|
[1] Quemadmodum officia ducerentur ab honestate,
Marce fili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro
superiore. Sequitur ut haec officiorum genera persequar, quae pertinent ad
vitae cultum et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem, ad
opes, ad copias [; in quo tum quaeri dixi, quid utile, quid inutile, tum ex
utilibus quid utilius aut quid maxime utile]. De quibus dicere adgrediar, si
pauca prius de instituto ac de iudicio meo dixero.
[2] Quamquam enim libri nostri complures non modo ad
legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum
vereor ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum
mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere. Ego autem quam
diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnes meas
curas cogitationesque in eam conferebam. Cum autem dominatu unius
omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios
denique tuendae rei publicae summos viros amisissem, nec me angoribus
dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis
homine docto voluptatibus.
[3] Atque utinam res publica stetisset quo coeperat statu
nec in homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum
cupidos incidisset! Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in
agendo plus quam in scribendo operae poneremus, deinde ipsis scriptis
non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus.
Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni
solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et
senatoriae.
[4] Nihil agere autem cum animus non posset, in his
studiis ab initio versatus aetatis existimavi honestissime molestias posse
deponi, si me ad philosophiam retulissem Cui cum multum adulescens
discendi causa temporis tribuissem posteaquam honoribus inservire coepi
meque totum rei publicae tradidi, tantum erat philosophiae loci, quantum
superfuerat amicorum et rei publicae tempori. Id autem omne
consumebatur in legendo, scribendi otium non erat.
[5] Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti
videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec erant satis nota nostris et
erant cognitione dignissima. Quid enim est, per deos, optabilius sapientia,
quid praestantius, quid homini melius, quid homine dignius? Hanc igitur
qui expetunt, philosophi nominantur, nec quicquam aliud est philosophia,
si interpretari velis, praeter studium sapientiae. Sapientia autem est, ut a
veteribus philosophis definitum est, rerum divinarum et humanarum
causarumque, quibus eae res continentur, scientia, cuius studium qui
vituperat haud sane intellego quidnam sit quod laudandum putet.
[6] Nam sive oblectatio quaeritur animi requiesque
curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid
anquirunt, quod spectet et valeat ad bene beateque vivendum? sive ratio
constantiae virtutisque ducitur, aut haec ars est aut nulla omnino, per
quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum
minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium
atque in maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disciplina virtutis,
ubi ea quaeretur, cum ab hoc discendi genere discesseris. Sed haec cum ad
philosophiam cohortamur, accuratius disputari solent, quod alio quodam
libro fecimus. Hoc autem tempore tantum nobis declarandum fuit, cur
orbati rei publicae muneribus, ad hoc nos studium potissimum
contulissemus.
[7] Occuritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis
quaerentibus, satisne constanter facere videamur, qui, cum percipi nihil
posse dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus et hoc ipso
tempore praecepta officii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset
nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore nec
habeat umquam quid sequatur. Quae enim esset ista mens vel quae vita
potius, non modo disputandi, sed etiam vivendi ratione sublata? Nos
autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes
alia probabilia, contra alia dicimus.
[8] Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia
mihi videantur, sequi, quae contra improbare atque adfirmandi
arrogantiam vitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet
plurimum? Contra autem omnia disputantur a nostris, quod hoc ipsum
probabile elucere non possit, nisi ex utraque parte causarum esset facta
contentio. Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror,
diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima
nobilissimaque philosophia Cratippo auctore versaris iis simillimo, qui ista
praeclara pepererunt, tamen haec nostra, finituma vestris, ignota esse
nolui. Sed iam ad instituta pergamus.
[9] Quinque igitur rationibus propositis officii
persequendi, quarum duae ad decus honestatemque pertinerent, duae ad
commoda vitae, copias, opes, facultates, quinta ad eligendi iudicium, si
quando ea, quae dixi, pugnare inter se viderentur, honestatis pars confecta
est, quam quidem tibi cupio esse notissimam. Hoc autem de quo nunc
agimus, id ipsum est, quod utile appellatur. In quo verbo lapsa consuetudo
deflexit de via sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate
secernens constitueret esse honestum aliquid, quod utile non esset, et utile,
quod non honestum, qua nulla pernicies maior hominum vitae potuit
afferri.
[10] Summa quidem auctoritate philosophi severe sane
atque honeste haec tria genera confusa cogitatione distinguunt: quicquid
enim iustum sit, id etiam utile esse censent, itemque quod honestum, idem
iustum, ex quo efficitur, ut, quicquid honestum sit, idem sit utile. Quod qui
parum perspiciunt, ii saepe versutos homines et callidos admirantes,
malitiam sapientiam iudicant. Quorum error eripiendus est opinioque
omnis ad eam spem traducenda, ut honestis consiliis iustisque factis, non
fraude et malitia se intellegant ea, quae velint, consequi posse.
