Habita ad Populum |
[1] Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona, fortunas,
coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissumi imperii,
fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium
summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque
ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam
videtis.
[2] Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ii dies,
quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa
laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum
voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad
deos inmortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque
vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam
amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac
moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque
gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis
vestris deiecimus.
3
[3] Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta,
comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta
et quam manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui
et ignoratis et expectatis, scire possitis.
Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris
sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper
vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis
insidiis salvi esse possemus. Nam tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam
(non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit tiunenda,
quod vivus exierit), sed tum, cum illum exterminari volebam, aut reliquam
coniuratorum manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos sine
illo ac debiles fore putabam.
[4] Atque ego ut vidi, quos maximo furore
et scelere esse infiammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae
remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid
molirentur, sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter
incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem
ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum
oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut comperi legatos Allobrogum
belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse
sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum
litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adiunctum
esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras,
facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego
semper optabam ab dis inmortalibus, ut tota res non solum a me, sed etiam
a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur.
[5] Itaque hesterno die
L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei
publicae viros, ad me vocavi, rem exposui, quid fieri placeret, ostendi.
Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent,
sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum
advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in
proximis villis ita bipertito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons
interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis
viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina complures delectos
adulescentes, quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio, cum
gladiis miseram. Interim tertia fere vigilia exacta cum iam pontem
Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent unaque
Volturcius, fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris.
Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. Tum interventu
Pomptini atque Flacci pugna, quae erat commissa, sedatur. Litterae,
quaecumque erant in eo comitatu, integris signis praetoribus tradunturipsi
comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium
scelerum inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me
nihildum suspicantem vocavi; deinde item accersitus est L. Statilius et
post eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in
litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat.
[6] Cum
summis et clarissimis huius civitatis viris, qui audita re frequentes ad
me mane convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri
placeret, ne, si nihil esset inrentum, temere a me tantus tumultus
iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo
publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim,
Quirites, si ea, quae erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego
non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam
diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis,
coegi.
[7] Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium
praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid o telorum
esset, efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum
extulit. Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi;
hortatus sum, ut ea, quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit,
cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam
mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam
primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio, ut, cum urbem ex
omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque erat,
incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille, qui
et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.
[8] Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab Lentulo,
Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his
et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum
mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi
confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium
illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset
necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc
annum esse ad interitum huius urbis atque imperii, qui esset annus decimus
post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vice simus.
[9] Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod
Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret,
Cethego nimium id longum videretur. Ac ne longum sit, Quirites, tabellas
proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus
Cethego; signum cognovit. Nos linum incidimus, legimus. Erat scriptum
ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese, quae eorum legatis
confirmasset, facturum esse; orare ut item illi facerent, quae sibi eorum
legati recepissent. Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis
ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se
semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris
debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. Introductus est
Statilius; cognovit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in
eandem fere sententiam; confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et
quaesivi, cognosceretne signum. Adnuit. 'Est vero', inquam, 'notum
quidem signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et
cives suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.'
[10] Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. Si
quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem
negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito,
surrexit; quaesivit a Gallis, quid sibi esset cum iis, quam ob rem domum
suam venissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque
respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab
eo, nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito
scelere demens, quanta conscientiae vis esset, ostendit. Nam, cum id
posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum
non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed
etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi inpudentia, qua
superabat omnis, inprobitasque defecit.
[11] Volturcius vero subito
litteras proferri atque aperiri iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam
datas esse dicebat Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et
signum et manum suam cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis
sim, scies ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in
locum sis progressus. Vide, ecquid tibi iam sit necesse, et cura, ut
omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde
introductus cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil
ex iis, quae Galli insimulabant, negavit.
[12] Ac mihi quidem, Quirites,
cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae,
signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa,
color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram
intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab
aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.
[13] Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului, de
summa re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae
ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus.
Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis,
Quirites, quid senatus censuerit, exponam.
[14] Primum mihi gratiae
verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res
publica maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus
praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure
laudantur.
[15] Atque etiam viro forti, collegae meo, laus inpertitur,
quod eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei
publicae consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum
se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus,
L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam
traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi
procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad
sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P.
Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in
Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum
sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum
Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus
est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine
domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica
conservata reliquorum mentes sanari posse 1o arbitraretur. Atque etiam
supplicatio dis inmortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta
est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his
decreta verbis est, 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello
liberassem.' Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur,
hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica
constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit, factum atque
transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis,
confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, verum etiam
civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut, quae religio C. Mario,
clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim
erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo
puniendo liberaremur.
