M. Tulli Ciceronis Epistularum ad Familiares Liber Secundus
|
I
II
III
IV
V
VI
VII
VIII
IX
X
XI
XII
XIII
XIV
XV
XVI
XVII
XVIII
XIX
II.I
M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)
Quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse
doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te
officium meum quam iucundum requiri, praesertim cum, in
quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te
significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi
quidem sed tamen dulcem et optatum amorem tuum.
Equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis
est tam in scribendo impiger quam ego? A te vero bis terve
summum et eas perbrevis accepi. Qua re, si iniquus es in me
iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere
noles, te mihi aequum praebere debebis.
Sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo
te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non
aspernabere. Ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod
carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod
absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque
in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. Breve
est quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit:
tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui ut ego te
obsecrare obtestarique non dubitem sic ad nos conformatus
revertare ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc
sustinere ac tueri possis. Et quoniam meam tuorum erga me
meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo
ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et
fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi ni meis
puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses.
Qua re hoc animo in nos esse debebis ut aetas nostra iam
ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.
II.II
M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)
Gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo,
clarissimo viro; qui cum suis laudibus tum vero te filio
superasset omnium fortunam si ei contigisset ut te ante videret
quam a vita discederet. Sed spero nostram amicitiam non
egere testibus. Tibi patrimonium di fortunent! me certe
habebis cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.
II.III
M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)
Rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo
nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam
te absente fieri quod tibi, cum venisses, non esset integrum.
Equidem [quid] sentiam aut scribam ad te postea pluribus
aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque
contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam
sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum
relinquam quid senserim, ut, si quando, quod nolim,
displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum
recordari. Brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum
tuum reditum incidere ut iis bonis quae tibi natura, studio,
fortuna data sunt facilius omnia quae sunt amplissima in re
publica consequi possis quam muneribus. Quorum neque
facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non
virtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus
sit.
Sed aliter atque ostenderam facio qui ingrediar ad
explicandam rationem sententiae meae; qua re omnem hanc
disputationem in adventum tuum differo. Summa [te] scito
in exspectatione esse eaque a te exspectari quae a summa
virtute summoque ingenio exspectanda sunt. Ad quae si es,
ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque
muneribus et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies. Illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem
neque iucundiorem esse quemquam.
II.IV
M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)
Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud
certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores
faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut
ipsorum interesset. Huius generis litteras a me profecto non
exspectas. Tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores
et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. Reliqua
sunt epistularum genera duo, quae me magno opere
delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et
grave. Utro me minus deceat uti non intellego. Iocerne tecum
per litteras? Civem mehercule non puto esse, qui temporibus
his ridere possit. An gravius aliquid scribam? Quid est quod
possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re
publica? Atqui in hoc genere haec mea causa est ut [neque
ea quae sentio audeam] neque ea quae non sentio velim
scribere.
Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula qua soleo teque ad
studium summae laudis cohortabor. Est enim tibi gravis
adversaria constituta et parata incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris,
quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes
comparantur, in iis esse laborandum. In hanc sententiam
scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse
confiderem. Et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi
tui causa sed testificandi amoris mei.
II.V
M. CICERO S. D. C. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)
Haec negotia quo modo se habeant, epistula ne [ad te]
quidem narrare audeo. Tibi, etsi ubicumque es, ut scripsi ad
te ante, in eadem es navi, tamen quod abes gratulor, vel quia
non vides ea quae nos vel quod excelso et illustri loco sita est
laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu;
quae ad nos nec obscuro nec vario sermone sed et clarissima
et una omnium voce perfertur.
Unum illud nescio gratulerne tibi an timeam, quod
mirabilis est exspectatio reditus tui; non quo verear ne tua
virtus opinioni hominum non respondeat, sed mehercule ne,
cum veneris, non habeas iam quod cures; ita sunt omnia
debilitata iam [et] prope exstincta. Sed haec ipsa nescio
rectene sint litteris commissa. Quare cetera cognosces ex aliis.
Tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive
desperas, ea para, meditare, cogita quae esse in eo civi ac
viro debent qui sit rem publicam adflictam et oppressam
miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem
et libertatem vindicaturus.
II.VI
M. CICERO S. D. C. CURIONI
Romae; Quint. 53(?)
Nondum erat auditum te ad Italiam adventare cum Sex.
Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris misi.
Sed tamen, cum appropinquare tuus adventus putaretur et
te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret,
magnitudo rei fecit ut non vereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno
opere vellemus.
Ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta quanta
magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent,
verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset,
contenderem. Grave est enim homini pudenti petere aliquid
magnum ab eo de quo se bene meritum putet, ne id quod
petat exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam
benefici loco numerare videatur. Sed quia tua in me [vel]
nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima
et maxima beneficia exstiterunt estque animi ingenui, cui
multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi
id a te per litteras petere quod mihi omnium esset maximum
maximeque necessarium. Neque enim sum veritus ne sustinere
tua in me vel innumerabilia [officia] non possem, cum
praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam quam non
vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando
cumulare atque illustrare posset.
Ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam,
cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu
fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed
etiam pietatis laudem debere quaerere. Neque vero cuiquam
salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto
quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse
decrevi. Huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse
intellego ut nihil sit praeterea nobis requirendum. Habemus
haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu
propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac
multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia
propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel
diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at
probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse
etiam gratiosam. Dux nobis et auctor opus est et eorum
ventorum quos proposui moderator quidam et quasi
gubernator. Qui si ex omnibus unus optandus esset, quem
tecum conferre possemus non haberemus.
Quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum
vel ex hoc ipso quod tam vehementer de Milone laborem
existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas,
hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic
meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium
dices. De ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris
animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si
complecti hominem volueris, habiturum esse neminem. Mihi
vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem
te facile agnoscam fuisse in laude mea qui fueris in salute.
Ego, ni te videre scirem qua mente haec scriberem,
quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset in hac
petitione Milonis omni non modo contentione sed etiam
dimicatione elaborandum, plura scriberem. nunc tibi omnem
rem atque causam meque totum commendo atque trado.
unum hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene
plus tibi quam ipsi Miloni debiturum. non enim mihi tam
mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus,
quam pietas erit in referenda gratia iucunda. eam autem
unius tuo studio me adsequi posse confido.
II.VII
M. CICERO IMP. S. D. C. CURIONI TR. PL.
in castris ad Pindenissum(?); xii Kal. Ian. 51(?)
Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla
neglegentia praetermissa est. Longe enim absum, audio sero.
Sed tibi et gratulor et ut sempiternae laudi tibi sit iste
tribunatus exopto, teque hortor ut omnia gubernes et
moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia.
Nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam
labere si te audies. Non scribo hoc temere. Cui scribam video.
Novi animum, novi consilium tuum. Non vereor ne quid
timide, ne quid stulte facias si ea defendes quae ipse recta
esse senties.
Quod [in] rei publicae tempus non incideris sed veneris
(iudicio enim tuo, non casu, in ipsum discrimen rerum
contulisti tribunatum tuum), profecto vides. Quanta vis in
re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam
incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid
insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites.
Sed amabo te, cura et cogitationi--nihil novi, sed illud
idem quod initio scripsi. Tecum loquere, [et] te adhibe in
consilium, te audi, tibi obtempera. Alteri qui melius consilium
dare possit quam tu non facile inveniri potest; tibi vero ipsi
certe nemo melius dabit. Di immortales! cur ego absum vel
spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister
consiliorum? Tametsi hoc minime tibi deest; sed tamen
efficeret magnitudo et vis amoris mei consilio te ut possem
iuvare.
Scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram
missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et
ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius
aestatis res gestas ad senatum perscriberem. De sacerdotio tuo
quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque
causa cognosces ex iis litteris quas Thrasoni, liberto tuo, dedi.