[11 Quae ergo ad vitam hominum tuendam pertinent, partim
sunt inanima, ut aurum, argentum, ut ea, quae gignuntur e terra, ut alia
generis eiusdem, partim animalia, quae habent suos impetus et rerum
appetitus. Eorum autem rationis expertia sunt, alia ratione utentia.
Expertes rationis equi, boves, reliquae pecudes, apes, quarum opere
efficitur aliquid ad usum hominum atque vitam. Ratione autem utentium
duo genera ponunt, deorum unum, alterum hominum. Deos placatos pietas
efficiet et sanctitas; proxime autem et secundum deos homines hominibus
maxime utiles esse possunt.
[12] Earumque item rerum, quae noceant et obsint,
eadem divisio est. Sed quia deos nocere non putant, iis exceptis homines
hominibus obesse plurimum arbitrantur. Ea enim ipsa, quae inanima
diximus, pleraque sunt hominum operis effecta, quae nec haberemus, nisi
manus et ars accessisset, nec iis sine hominum administratione uteremur.
Neque enim valitudinis curatio neque navigatio, neque agricultura neque
frugum fructuumque reliquorum perceptio et conservatio sine hominum
opera ulla esse potuisset.
[13] Iam vero et earum rerum quibus abundaremus,
exportatio, et earum quibus egeremus invectio certe nulla esset, nisi iis
muneribus homines fungerentur. Eademque ratione nec lapides ex terra
exciderentur ad usum nostrum necessarii, nec ferrum, aes, aurum,
argentum effoderetur penitus abditum sine hominum labore et manu.
Tecta vero, quibus et frigorum vis pelleretur et calorum molestiae
sedarentur, unde aut initio generi humano dari potuissent aut postea
subvenire, si aut vi tempestatis aut terrae motu aut vetustate cecidissent,
nisi communis vita ab hominibus harum rerum auxilia petere didicisset?
[14] Adde ductus aquarum, derivationes fluminum,
agrorum inrigationes, moles oppositas fluctibus, portus manu factos, quae
unde sine hominum opere habere possemus? Ex quibus multisque aliis
perspicuum est, qui fructus quaeque utilitates ex rebus iis, quae sint
inanima, percipiantur, eas nos nullo modo sine hominum manu atque opera
capere potuisse. Qui denique ex bestiis fructus aut quae commoditas, nisi
homines adiuvarent, percipi posset? Nam et qui principes inveniendi
fuerunt, quem ex quaque belua usum habere possemus, homines certe
fuerunt, nec hoc tempore sine hominum opera aut pascere eas aut domare
aut tueri aut tempestivos fructus ex iis capere possemus; ab eisdemque et
eae, quae nocent, interficiuntur et, quae usui possunt esse, capiuntur.
[15] Quid enumerem artium multitudinem, sine quibus
vita omnino nulla esse potuisset? Qui enim aegris subveniretur, quae
esset oblectatio valentium, qui victus aut cultus, nisi tam multae nobis
artes ministrarent quibus rebus exculta hominum vita tantum distat a
victu et cultu bestiarum. Urbes vero sine hominum coetu non potuissent
nec aedificari nec frequentari, ex quo leges moresque constituti, tum iuris
aequa discriptio certaque vivendi disciplina; quas res et mansuetudo
animorum consecuta et verecundia est effectumque, ut esset vita munitior
atque ut dando et accipiendo mutandisque facultatibus et commodis nulla
re egeremus.
[16] Longiores hoc loco sumus quam necesse est. Quis est
enim, cui non perspicua sint illa, quae pluribus verbis a Panaetio
commemorantur, neminem neque ducem bello nec principem domi magnas
res et salutares sine hominum studiis gerere potuisse. Commemoratur ab
eo Themistocles, Pericles, Cyrus, Agesilaos, Alexander, quos negat sine
adiumentis hominum tantas res efficere potuisse. Utitur in re non dubia
testibus non necessariis. Atque ut magnas utilitates adipiscimur
conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis
est, quae non homini ab homine nascatur. Est Dicaearchi liber de interitu
hominum, Peripatetici magni et copiosi, qui collectis ceteris causis
eluvionis, pestilentiae, vastitatis, beluarum etiam repentinae multitudinis,
quarum impetu docet quaedam hominum genera esse consumpta, deinde
comparat, quanto plures deleti sint homines hominum impetu, id est bellis
aut seditionibus, quam omni reliqua calamitate.
[17] Cum igitur hic locus nihil habeat dubitationis, quin
homines plurimum hominibus et prosint et obsint, proprium hoc statuo
esse virtutis, conciliare animos hominum et ad usus suos adiungere. Itaque,
quae in rebus inanimis quaeque in usu et tractatione beluarum fiunt
utiliter ad hominum vitam, artibus ea tribuuntur operosis, hominum autem
studia, ad amplificationem nostrarum rerum prompta ac parata, virorum
praestantium sapientia et virtute excitantur.
