|
[1] Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum idque
Athenis abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et doctoris
auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse
ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum, sed
etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque
orationis facultate. Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum
hominibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se
arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum.
[2] Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatis
philosophorum et disces quam diu voles; tam diu autem velle debebis, quoad te quantum
proficias non paenitebit. Sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis dissidentia,
quoniam utrique Socratici et Platonici volumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio--nihil
enim impedio--orationem autem Latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem. Nec
vero hoc arroganter dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens
multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio
aetatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.
[3] Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos
etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas,--vis enim
maior in illis dicendi,--sed hoc quoque colendum est aequabile et temperatum orationis
genus. Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere
elaboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte
Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum
vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum
in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium, utrumque certe secuti sumus.
[4] Equidem et Platonem
existimo si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime
potuisse dicere et Demosthenem si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et
pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse; eodemque modo de
Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit
alterum. Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac,
ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati tuae esset aptissimum et auctoritati
meae. Nam cum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque
a philosophis disputata, latissime patere videntur ea quae de officiis tradita
ab illis et praecepta sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis neque privatis
neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si
cum altero contrahas, vacare officio potest in eoque et colendo sita vitae est
honestas omnis et neglegendo turpitudo.
[5] Atque haec quidem
quaestio communis est omnium philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii
praeceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt non nullae
disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus officium omne
pervertant. Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute
coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse
consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur, neque amicitiam colere
possit nec iustitiam nec liberalitatem; fortis vero dolorem summum malum
iudicans aut temperans voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo
potest.
[6] Quae quamquam ita
sint in promptu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco
disputata. Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae velint esse, de officio
nihil queant dicere, neque ulla officii praecepta firma, stabilia, coniuncta
naturae tradi possunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime
honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea praeceptio
Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum, quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli
iam pridem explosa sententia est, qui tamen haberent ius suum disputandi de
officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii inventionem
aditus esset. Sequemur igitur hoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum
Stoicos, non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio
arbitrioque nostro quantum quoque modo videbitur, hauriemus.
[7] Placet igitur,
quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, quid sit
officium, quod a Panaetio praetermissum esse miror. Omnis enim, quae a ratione
suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut
intellegatur, quid sit id de quo disputetur. . . . Omnis de officio duplex est
quaestio. Unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum, alterum, quod positum
est in praeceptis, quibus in omnes partes usus vitae conformari possit.
Superioris generis huiusmodi sunt exempla, omniane officia perfecta sint, num
quod officium aliud alio maius sit et quae sunt generis eiusdem. Quorum autem
officiorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen
minus id apparet, quia magis ad institutionem vitae communis spectare videntur;
de quibus est nobis his libris explicandum.
[8] Atque etiam alia
divisio est officii. Nam et medium quoddam officium dicitur et perfectum.
Perfectum officium rectum, opinor, vocemus, quoniam Graeci katorthoma, hoc autem commune officium kathekon vocant. Atque ea sic definiunt, ut rectum quod sit, id
officium perfectum esse definiant; medium autem officium id esse dicunt, quod
cur factum sit, ratio probabilis reddi possit.
[9] Triplex igitur est,
ut Panaetio videtur, consilii capiendi deliberatio. Nam aut honestumne factu sit
an turpe dubitant id, quod in deliberationem cadit; in quo considerando saepe
animi in contrarias sententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt aut
consultant ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque
copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint iuvare et suos, conducat id
necne, de quo deliberant; quae deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit.
Tertium dubitandi genus est, cum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur
esse utile. Cum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare ad se
videtur, fit ut distrahatur in deliberando animus afferatque ancipitem curam
cogitandi.
[10] Hac di visione,
cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo praetermissa sunt.
Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus
propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum
utilius. Ita quam ille triplicem putavit esse rationem in quinque partes
distribui debere reperitur. Primum igitur est de honesto, sed dupliciter, tum
pari ratione de utili, post de comparatione eorum disserendum.
[11] Principio generi
animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque tueatur, declinet
ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad vivendum necessaria anquirat
et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis eiusdem. Commune item
animantium omnium est coniunctionis appetitus procreandi causa et cura quaedam
eorum, quae procreata sint. Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest,
quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque
praesens est se accommodat, paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum.
Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas
rerum videt earumque praegressus et quasi antecessiones non ignorat,
similitudines comparat rebusque praesentibus adiungit atque adnectit futuras,
facile totius vitae cursum videt ad eamque degendam praeparat res necessarias.
[12] Eademque natura
vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitae societatem
ingeneratque inprimis praecipuum quendam amorem in eos, qui procreati sunt
impellitque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit ob
easque causas studeat parare ea, quae suppeditent ad cultum et ad victum, nec
sibi soli, sed coniugi, liberis, ceterisque quos caros habeat tuerique debeat,
quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam facit.
[13] Inprimisque
hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque cum sumus
necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire,
addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum
necessariam ducimus. Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit,
id esse naturae hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est
appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura
velit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et legitime
imperanti; ex quo magnitudo animi existit humanarumque rerum contemptio.
[14] Nec vero illa
parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo,
quid sit quod deceat, in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae
aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem,
convenientiam partium sentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad
animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in
consiliis factisque conservandam putat cavetque ne quid indecore effeminateve
faciat, tum in omnibus et opinionibus et factis ne quid libidinose aut faciat
aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus,
honestum, quod etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum sit, quodque vere
dicimus, etiamsi a nullo laudetur, natura esse laudabile.
[15] Formam quidem
ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti vides, "quae si oculis
cerneretur, mirabiles amores ut ait Plato, excitaret sapientiae". Sed omne,
quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua. Aut enim in
perspicientia veri sollertiaque versatur aut in hominum societate tuenda
tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide aut in animi excelsi atque
invicti magnitudine ac robore aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur ordine
et modo, in quo inest modestia et temperantia. Quae quattuor quamquam inter se
colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera
nascuntur, velut ex ea parte, quae prima discripta est, in qua sapientiam et
prudentiam ponimus, inest indagatio atque inventio veri, eiusque virtutis hoc
munus est proprium.
[16] Ut enim quisque
maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit quique acutissime et
celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et
sapientissimus rite haberi solet. Quocirca huic quasi materia, quam tractet et
in qua versetur, subiecta est veritas.
[17] Reliquis autem
tribus virtutibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque,
quibus actio vitae continetur, ut et societas hominum coniunctioque servetur et
animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et
suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat. Ordo autem
et constantia et moderatio et ea, quae sunt his similia, versantur in eo genere
ad quod est adhibenda actio quaedam, non solum mentis agitatio. Is enim rebus,
quae tractantur in vita, modum quendam et ordinem adhibentes, honestatem et
decus conservabimus.
[18] Ex quattuor autem
locis, in quos honesti naturam vimque divisimus, primus ille, qui in veri
cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam. Omnes enim trahimur et
ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum
putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe ducimus. In hoc
genere et naturali et honesto duo vitia vitanda sunt, unum, ne incognita pro
cognitis habeamus hisque temere assentiamur, quod vitium effugere qui
volet--omnes autem velle debent--adhibebit ad considerandas res et tempus et
diligentiam.
[19] Alterum est
vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque
difficiles conferunt easdemque non necessarias. Quibus vitiis declinatis quod in
rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur,
ut in astrologia C. Sulpicium audimus, in geometria Sex. Pompeium ipsi
cognovimus, multos in dialecticis, plures in iure civili, quae omnes artes in
veri investigatione versantur, cuius studio a rebus gerendis abduci contra
officium est. Virtutis enim laus omnis in actione consistit, a qua tamen fit
intermissio saepe multique dantur ad studia reditus; tum agitatio mentis, quae
numquam adquiescit, potest nos in studiis cognitionis etiam sine opera nostra
continere. Omnis autem cogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de
rebus honestis et pertinentibus ad bene beateque vivendum aut in studiis
scientiae cognitionisque versabitur. Ac de primo quidem officii fonte diximus.
[20] De tribus autem
reliquis latissime patet ea ratio, qua societas hominum inter ipsos et vitae
quasi communitas continetur; cuius partes duae: iustitia, in qua virtutis
splendor est maximus, ex qua viri boni nominantur, et huic coniuncta
beneficentia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet.
Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria,
deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis.
[21] Sunt autem
privata nulla natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quondam in vacua
venerunt, aut victoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, pactione,
condicione, sorte; ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus
Tusculanorum; similisque est privatarum possessionum discriptio. Ex quo, quia
suum cuiusque fit eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique optigit, id
quisque teneat; e quo si quis [quaevis] sibi appetet, violabit ius humanae
societatis.
[22] Sed quoniam, ut
praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri
partem patria vindicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris
gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse
generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus
ducem sequi, communes utilitates in medium adferre, mutatione officiorum, dando
accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter
homines societatem.
[23] Fundamentum autem
est iustitiae fides, id est dictorum conventorumque constantia et veritas. Ex
quo, quamquam hoc videbitur fortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari
Stoicos, qui studiose exquirunt, unde verba sint ducta, credamusque, quia fiat,
quod dictum est appellatam fidem. Sed iniustitiae genera duo sunt, unum eorum,
qui inferunt, alterum eorum, qui ab is, quibus infertur, si possunt, non
propulsant iniuriam. Nam qui iniuste impetum in quempiam facit aut ira aut
aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre videtur socio; qui autem
non defendit nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in vitio, quam si
parentes aut amicos aut patriam deserat.
[24] Atque illae
quidem iniuriae, quae nocendi causa de industria inferuntur, saepe a metu
proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit,
ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad iniuriam faciendam
aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt; in quo vitio latissime
patet avaritia.
[25] Expetuntur autem
divitiae cum ad usus vitae necessarios, tum ad perfruendas voluptates. In quibus
autem maior est animus, in is pecuniae cupiditas spectat ad opes et ad
gratificandi facultatem, ut nuper M. Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam
esse ei, qui in re publica princeps vellet esse, cuius fructibus exercitum alere
non posset. Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus cum elegantia et
copia, quibus rebus effectum est, ut infinita pecuniae cupiditas esset. Nec vero
rei familiaris amplificatio nemini nocens vituperanda est, sed fugienda semper
iniuria est.
