Habita ad Populum |
[1] Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus
anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro
flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum
egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit.
Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra
moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem
sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa
versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra
domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe
depulsus. Palam iam cum hoste nullo inpediente bellum iustum geremus.
Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis
insidiis in apertum latrocinium coniecimus.
[2] Quod vero non cruentum
mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei
ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem
reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum
putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque
abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem,
quam e suis faucibus ereptam esse luget; quae quidem mihi laetari videtur,
quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.
[3] Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc
ipso, in quo exultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod
tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista
mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et
gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos
maiorum et huius imperii severitas et res publica postulabat. Sed quam
multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non crederent, [quam
multos, qui propter stultitiam non putarent,] quam multos, qui etiam
defenderent [,quam multos, qui propter improbitatem faverent]! Ac, si illo
sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego
L. Catilinam non modo invidiae meae, verum etiam vitae periculo
sustulissem.
[5] Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc
dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis,
quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno collectum ex
senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis,
qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo
si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero,
concident. Hos, quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos
etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem
secum suos milites eduxisset; qui si hic permanent, mementote non tam
exercitum illum esse nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt,
pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent,
me scire sentiunt neque tamen permoventur.
[6] Video, cui sit Apulia
adtributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis
sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. Omnia
superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu
hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit; hi quid expectant? Ne
illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam
sperant futuram. Quod expectavi, iam sum adsecutus, ut vos omnes factam esse aperte
coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si quis est, qui
Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. Non est iam lenitati
locus; severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant,
proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere.
Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad
vesperam consequentur.
[7] O fortunatam rem publicam, si quidem hanc
sentinam urbis eiecerit! Uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et
recreata res publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut
cogitari potest, quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus,
quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis
testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis
adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus,
quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime
vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod
nefarium stuprum non per illum?
[8] Iam vero quae tanta umquam in ullo
homine] iuventutis inlecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat
turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum
lubidinum, aliis mortem parentum non modo inpellendo, verum etiam
adiuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum
etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum collegerat! Nemo non
modo Romae, sed [ne] ullo in angulo totius Italiae oppressus aere alieno
fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.
[9] Atque ut
eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in
ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinae
esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior; qui se non eiusdem prope
sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum
exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferundis
fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta
virtutis in lubidine audaciaque consumeret.
[10] Hunc vero si secuti
erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi
greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem
consulatus mei! Non enim iam sunt mediocres hominum lubidines, non humanae
ac tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi
rapinas. Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt; res eos
iam pridem deseruit, fides nuper deficere coepit; eadem tamen illa, quae
erat in abundantia, lubido permanet. Quodsi in vino et alea comissationes
solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen
essent ferendi; hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis
viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis
vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres
inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti,
debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis
incendia.
[11] Quibus ego confido impendere fatum aliquod, et poenam iam
diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam
plane aut certe adpropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare
non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus, sed multa saecula
propagarit rei publicae. Nulla est enim natio, quam pertimescamus, nullus
rex, qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius
virtute terra marique pacata; domesticum bellum manet, intus insidiae
sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria nobis,
cum amentia, cum scelere certandum est. Huic ego me bello ducem
profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari
poterunt, quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt, non patiar ad
perniciem civitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et
in urbe et in eadem mente permanent, ea, quae merentur, expectent.
[12] At etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me eiectum in exilium esse
Catilinam. Quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem, qui
haec locuntur. Homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem
consulis ferre non potuit; simul atque ire in exilium iussus est, paruit,
ivit. Hesterno die, Quirites, cum domi meae paene interfectus essem,
senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad patres conscriptos
detuli. Quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis
salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut
inportunissimum hostem? Quin etiam principes eius ordinis partem illam
subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt.
[13] Hic ego vehemens ille consul, qui verbo civis in exilium eicio,
quaesivi a Catilina, in nocturno conventu apud M. Laecam fuisset necne.
Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset,
patefeci cetera; quid ea nocte egisset, [ubi fuisset,] quid in proximam
constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta,
edocui. Cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi, quid dubitaret
proficisci eo, quo iam pridem pararet, cum arma, cum secures, cum fasces,
cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam, cui ille
etiam sacrarium [scelerum] domi suae fecerat, scirem esse praemissam.
[14] In exilium eiciebam, quem iam ingressum esse in bellum videbam?
Etenim, credo, Manlius iste centurio, qui in agro Faesulano castra posuit
bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam
ducem expectant, et ille eiectus in exilium se Massiliam, ut aiunt, non in
haec castra conferet. O condicionem miseram non modo administrandae, verum etiam
conservandae rei publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus,
periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam
mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit et ex hoc
cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exilium converterit, non
ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea
diligentia, non de spe conatuque depulsus sed indemnatus innocens in
exilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur; et erunt, qui illum,
si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non diligentissimum
consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari velint!
[15] Est mihi
tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire,
dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur.
Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exilium. Sed, mihi
credite, non est iturus. Numquam ego ab dis inmortalibus optabo,
Quirites, invidiae meae levandae causa, ut L. Catilinam ducere exercitum
hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis;
multoque magis illud timeo, ne mihi sit invidiosum aliquando, quod illum
emiserim potius quam quod eiecerim. Sed cum sint homines, qui illum, cum
profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid
dicerent?
[16] Quamquam isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non
tam hoc queruntur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui
illum non ad Manlium quam ad Massilienses ire malit. Ille autem, si
mehercule hoc, quod agit, numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se
interfici mallet quam exulem vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc
praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis
Roma profectus est, optemus potius, ut eat in exilium, quam queramur.
