|
[1] Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo
iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum
ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper
optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas adhuc, sed vitae
meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea per
aetatem nondum huius auctoritatem loci attingere auderem,
statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri
oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi.
[2] Ita neque hic locus vacuus umquam fuit ab eis qui vestram causam
defenderent, et meus labor, in privatorum periculis caste integreque versatus, ex vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis
renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis,
et quid aliis praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me
tantum sit, quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum
facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi usu prope
cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et si quid
auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt, et si
quid in dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum, qui ei quoque
rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxerunt.
[3] Atque illud in
primis mihi laetandum iure esse video, quod in hac insolita mihi ex hoc
loco ratione dicendi causa talis oblata est, in qua oratio deesse nemini possit. Dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute: huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.
[4] Atque, -- ut inde oratio mea proficiscatur, unde haec omnis
causa ducitur, -- bellum grave et periculosum vestris vectigalibus ac
sociis a duobus potentissimis regibus infertur, Mithridate et Tigrane,
quorum alter relictus, alter lacessitus, occasionem sibi ad occupandam
Asiam oblatam esse arbitrantur. Equitibus Romanis, honestissimis viris,
adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in
vestris vectigalibus exercendis occupatae: qui ad me, pro necessitudine
quae mihi est cum illo ordine, causam rei publicae periculaque rerum
suarum detulerunt:
[5] Bithyniae, quae nunc vestra provincia est, vicos
exustos esse compluris; regnum Ariobarzanis, quod finitimum est
vestris vectigalibus, totum esse in hostium potestate; L. Lucullum, magnis
rebus gestis, ab eo bello discedere; huic qui successerit non satis esse
paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et
civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc
unum ab hostibus metui, praeterea neminem.
[6] Causa quae sit videtis: nunc quid agendum sit considerate.
Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de
imperatore deligendo esse dicendum. Genus est belli eius modi, quod
maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi
studium debeat: in quo agitur populi Romani gloria, quae vobis a maioribus
cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari tradita est; agitur
salus sociorum atque amicorum, pro qua multa maiores vestri magna et
gravia bella gesserunt; aguntur certissma populi Romani vectigalia et
maxima, quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli
requiretis; aguntur bona multorum civium, quibus est a vobis et ipsorum et rei publicae causa consulendum.
[7] Et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras
gentis atque avidi laudis fuistis, delenda est vobis ill macula
Mithridatico bello superiore concepta, quae penitus iam insedit ac nimis
inveteravit in populi Romani nomine, -- quod is, qui uno die, tota in Asia, tot
in civitatibus, uno nuntio atque una significatione [litterarum] civis Romanos necandos trucidandosque denotavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit, sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat, ut se non Ponti neque Cappadociae latebris occultare velit, sed emergere ex patrio regno atque in
vestris vectigalibus, hoc est, in Asiae luce versari.
[8] Etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores, ut ab illo insignia
victoriae, non victoriam reportarent. Triumphavit L. Sulla,
triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores;
sed ita triumpharunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen
illis imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia dandaquod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit.
[9] Mithridates autem omne reliquum tempus non ad
oblivionem
veteris belli, sed ad comparationem novi contulit: qui [postea] cum
maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos
quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset, et se Bosporanis
finitimis suis bellum inferre similaret, usque in Hispaniam legatos
ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti
contentione
districti de imperio dimicaretis.
[10] Sed tamen alterius partis
periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti
ac
roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute
depulsum est; in altera parte ita res a L. Lucullo summo viro est
administrata, ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclara
non
felicitati eius, sed virtuti, haec autem extrema, quae nuper
acciderunt,
non culpae, sed fortunae tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo
dicam
alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta
oratione mea neque falsa adficta esse videatur:
[11] de vestri imperi dignitate atque gloria -- quoniam is est exorsus orationis meae -- videte quem vobis animum suscipiendum putetis. Maiores nostri saepe mercatoribus aut naviculariis nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt: vos, tot milibus civium
Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis, quo tandem animo esse debetis?
Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri
totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt: vos eum regem inultum esse
patiemini, qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus
atque omni supplicio excruciatum necavit? Illi libertatem imminutam
civium Romanorum non tulerunt: vos ereptam vitam neglegetis? ius
legationis verbo violatum illi persecuti sunt: vos legatum omni supplicio interfectum relinquetis?