Te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia
meaque item in te singulari rogo atque oro ne patiare
quicquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis
prorogari. Praesens tecum egi, cum te tribunum pl. isto anno
fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum
quasi a senatore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut
decernatur aliquid novi, quod solet esse difficilius, sed ut ne
quid novi decernatur, ut et senati consultum et leges defendas,
eaque mihi condicio maneat qua profectus sum. Hoc te
vehementer etiam atque etiam rogo.
II.VIII
M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO
Athenis; prid. Non. Quint. 51
Quid? Tu me hoc tibi mandasse existimas ut mihi gladiatorum
compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem
mitteres et ea quae nobis cum Romae sumus narrare nemo
audeat? Vide quantum tibi meo iudicio tribuam (nec
mehercule iniuria; politikteron enim te adhuc neminem
cognovi): ne illa quidem curo mihi scribas quae maximis in
rebus rei publicae geruntur cottidie, nisi quid ad me ipsum
pertinebit. Scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa
etiam ipse rumor. Qua re ego nec praeterita nec praesentia
abs te sed, ut ab homine longe in posterum prospiciente,
futura exspecto, ut ex tuis litteris, cum formam rei publicae
viderim, quale aedificium futurum sit scire possim. Neque
tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod
tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque
ego, qui cum Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de
re publica sermonibus versatus sum. Quae nec possunt scribi
nec scribenda sunt; tantum habeto, civem egregium esse
Pompeium et ad omnia quae providenda sunt in re publica
et animo et consilio paratum. Qua re da te homini; complectetur, mihi crede. Iam idem illi et boni et mali cives
videntur qui nobis videri solent.
Ego, cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque
mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde prid. Non.
Quint., cum hoc ad te litterarum dedi. Tibi cum omnia mea
commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne
tempus nobis provinciae prorogetur. In eo mihi sunt omnia.
Quod quando et quo modo et per quos agendum sit, tu
optime constitues.
II.IX
M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO AEDILI
CURULI DESIGNATO
Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum
etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea sed
ignoratione rerum omnium. In iis enim sum locis quo et
propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime
omnia perferuntur. Et cum gratulor tum vero quibus verbis
tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis ut dederis
nobis, quem ad modum scripseras ad me, quod semper
ridere possemus. Itaque, cum primum audivi, ego ille ipse
factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis
quos ille iactitat. Difficile est loqui; te autem contemplans
absentem et quasi tecum coram loquerer
'non edepol quantam rem egeris neque quantum facinus
feceris . . . '
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me
ad illud:
'incredibile hoc factum obicitur.'
repente vero incessi 'omnibus laetitiis [laetus].' In quo cum
obiurgarer quod nimio gaudio paene desiperem, ita me
defendebam:
'ego voluptatem animi nimiam . . . '
quid quaeris? Dum illum rideo, paene sum factus ille.
Sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te cum
primum ero aliquid nactus oti. Te vero, mi Rufe, diligo, quem
mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem
non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos
partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
II.X
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
DESIGNATO
in castris ad Pindenissum; a. d. xvii Kal. Dec. 51
Tu vide quam ad me litterae non perferantur! non enim
possum adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas
putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim
sum) quod non putaram. Atqui sic habeto, nullam me
epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara quae
me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas
litteras. Equidem numquam domum misi unam epistulam
quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam
nec carius.
Sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. Ut optasti, ita
est. Velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti quod
esset ad laureolam satis; Parthos times quia diffidis copiis
nostris. Ergo ita accidit. Nam Parthico bello nuntiato locorum
quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum
exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam
auctoritate apud eos qui me non norant nominis nostri.
Multum est enim in his locis: 'hicine est ille qui urbem . . . ?
Quem senatus . . . ?' Nosti cetera. Cum venissem ad Amanum,
qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum
divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit,
feliciter ab Antiochea hostem reiecerat, Bibulus provinciam
acceperat.
Interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis
sempiternos. Multi occisi, capti, reliqui dissipati. Castella
munita improviso adventu capta et incensa. Ita victoria iusta
imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te
audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse
superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae
partem. Ibi quintum et vicensimum iam diem aggeribus,
vineis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio ut mihi ad summam
gloriam nihil desit nisi nomen oppidi. Quod si, ut spero,
cepero, tum vero litteras publice mittam. Haec ad te in
praesentia scripsi ut sperares te adsequi id quod optasses.
Sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum
satis felicem; ea quae sequitur magno est in timore. Qua
re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id
erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud quod facile
est, ne quid mihi temporis prorogetur. De re publica ex tuis
litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura
magis exspecto. Qua re ut ad me omnia quam diligentissime
perscribas te vehementer rogo.
II.XI
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; prid. Non. Apr. 50
Putaresne umquam accidere posse ut mihi verba deessent,
neque solum ista vestra oratoria sed haec etiam levia nostratia? Desunt autem propter hanc causam quod mirifice sum
sollicitus quidnam de provinciis decernatur. Mirum me
desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis
tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam
consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna
metuenda sit vel quia totum negotium non est dignum
viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et
possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod
videmur effugere si ad constitutam diem decedemus.
De pantheris per eos qui venari solent agitur mandatu meo
diligenter. Sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde aiunt
queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi
sibi fiat. Itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra
provincia decedere. Sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco.
Quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane nesciebamus.
Mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. Ipse dies me
admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. Tu velim
ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime
perscribas; ea enim certissima putabo quae ex te cognoro.
II.XII
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
in castris ad Pyramum(?); c. v Kal. Quint. 50
Sollicitus equidem eram de rebus urbanis. Ita tumultuosae
contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur; nam
citeriora nondum audieramus. Sed tamen nihil me magis
sollicitabat quam in his molestiis non me, si quae ridenda
essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo
scribere. Illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus
habere tuarum litterarum. Qua re, etsi, cum tu haec leges,
ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim
sint tuae litterae quae me erudiant de omni re publica, ne
hospes plane veniam. Hoc melius quam tu facere nemo
potest.
Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone
Pessinuntem discessit. Iter habebant [ad] Adiatorigem,
quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant.
Urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive! omnis
peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et
sordida est iis quorum industria Romae potest illustris esse.
Quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem!
cum una mehercule ambulatiuncula atque uno sermone
nostro omnis fructus provinciae non confero. Spero me
integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda quam est ex conservata provincia. Spem triumphi
inicis: satis gloriose triumpharem, non essem quidem tam
diu in desiderio rerum mihi carissimarum. Sed, ut spero,
propediem te videbo. Tu mihi obviam mitte epistulas te
dignas.
II.XIII
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; in. Mai. 50
Raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur) sed
suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam, quam
prudentis, quam multi et offici et consili! etsi omnia sic
constitueram mihi agenda ut tu admonebas, tamen confirmantur nostra consilia cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri.
Ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo
meque ab eo diligi statim coeptum esse ut simultatem
deposuimus sensi. Nam et honorificus in me consul fuit et
suavis amicus et studiosus studiorum etiam meorum. Mea
vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam kvmik�w
martuw, ut opinor, accedit Phania; et mehercule etiam pluris
eum feci quod te amari ab eo sensi. Iam me Pompei totum
esse scis, Brutum a me amari intellegis. Quid est causae cur
mihi non in optatis sit complecti hominem florentem aetate,
opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis, adfinibus,
amicis, collegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et
scientia studiosum mei? Haec eo pluribus scripsi quod [non]
nihil significabant tuae litterae subdubitare qua essem erga
illum voluntate. Credo te audisse aliquid. Falsum est, mihi
crede, si quid audisti. Genus institutorum et rationum
mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius
administratione provinciae. Ex eo quidam suspicati fortasse
sunt animorum contentione, non opinionum dissensione, me
ab eo discrepare. Nihil autem feci umquam neque dixi quod
contra illius existimationem esse vellem; post hoc negotium
autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro
illius periculo praebeo.