[17] Sed cur tam diu de uno hoste loquimur, et de eo hoste, qui iam
fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus interest,
non timeo; de his, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt,
nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam
ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque, id
quare fieri non possit, si me audire volent, intellego. Exponam enim
vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur;
deinde singulis medicinam consilii atque orationis meae, si quam potero,
adferam.
[18] Unum genus est eorum, qui magno in aere alieno maiores
etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo
possunt. Horum hominum species est honestissima (sunt enim locupletes),
voluntas vero et causa inpudentissima. Tu agris, tu aedificiis, tu
argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis et dubites
de possessione detrahere, adquirere ad fidem? Quid enim expectas?
bellum? Quid ergo? in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas
futuras putas? An tabulas novas? Errant, qui istas a Catilina expectant;
meo beneficio tabulae novae proferentur, verum auctionariae; neque enim
isti, qui possessiones habent, alia ratione ulla Salvi esse possunt. Quod
si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum
usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus
uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci
de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi
contra rem publicam quam arma laturi.
[19] Alterum genus est eorum, qui
quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen expectant, rerum potiri
volunt, honores, quos quieta re publica desperant, perturbata se consequi
posse arbitrantur. Quibus hoc praecipiendum videtur, unum Scilicet et
idem quod reliquis omnibus, ut desperent se id, quod conantur, consequi
posse; primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae;
deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam [maxumam
multitudinem], magnas praeterea militum copias; deos denique inmortalis
huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam
vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. Quodsi iam sint id, quod
summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine
civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut
dictatores aut etiam reges sperant futuros? Non vident id se cupere, quod
si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse?
[20] Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione
robustum; quo ex genere iste est Manlius, cui nunc Catilina succedit. Hi
sunt homines ex iis coloniis, quas Sulla constituit; quas ego universas
civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ii sunt
coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius
insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis
lectis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes
alienum inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit iis ab inferis
excitandus; qui etiam non nullos agrestis homines tenues atque egentes in
eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. Quos ego utrosque in
eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant
furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum
temporum dolor inustus est civitati, ut iam ista non modo homines, sed ne
pecudes quidem mihi passurae esse videantur.
[21] Quartum genus est sane
varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam
emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam
sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis,
proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in
illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non tam milites acris quam
infitiatores lentos esse arbitror. Qui homines quam primum, si stare non
possunt, corruant sed ita, ut non modo civitas, sed ne vicini quidem
proximi sentiant. Nam illud non intellego, quam ob rem, si vivere honeste
non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se
cum multis quam si soli pereant, arbitrentur.
[22] Quintum genus est
parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. Quos ego a
Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli possunt et pereant sane in
latrocinio quoniam sunt ita multi, ut eos carcer capere non possit.
Postremum autem genus est non solum numero verum etiam genere ipso atque
vita, quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu
eius ac sinu; quos pexo capillo nitidos aut inberbis aut bene barbatos
videtis, manicatis et talaribus tunicis velis amictos, non togis; quorum
omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.
[23] In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes inpuri
inpudicique versantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et
amari neque saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare et spargere venena
didicerunt. Qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiamsi Catilina perierit,
scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. Verum tamen
quid sibi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra
ducturi? Quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam
noctibus? Quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nives
perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi
in conviviis saltare didicerunt.
[24] O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus
Catilina scortorum cohortem praetoriam! Instruite nunc, Quirites, contra
has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus.
Et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque
vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam
manum florem totius Italiae ac robur educite. Iam vero urbes coloniarum
ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. Neque ego
ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia
atque egestate conferre debeo.
[25] Sed si omissis his rebus, quibus nos
suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario,
vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si
his rebus omissis causas ipsas, quae inter se confligunt, contendere
velimus, ex eo ipso, quam valde illi iaceant, intellegere possumus. Ex
hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc
stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc
constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc
continentia, illinc lubido; denique aequitas, temperantia, fortitudo,
prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia,
temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia cum egestate, bona ratio
cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum
desperatione confligit. In eius modi certamine ac proelio nonne, si
hominum studia deficiant, di ipsi inmortales cogant ab his praeclarissimis
virtutibus tot et tanta vitia superari?
[26] Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi,
vestra tecta vigiliis custodiisque defendite; mihi, ut urbi sine vestro
motu ac sine ullo tumultu satis esset praesidii, consultum atque provisum
est. Coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac
nocturna excursione Catilinae facile urbes suas finesque defendent;
gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, quamquam animo
meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur.
Q. Metellus, quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque
praemisi, aut opprimet hominem aut eius omnis motus conatusque prohibebit.
Reliquis autem de rebus constituendis maturandis, agendis iam ad senatum
referemus, quem vocari videtis.
[27] Nunc illos, qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis
salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt
hostes, tamen, quia [nati] sunt cives, monitos etiam atque etiam volo.
Mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc expectavit, ut id, quod
latebat, erumperet. Quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc
esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro
his esse moriendum. Nullus est portis custos, nullus insidiator viae; si
qui exire volunt, conivere possum; qui vero se in urbe commoverit, cuius
ego non modo factum, sed inceptum ullum conatumve contra patriam
deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis, esse egregios
magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem, quem vindicem
nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.
[28] Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maxumae. res minimo
motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post
hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore
sedetur. Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri
poterit, ne inprobus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris
sufferat. Sed si vis manifestae audaciae, si inpendens patriae periculum
me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam,
quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus
quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.
[29] Quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus
polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum inmortalium
significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum
ingressus; qui iam non pro cul, ut quondam Solebant, ab externo hoste
atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa
atque urbis tecta defendunt. Quos vos, Quirites, precari, venerari,
implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse
voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a
perditissimorum civium nefario scelere defendant.