[12] Videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit, id quod accepistis tueri et conservare non posse. Quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo tandem animo ferre debetis? Regno est expulsus Ariobarzanes rex,
socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non
solum vobis inimicissimi, sed etiam vestris sociis atque amicis;
civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium
exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a
vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent,
neque se id facere sine summo periculo posse arbitrantur.
[13] Vident
et
sentiunt hoc idem quod vos, -- unum virum esse, in quo summa sint
omnia,
et eum propter esse, quo etiam carent aegrius; cuius adventus ipso
atque
nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus
hostium
repressos esse intellegunt ac retardatos. His vos, quoniam libere
loqui
non licet, tacite rogant, ut se quoque, sicut ceterarum provinciarum
socios, dignos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis;
atque
hoc etiam magis, quod ceteros in provinciam eius modi homines cum
imperio mittimus, ut etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum
adventus
in urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant.
Hunc
audiebant antea, nunc praesentem vident, tanta temperantia, tanta
mansuetudine, tanta humanitate, ut ei beatissimi esse videantur,
apud
quod ille diutissime commoratur.
[14] Qua re si propter socios, nulla ipsi iniuria lacessiti,
maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis
bella
gesserunt, quanto vos studio convenit iniuriis provocatos sociorum
salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de
maximis vestris vectigalibus agatur? Nam ceterarum provinciarum
vectigalia, Quirites, tanta sunt, ut eis ad ipsas provincias
tutandas
vix contenti esse possimus: Asia vero tam opima est ac fertilis, ut
et
ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et
multitudine earum rerum quae exportantur, facile omnibus terris
antecellat. Itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli
utilitatem et pacis dignitatem retinere voltis, non modo a
calamitate,
sed etiam a metu calamitatis est defenda.
[15] Nam in ceteris rebus
cum
venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non
solum
adventus mali, sed etiam metus ipse adfert calamitatem. Nam cum
hostium
copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen
pecuaria relinquitur, agri cultura deseritur, mercatorum navigatio
conquiescit. Ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura
vectigal conservari potest: qua re saepe totius anni fructus uno
rumore
periculi atque uno belli terrore amittitur.
[16] Quo tandem igitur
animo
esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui
exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter adsint?
cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal
auferre
possit? cum publicani familias maximas, quas in saltibus habent,
quas
in agris, quas in portubus atque custodiis, magno periculo se habere
arbitrentur? Putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui
vobis
fructui sunt conservaritis non solum (ut ante dixi) calamitate, sed
etiam calamitatis formidine liberatos?
[17] Ac ne illud quidem vobis neglegendum est, quod mihi ego
extremum proposueram, cum essem de belli genere dicturus, quod ad
multorum bona civium Romanorum pertinet, quorum vobis pro vesta
sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. Nam et publicani,
homines honestissimi atque ornatissimi, suas rationes et copias in
illam
provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis
curae esse debent. Etenim si vectigalia nervos esse rei publicae
semper
duximus, eum certe ordinem, qui exercet illa, firmamentum ceterorum
ordinum recte esse dicemus.
[18] Deinde ex ceteris ordinibus
homines
gnavi atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos
absentibus consulere debetis, partim eorum in ea provincia pecunias
magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis vestrae magnum
numerum
eorum civium calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium
calamitatem a re publica seiunctam esse non posse. Etenim primum
illud
parvi refert, nos publica his amissis vectigalia postea victoria
recuperare. Neque enim isdem redimendi facultas erit propter
calamitatem, neque aliis voluntas propter timorem.
[19] Deinde quod
nos
eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit,
id
quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus. Nam tum, cum
in
Asia res magnas permulti, amiserant, scimus Romae, solutione
impedita,
fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi rem ac
fortunas amittere, ut non plures secum in eandem trahant calamitatem.
A
quo periculo prohibete rem publicam, et mihi credite id quod ipsi
videtis: haec fides atque haec ratio pecuniarum, quae Romae, quae in
foro versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret.
Ruere illa non possunt, ut haec non eodem labefacta motu concidant.
Qua
re videte num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum
incumbere,
in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima,
fortunae plurimorum civium coniunctae cum re publica defendantur.