Erat in eadem epistula 'veternus civitatis.' Gaudebam sane
et congelasse nostrum amicum laetabar otio. Extrema pagella
pupugit me tuo chirographo. Quid ais? Caesarem nunc
defendit Curio? Quis hoc putaret, praeter me? Nam, ita
vivam, putavi. Di immortales, quam ego risum nostrum
desidero!
Mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem confe
ram,
civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri
reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Non.
Mai. et, cum prima aestiva attigissem militemque collocassem,
decedere ex senatus consulto. Cupio te aedilem videre miroque
desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.
II.XIV
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; med. Mart.(?) 50
M. Fabio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime
utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium
eius summamque doctrinam tum propter singularem
modestiam. Eius negotium sic velim suscipias ut si esset res
mea. Novi ego vos magnos patronos; hominem occidat
oportet qui vestra opera uti velit. Sed in hoc homine nullam
accipio excusationem. Omnia relinques, si me amabis, cum
tua opera Fabius uti volet.
Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, in
primisque quid agas scire cupio. Nam iam diu propter hiemis
magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.
II.XV
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Sidae; iii aut prid. Non. Sext. 50
Non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum
a te cum Curione de supplicatione; et hercule confecta res
ex sententia mea est cum celeritate tum quod is qui erat
iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei qui
ornavit res nostras divinis laudibus. Qua re scito me sperare
ea quae sequuntur; ad quae tu te para.
Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam
amari. Nam ea quae speras Tulliae meae prudentia temperari
posse, scio cui tuae epistulae respondeant. Quid si meam
legas quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? sed quid
agas? sic vivitur. Quod actum est di approbent! spero fore
iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos
humanitas adiuvabit.
Res publica me valde sollicitat. Faveo Curioni, Caesarem
honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum, sed tamen
ipsa re publica nihil mihi est carius; in qua tu non valde te
iactas. Districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et
bonus amicus es.
Ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui
provinciae. 'Puerum' inquis. At quaestorem, at nobilem
adulescentem, at omnium fere exemplo. Neque erat superiore
honore usus quem praeficerem. Pomptinus multo ante
discesserat, a Quinto fratre impetrari non poterat; quem
tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post
annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse quoniam
alterum me reliquissem. Fortasse etiam illud adderent, senatum
eos voluisse provinciis praeesse qui antea non praefuissent,
fratrem meum triennium Asiae praefuisse. Denique nunc
sollicitus non sum; si fratrem reliquissem, omnia timerem.
Postremo non tam mea sponte quam potentissimorum
duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi
sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam
alienare nolui. Hoc tu meum consilium laudes necesse est;
mutari enim non potest.
De Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non
erat. Tuae res gestae ita notae sunt ut trans montem Taurum
etiam de Matrinio sit auditum. Ego, nisi quid me etesiae
morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.
II.XVI
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO
in Cumano; vi vel v Non. Mai. 49
Magno dolore me adfecissent tuae litterae nisi iam et ratio
ipsa depulisset omnis molestias et diuturna desperatione
rerum obduruisset animus ad dolorem novum. Sed tamen
qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id suspicarere
quod scribis nescio. Quid enim in illis fuit praeter querelam
temporum, quae non meum animum magis sollicitum
haberent quam tuum? Nam non eam cognovi aciem ingeni
tui quod ipse videam te id ut non putem videre. Illud
miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut
existimares aut me tam improvidum qui ab excitata
fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem aut tam
inconstantem ut collectam gratiam florentissimi hominis
effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque
fugi, civili bello interessem.