[26] Maxime autem
adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiat oblivio, cum in imperiorum,
honorum, gloriae cupiditatem inciderunt. Quod enim est apud Ennium:
[27] Sed in omni
iniustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi, quae plerumque
brevis est et ad tempus, an consulto et cogitata fiat iniuria. Leviora enim sunt
ea, quae repentino aliquo motu accidunt, quam ea, quae meditata et praeparata
inferuntur. Ac de inferenda quidem iniuria satis dictum est.
[28] Praetermittendae
autem defensionis deserendique officii plures solent esse causae. Nam aut
inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia,
pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur,
ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur. Itaque videndum est, ne
non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum, quod in veri
investigatione versentur quodque ea, quae plerique vehementer expetant, de
quibus inter se digladiari soleant, contemnant et pro nihilo putent, propterea
iustos esse. Nam alterum [iustitiae genus] assequuntur, ut inferenda ne cui
noceant iniuria, in alterum incidunt; discendi enim studio impediti, quos tueri
debent, deserunt. Itaque eos ne ad rem publicam quidem accessuros putant nisi
coactos. Aequius autem erat id voluntate fieri; nam hoc ipsum ita iustum est,
quod recte fit, si est voluntarium.
[29] Sunt etiam, qui
aut studio rei familiaris tuendae aut odio quodam hominum suum se negotium agere
dicant nec facere cuiquam videantur iniuriam. Qui altero genere iniustitiae
vacant, in alterum incurrunt; deserunt enim vitae societatem, quia nihil
conferunt in eam studii, nihil operae, nihil facultatum.
[30] Quando igitur
duobus generibus iniustitiae propositis adiunximus causas utriusque generis
easque res ante constituimus, quibus iustitia contineretur, facile quod cuiusque
temporis officium sit poterimus, nisi nosmet ipsos valde amabimus, iudicare. Est
enim difficilis cura rerum alienarum. Quamquam Terentianus ille Chremes
"humani nihil a se alienum putat"; sed tamen, quia magis ea percipimus
atque sentimus, quae nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam illa,
quae ceteris, quae quasi longo intervallo interiecto videmus, aliter de illis ac
de nobis iudicamus. Quocirca bene praecipiunt, qui vetant quicquam agere, quod
dubites aequum sit an iniquum. Aequitas lucet ipsa per se, dubitatio
cogitationem significat iniuriae.
[31] Sed incidunt
saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna esse iusto homine, eoque quem
virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut reddere depositum,
[etiamne furioso?] facere promissum quaeque pertinent ad veritatem et ad fidem;
ea migrare interdum et non servare fit iustum. Referri enim decet ad ea, quae
posui principio fundamenta iustitiae, primum ut ne cui noceatur, deinde ut
communi utilitati serviatur. Ea cum tempore commutantur, commutatur officium et
non semper est idem.
[32] Potest enim
accidere promissum aliquod et conven tum, ut id effici sit inutile vel ei, cui
promissum sit, vel ei, qui promiserit. Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod
Theseo promiserat, non fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus. Ex
tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu
iratus optavit; quo impetrato in maximos luctus incidit. Nec promissa igitur
servanda sunt ea, quae sint is, quibus promiseris inutilia, nec si plus tibi ea
noceant, quam illi prosint, cui promiseris, contra officium est, maius anteponi
minori, ut si constitueris, cuipiam te advocatum in rem praesentem esse venturum
atque interim graviter aegrotare filius coeperit, non sit contra officium non
facere, quod dixeris, magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si
se destitutum queratur. Iam illis promissis standum non esse quis non videt,
quae coactus quis metu, quae deceptus dolo promiserit? quae quidem pleraque iure
praetorio liberantur, nonnulla legibus.
[33] Existunt etiam
saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida sed malitiosa iuris
interpretatione. Ex quo illud "summum ius summa iniuria" factum est
iam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in re publica multa
peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae,
noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae. Ne
noster quidem probandus, si verum est Q. Fabium Labeonem seu quem alium--nihil
enim habeo praeter auditum --arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a
senatu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ne cupide
quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum
utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum finis
sic, ut ipsi dixerant, terminavit; in medio relictum quod erat, populo Romano
adiudicavit. Decipere hoc quidem est, non iudicare. Quocirca in omni est re
fugienda talis sollertia.
[34] Sunt autem
quaedam officia etiam adversus eos servanda, a quibus iniuriam acceperis. Est
enim ulciscendi et puniendi modus; atque haud scio an satis sit eum, qui
lacessierit iniuriae suae paenitere, ut et ipse ne quid tale posthac et ceteri
sint ad iniuriam tardiores. Atque in re publica maxime conservanda sunt iura
belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per
vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad
posterius, si uti non licet superiore.
[35] Quare suscipienda
quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur, parta autem
victoria conservandi i, qui non crudeles in bello, non inmanes fuerunt, ut
maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam
acceperunt, at Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt; nollem Corinthum,
sed credo aliquid secutos, oportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad
bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia paci, quae nihil
habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In quo si mihi esset
obtemperatum, si non optimam, at aliquam rem publicam, quae nunc nulla est,
haberemus. Et cum iis, quos vi deviceris consulendum est, tum ii, qui armis
positis ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit,
recipiendi. In quo tantopere apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui
civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent
more maiorum.
[36] Ac belli quidem
aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure perscripta est. Ex quo intellegi
potest nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur aut
denuntiatum ante sit et indictum. [Popilius imperator tenebat provinciam, in
cuius exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum autem Popilio videretur unam
dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat,
dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad Popilium
scripsit, ut, si eum patitur in exercitu remanere, secundo eum obliget militiae
sacramento, quia priore amisso iure cum hostibus pugnare non poterat.
[37] Adeo summa erat
observatio in bello movendo.] M. quidem Catonis senis est epistula ad M. filium,
in qua scribit se audisse eum missum factum esse a consule cum in Macedonia
bello Persico miles esset. Monet igitur ut caveat, ne proelium ineat; negat enim
ius esse, qui miles non sit cum hoste pugnare. Equidem etiam illud animadverto,
quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi
rei tristitiam mitigatam. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem
nunc peregrinum dicimus. Indicant duodecim tabulae: aut status dies cum hoste,
itemque adversus hostem aeterna auctoritas. Quid ad hanc mansuetudinem addi
potest, eum, quicum bellum geras, tam molli nomine appellare? Quamquam id nomen
durius effecit iam vetustas; a peregrino enim recessit et proprie in eo, qui
arma contra ferret, remansit.
[38] Cum vero de
imperio decertatur belloque quaeritur gloria, causas omnino subesse tamen
oportet easdem, quas dixi paulo ante iustas causas esse bellorum. Sed ea bella,
quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt. Ut enim cum civi
aliter contendimus, si est inimicus, aliter si competitor (cum altero certamen
honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae) sic cum Celtiberis, cum
Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum
Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur. Poeni
foedifragi, crudelis Hannibal, reliqui iustiores. Pyrrhi quidem de captivis
reddendis illa praeclara:
[39] Regalis sane et
digna Aeacidarum genere sententia. Atque etiam si quid singuli temporibus
adducti hosti promiserunt, est in eo ipso fides conservanda, ut primo Punico
bello Regulus captus a Poenis, cum de captivis commutandis Romam missus esset
iurassetque se rediturum, primum, ut venit, captivos reddendos in senatu non
censuit, deinde, cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad supplicium redire
maluit quam fidem hosti datam fallere.
[40 [Secundo autem
Punico bello post Cannensem pugnam quos decem Hannibal Romam misit astrictos
iure iurando se redituros esse nisi de redimendis is, qui capti erant,
impetrassent, eos omnes censores, quoad quisque eorum vixit, quod peierassent in
aerariis reliquerunt, nec minus illum, qui iure iurando fraude culpam invenerat.
Cum enim permissu Hannibalis exisset e castris, rediit paulo post, quod se
oblitum nescio quid diceret; deinde egressus e castris iure iurando se solutum
putabat, et erat verbis, re non erat. Semper autem in fide quid senseris, non
quid dixeris, cogitandum est. Maximum autem exemplum est iustitiae in hostem a
maioribus nostris constitutum, cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus se
venenum regi daturum et eum necaturum. Senatus et C. Fabricius eum Pyrrho dedit.
Ita ne hostis quidem et potentis et bellum ultro inferentis interitum cum
scelere approbavit.]
[41] Ac de bellicis
quidem officiis satis dictum est. Meminerimus autem etiam adversus infimos
iustitiam esse servandam. Est autem infima condicio et fortuna servorum, quibus
non male praecipiunt, qui ita iubent uti, ut mercennariis, operam exigendam,
iusta praebenda. Cum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, fiat iniuria,
fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur; utrumque homine alienissimum, sed
fraus odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitalior quam eorum,
qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur. De iustitia
satis dictum.
[42] Deinceps, ut erat
propositum, de beneficentia ac de liberalitate dicatur, qua quidem nihil est
naturae hominis accommodatius, sed habet multas cautiones. Videndum est enim,
primum ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et
ceteris, deinde ne maior benignitas sit, quam facultates, tum ut pro dignitate
cuique tribuatur; id enim est iustitiae fundamentum, ad quam haec referenda sunt
omnia. Nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse velle
videantur, non benefici neque liberales, sed perniciosi assentatores iudicandi
sunt, et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia,
ut si in suam rem aliena convertant.
[43] Sunt autem multi
et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui eripiunt aliis, quod aliis
largiantur, ique arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri, si
locupletent eos quacumque ratione. Id autem tantum abest ab officio, ut nihil
magis officio possit esse contrarium. Videndum est igitur, ut ea liberalitate
utamur. quae prosit amicis, noceat nemini. Quare L. Sullae, C. Caesaris
pecuniarum translatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis videri;
nihil est enim liberale, quod non idem iustum.