[20] Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca
dicam. Potest hoc enim dici, belli genus esse ita necessarium ut
sit
gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. In quo maxime
elaborandum est, ne forte ea vobis quae diligentissime providenda
sunt,
contemnenda esse videantur. Atque ut omnes intellegant me
L. Lucullo
tantum impertire laudis, quantum forti viro et sapienti homini et
magno
imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati copias
omnibus
rebus ornatus atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam
nobisque amicissimam, Cyzicenorum, obsessam esse ab ipso rege maxima
multitudine et oppugnatam vehementissime, quam L. Lucullus virtute,
adsiduitate, consilio, summis obsidionis periculis liberavit:
[21]
ab
eodem imperatore classem magnam et ornatam, quae ducibus Sertorianis
ad
Italiam studio atque odio inflammata raperetur, superatam esse atque
depressami magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse
deletas,
patefactumque nostris legionibs esse Pontum, qui antea populo Romano
ex
omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis
erant domicilia regis, omnibus rebus ornatus ac refertas, ceterasque
urbis Ponti et Cappadociae permultas, uno aditu adventuque esse
captas;
regem, spoliatum regno patrio atque avito, ad alios se reges atque
ad
alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi
Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. Satis opinor
haec
esse laudis, atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis, a nullo
istorum, qui huic obtrectant legi atque causae, L. Lucullum similiter
ex
hoc loco esse laudatum.
[22] Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita
sint,
reliquum possit magnum esse bellum. Cognoscite, Quirites. Non enim
hoc
sine causa quaeri videtur. Primum ex suo regno sic Mithridates
profugit, ut ex eodem Ponto Medea illa quondam profugisse dicitur,
quam
praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis, qua se parens
persequeretur, dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa, maerorque
patrius, celeritatem persequendi retardaret. Sic Mithridates
fugiens
maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et
a
maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in
suum regnum congesserat, in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri
conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum
in
persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit.
[23] Hunc in
illo
timore et fuga Tigranes rex Armenius excepit, diffidentemque rebus
suis
confirmavit, et adflictum erexit, perditumque recreavit. Cuius in
regnum postea quam L. Lucullus cum exercitu venit, plures etiam
gentes
contra imperatorem nostrum concitatae sunt. Erat enim metus
iniectus
eis nationibus, quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello
neque temptandas putavit: erat etiam alia gravis atque vehemens
opinio,
quae animos gentium barbarum pervaserat, fani locupletissimi et
religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum
adductum. Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac
metu
concitabantur. Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani
regno
ceperat, et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate
locorum ac desiderio suorum commovebatur.
[24] Hic iam plura non dicam. Fuit enim illud extremum ut ex eis
locis a militibus nostris reditus magis maturus quam processio
longior
quaereretur. Mithridates autem et suam manum iam confirmarat, [et
eorum] qui se ex ipsius regno conlegerant, et magnis adventiciis
auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. iam hoc fere sic
fieri
solere accepimus, ut regem adflictae fortunae facile multorum opes
adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut
vivunt in regno, ut eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur.
[25] Itaque tantum victus efficere potuit, quantum incolumis numquam
est
ausus optare. Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo
contentus, quod ei praeter spem acciderat, -- ut illam, postea quam
pulsus erat, terram umquam attingeret, -- sed in exercitum nostrum
clarum atque victorem impetum fecit. Sinite hoc loco, Quirites,
sicut
poetae solent, qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram
calamitatem, quae tanta fuit, ut eam ad auris [Luculli] imperatoris
non
ex proelio nuntius, sed ex sermone rumor adferret.
[26] Hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione, L.
Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse
potuisset, vestro iussu coactus, -- qui imperi diuturnitati modum
statuendum vetere exemplo putavistis, -- partem militum, qui iam
stipendiis confecti erant, dimisit, partem M'. Glabrioni tradidit.
Multa praetereo consulto, sed ea vos coniectura perspicite, quantum
illud bellum factum putetis, quod coniungant reges potentissimi,
renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus
imperator
noster accipiat, vetere exercitu pulso.
[27] Satis mihi multa verba fecisse videor, qua re esset hoc
bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. Restat ut
de
imperatore ad id bellum delingendo ac tantis rebus praeficiendo
dicendum
esse videatur.
Utinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam
haberetis, ut haec vobis deliberatio difficilis esset, quemnam
potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis!