Quod est igitur meum triste consilium? Ut discederem
fortasse in aliquas solitudines. Nosti enim non modo stomachi
mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum
in hominum insolentium indignitate fastidium. Accedit etiam
molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperi quo
appellor. Eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris
contentus essem. Sed incurrit haec nostra laurus non solum
in oculos sed iam etiam in voculas malevolorum. Quod cum
ita esset, nil tamen umquam de profectione nisi vobis
approbantibus cogitavi. Sed mea praediola tibi nota sunt; in
his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim. Quod autem
in maritimis facillime sum, moveo non nullis suspicionem
velle me navigare. Quod tamen fortasse non nollem si possem
ad otium. Nam ad bellum quidem, qui convenit? Praesertim
contra eum cui spero me satis fecisse ab eo cui iam satis fieri
nullo modo potest.
Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti
iam ab illo tempore cum in Cumanum mihi obviam venisti.
Non enim te celavi sermonem T. Ampi. Vidisti quam
abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem. Nonne tibi
adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad
bellum civile exiturum? Quid ergo accidit cur consilium
mutarem? Nonne omnia potius ut in sententia permanerem?
Credas hoc mihi velim, quod puto te existimare, me ex his
miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando
intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata
nihil tam fugisse quam arma civilia. Huius me constantiae
puto fore ut numquam paeniteat. Etenim memini in hoc
genere gloriari solitum esse familiarem nostrum Q. Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset. Hoc nostra laus
erit illustrior quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id
existimari posse non arbitror.
Nec me ista terrent quae mihi a te ad timorem fidissime
atque amantissime proponuntur. Nulla est enim acerbitas
quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione
impendere videatur. Quam quidem ego a re publica meis
privatis et domesticis incommodis libentissime, vel istis ipsis
quae tu me mones ut caveam, redemissem. Filio meo,
quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis
amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei;
sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis
civibus. Nam quod rogas ut respiciam generum meum,
adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas,
qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam,
quin ea me cura vehementissime sollicitet et eo magis quod
in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula,
Dolabellam meum, vel potius nostrum, fore ab iis molestiis
quas liberalitate sua contraxerat liberum? Velim quaeras
quos ille dies sustinuerit in urbe dum fuit, quam acerbos sibi,
quam mihimet ipsi socero non honestos.
Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de
quo mihi exploratum est ita esse ut tu scribis, neque quicquam
astute cogito. Si quando erit civitas, erit profecto nobis locus;
sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror,
venies in quibus nos consedisse audies. Sed ego fortasse
vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus. Recordor
enim desperationes eorum qui senes erant adulescente me.
Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. Velim ita sit;
sed tamen.
Togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam
Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur.
Hoc aspersi ut scires me tamen in stomacho solere ridere.
[de] Dolabella quod scripsi suadeo videas tamquam si tua
res agatur.
Extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere
faciemus. Te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris,
ut nos liberosque nostros ita tueare ut amicitia nostra et tua
fides postulabit.
II.XVII
M. CICERO IMP. S. D. CANINI SALLUSTIO PRO Q
Tarsi; c. xv Kal. Sext. 50
Litteras a te mihi [binas] stator tuus reddidit Tarsi a. d.
XVI Kal. Sext. his ego ordine, ut videris velle, respondebo.
De successore meo nihil audivi neque quemquam fore
arbitror. Quin ad diem decedam nulla causa est, praesertim
sublato metu Parthico. Commoraturum me nusquam sane
arbitror. Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum
puto, neque id tamen certum. Ad urbem volo quam primum
venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. Successor tuus non potest ita maturare ullo modo ut tu me in Asia possis convenire.
De rationibus referendis, non erat incommodum te nullam
referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id
vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam
Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere
servandam censeo.
Quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse,
videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea
re minus commodos sermones malevolorum fuisse. Sed
Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem.
Itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram,
commotus hominum non dubio sermone dimisi.
Rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere nec
tamen erant confectae. Eas nos Apameae deponere cogitabamus. De praeda mea praeter quaestores urbanos, id est
populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus est
quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror omnis
pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine
vecturae periculo. Quod scribis ad me de drachmum
CCCIccc, nihil est quod in isto genere cuiquam possim
commodare. Omnis enim pecunia ita tractatur ut praeda
a praefectis, quae autem mihi attributa est a quaestore
curetur.