[44] Alter locus erat
cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates, quod qui benigniores
volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in
proximos; quas enim copias his et suppeditari aequius est et relinqui eas
transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque
rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae. Videre
etiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut
benefici videantur facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis quam a
voluntate videantur. Talis autem simulatio vanitati est coniunctior quam aut
liberalitati aut honestati.
[45] Tertium est
propositum, ut in beneficentia dilectus esset dignitatis; in quo et mores eius
erunt spectandi, in quem beneficium conferetur, et animus erga nos et communitas
ac societas vitae et ad nostras utilitates officia ante collata; quae ut
concurrant omnia, optabile est; si minus, plures causae maioresque ponderis plus
habebunt.
[46] Quoniam autem
vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus
praeclare agitur, si sunt simulacra virtutis, etiam hoc intellegendum puto,
neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio virtutis appareat,
colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus his
lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta
sunt, iustitia. Nam fortis animus et magnus in homine non perfecto nec sapiente
ferventior plerumque est, illae virtutes bonum virum videntur potius attingere.
Atque haec in moribus.
[47] De benivolentia
autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud est in officio, ut ei plurimum
tribuamus, a quo plurimum diligamur, sed benivolentiam non adulescentulorum more
ardore quodam amoris, sed stabilitate potius et constantia iudicemus. Sin erunt
merita, ut non ineunda, sed referenda sit gratia, maior quaedam cura adhibenda
est; nullum enim officium referenda gratia magis necessarium est.
[48] Quodsi ea, quae
utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis, iubet reddere Hesiodus,
quidnam beneficio provocati facere debemus? An imitari agros fertiles, qui multo
plus efferunt, quam acceperunt? Etenim si in eos, quos speramus nobis
profuturos, non dubitamus, officia conferre, quales in eos esse debemus, qui iam
profuerunt? Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum
reddendi, demus necne in nostra potestate est, non reddere viro bono non licet,
modo id facere possit sine iniuria.
[49] Acceptorum autem
beneficiorum sunt dilectus habendi, nec dubium, quin maximo cuique plurimum
debeatur. In quo tamen inprimis, quo quisque animo, studio, benivolentia
fecerit, ponderandum est. Multi enim faciunt multa temeritate quadam sine
iudicio, vel morbo in omnes vel repentino quodam quasi vento impetu animi
incitati; quae beneficia aeque magna non sunt habenda atque ea, quae iudicio,
considerate constanterque delata sunt. Sed in collocando beneficio et in
referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque opis
indigeat, ita ei potissimum opitulari; quod contra fit a plerisque; a quo enim
plurimum sperant, etiamsi ille iis non eget, tamen ei potissimum inserviunt.
[50] Optime autem
societas hominum coniunctioque servabitur, si, ut quisque erit coniunctissimus,
ita in eum benignitatis plurimum conferetur. Sed quae naturae principia sint
communitatis et societatis humanae, repetendum videtur altius. Est enim primum
quod cernitur in universi generis humani societate. Eius autem vinculum est
ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando
conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate, neque ulla re
longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus,
ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus; sunt
enim rationis et orationis expertes.
[51] Ac latissime
quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas haec est. In
qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda
communitas, ut quae discripta sunt legibus et iure civili, haec ita teneantur,
ut sit constitutum e quibus ipsis, cetera sic observentur, ut in Graecorum
proverbio est, amicorum esse communia omnia. Omnium autem communia hominum
videntur ea, quae sunt generis eius, quod ab Ennio positum in una re transferri
in permultas potest:
[52] Ex quo sunt illa
communia: non prohibere aqua profluente, pati ab igne ignem capere, si qui
velit, consilium fidele deliberanti dare, quae sunt iis utilia, qui accipiunt,
danti non molesta. Quare et his utendum est et semper aliquid ad communem
utilitatem afferendum. Sed quoniam copiae parvae singulorum sunt, eorum autem,
qui his egeant, infinita est multitudo, vulgaris liberalitas referenda est ad
illum Ennii finem "nihilominus ipsi lucet", ut facultas sit, qua in
nostros simus liberales.
[53] Gradus autem
plures sunt societatis hominum. Ut enim ab illa infinita discedatur, proprior
est eiusdem gentis, nationis, linguae, qua maxime homines coniunguntur. Interius
etiam est eiusdem esse civitatis; multa enim sunt civibus inter se communia,
forum, fana, porticus, viae, leges, iura, iudicia, suffragia, consuetudines
praeterea et familiaritates multisque cum multis res rationesque contractae.
Artior vero colligatio est societatis propinquorum; ab illa enim inmensa
societate humani generis in exiguum angustumque concluditur.
[54] Nam cum sit hoc
natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in
ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia; id
autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae. Sequuntur fratrum
coniunctiones, post consobrinorum sobrinorumque, qui cum una domo iam capi non
possint, in alias domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur conubia et
affinitates ex quibus etiam plures propinqui; quae propagatio et suboles origo
est rerum publicarum. Sanguinis autem coniunctio et benivolentia devincit
homines [et] caritate.
[55] Magnum est enim
eadem habere monumenta maiorum, eisdem uti sacris, sepulchra habere communia.
Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni
moribus similes sunt familiaritate coniuncti; illud enim honestum, quod saepe
dicimus, etiam si in alio cernimus, [tamen] nos movet atque illi in quo id
inesse videtur amicos facit.]
[56] Et quamquam omnis
virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse
videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit. Nihil autem est
amabilius nec copulatius, quam morum similitudo bonorum; in quibus enim eadem
studia sunt, eaedem voluntates, in iis fit, ut aeque quisque altero delectetur
ac se ipso, efficiturque id, quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex
pluribus. Magna etiam illa communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro
et citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt
firma devinciuntur societate.
[57] Sed cum omnia
ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior
quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari
liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa
est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est
detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea
funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
[58] Sed si contentio
quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii, principes
sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus proximi liberi
totaque domus, quae spectat in nos solos neque aliud ullum potest habere
perfugium, deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum communis etiam
fortuna plerumque est. Quamobrem necessaria praesidia vitae debentur his maxime
quos ante dixi, vita autem victusque communis, consilia, sermones,
cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent
maxime, estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit.
[59] Sed in his
omnibus officiis tribuendis videndum erit, quid cuique maxime necesse sit et
quid quisque vel sine nobis aut possit consequi aut non possit. Ita non idem
erunt necessitudinum gradus qui temporum, suntque officia, quae aliis magis quam
aliis debeantur, ut vicinum citius adiuveris in fructibus percipiendis quam aut
fratrem aut familiarem, at, si lis in iudicio sit, propinquum potius et amicum
quam vicinum defenderis. Haec igitur et talia circumspicienda sunt in omni
officio [et consuetudo exercitatioque capienda], ut boni ratiocinatores
officiorum esse possimus et addendo deducendoque videre, quae reliqui summa
fiat, ex quo quantum cuique debeatur intellegas.
[60] Sed ut nec medici
nec imperatores nec oratores quamvis artis praecepta perceperint, quicquam magna
laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt, sic officii conservandi
praecepta traduntur illa quidem, ut facimus ipsi, sed rei magnitudo usum quoque
exercitationemque desiderat. Atque ab iis rebus, quae sunt in iure societatis
humanae, quemadmodum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere
diximus.
[61] Intellegendum
autem est, cum proposita sint genera quattuor, e quibus honestas officiumque
manaret, splendidissimum videri, quod animo magno elatoque humanasque res
despiciente factum sit. Itaque in probris maxime in promptu est, si quid tale
dici potest:
[62] Sed ea animi
elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat pugnatque non
pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est; non modo enim id
virtutis non est, sed est potius immanitatis omnem humanitatem repellentis.
Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt
propugnantem pro aequitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus
est insidiis et malitia, laudem est adeptus: nihil enim honestum esse potest,
quod iustitia vacat.
[63] Praeclarum igitur
illud Platonis: "Non," inquit, "solum scientia, quae est remota
ab iustitia calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam animus
paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur,
audaciae potius nomen habeat, quam fortitudinis." Itaque viros fortes et
magnanimos eosdem bonos et simplices, veritatis amicos minimeque fallaces esse
volumus; quae sunt ex media laude iustitiae.
[64] Sed illud odiosum
est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia
cupiditas principatus innascitur. Ut enim apud Platonem est, omnem morem
Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi, sic, ut quisque animi
magnitudine maxime excellet, ita maxime vult princeps omnium vel potius solus
esse. Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare
aequitatem, quae est iustitiae maxime propria. Ex quo fit ut neque disceptatione
vinci se nec ullo publico ac legitimo iure patiantur, existuntque in re publica
plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas consequantur et sint vi
potius superiores quam iustitia pares. Sed quo difficilius, hoc praeclarius;
nullum enim est tempus, quod iustitia vacare debeat.
[65] Fortes igitur et
magnanimi sunt habendi non qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam. Vera autem
et sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxime natura sequitur, in
factis positum, non in gloria iudicat principemque se esse mavult quam videri.
Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis viris non est
habendus. Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo
est, gloriae cupiditate; qui locus est sane lubricus, quod vix invenitur, qui
laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum
desideret gloriam.
[66] Omnino fortis
animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum
despicientia ponitur, cum persuasum est nihil hominem nisi quod honestum
decorumque sit aut admirari aut optare aut expetere oportere, nullique neque
homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. Altera est res, ut cum
ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime
utiles, sed ut vehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum vitae, tum
multarum rerum, quae ad vitam pertinent.
[67] Harum rerum
duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore est,
causa autem et ratio efficiens magnos viros in priore. In eo est enim illud,
quod excellentes animos et humana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in
duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animi
perturbatione liber sis. Nam et ea, quae eximia plerisque et praeclara videntur,
parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique
ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita
fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedas, nihil a
dignitate sapientis. robusti animi est magnaeque constantiae.
