinceps omnia tellebris circumfusa esse dixerunt.
itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud
quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret;
sic omnia latere censebat in occulto neque esse quicquam quod cerni aut
intellegi posset; quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque
affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab
omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa
aut incognita res approbaretur neque hoc quicquam esse turpias quam cognitioni
et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere. huic rationi quod
erat consentaneum faciebat ut contra omnium sententias disserens de sua
plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta
rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio sustinerctur.
Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem
Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et
in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi
dicitur - sed tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nominetur. quae
usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae
ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus
et, ut cognovi ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo Zenone,
qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur,
incredibili quadam fuit facultate et
'Quanam' inquam 'de re?'
Va. 'Relictam a te veterem Academiam' inquit,'tractari autem novam.'
'Quid ergo' inquam 'Antiocho id magis licuerit nostro familiari,
remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe
enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi
magister Philo, magnus vir ut tu existimas ipse negaret in libris, quod
coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui
ita putarent coarquit.'
Va. 'Est' inquit 'ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra
Philonis Antiochus scripserit.'
Ci. 'Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam
diu, renovari a te nisi molestum est velim', et simul 'adsidamus' inquam
'si videtur.
Va. 'Sane istuc quidem' inquit, 'sum enim admodum infirmus. sed
videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.'
'Mihi vero' ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam
pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint
Latine?
Quae cam essent dicta, in conspectu consedimus omnes.
Tum Atticus 'Tu vero' inquit 'perge Varro; valde enim amo nostra
atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.'
'Quid me' inquam 'putas, qui philosophiam iam professus sim populo
nostro me exhibiturum.'
Va. 'Pergamus igitur' inquit, 'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta
a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera dc
natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum
quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
Ac primum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum
esse dicibant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum csse illud
summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum
expetentiarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et
corpore et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus,
valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros
et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem,
vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam iocum impressionem;
'Nos vero volumus' inquam, 'ut pro Attico etiam respondeam.'
Att. 'Et recte quidem' inquit 'respondes; pracclare enim explicatur
Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.'
'Mihi vero'inquam 'videtur, quod vides idem significare Pomponium.'