Quod quaeris quid existimem de legionibus quae decretae
sunt in Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc
mihi non est dubium quin, si antea auditum erit otium esse
in Syria, venturae non sint. Marium quidem successorem
tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita decrevit
ut cum legionibus iret.
Uni epistulae respondi; venio ad alteram. Petis a me ut
Bibulo te quam diligentissime commendem. In quo mihi
voluntas non deest, sed locus esse videtur tecum expostulandi.
Solus enim tu ex omnibus qui cum Bibulo sunt certiorem me
numquam fecisti quam valde Bibuli voluntas a me sine causa
abhorreret. Permulti enim ad me detulerunt, cum magnus
Antiocheae metus esset et magna spes in me atque in
exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam
videri eguisse auxilio meo. Quod ego officio quaestorio te
adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam,
quamquam quem ad modum tractarere audiebam. Ille
autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me
litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli
periculum pertinere. Tantum de auguratu fili sui scripsit ad me;
in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus
Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem.
Ille si in omnis est malevolus, quod numquam existimavi,
minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi
meae litterae proderunt. Nam ad senatum quas Bibulus
litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune sibi
soli attribuit; se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia
permutaretur. Quod autem meum erat proprium, ut alariis
Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse
scribit. Quod vero illius erat solius id mecum communicat:
'equitibus auxiliariis' inquit 'cum amplius frumenti postularemus.' Illud vero pusilli animi et in ipsa malevolentia
ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me
regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non
regem sed regis Ariobarzanis filium appellat. Hoc animo qui
sunt deteriores fiunt rogati. sed tibi morem gessi, litteras ad
eum scripsi. quas cum acceperis, facies quod voles.
II.XVIII
M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PRO PR.
Laodiceae; in. Mai. 50
Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia quae
tibi ac tuis praestiti tibi, homini gratissimo, grata esse
vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse
dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et
clementia tua sic amplificata est ut nihil addi posse videatur.
Sed mihi magis magisque cottidie de rationibus tuis cogitanti
placet illud meum consilium quod initio Aristoni nostro, ut
ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias si
adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset. Et
hercule sine dubio erit ignominia. Habes enim neminem
honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus.
Nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris
fratris summo loco natos, promptos, non indisertos, te nolo
habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos
pl. per triennium fore. Tempora autem rei publicae qualia
futura sint quis scit? Mihi quidem turbulenta videntur fore.
Cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim
cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis
quaestorem possis anteferre? Qui si se dignum maioribus
suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte
fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.
Quae mihi veniebant in mentem quae ad te pertinere
arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad
te oportere scribere. tu quod egeris, id velim di approbent.
sed si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio
consules.
II.XIX
M. TULLIUS M. F. [M. N.] CICERO IMP. S. D. C. COELIO L. F. C. N. CALDO Q
in castris ad Pyramum; c. ix Kal. Quint. 50
Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem
obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore
quo diutius in provincia mecum fuisses. Magni enim videbatur
interesse ad eam necessitudinem quam nobis fors tribuisset
consuetudinem quoque accedere. Postea, cum mihi nihil
neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur,
verebar ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante
quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem.
Accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in
castris, a. d. X Kal. Quint., scriptas humanissime, quibus
facile et officium et ingenium tuum perspici posset; sed
neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te
exspectarem significabant, nec is qui attulerat a te acceperat,
ut ex eo scirem quo ex loco aut quo tempore essent datae.
Quae cum essent incerta, existimavi tamen faciendum esse ut
ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem. Quas si
satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris
si ad me in Ciliciam quam primum veneris. Nam quod ad me
Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius,
quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus
noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me
multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens
commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate
et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis.
Mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. Quam ob rem
quaecumque a me ornamenta ad te [proficisci poterunt]
proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse
rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis. Sed id facilius
consequar si ad me in Ciliciam veneris. Quod ego et mea et
rei publicae et maxime tua interesse arbitror.