[68] Non est autem
consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate, nec qui invictum se
a labore praestiterit, vinci a voluptate. Quam ob rem et haec vitanda et
pecuniae fugienda cupiditas; nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam
amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si
non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre. Cavenda etiam
est gloriae cupiditas, ut supra dixi; eripit enim libertatem, pro qua magnanimis
viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda ac potius aut non
accipienda interdum aut deponenda non numquam.
[69] Vacandum autem
omni est animi perturbatione, cum cupiditate et metu, tum etiam aegritudine et
voluptate nimia et iracundia, ut tranquillitas animi et securitas adsit, quae
affert cum constantiam tum etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt, qui
eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se removerint ad
otiumque perfugerint, in his et nobilissimi philosophi longeque principes et
quidam homines severi et graves, nec populi nec principum mores ferre potuerunt
vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari.
[70] His idem
propositum fuit quod regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate
uterentur, cuius proprium est sic vivere ut velis. Quare cum hoc commune sit
potentiae cupidorum cum his, quos dixi, otiosis, alteri se adipisci id posse
arbitrantur, si opes magnas habeant, alteri si contenti sint et suo et parvo. In
quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et
minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem hominum
generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et
ad magnas res gerendas accomodaverunt.
[71] Quapropter et iis
forsitan concedendum sit rem publicam non capessentibus, qui excellenti ingenio
doctrinae sese dediderunt, et iis, qui aut valitudinis imbecillitate aut aliqua
graviore causa impediti a re publica recesserunt, cum eius administrandae
potestatem aliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit causa, si
despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non
modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto. Quorum iudicium in eo, quod
gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non probare, sed
videntur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quandam
ignominiam timere et infamiam. Sunt enim qui in rebus contrariis parum sibi
constent, voluptatem severissime contemnant, in dolore sint molliores, gloriam
neglegant, frangantur infamia atque ea quidem non satis constanter.
[72] Sed iis qui
habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione adipiscendi
magistratus et gerenda res publica est; nec enim aliter aut regi civitas aut
declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem rem publicam nihilominus
quam philosophis, haud scio an magis etiam, et magnificentia et despicientia
adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque
securitas, si quidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque
victuri.
[73] Quae faciliora
sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quae fortuna feriat, et
quo minus multis rebus egent, et quia si quid adversi eveniat, tam graviter
cadere non possunt. Quocirca non sine causa maiores motus animorum concitantur
maioraque studia efficiendi rem publicam gerentibus quam quietis, quo magis iis
et magnitudo est animi adhibenda et vacuitas ab angoribus. Ad rem gerendam autem
qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam
ut habeat efficiendi facultatem; in quo ipso considerandum est, ne aut temere
desperet propter ignaviam aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus
autem negotiis priusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio diligens.
[74] Sed cum plerique
arbitrentur res bellicas maiores esse quam urbanas, minuenda est haec opinio.
Multi enim bella saepe quaesiverunt propter gloriae cupiditatem, atque id in
magnis animis ingeniisque plerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem
militarem apti et cupidi bellorum gerendorum; vere autem si volumus iudicare
multae res extiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae.
[75] Quamvis enim
Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis illustrius citeturque
Salamis clarissimae testis victoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo
primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum hoc quam illud iudicandum
est. Illud enim semel profuit, hoc semper proderit civitati; hoc consilio leges
Atheniensium, hoc maiorum instituta servantur. Et Themistocles quidem nihil
dixerit, in quo ipse Areopagum adiuverit, at ille vere [a] se adiutum
Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus eius, qui a Solone erat
constitutus.
[76] Licet eadem de
Pausania Lysandroque dicere, quorum rebus gestis quamquam imperium Lacedaemoniis
partum putatur, tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinae
conferendi sunt; quin etiam ob has ipsas causas et parentiores habuerunt
exercitus et fortiores. Mihi quidem neque pueris nobis M. Scaurus C. Mario
neque, cum versaremur in re publica, Q. Catulus Cn. Pompeio cedere videbatur;
parvi enim sunt foris arma, nisi est consilium domi. Nec plus Africanus,
singularis et vir et imperator in exscindenda Numantia rei publicae profuit quam
eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti. Gracchum interemit; quamquam haec
quidem res non solum ex domestica est ratione--attingit etiam bellicam, quoniam
vi manuque confecta est--sed tamen id ipsum est gestum consilio urbano sine
exercitu.
[77] Illud autem
optimum est, in quod invadi solere ab improbis et invidis audio "cedant
arma togae concedat laurea laudi". Ut enim alios omittam, nobis rem
publicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt? Neque enim periculum in re
publica fuit gravius umquam nec maius otium. Ita consiliis diligentiaque nostra
celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quae
res igitur gesta umquam in bello tanta? qui triumphus conferendus?
[78] Licet enim mihi,
M. fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum
imitatio pertinet. Mihi quidem certe vir abundans bellicis laudibus, Cn.
Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit, ut diceret frustra se triumphum
tertium deportaturum fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio ubi triumpharet
esset habiturus. Sunt igitur domesticae fortitudines non inferiores militaribus;
in quibus plus etiam quam in his operae studiique ponendum est.
[79] Omnino illud
honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi efficitur, non
corporis viribus. Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut oboedire
consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando.
Honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi cura et
cogitatione; in quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati rei publicae
praesunt, quam qui bellum gerunt. Itaque eorum consilio saepe aut non suscepta
aut confecta bella sunt, non numquam etiam illata, ut M. Catonis bellum tertium
Punicum, in quo etiam mortui valuit auctoritas.
[80] Qua re expetenda
quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum, ne id
bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus. Bellum autem ita
suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quaesita videatur. Fortis vero animi et
constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici,
ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere.
[81] Quamquam hoc
animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto
ante constituere, quid accidere possit in utramque partem et quid agendum sit,
cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit "non
putaram". Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque
fidentis; temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane
quiddam et beluarum simile est; sed cum tempus necessitasque postulat,
decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda.
[82] [De evertendis
autem diripiendisque urbibus valde considerandum est, ne quid temere, ne quid
crudeliter. Idque est viri magni rebus agitatis punire sontes, multitudinem
conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere.] Ut enim sunt,
quemadmodum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic reperias
multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis splendidiora
et maiora videantur.
[83] Numquam omnino
periculi fuga committendum est, ut inbelles timidique videamur, sed fugiendum
illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest
stultius. Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est,
qui leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas
curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem
adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione
sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata
mali. Periculosae autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt,
partim rei publicae.
[84] Itemque alii de
vita, alii de gloria et benivolentia civium in discrimen vocantur. Promptiores
igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de
honore et gloria quam de ceteris commodis. Inventi autem multi sunt, qui non
modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, idem gloriae
iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante, ut
Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello
multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit
eorum, qui classem ab Arginusis removendam nec cum Atheniensibus dimicandum
putabant. Quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare
posse, se fugere sine suo dedecore non posse. Atque haec quidem Lacedaemoniis
plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus invidiam timens temere cum
Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes corruerunt. Quanto Q. Maximus
melius! de quo Ennius:
[85] Omnino qui rei
publicae praefuturi sunt duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem
civium sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum
suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam
tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum
utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est.
Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in
civitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo evenit, ut alii
populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum.
[86] Hinc apud
Athenienses magnae discordiae, in nostra re publica non solum seditiones, sed
etiam pestifera bella civilia; quae gravis et fortis civis et in re publica
dignus principatu fugiet atque oderit tradetque se totum rei publicae neque opes
aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Nec
vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita
iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter
offendat mortemque oppetat potius, quam deserat illa, quae dixi.
[87] Miserrima omnino
est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud eundem est Platonem
"similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rem publicam
administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum gubernaret".
Idemque praecipit, "ut eos adversarios existimemus, qui arma contra ferant,
non eos, qui suo iudicio tueri rem publicam velint", qualis fuit inter P.
Africanum et Q. Metellum sine acerbitate dissensio.
[88] Nec vero audiendi
qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis viri esse
censebunt; nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius
placabilitate atque clementia. In liberis vero populis et in iuris aequabilitate
exercenda etiam est facilitas et altitudo animi quae dicitur, ne si irascamur
aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus in morositatem inutilem
et odiosam incidamus et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut
adhibeatur rei publicae causa severitas, sine qua administrari civitas non
potest. omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet neque
ad eius, qui punitur aliquem aut verbis castigat, sed ad rei publicae utilitatem
referri.
[89] Cavendum est
etiam ne maior poena quam culpa sit et ne isdem de causis alii plectantur, alii
ne appellentur quidem. prohibenda autem maxime est ira puniendo; numquam enim
iratus qui accedet ad poenam mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium
et parum, quae placet Peripateticis et recte placet, modo ne laudarent
iracundiam et dicerent utiliter a natura datam. Illa vero omnibus in rebus
repudianda est optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes
sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur.
[90] Atque etiam in
rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magnopere,
fastidium arrogantiamque fugiamus. nam ut adversas res, sic secundas inmoderate
ferre levitatis est praeclaraque est aequabilitas in omni vita et idem semper
vultus eademque frons, ut de Socrate itemque de C. Laelio accepimus. Philippum
quidem Macedonum regem rebus gestis et gloria superatum a filio, facilitate et
humanitate video superiorem fuisse. Itaque alter semper magnus, alter saepe
turpissimus, ut recte praecipere videantur, qui monent, ut, quanto superiores
simus, tanto nos geramus summissius. Panaetius quidem Africanum auditorem et
familiarem suum solitum ait dicere, "ut equos propter crebras contentiones
proeliorum ferocitate exultantes domitoribus tradere soleant, ut iis
facilioribus possint uti, sic homines secundis rebus effrenatos sibique
praefidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut
perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae".