Nunc
vero -- cum sit unus Cn. Pompeius, qui non modo eorum hominum qui
nunc
sunt gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit --
quae
res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit?
[28] Ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse
oportere, -- scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem,
felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut
esse
debuit? qui e ludo atque e pueritiae disciplinis bello maximo atque
acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam
profectus est; qui extrema pueritia miles in exercitu fuit simmi
imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator;
qui
saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimice concertavit,
plura
bello gessit quam ceteri legerunt, plures provincias confecit quam
alii
concupiverunt; cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non
alienis
praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis,
non
stipendiis sed triumphis est erudita. Quod denique genus esse belli
potest, in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? Civile,
Africanum, Transalpinum, Hispaniense [mixtum ex civitatibus atque ex
bellicosissimis nationibus], servile, navale bellum, varia et
diversa
genera et bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc uno, sed etiam
confecta, nullam rem esse declarant in usu positam militari, quae
huius
viri scientiam fugere possit.
[29] iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par
inveniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum aut vobis novum
aut
cuiquam inauditum possit adferre? Neque enim illae sunt solae
virtutes
imperatoriae, quae volgo existimantur, -- labor in negotiis,
fortitudo
in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo,
consilium
in providiendo: quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus
reliquis
imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt.
[30] Testis
est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla huius virtute et subsidio
confessus est liberata. Testis est Sicilia, quam multis undique
cinctam
periculis non terrore belli, sed consili celeritate explicavit.
Testis
est Africa, quae, magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum
sanguine
redundavit. Testis est Gallia, per quam legionibus nostris iter in
Hispaniam Gallorum internecione patefactum est. Testis est
Hispania,
quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque
conspexit. Testis est iterum et saepius Italia, quae cum servili
bello
taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit:
quod
bellum exspectatione eius attentuatum atque imminutum est, adventu
sublatum ac sepultum.
[31] Testes nunc vero iam omnes orae atque omnes exterae gentes ac
nationes, denique maria omnia cum universa, tum in singulis oris
omnes
sinus at portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam
firmum
habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret?
Quis
navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret,
cum
aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? Hoc tantum belum,
tam
turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum, quis umquam
arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis
ab
uno imperatore confici posse?
[32] Quam provinciam tenuistis a
praedonibus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit?
quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis?
quam
multas existimatis insulas esse desertas? quam multas aut metu
relictas
aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? Sed quid ego longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit
proprium populi Romani, longe a domo bellare, et propugnaculis
imperi
sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego nostris mare
per
hos annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam a
Brundisio
nisi hieme summa transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus
venirent captos querar, cum legati populi Romani redempti sint?
Mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, cum duodecim secures in
praedonum potestatem pervenerint?
[33] Cnidum aut Colophonem aut Samum,
nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem,
cum
vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis,
in
praedonum fuisse potestatem sciatis? An vero ignoratis portum
Caietae
celeberrimum ac plenissimum navium inspectante praetore a
praedonibus
esse direptum? ex Miseno autem eius ipsius liberos, qui cum
praedonibus
antea ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos? Nam quid
ego
Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae
querar, cum, prope inspectantibus vobis, classis ea, cui consul
populi
Romani praepositus esset, a praedonibus capta atque oppressa est?
Pro di immortales! tantamne unius hominis incredibilis ac divina
virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit, ut vos,
qui
modo anti ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ei nunc nullam
intra Oceani ostium praedonum navem esse audiatis?
[34] Atque haec
qua
celeritate gesta sint quamquam videtis, tamen a me in dicendo
praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negoti aut
consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos
cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli
impetus navigavit? Qui nondum tempestivo ad navigandum mari
Siciliam
adiit, Africam exploravit; inde Sardiniam cum classe venit, atque
haec
tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis
classibusque munivit;
[35] inde cum se in Italiam recepisset,
duabus
Hispanis et Gallia [transalpina] praesidiis ac navibus confirmata,
missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam
navibus, Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque
praesidiis
adornavit; ipse autem ut Brundisio profectus est, undequinquagesimo
die
totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes, qui ubique
praedones fuerunt, partim capti interfectique sunt, partim unius
huius
se imperio ac potestati dediderunt. Idem Cretensibus, cum ad eum
usque
in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non
ademit, obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturunum,
tam
longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes
premebantur,
Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere susceptit, media
aestate confecit.