[16] Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique
belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existumare
debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis
periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc
providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli
somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem
pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu,
dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat;
appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad
facinus aptum, consilio autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad
certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat.
Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat; nihil erat, quod non
ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre
poterat.
[17] Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam
callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi
ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem (dicam id,
quod sentio, Quirites), non facile hanc tantam molem mali a cervicibus
vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset neque tanto
ante exitii ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset, ut
signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae
nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam
sit tam palam inventum, quam haec tanta in re publica coniuratio manifesto
inventa atque deprehensa est. Quodsi Catilina in urbe ad hanc diem
remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque
obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset,
neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem
publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.
[18] Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut
deorum inmortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse videantur.
Idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani consilii
tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his
temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre
possemus. Nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces
ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut
omittam cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae
nunc fiunt, canere di inmortales viderentur, hoe certe, quod sum dicturus,
neque praetermittendum neque relinquendum est.
[19] Nam profecto memoria
tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo
esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum
hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc
urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque
lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem
tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque incendia
et legum interitnm et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque
imperii oecasum adpropinquare dixerunt, nisi di inmortales omni ratione
placati suo numine prope fata ipsa flexissent.
[20] Itaque illorum
responsis tum et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla, quae ad
placandos deos pertineret, praetermissa est. Idemque iusserunt simulacrum
Iovis facere maius et in excelso conlocare et contra, atque antea fuerat,
ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod
videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia,
quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, inlustrarentur,
ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque illud signum
collocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut
neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem
collocaretur.
[21] Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero,
tam praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia, quae videmus,
praecipueque hanc urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari?
Etenim, cum esset ita responsum, caedes, ineendia, interitum rei publieae
eomparari, et ea per cives, quae tum propter magnitudinem scelerum non
nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus,
verum etiam suscepta esse sensistis. Illud vero nonne ita praesens est,
ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die
mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae
ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? Quo collocato atque ad
vos sena tumque converso omnia [et senatus et vos], quae erant contra
salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta vidistis.
[22] Quo etiam
maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis
atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac
nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium
mihi sumam et non sim ferendus; ille, ille Iuppiter restitit; ille
Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos
esse voluit. Dis ego inmortalibus ducibus hanc mentem, Quirites,
voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. Iam vero [illa
Allobrogum sollicitatio, iam] ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus
tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque
litterae numquam essent profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantae
audaciae consilium esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex
civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano
facere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maxumarum
ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem
suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis, praesertim
qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint?
[23] Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio
decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris.
Nam multi saepe honores dis inmortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed
profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac
miserrimo interitu [erepti]; sine caede, sine sanguine, sine exercitu,
sine dimicatione togati me uno togato duce et imperatore vicistis.
[24] Etenim recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones, non solum
eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis.
L. Sulla P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem
huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim
interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam; omnis hic
locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea
Cinna cum Mario; tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis
extincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla; ne
dici quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate rei
publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo viro,
Q. Catulo; attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam
ceterorum.
[25] Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi
[Quirites], quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam
pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se
esse principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere
voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei
publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae,
sed internecione civium diiudicatae sint. In hoc autem uno post hominum
memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria
cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina,
Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent,
in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes
conservaremini, et, cuun hostes vestri tantum civium superfuturum
putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis,
quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros
incolumesque servavi.
[26] Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium
virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo
praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes
triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis
insignia condi et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil
tacitum, nihil denique eius modi, quod etiam minus digni ad sequi possint.
Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent,
litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem
intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis
et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis
extitisse quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli
regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque servaret.
[27] Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque
condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis
vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut
oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte
prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum
audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego
providi, ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi
quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis
praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica
dignitas, quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui
neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt.
[28] Est enim in
nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam
omnis in probos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus
domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum convorterit, vobis
erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se
pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus; mihi quidem
ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim
neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius,
quo mihi lubeat ascendere?
[29] Illud perficiam profecto, Quirites, ut
ea, quae gessi in consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est
invidia in conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad
gloriam. Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper, quae
gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu gesta esse videantur. Vos,
Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem illum, custodem huius urbis
ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum
depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. Id
ne vobis diutius faciuudum sit, atque ut in perpetua pace esse possitis,
providebo.