[91] Atque etiam in
secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum isque maior etiam quam
ante tribuenda auctoritas. Isdemque temporibus cavendum est ne assentatoribus
patefaciamus aures neve adulari nos sinamus, in quo falli facile est. tales enim
nos esse putamus, ut iure laudemur; ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cum
homines inflati opinionibus turpiter irridentur et in maximis versantur
erroribus.
[92] sed haec quidem
hactenus. Illud autem sic est iudicandum, maximas geri res et maximi animi ab
iis, qui res publicas regant, quod earum administratio latissime pateat ad
plurimosque pertineat; esse autem magni animi et fuisse multos etiam in vita
otiosa, qui aut investigarent aut conarentur magna quaedam seseque suarum rerum
finibus continerent aut interiecti inter philosophos et eos, qui rem publicam
administrarent, delectarentur re sua familiari, non eam quidem omni ratione
exaggerantes neque excludentes ab eius usu suos potiusque et amicis impertientes
et rei publicae, si quando usus esset. quae primum bene parta sit nullo neque
turpi quaestu neque odioso, tum quam plurimis, modo dignis, se utilem praebeat]
deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia [nec libidini potius luxuriaeque
quam liberalitati et beneficentiae pareat. Haec praescripta servantem licet
magnifice, graviter animoseque vivere atque etiam simpliciter, fideliter, + vere
hominum amice.
[93] Sequitur ut de
una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia et quasi quidam
ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio perturbationum animi et
rerum modus cernitur. hoc loco continetur id, quod dici latine decorum potest;
Graece enim prepon dicitur.
[94] Huius vis ea est,
ut ab honesto non queat separari; nam et quod decet honestum est et quod
honestum est decet. qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius
intellegi quam explanari potest. quicquid est enim, quod deceat, id tum apparet,
cum antegressa est honestas. Itaque non solum in hac parte honestatis, de qua
hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus quid deceat apparet.
Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere quod agas considerate
omnique in re quid sit veri videre et tueri decet, contraque falli, errare,
labi, decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum; et iusta omnia
decora sunt, iniusta contra, ut turpia, sic indecora. Similis est ratio
fortitudinis. quod enim viriliter animoque magno fit, id dignum viro et decorum
videtur, quod contra, id ut turpe sic indecorum.
[95] Quare pertinet
quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum, et ita pertinet, ut non
recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu. est enim quiddam, idque
intellegitur in omni virtute, quod deceat; quod cogitatione magis a virtute
potest quam re separari. ut venustas et pulchritudo corporis secerni non potest
a valitudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum
virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
[96] Est autem eius
discriptio duplex; nam et generale quoddam decorum intellegimus, quod in omni
honestate versatur, et aliud huic subiectum, quod pertinet ad singulas partes
honestatis. Atque illud superius sic fere definiri solet, decorum id esse, quod
consentaneum sit hominis excellentiae in eo, in quo natura eius a reliquis
animantibus differat. quae autem pars subiecta generi est, eam sic definiunt, ut
id decorum velint esse, quod ita naturae consentaneum sit, ut in eo moderatio et
temperantia appareat cum specie quadam liberali.
[97] Haec ita
intellegi, possumus existimare ex eo decoro, quod poetae sequuntur, de quo alio
loco plura dici solent. Sed tum servare illud poetas, quod deceat, dicimus, cum
id quod quaque persona dignum est, et fit et dicitur, ut si Aeacus aut Minos
diceret:
[98] Quocirca poetae
in magna varietate personarum etiam vitiosis quid conveniat et quid deceat
videbunt, nobis autem cum a natura constantiae, moderationis, temperantiae,
verecundiae partes datae sint cumque eadem natura doceat non neglegere,
quemadmodum nos adversus homines geramus, efficitur ut et illud, quod ad omnem
honestatem pertinet, decorum quam late fusum sit appareat et hoc, quod spectatur
in uno quoque genere virtutis. Ut enim pulchritudo corporis apta compositione
membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum
quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet
approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione
dictorum omnium atque factorum.
[99] adhibenda est
igitur quaedam reverentia adversus homines et optimi cuiusque et reliquorum. nam
neglegere quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est sed etiam omnino
dissoluti. est autem quod differat in hominum ratione habenda inter iustitiam et
verecundiam. Iustitiae partes sunt non violare homines, verecundiae non
offendere, in quo maxime vis perspicitur decori. His igitur expositis quale sit
id, quod decere dicimus, intellectum puto.
[100] Officium autem,
quod ab eo ducitur, hanc primum habet viam, quae deducit ad convenientiam
conservationemque naturae; quam si sequemur ducem, nunquam aberrabimus
sequemurque et id, quod acutum et perspicax natura est, et id, quod ad hominum
consociationem accommodatum, et id, quod vehemens atque forte. Sed maxima vis
decori in hac inest parte, de qua disputamus; neque enim solum corporis, qui ad
naturam apti sunt, sed multo etiam magis animi motus probandi, qui item ad
naturam accommodati sunt.
[101] Duplex est enim
vis animorum atque natura; una pars in appetitu posita est, quae est orme Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in
ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit. Ita fit, ut
ratio praesit, appetitus obtemperet. Omnis autem actio vacare debet temeritate
et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem
reddere; haec est enim fere discriptio officii.
[102] Efficiendum
autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque praecurrant nec propter
pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque omni animi
perturbatione careant; ex quo elucebit omnis constantia omnisque moderatio. nam
qui appetitus longius evagantur et tamquam exultantes sive cupiendo sive
fugiendo non satis a ratione retinentur, ii sine dubio finem et modum transeunt.
relinquunt enim et abiciunt oboedientiam nec rationi parent, cui sunt subiecti
lege naturae; a quibus non modo animi perturbantur, sed etiam corpora. licet ora
ipsa cernere iratorum aut eorum, qui aut libidine aliqua aut metu commoti sunt
aut voluptate nimia gestiunt; quorum omnium vultus, voces, motus statusque
mutantur.
[103] Ex quibus illud
intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus omnes contrahendos
sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere
ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus. neque enim ita generati a
natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur, ad severitatem potius et
ad quaedam studia graviora atque maiora. ludo autem et ioco uti illo quidem
licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus
satis fecerimus. ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed
ingenuum et facetum esse debet. ut enim pueris non omnem ludendi licentiam
damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco
aliquod probi ingenii lumen eluceat.
[104] Duplex omnino
est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum
elegans, urbanum, ingeniosum, facetum, quo genere non modo Plautus noster et
Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti
sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt,
quae vocantur apophthegmata. Facilis igitur est
distinctio ingenui et illiberalis ioci. alter est, si tempore fit, ut si remisso
animo, [severissimo] homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudo
adhibetur et verborum obscenitas. Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut
ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur.
Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.
[105] Sed pertinet ad
omnem officii quaestionem semper in promptu habere, quantum natura hominis
pecudibus reliquisque beluis antecedat; illae nihil sentiunt nisi voluptatem ad
eamque feruntur omni impetu, hominis autem mens discendo alitur et cogitando,
semper aliquid aut anquirit aut agit videndique et audiendi delectatione
ducitur. quin etiam, si quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex
pecudum genere (sunt enim quidam homines non re, sed nomine) sed si quis est
paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum
voluptatis propter verecundiam.
[106] Ex quo
intellegitur corporis voluptatem non satis esse dignam hominis praestantia
eamque contemni et reici oportere, sin sit quispiam, qui aliquid tribuat
voluptati, diligenter ei tenendum esse eius fruendae modum. Itaque victus
cultusque corporis ad valitudinem referatur et ad vires, non ad voluptatem.
Atque etiam, si considerare volumus, quae sit in natura excellentia et dignitas,
intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere,
quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
[107] Intellegendum
etiam est duabus quasi nos a natura indutos esse personis; quarum una communis
est ex eo, quod omnes participes sumus rationis praestantiaeque eius, qua
antecellimus bestiis, a qua omne honestum decorumque trahitur et ex qua ratio
inveniendi officii exquiritur, altera autem quae proprie singulis est tributa.
ut enim in corporibus magnae dissimilitudines sunt, alios videmus velocitate ad
cursum, alios viribus ad luctandum valere, itemque in formis aliis dignitatem
inesse, aliis venustatem, sic in animis existunt maiores etiam varietates.
[108] Erat in L.
Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiam magisque de industria in C.
Caesare, L. filio; at isdem temporibus in M. Scauro et in M. Druso adulescente
singularis severitas, in C. Laelio multa hilaritas, in eius familiari Scipione
ambitio maior, vita tristior. de Graecis autem dulcem et facetum festivique
sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem eirona Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et
Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate. Callidum
Hannibalem ex Poenorum, ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare,
tacere, dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia. In quo genere
Graeci Themistoclem et Pheraeum Iasonem ceteris anteponunt, in primisque
versutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius vita esset et plus
aliquanto rei publicae prodesset, furere se simulavit.
[109] Sunt his alii
multum dispares, simplices et aperti, qui nihil ex occulto, nihil de insidiis
agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimici, itemque alii, qui quidvis
perpetiantur, cuivis deserviant, dum quod velint consequantur, ut Sullam et M.
Crassum videbamus. quo in genere versutissimum et patientissimum Lacedaemonium
Lysandrum accepimus, contraque Callicratidan, qui praefectus classis proximus
post Lysandrum fuit. Itemque in sermonibus alium [quemque], quamvis praepotens
sit, efficere, ut unus de multis esse videatur, quod in Catulo, et in patre et
in filio, idemque in Q. Mucio, + Mancia vidimus. Audivi ex maioribus natu, hoc
idem fuisse in P. Scipione Nasica, contraque patrem eius, illum qui Ti. Gracchi
conatus perditos vindicavit, nullam comitatem habuisse sermonis, [ne Xenocratem
quidem severissimum philosophorum,] ob eamque rem ipsam magnum et clarum fuisse.
Innumerabiles aliae dissimilitudines sunt naturae morumque, minime tamen
vituperandorum.