[36] Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris.
Quid ceterae, quas paulo ante commemorare coeperam, quantae atque
quam
multae sunt? Non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto
imperatore quaerenda est, sed multae sunt artes eximiae huius
administrae comitesque virtutis. Ac primum, quanta innocentia
debent
esse imperatores? quanta deinde in omnibus rebus temperantia?
quanta
fide? quanta facilitate? quanto ingenio? quanta humanitate? Quae
breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus: summa enim omnia
sunt,
Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese
cognosci atque intellegi possunt.
[37] Quem enim imperatorem
possumus
ullo in numero putare, cuius in exercitu centuriatus veneant atque
venierint? Quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica
cogitare,
qui pecuniam, ex aerario depromptam ad bellum administrandum, aut
propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit, aut propter
avaritiam Romae in quaestu reliquerit? Vestra admurmuratio facit,
Quirites, ut agnoscere videamini qui haec fecerint: ego autem nomino
neminem; qua re irasci mihi nemo poterit, nisi qui ante de se
voluerit
confiteri. Itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas
calamitates, quocumque ventum est, nostri exercitus ferant quis ignorat?
[38] Itinera quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida
civium
Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini: tum facilius
statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Utrum
pluris
arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis,
an
hibernis sociorum civitates esse deletas? Neque enim potest
exercitum
is continere imperator, qui se ipse non continet, neque severus esse
in
iudicando, qui alios in se severos esse iudices non volt.
[39] Hic
miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cuius legiones sic in
Asiam pervenerint, ut non modo manus tanti exercitus, sed ne
vestigium
quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam vero quem ad modum
milites
hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur: non modo ut
sumptum
faciat in militem nemini vis adfertur, sed ne cupienti quidem
cuiquam
permittitur. Hiemis enim, non avaritiae perfugium maiores nostri in
sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.
[40] Age vero: ceteris in rebus quali sit temperantia
considerate. Unde illam tantam celeritatem et tam incredibilem
cursum
inventum putatis? Non enim illum eximia vis remigum aut ars
inaudita
quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas
terras
pertulerunt; sed eae res quae ceteros remorari solent, non
retardarunt:
non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non
libido
ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis
ad
cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et
tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri
tellenda
esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.
[41] Itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac
urbe missum, sed de caelo delapsum intuentur. Nunc denique
incipiunt
credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam
nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur.
Nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit.
Nunc
intellegunt non sine causa maiores suos, tum cum ea temperantia
magistratus habebamus, servire populo Romano quam imperare aliis
maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita
liberae
querimonia de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is, qui dignitate
principibus excellit, facilitate infimis par esse videatur.
[42] iam
quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, -- in
quo
ipso inest quaedam dignitas imperatoria, -- vos, Quirites, hoc ipso
ex
loco saepe cognovistis. Fidem vero eius quantam inter socios
existimari
putatis, quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint?
Humanitate iam tanta est, ut difficile dictu sit utrum hostes magis
virtutem eius pugnantes timuerint, an mansuetudinem victi dilexerint.
Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum transmittendum
sit,
qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam
consilio
natus esse videatur?
[43] Et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis
multum atque in imperio militari valet, certe nemini dubium est quin
ea
re idem ille imperator plurimum possit. Vehementer autem pertinere
ad
bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris
existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus, ut aut
contemnant aut metuant aut oderint aut ament, opinione non minus et
fama
quam aliqua ratione certa commoveri? Quod igitur nomen umquam in
orbe
terrarum clarius fuit? cuius res gestae pares? de quo homine vos, -- id quod maxime facit auctoritatem, -- tanta et tam praeclara iudicia
fecistis?
[44] An vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis,
quo
non illius diei fama pervaserit, cum universus populus Romanus,
referto
foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici
potest,
unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem
deposcit? Itaque -- ut plura non dicam, neque aliorum exemplis
confirmem quantum [huius] auctoritas valeat in bello -- ab eodem Cn.
Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur: qui quo die a
vobis
maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente vilitas
annonae
ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius
hominis
spe ac nomine, quantum vix in summa ubertate agrorum diuturna pax
efficere potuisset.