[110] Admodum autem
tenenda sunt sua cuique, non vitiosa, sed tamen propria, quo facilius, decorum
illud, quod quaerimus, retineatur. Sic enim est faciendum, ut contra universam
naturam nihil contendamus, ea tamen conservata propriam nostram sequamur, ut
etiamsi sint alia graviora atque meliora, tamen nos studia nostra nostrae
naturae regula metiamur; neque enim attinet naturae repugnare nec quicquam
sequi, quod assequi non queas. ex quo magis emergit quale sit decorum illud,
ideo quia nihil decet invita Minerva, ut aiunt, id est adversante et repugnante
natura.
[111] Omnino si
quicquam est decorum, nihil est profecto magis quam aequabilitas [cum] universae
vitae, tum singularum actionum, quam conservare non possis, si aliorum naturam
imitans, omittas tuam. Ut enim sermone eo debemus uti, qui innatus est nobis,
ne, ut quidam, Graeca verba inculcantes iure optimo rideamur, sic in actiones
omnemque vitam nullam discrepantiam conferre debemus.
[112] Atque haec
differentia naturarum tantam habet vim, ut non numquam mortem sibi ipse
consciscere alius debeat, alius [in eadem causa] non debeat. Num enim alia in
causa M. Cato fuit, alia ceteri, qui se in Africa Caesari tradiderunt? atqui
ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod lenior
eorum vita et mores fuerant faciliores; Catoni cum incredibilem tribuisset
natura gravitatem, eamque ipse perpetua constantia roboravisset semperque in
proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam tyranni
vultus aspiciendus fuit.
[113] Quam multa
passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et
Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone omnibus
affabilem [et iocundum] esse se vellet! Domi vero etiam contumelias servorum
ancillarumque pertulit, ut ad id aliquando, quod cupiebat, veniret. At Aiax, quo
animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset. Quae
contemplantes expendere oportebit, quid quisque habeat sui, eaque moderari nec
velle experiri, quam se aliena deceant; id enim maxime quemque decet, quod est
cuiusque maxime suum.
[114] [Suum] quisque
igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum suorum iudicem
praebeat, ne scaenici plus quam nos videantur habere prudentiae. Illi enim non
optumas, sed sibi accomodatissimas fabulas eligunt; qui voce freti sunt,
Epigonos Medumque, qui gestu Melanippam, Clytemestram, semper Rupilius, quem ego
memini, Antiopam, non saepe Aesopus Aiacem. ergo histrio hoc videbit in scena,
non videbit sapiens vir in vita? Ad quas igitur res aptissimi erimus, in iis
potissimum elaborabimus. sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae
nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut
ea, si non decore, at quam minime indecore facere possimus, nec tam est
enitendum, ut bona, quae nobis data non sint, sequamur, quam ut vitia fugiamus.
[115] Ac duabus iis
personis, quas supra dixi, tertia adiungitur, quam casus aliqui aut tempus
imponit, quarta etiam, quam nobismet ipsis iudicio nostro accommodamus. nam
regna, imperia, nobilitatem, honores, divitiae, opes eaque, quae sunt his
contraria, in casu sita temporibus gubernantur; ipsi autem gerere quam personam
velimus, a nostra voluntate proficiscitur. Itaque se alii ad philosophiam, alii
ad ius civile, alii ad eloquentiam applicant, ipsarumque virtutum in alia alius
mavult excellere.
[116] quorum vero
patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, ii student plerumque eodem in
genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f. In iure civili, Pauli filius
Africanus in re militari. quidam autem ad eas laudes quas a patribus acceperunt,
addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus eloquentia cumulavit bellicam
gloriam, quod idem fecit Timotheus, Cononis filius, qui cum belli laude non
inferior fuisset quam pater, ad eam laudem doctrinae et ingenii gloriam adiecit.
fit autem interdum, ut nonnulli omissa imitatione maiorum suum quoddam
institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi
proponunt obscuris orti maioribus.
[117] Haec igitur
omnia, cum quaerimus quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus; in
primis autem constituendum est, quos nos et quales esse velimus et in quo genere
vitae, quae deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adulescentia, cum
est maxima inbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus aetatis degendae
constituit, quod maxime adamavit. Itaque ante implicatur aliquo certo genere
cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset, iudicare.
[118] Nam quod
Herculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cum primum pubesceret, quod
tempus a natura ad deligendum, quam quisque viam vivendi sit ingressurus, datum
est, exisse in solitudinem atque ibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum
duas cerneret vias, unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius
esset, hoc Herculi, "Iovis satu edito" potuit fortasse contingere,
nobis non item, qui imitamur quos cuique visum est atque ad eorum studia
institutaque impellimur. Plerumque autem parentium praeceptis imbuti ad eorum
consuetudinem moremque deducimur; alii multitudinis iudicio feruntur, quaeque
maiori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant; nonnulli tamen sive
felicitate quadam sive bonitate naturae sine parentium disciplina rectam vitae
secuti sunt viam.
[119] Illud autem
maxime rarum genus est eorum, qui aut excellenti ingenii magnitudine aut
praeclara eruditione atque doctrina aut utraque re ornati spatium etiam
deliberandi habuerunt, quem potissimum vitae cursum sequi vellent; in qua
deliberatione ad suam cuiusque naturam consilium est omne revocandum. Nam cum in
omnibus quae aguntur, ex eo, quomodo quisque natus est, ut supra dictum est,
quid deceat, exquirimus, tum in tota vita constituenda multo est ei rei cura
maior adhibenda, ut constare in perpetuitate vitae possimus nobismet ipsis nec
in ullo officio claudicare.
[120] Ad hanc autem
rationem quoniam maximam vim natura habet, fortuna proximam, utriusque omnino
habenda ratio est in deligendo genere vitae, sed naturae magis; multo enim et
firmior est et constantior, ut fortuna nonunquam tamquam ipsa mortalis cum
immortali natura pugnare videatur. Qui igitur ad naturae suae non vitiosae genus
consilium vivendi omne contulerit, is constantiam teneat (id enim maxime decet)
nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genere vitae. Quod si acciderit
(potest autem accidere) facienda morum institutorumque mutatio est. Eam
mutationem si tempora adiuvabunt, facilius commodiusque faciemus; sin minus,
sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae minus delectent et minus
probentur, magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente
praecidere.
[121] Commutato autem
genere vitae omni ratione curandum est ut id bono consilio fecisse videamur. Sed
quoniam paulo ante dictum est imitandos esse maiores, primum illud exceptum sit
ne vitia sint imitanda, deinde si natura non feret, ut quaedam imitari possit
(ut superioris filius Africani, qui hunc Paulo natum adoptavit, propter
infirmitatem valetudinis non tam potuit patris similis esse, quam ille fuerat
sui) si igitur non poterit sive causas defensitare sive populum contionibus
tenere sive bella gerere, illa tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius
potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus
ab eo id, quod desit, requiratur. Optima autem hereditas a patribus traditur
liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui
dedecori esse nefas et vitium iudicandum est.
[122] Et quoniam
officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia
seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur
adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos,
quorum consilio atque auctoritate nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum
constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus
arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum
et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam cum
relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam,
meminerint verecundiae, quod erit facilius, si in eiusmodi quidem rebus maiores
natu nolent interesse.
[123] Senibus autem
labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendae videntur, danda
vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et
prudentia quam plurimum adiuvent. Nihil autem magis cavendum est senectuti quam
ne languori se desidiaeque dedat; luxuria vero cum omni aetati turpis, tum
senectuti foedissima est. Sin autem etiam libidinum intemperantia accessit,
duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit et facit adulescentium
impudentiorem intemperantiam.
[124] Ac ne illud
quidem alienum est, de magistratuum, de privatorum, [de civium], de peregrinorum
officiis dicere. Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere
personam civitatis debereque eius dignitatem et decus sustinere, servare leges,
iura discribere, ea fidei suae commissa meminisse. Privatum autem oportet aequo
et pari cum civibus iure vivere neque summissum et abiectum neque se efferentem,
tum in re publica ea velle, quae tranquilla et honesta sint; talem enim solemus
et sentire bonum civem et dicere.
[125] Peregrini autem
atque incolae officium est nihil praeter suum negotium agere, nihil de alio
anquirere minimeque esse in aliena re publica curiosum.--Ita fere officia
reperientur, cum quaeretur quid deceat et quid aptum sit personis, temporibus,
aetatibus. Nihil est autem quod tam deceat, quam in omni re gerenda consilioque
capiendo servare constantiam.
[126] Sed quoniam
decorum illud in omnibus factis, dictis, in corporis denique motu et statu
cernitur idque positum est in tribus rebus, formositate, ordine, ornatu ad
actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis erit intellegi, in his
autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque
vivamus, his quoque de rebus pauca dicantur. Principio corporis nostri magnam
natura ipsa videatur habuisse rationem, quae formam nostram reliquamque figuram,
in qua esset species honesta, eam posuit in promptu, quae partes autem corporis
ad naturae necessitatem datae aspectum essent deformem habiturae atque foedum,
eas contexit atque abdidit.
[127] Hanc naturae
tam diligentem fabricam imitata est hominum verecundia. Quae enim natura
occultavit, eadem omnes, qui sana mente sunt, removent ab oculis ipsique
necessitati dant operam ut quam occultissime pareant; quarumque partium corporis
usus sunt necessarii, eas neque partes neque earum usus suis nominibus
appellant, quodque facere turpe non est, modo occulte, id dicere obscenum est.
Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
[128] Nec vero
audiendi sunt Cynici aut se qui fuerunt Stoici paene cynici qui reprehendunt et
irrident, quod ea, quae turpia non sint, verbis flagitiosa ducamus, illa autem,
quae turpia sunt, nominibus appellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare
re turpe est, sed dicitur non obscene; liberis dare operam re honestum est,
nomine obscenum; pluraque in eam sententiam ab eisdem contra verecundiam
disputantur. Nos autem naturam sequamur et ab omni, quod abhorret ab oculorum
auriumque approbatione fugiamus; status, incessus, sessio, accubitio, vultus,
oculi, manuum motus teneat illud decorum.
[129] Quibus in rebus
duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle et ne quid durum aut
rusticum sit. Nec vero histrionibus oratoribusque concedendum est, ut is haec
apta sint, nobis dissoluta. Scaenicorum quidem mos tantam habet vetere
disciplina verecundiam, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo; verentur
enim, ne, si quo casu evenerit, ut corporis partes quaedam aperiantur,
aspiciantur non decore. Nostro quidem more cum parentibus puberes filii, cum
soceris generi non lavantur. Retinenda igitur est huius generis verecundia,
praesertim natura ipsa magistra et duce.
[130] Cum autem
pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero
dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem. Ergo et a
forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium in gestu
motuque caveatur. Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores et histrionum
nonnulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt recta et
simplicia laudantur. Formae autem dignitas coloris bonitate tuenda est, color
exercitationibus corporis. Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque
exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam. Eadem
ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima
est.
[131] Cavendum autem
est, ne aut tarditatibus utamur [in] ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis
similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates,
quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur; ex quibus
magna significatio fit non adesse constantiam. Sed multo etiam magis elaborandum
est, ne animi motus a natura recedant, quod assequemur, si cavebimus ne in
perturbationes atque exanimationes incidamus et si attentos animos ad decoris
conservationem tenebimus.
[132] Motus autem
animorum duplices sunt; alteri cogitationis, alteri appetitus. Cogitatio in vero
exquirendo maxime versatur, appetitus impellit ad agendum. Curandum est igitur,
ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum rationi oboedientem
praebeamus. Et quoniam magna vis orationis est eaque duplex, altera
contentionis, altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum,
contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus, congressionibus
familiarium versetur, sequatur etiam convivia. Contentionis praecepta rhetorum
sunt, nulla sermonis, quamquam haud scio an possint haec quoque esse. Sed
discentium studiis inveniuntur magistri, huic autem qui studeant sunt nulli,
rhetorum turba referta omnia; quamquam, quae verborum sententiarumque praecepta
sunt, eadem ad sermonem pertinebunt.
[133] Sed cum
orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo sequamur, ut clara sit, ut
suavis, utrumque omnino a natura petundum est, verum alterum exercitatio
augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter. Nihil fuit in Catulis,
ut eos exquisito iudicio putares uti litterarum, quamquam erant litterati; sed
et alii; hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus erat dulcis,
litterae neque expressae, neque oppressae, ne aut obscurum esset aut putidum,
sine contentione vox nec languens nec canora. Uberior oratio L. Crassi nec minus
faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio non minor. Sale vero et facetiis
Caesar, Catuli patris frater, vicit omnes, ut in illo ipso forensi genere
dicendi contentiones aliorum sermone vinceret. In omnibus igitur his elaborandum
est, si in omni re quid deceat exquirimus.
[134] Sit ergo hic
sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis minimeque pertinax, insit in eo
lepos. Nec vero, tamquam in possessionem suam venerit, excludat alios, sed cum
reliquis in rebus tum in sermone communi vicissitudinem non iniquam putet. Ac
videat in primis, quibus de rebus loquatur, si seriis, severitatem adhibeat, si
iocosis leporem. In primisque provideat, ne sermo vitium aliquod indicet inesse
in moribus; quod maxime tum solet evenire, cum studiose de absentibus detrahendi
causa aut per ridiculum aut severe, maledice contumelioseque dicitur.
[135] Habentur autem
plerumque sermones aut de domesticis negotiis aut de re publica aut de artium
studiis atque doctrina. Danda igitur opera est, ut, etiamsi aberrare ad alia
coeperit, ad haec revocetur oratio, sed utcumque aderunt; neque enim isdem de
rebus nec omni tempore nec similiter delectamur. Animadvertendum est etiam,
quatenus sermo delectationem habeat, et ut incipiendi ratio fuerit, ita sit
desinendi modus.
[136] Sed quomodo in
omni vita rectissime praecipitur, ut perturbationes fugiamus, id est motus animi
nimios rationi non obtemperantes, sic eiusmodi motibus sermo debet vacare, ne
aut ira existat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid
appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et
vereri et diligere videamur. Obiurgationes etiam nonnumquam incidunt
necessariae, in quibus utendum est fortasse et vocis contentione maiore et
verborum gravitate acriore, id agendum etiam, ut ea facere videamur irati. Sed
ut ad urendum et secandum, sic ad hoc genus castigandi raro invitique veniemus,
nec unquam nisi necessario, si nulla reperietur alia medicina, sed tamen ira
procul absit, cum qua nihil recte fieri, nihil considerate potest.
[137] Magnam autem
partem clementi castigatione licet uti, gravitate tamen adiuncta, ut et
severitas adhibeatur et contumelia repellatur, atque etiam illud ipsum, quod
acerbitatis habet obiurgatio, significandum est ipsius id causa, qui obiurgetur,
esse susceptum. Rectum est autem etiam in illis contentionibus, quae cum
inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, tamen gravitatem retinere,
iracundiam pellere; quae enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter
fieri possunt neque is, qui adsunt, probari. Deforme etiam est de se ipsum
praedicare, falsa praesertim, et cum inrisione audientium imitari militem
gloriosum.
[138] Et quoniam
omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est etiam, qualem hominis
honorati et principis domum placeat esse, cuius finis est usus, ad quem
accommodanda est aedificandi descriptio et tamen adhibenda commoditatis
dignitatisque diligentia. Cn. Octavio, qui primus ex illa familia consul factus
est, honori fuisse accepimus, quod praeclaram aedificasset in Palatio et plenam
dignitatis domum, quae cum vulgo viseretur, suffragata domino, novo homini, ad
consulatum putabatur. Hanc Scaurus demolitus accessionem adiunxit aedibus.
Itaque ille in suam domum consulatum primus attulit, hic, summi et clarissimi
viri filius, in domum multiplicatam non repulsam solum rettulit, sed ignominiam
etiam et calamitatem.
[139] Ornanda enim
est dignitas domo, non ex domo tota quaerenda, nec domo dominus, sed domino
domus honestanda est, et, ut in ceteris habenda ratio non sua solum, sed etiam
aliorum, sic in domo clari hominis, in quam et hospites multi recipiendi et
admittenda hominum cuiusque modi multitudo, adhibenda cura est laxitatis. Aliter
ampla domus dedecori saepe domino fit, si est in ea solitudo, et maxime, si
aliquando alio domino solita est frequentari. Odiosum est enim, cum a
praetereuntibus dicitur:
[140] Cavendum autem
est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum sumptu et magnificentia
prodeas, quo in genere multum mali etiam in exemplo est. Studiose enim plerique
praesertim in hanc partem facta principum imitantur, ut L. Luculli, summi viri,
virtutem quis? at quam multi villarum magnificentiam imitati! Quarum quidem
certe est adhibendus modus ad mediocritatemque revocandus. Eademque mediocritas
ad omnem usum cultumque vitae transferenda est. Sed haec hactenus.
[141] In omni autem
actione suscipienda tria sunt tenenda, primum ut appetitus rationi pareat, quo
nihil est ad officia conservanda accommodatius, deinde ut animadvertatur, quanta
illa res sit, quam efficere velimus, ut neve maior neve minor cura et opera
suscipiatur, quam causa postulet. Tertium est, ut caveamus, ut ea, quae
pertinent ad liberalem speciem et dignitatem, moderata sint. Modus autem est
optimus decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi longius. Horum
tamen trium praestantissimum est appetitum obtemperare rationi.
[142] Deinceps de
ordine rerum et de opportunitate temporum dicendum est. Haec autem scientia
continentur ea, quam Graeci eutaxin nominant, non
hanc, quam interpretamur modestiam, quo in verbo modus inest, sed illa est eutaxia, in qua intellegitur ordinis conservatio.
Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis, ut modestia
sit scientia rerum earum, quae agentur aut dicentur, loco suo collocandarum. Ita
videtur eadem vis ordinis et collocationis fore; nam et ordinem sic definiunt,
compositionem rerum aptis et accommodatis locis. Locum autem actionis
opportunitatem temporis esse dicunt; tempus autem actionis opportunum Graece eukairia, Latine appellatur occasio. Sic fit, ut
modestia haec, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis
idoneorum ad agendum temporum.
[143] Sed potest
eadem esse prudentiae definitio, de qua principio diximus, hoc autem loco de
moderatione et temperantia et harum similibus virtutibus quaerimus. Itaque quae
erant prudentiae propria suo loco dicta sunt; quae autem harum virtutum, de
quibus iam diu loquimur, quae pertinent ad verecundiam et ad eorum
approbationem, quibuscum vivimus, nunc dicenda sunt.
[144] Talis est
igitur ordo actionum adhibendus, ut, quemadmodum in oratione constanti, sic in
vita omnia sint apta inter se et convenientia; turpe enim valdeque vitiosum in
re severa convivio digna aut delicatum aliquem inferre sermonem. Bene Pericles,
cum haberet collegam in praetura Sophoclem poetam iique de communi officio
convenissent et casu formosus puer praeteriret dixissetque Sophocles: "O
puerum pulchrum, Pericle!" "At enim praetorem, Sophocle, decet non
solum manus sed etiam oculos abstinentes habere." Atqui hoc idem Sophocles
si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset. Tanta vis
est et loci et temporis. Ut si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in
ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non
reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur inscitia
temporis.
[145] Sed ea, quae
multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro cantet aut si qua est alia
magna perversitas, facile apparet nec magnopere admonitionem et praecepta
desiderat; quae autem parva videntur esse delicta neque a multis intellegi
possunt, ab iis est diligentius declinandum. Ut in fidibus aut tibiis quamvis
paulum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet, sic videndum est in
vita ne forte quid discrepet, vel multo etiam magis, quo maior et melior
actionum quam sonorum concentus est.