[45] iam accepta in Ponto calamitate ex eo
proelio,
de quo vos paulo ante invitus admonui, -- cum socii pertimuissent,
hostium opes animique crevissent, satis firmum praesidium provincia
non
haberet, -- amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad ipsum discrimen
eius
temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones fortuna populi
Romani
attulisset. Huius adventus et Mithridatem insolita inflammatum
victoria
continuit, et Tigranem magnis copiis minitantem Asiae retardavit.
Et
quisquam dubitabit quid virtute perfecturus sit, qui tantum
auctoritate
perfecerit? aut quam facile imperio atque exercitu socios et
vectigalia
conservaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit?
[46] Age vero, illa res quantam declarat eiusdem hominis
apud
hostis populi Romani autoritatem, quod ex locis tam longinquis
tamque
diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt? quod a
communi
Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque
esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt, eique se
omnis
Cretensium civitates dedere velle dixerunt? Quid? idem iste
Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum usque in Hispaniam
misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat
[semper] molestum ad eum potissimum esse missum, speculatorem quam
legatum iudicari maluerunt. Potestis igitur iam constituere,
Quirites,
hanc auctoritatem, multis postea rebus gestis magnisque vestris
iudiciis
amplificatam, quantum apud illos reges, quantum apud exteras
nationes
valituram esse existimetis.
[47] Reliquum est ut de felicitate (quam praestare de se ipso nemo
potest, meminisse et commemorare de altero possumus, sicut aequum
est
homines de potestate deorum) timide et pauca dicamus. Ego enim sic
existimo: Maximo, Marcello, Scipioni, Mario, et ceteris magnis
imperatoribus non solum propter virtutem, sed etiam propter fortunam
saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. Fuit enim
profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam
et
ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. De huius
autem
hominis felicitate, de quo nunc agimus, hac utar moderatione
dicendi,
non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut
praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis
immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur.
[48] Itaque
non
sum praedicaturus quantas ille res domi militiae, terra marique,
quantaque felicitate gesserit; ut eius semper voluntatibus non modo
cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes obedierint, sed etiam
venti tempestatesque obsecundarint: hoc brevissime dicam, neminem
umquam
tam impudentem fuisse, qui ab dis immortalibus tot et tantas res
tacitus
auderet optare, quot et quantas di immortales ad Cn. Pompeium
detulerunt. Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum
communis solutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti
facitis,
velle et optare debetis.
[49] Qua re, -- cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non
possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum; et cum ei
imperatorem praeficere possitis, in quo sit eximia belli scientia,
singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, --
dubitatis
Quirites, quin hoc tantum boni, quod vobis ab dis immortalibus
oblatum
et datum est, in rem publicam conservandam atque amplificandam
conferatis?
[50] Quod si Romae Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore,
tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus: nunc cum
ad
ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur, ut in
eis
ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent
accipere
statim possit, quid exspectamus? aut cur non dicibus dis
immortalibus
eidem, cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt, hoc
quoque bellum regium committamus?
[51] At enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris
beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis
ornamentis
honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q. Hortensius, ab hac
ratione dissentiunt. Quorum ego auctoritatem apud vos multis locis
plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa,
tametsi cognoscitis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et
clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione
exquirere
possumus veritatem, atque hoc facilius, quod ea omnia quae a me
adhuc
dicta sunt, eidem isti vera esse concedunt, -- et necessarium bellum
esse et magnum, et in uno Cn. Pompeio summa esse omnia.
[52] Quid
igitur
ait Hortensius? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse
Pompeium,
sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. Obsolevit iam ista
oratio, re multo magis quam verbis refutata. Nam tu idem, Q.
Hortensi,
multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in
senatu
contra virum fortem, A. Gabinium, graviter ornateque dixisti, cum is
de
uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et
ex
hoc ipso loco permuta item contra eam legem verba fecisti.
[53] Quid? tum (per deos immortalis!) si plus apud populum Romanum
auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa
valuisset,
hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus? An
tibi
tum imperium hoc esse videbatur, cum populi Romani legati quaestores
praetoresque capiebantur? cum ex omnibus provinciis commeatu et
privato
et publico prohibebamur? cum ita clausa nobis erant maria omnia, ut
neque privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?