[146] Itaque ut in
fidibus musicorum aures vel minima sentiunt, sic nos, si acres ac diligentes
iudices esse volumus animadversores[que] vitiorum, magna saepe intellegemus ex
parvis. Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex
maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione
vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte
fiat, quid ab officio naturaque discrepet. Quo in genere non est incommodum,
quale quidque eorum sit, ex aliis iudicare, ut, si quid dedeceat in illis,
vitemus ipsi; fit enim nescio quomodo ut magis in aliis cernamus, quam in
nobismet ipsis, si quid delinquitur. Itaque facillume corriguntur in discendo,
quorum vitia imitantur emendandi causa magistri.
[147] Nec vero
alienum est ad ea deligenda, quae dubitationem afferunt, adhibere doctos homines
vel etiam usu peritos et, quid iis de quoque officii genere placeat exquirere.
Maior enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa deducitur. In quibus
videndum est, non modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque sentiat
atque etiam de qua causa quisque sentiat. Ut enim pictores et ii qui signa
fabricantur et vero etiam poetae suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut
si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, iique et secum et ab aliis,
quid in eo peccatum sit exquirunt, sic aliorum iudicio permulta nobis et
facienda et non facienda et mutanda et corrigenda sunt.
[148] Quae vero more
agentur institutisque civilibus, de his nihil est praecipiendum; illa enim ipsa
praecepta sunt, nec quemquam hoc errore duci oportet, ut siquid Socrates aut
Aristippus contra morem consuetudinemque civilem fecerint locutive sint, idem
sibi arbitretur licere; magnis illi et divinis bonis hanc licentiam
assequebantur. Cynicorum vero ratio tota est eicienda; est enim inimica
verecundiae, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum.
[149] Eos autem,
quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de re publica
sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo honore aut imperio
affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere
iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et peregrini in ipsoque
peregrino privatimne an publice venerit. Ad summam, ne agam de singulis, totius
generis hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, servare debemus.
[150] Iam de
artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint, haec fere
accepimus. Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut
portitorum, ut feneratorum. Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum
omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur; est enim in illis ipsa merces
auctoramentum servitutis. Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus,
quod statim vendant; nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur; nec vero
est quicquam turpius vanitate. Opificesque omnes in sordida arte versantur; nec
enim quicquam ingenuum habere potest officina. Minimeque artes eae probandae,
quae ministrae sunt voluptatum:
[151] Quibus autem
artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur ut
medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt iis, quorum
ordini conveniunt, honestae. Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda
est; sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate
inpertiens, non est admodum vituperanda; atque etiam si satiata quaestu vel
contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso se portu in agros
possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari. Omnium autem rerum,
ex quibus aliquid adquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil uberius,
nihil dulcius, nihil homine libero dignius. De qua quoniam in Catone Maiore
satis multa diximus, illim assumes quae ad hunc locum pertinebunt.
[152] Sed ab iis
partibus, quae sunt honestatis, quem ad modum officia ducerentur, satis
expositum videtur. Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe
contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a
Panaetio est praetermissus. Nam cum omnis honestas manet a partibus quattuor,
quarum una sit cognitionis, altera communitatis, tertia magnanimitatis, quarta
moderationis, haec in deligendo officio saepe inter se comparentur necesse est.
[153] Placet igitur
aptiora esse naturae ea officia, quae ex communitate, quam ea, quae ex
cognitione ducantur, idque hoc argumento confirmari potest, quod, si contigerit
ea vita sapienti, ut omnium rerum affluentibus copiis [quamvis] omnia, quae
cognitione digna sint, summo otio secum ipse consideret et contempletur, tamen
si solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat e vita. Princepsque
omnium virtutum illa sapientia, quam sophian Graeci
vocant--prudentiam enim, quam Graeci phronesin
dicunt, aliam quandam intellegimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque
scientia; illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum et
humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et societas
inter ipsos; ea si maxima est, ut est, certe necesse est, quod a communitate
ducatur officium, id esse maximum. Etenim cognitio contemplatioque [naturae]
manca quodam modo atque inchoata sit, si nulla actio rerum consequatur. Ea autem
actio in hominum commodis tuendis maxime cernitur; pertinet igitur ad societatem
generis humani; ergo haec cognitioni anteponenda est.
[154] Atque id
optimus quisque re ipsa ostendit et iudicat. Quis enim est tam cupidus in
perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique
res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae,
cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat,
etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
atque hoc idem in parentis, in amici re aut periculo fecerit.
[155] Quibus rebus
intellegitur, studiis officiisque scientiae praeponenda esse officia iustitiae,
quae pertinent ad hominum utilitatem, qua nihil homini esse debet antiquius.
Atque illi ipsi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est,
tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt. Nam et
erudierunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent,
ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracosium Dionem Plato multique
multos, nosque ipsi, quicquid ad rem publicam attulimus, si modo aliquid
attulimus, a doctoribus atque doctrina instructi ad eam et ornati accessimus.
[156] Neque solum
vivi atque praesentes studiosos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem
etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur. Nec enim locus ullus est
praetermissus ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad disciplinam rei
publicae pertineret, ut otium suum ad nostrum negotium contulisse videantur. Ita
illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad hominum utilitatem suam
intelligentiam prudentiamque potissimum conferunt; ob eamque etiam causam eloqui
copiose, modo prudenter, melius est quam vel acutissime sine eloquentia
cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos,
quibuscum communitate iuncti sumus.
[157] Atque ut apium
examina non fingendorum favorum causa congregantur, sed cum congregabilia natura
sint, fingunt favos, sic homines, ac multo etiam magis, natura congregati
adhibent agendi cogitandique sollertiam. Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex
hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem
rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque magnitudo animi remota
communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas. Ita fit, ut
vincat cognitionis studium consociatio hominum atque communitas.
[158] Nec verum est
quod dicitur a quibusdam propter necessitatem vitae, quod ea, quae natura
desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco initam
esse cum hominibus communitatem et societatem; quodsi omnia nobis, quae ad
victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, tum
optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis totum se in cognitione et
scientia collocaret. Non est ita. Nam et solitudinem fugeret et socium studii
quaereret, tum docere, tum discere vellet, tum audire, tum dicere. Ergo omne
officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam valet,
anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
[159] Illud forsitan
quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta naturae ea sit etiam
moderationi modestiaeque semper anteponenda. non placet; sunt enim quaedam
partim ita foeda, partim ita flagitiosa, ut ea ne conservandae quidem patriae
causa sapiens facturus sit. Ea Posidonius collegit permulta, sed ita taetra
quaedam, ita obscena, ut dictu quoque videantur turpia. Haec igitur non
suscipiet rei publicae causa, ne res publica quidem pro se suscipi volet. Sed
hoc commodius se res habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit rei
publicae quicquam illorum facere sapientem.
[160] Quare hoc
quidem effectum sit, in officiis deligendis id genus officiorum excellere, quod
teneatur hominum societate. [Etenim cognitionem prudentiamque sequetur
considerata actio; ita fit, ut agere considerate pluris sit quam cogitare
prudenter]. Atque haec quidem hactenus. Patefactus enim locus est ipse, ut non
difficile sit in exquirendo officio quid cuique sit praeponendum videre. In ipsa
autem communitate sunt gradus officiorum, ex quibus quid cuique praestet
intellegi possit, ut prima diis immortalibus, secunda patriae, tertia
parentibus, deinceps gradatim reliquis debeantur.
[161] Quibus ex rebus
breviter disputatis intellegi potest non solum id homines solere dubitare,
honestumne an turpe sit, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius
sit. Hic locus a Panaetio est, ut supra dixi, praetermissus. Sed iam ad reliqua
pergamus.
"Nulla
sancta societas
id
latius patet. Nam quidquid eiusmodi est, in quo non possint plures excellere, in
eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit servare sanctam
societatem. Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia iura divina et
humana pervertit propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat
principatum. Est autem in hoc genere molestum, quod in maximis animis
splendidissimisque ingeniis plerumque existunt honoris, imperii, potentiae,
gloriae cupiditates. Quo magis cavendum est, ne quid in eo genere peccetur.
Nec fides regni est",Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis,
Nec cauponantes bellum, sed belligerantes
Ferro, non auro vitam cernamus utrique.
Vosne velit an me regnare era, quidve ferat Fors,
Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
Quorum virtuti belli Fortuna pepercit,
Eorundem
libertati me parcere certum est.
Dono, ducite, doque
volentibus cum magnis dis.Homo, qui erranti comiter monstrat viam,
Una ex re satis praecipit, ut quidquid sine detrimento
commodari possit, id tribuatur vel ignoto.
Quasi lumen de suo lumine accendat, facit.
Nihilo minus ipsi lucet, cum illi
accenderit."Vos enim, iuvenes, animum geritis
muliebrem,
et si quid eiusmodi:
illa"
virgo "viri"Salmacida, spolia sine sudore et
sanguine.
Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter
excellenterque gesta sunt, ea nescio quomodo quasi pleniore ore laudamus. Hinc
rhetorum campus de Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis, Leuctris, hinc
noster Cocles, hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones, hinc M. Marcellus,
innumerabiles alii, maximeque ipse populus Romanus animi magnitudine excellit.
Declaratur autem studium bellicae gloriae, quod statuas quoque videmus ornatu
fere militari.
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Quod genus
peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis. Sunt enim qui quod sentiunt, etsi
optimum sit, tamen invidiae metu non audeant dicere.
Noenum rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.oderint, dum metuant,
aut:
natis sepulchro ipse est
parens,
indecorum videretur, quod eos fuisse iustos accepimus; at
Atreo dicente plausus excitantur, est enim digna persona oratio; sed poetae quid
quemque deceat, ex persona iudicabunt; nobis autem personam imposuit ipsa natura
magna cum excellentia praestantiaque animantium reliquarum.
o domus antiqua, heu quam dispari
quod quidem his temporibus in
multis licet dicere.
dominare dominoCetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores,
ut ait Terentius; adde huc, si placet, unguentarios, saltatores,
totumque ludum talarium.