[54] Quae civitas antea umquam fuit, -- non dico
Atheniensium, quae satis late quondam mare tenuisse dicitur; non
Karthaginiensium, qui permultum classe ac maritimis rebus valuerunt;
non Rhodiorum, quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis
et
gloria remansit, -- sed quae civitas umquam antea tam tenuis, quae
tam
parva insula fuit, quae non portus suos et agros et aliquam partem
regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At (hercule)
aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus,
cuius
usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis
permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis, sed
dignitatis atque imperi caruit.
[55] Nos, quorum maiores Antiochum
regem
classe Persenque superarunt, omnibus navalibus pugnis
Karthaginiensis,
homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque,
vicerunt,
ei nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus: nos, qui
antea
non modo Italiam tutam habebamus, sed omnis socios in ultimis oris
auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, -- tum cum
insula
Delos, tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique
cum
mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine
muro,
nihil timebat, -- eidem non modo provinciis atque oris Italiae
maritimis
ac portubus nostris, sed etiam Appia iam via carebamus; et eis
temporibus non pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum
escendere, cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium
spoliis ornatum reliquissent.
[56] Bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus et
ceteros qui erant in eadem sententia, dicere existimavit ea quae
sentiebatis: sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori
suo
maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. Itaque una lex, unus
vir,
unus annus non modo nos illa miseria ac turpitudine liberavit, sed
etiam
effecit, ut aliquando vere videremur omnibus gentibus ac nationibus
terra marique imperare.
[57] Quo mihi etiam indignius videtur
obtrectatum esse adhuc, -- Gabinio dicam anne Pompeio, an utrique,
id
quod est verius? -- ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti
ac
postulanti. Utrum ille, qui postulat ad tantum bellum legatum quem
velit, idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios
diripiendasque provincias quos voluerunt legatos eduxerint; an ipse,
cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus
constituta est, expers esse debet gloriae eius imperatoris atque
eius
exercitus, qui consilio ipsius ac periculo est constitutus?
[58] An
C.
Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos
omnis
honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo
legati
ese potuerunt: in uno Gabinio sunt tam diligentes, qui in hoc bello,
quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu, quem
per
vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse deberet? De quo
legando
consules spero ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt aur
gravabuntur,
ego me profiteor relaturum. Neque me impediet cuiusquam inimicum
edictum, quo minus vobis fretus vestrum ius beneficiumque defendam;
neque praeter intercessionem quicquam audiam, de qua (ut arbitror)
isti
ipsi, qui minantur, etiam atque etiam quid liceat considerabunt.
Mea
quidem sentenia, Quirites, unus A. Gabinius belli maritimi rerumque
gestarum Cn. Ponpeio socius ascribitur, propterea quod alter uni
illud
bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum
susceptumque confecit.
[59] Reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia
dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn.
Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset, in quo spem
essetis
habituri, -- cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum
omnes
una prope voce in [eo] ipso vos spem habituros esse dixistis.
Etenim
talis est vir, ut nulla res tanta sit ac tam difficilis, quam ille
non
et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit.
Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio; quod, quo minus
certa
est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per
deos
immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute.
[60] 'At
enim ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum.' Non
dicam hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello
utilitati paruisse; semper ad novos casus temporum novorom
consiliorum
rationes adcommodasse: non dicam duo bella maxima, Punicum atque
Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta, duasque urbis
potentissimas, quae huic imperio maxime minitabantur, Karthaginem
atque
Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas: non commemorabo nuper ita
vobis patribusque vestris esse visum, ut in uno C. Mario spes imperi
poneretur, ut idem cum iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis
bellum administraret.
[61] In ipso Cn. Pompeio, in quo novi
constitui
nihil volt Q. Catulus, quam multa sint nova summa Q. Catuli
voluntate
constituta recordamini. Quid tam novum quam adulescentulum
privatum exercitum difficili rei publicae temporare conficere?
Confecit. Huic praeesse? Praefuit. Rem optime ductu suo gerere?
Gessit. Quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti,
cuius aetas a senatorio gradu longe abesset, imperium atque
exercitum
dari, Siciliam permitti, atque Africam bellumque in ea provincia
administrandum? Fuit in his provinciis singulari innocentia,
gravitate,
virtute: bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum
deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare?
At eam quoque rem populus Romanus non modo vidit, sed omnium etiam
studio visendam et concelebrandam putavit.
[62] Quid tam inusitatum
quam
ut, cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus
ad
bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est.
Quo quidem tempore, cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non
oportere mitti hominem privatum pro consule,' L. Philippus dixisse
dicitur ''non se illum sua sententia pro consule, sed pro consulibus
mittere.'' Tanta in eo rei publicae bene gerendae spes
constituebatur,
ut duorum consulum munus unius adulescentis virtuti committeretur.
Quid
tam singulare quam ut ex senatus consuto legibus solutus consul ante
fieret, quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset?
quid
tam incredibile quam ut iterum eques Romanus ex senatus consulto
triumpharet? Quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam
constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec, quae in hoc uno
homine
videmus.
[63] Atque haec tot exempla, tanta ac tam nova, profecta
sunt
in eundem hominem a Q. Catuli atque a ceterorum eiusdem dignitatis
amplissimorum hominum auctoritate. Qua re videant ne sit periniquum et non ferundum, illorum
auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam semper
esse,
vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani
auctoritatem
improbari; praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine
suam auctoritatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere,
propterea quod, isdem istis reclamantibus, vos unum illum ex omnibus
delegistis quem bello praedonum praeponeretis.
[64] Hoc si vos
temere
fecistis, et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia
vestra
suis consiliis regere conantur. Sin autem vos plus tum in re
publica
vidistis, vos eis repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic
imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes
et
sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse
fateantur. Atque in hoc bello Asiatico et regio non solum militaris illa
virtus, quae est in Cn. Pompeio singularis, sed aliae quoque
virtutes
animi magnae et multae requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia,
Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem,
ut
nihil nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde etiam si qui sunt
pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter
multitudinem cupidiorum hominum nemo arbitratur.
[65] Difficile
est
dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter
eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio misimus, libidines et
iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris
magistratibus
religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac
munitam
fuisse? Urbes iam locupletes et copiosae requiruntur, quibus causa
belli propter diripiendi cupiditatem inferatur.
[66] Libenter haec
coram
cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem.
Noverunt enim sociorum volnera, vident eorum calamitates,
querimonias
audiunt. Pro sociis vos contra hostis exercitum mittere putatis, an
hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae civitas est in
Asia quae non modo imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum
animos ac spiritus capere possit?
Qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus
regios superare posse videatur, tamen nisi erit idem, qui se a
pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab
ornamentis
fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos,
animum
cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque
mittatur.
[67] Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse quae
locuples
sit? ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora
maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris
gloriam, sed etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat
enim
praetores locupletari quot annis pecunia publica praeter paucos;
neque
eos quicquam aliud adsequi, classium nomine, nisi ut detrimentis
accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. Nunc qua
cupiditate
homines in provincias, quibus iacturis et quibus condicionibus
proficiscantur, ignorant videlicet isti, qui ad unum deferenda omnia
esse non arbitrantur? Quasi vero Cn. Pompeium non cum suis
virtutibus
tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus.
[68] Qua re nolite
dubitare quin huic uni credatis omnia, qui inter tot annos unus
inventus
sit, quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gaudeant.
Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis,
est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus,
P.
Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt, ut cum
de
bello deliberetis, auctor vobis gravior nemo esse debeat; est C.
Curio,
summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et
prudentia praeditus; est Cn. Lentulus, in quo omnes pro amplissimis
vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse
cognovistis;
est C. Cassius, integritate, virtute, constantia singulari. Que re
videte ut horum auctoritatibus illorum orationi qui dissentiunt,
respondere posse videamur.
[69] Que cum ita sint, C. Manlili, primum istam tuam et
legem
et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo: deinde
te
hortor, ut auctore populo Romano maneas in sententia, neve cuiusquam
vim
aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi
perseverantiaeque
arbitror: deinde cum tantam multitudinem cum tanto studio adesse
videamus, quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus,
quid
est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego
autem
quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc
beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid
auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc re
conficiendam
tibi et populo Romano polliceor ac defero:
[70] testorque omnis deos,
et
eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis
eorum
qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu
facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam
conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut
praesidia
periculis aut adiumenta honoribus quaeram; propterea quod pericula
facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus,
honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra
laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur.
[71] Quam ob rem quicquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites,
id
ego omne me rei publicae causa suscepisse confirmo; tantumque abest
ut
aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam
simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non
necessarias, vobis non inutilis suscepisse. Sed ego me hoc honore
praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, Quirites,
vestram
voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.