[18] Etenim virtus omnis tribus in rebus fere vertitur,
quarum una est in perspiciendo, quid in quaque re verum sincerumque sit,
quid consentaneum cuique, quid consequens, ex quo quaeque gignantur,
quae cuiusque rei causa sit, alterum cohibere motus animi turbatos, quos
Graeci pathe nominant, appetitionesque, quas illi hormas, oboedientes
efficere rationi, tertium iis, quibuscum congregemur, uti moderate et
scienter, quorum studiis ea, quae natura desiderat, expleta cumulataque
habeamus, per eosdemque, si quid importetur nobis incommodi,
propulsemus ulciscamurque eos, qui nocere nobis conati sint, tantaque
poena adficiamus, quantam aequitas humanitasque patiatur.
[19] Quibus autem rationibus hanc facultatem assequi
possimus, ut hominum studia complectamur eaque teneamus, dicemus,
neque ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt. Magnam vim esse in
fortuna in utramque partem, vel secundas ad res vel adversas, quis
ignorat? Nam et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus pervehimur
optatos et cum reflavit, affligimur. Haec igitur ipsa fortuna ceteros casus
rariores habet, primum ab inanimis procellas, tempestates, naufragia,
ruinas, incendia, deinde a bestiis ictus, morsus, impetus. Haec ergo, ut dixi,
rariora.
[20] At vero interitus exercituum, ut proxime trium,
saepe multorum clades imperatorum, ut nuper summi et singularis viri,
invidiae praeterea multitudinis atque ob eas bene meritorum saepe civium
expulsiones, calamitates, fugae, rursusque secundae res, honores, imperia,
victoriae, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et studiis
neutram in partem effici possunt. Hoc igitur cognito dicendum est, quonam
modo hominum studia ad utilitates nostras allicere atque excitare
possimus. Quae si longior fuerit oratio cum magnitudine utilitatis
comparetur; ita fortasse etiam brevior videbitur.
[21 Quaecumque igitur homines homini tribuunt ad eum
augendum atque honestandum, aut benivolentiae gratia faciunt, cum
aliqua de causa quempiam diligunt, aut honoris, si cuius virtutem
suspiciunt quemque dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui
fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius opes
metuunt, aut contra, a quibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesve
homines largitiones aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede
ducuntur, quae sordidissima est illa quidem ratio et inquinatissima et iis,
qui ea tenentur, et illis, qui ad eam confugere conantur.
[22] Male enim se res habet, cum quod virtute effici
debet, id temptatur pecunia. Sed quoniam non numquam hoc subsidium
necessarium est, quemadmodum sit utendum eo dicemus, si prius iis de
rebus, quae virtuti propriores sunt, dixerimus. Atque etiam subiciunt se
homines imperio alterius et potestati de causis pluribus. Ducuntur enim aut
benivolentia aut beneficiorum magnitudine aut dignitatis praestantia aut
spe sibi id utile futurum aut metu ne vi parere cogantur aut spe largitionis
promissisque capti aut postremo, ut saepe in nostra re publica videmus,
mercede conducti.
[23] Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad
opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri. Praeclare
enim Ennius 'Quem metuunt oderunt; quem quisque odit, perisse expetit'.
Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum,
nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa
pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo interitus declarat, quantum
odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus
tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit. Malus
enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad
perpetuitatem.
[24] Sed iis, qui vi oppressos imperio coercent, sit sane
adhibenda saevitia, ut eris in famulos, si aliter teneri non possunt; qui vero
in libera civitate ita se instruunt, ut metuantur, iis nihil potest esse
dementius. Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamvis
timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis aut
occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt intermissae
libertatis quam retentae. Quod igitur latissime patet neque ad
incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id
amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur. Ita facillime quae volemus
et privatis in rebus et in re publica consequemur. Etenim qui se metui
volent, a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi necesse est.
[25] Quid enim censemus superiorem illum Dionysium
quo cruciatu timoris angi solitum, qui cultros metuens tonsorios candente
carbone sibi adurebat capillum? quid Alexandrum Pheraeum quo animo
vixisse arbitramur? qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben
admodum diligeret, tamen ad eam ex epulis in cubiculum veniens
barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, conpunctum notis Thraeciis
destricto gladio iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis qui
scrutarentur arculas muliebres et, ne quod in vestimentis telum
occultaretur, exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barbarum et
stigmatiam putaret, quam coniugem. Nec eum fefellit; ab ea est enim ipsa
propter pelicatus suspicionem interfectus. Nec vero ulla vis imperii tanta
est, quae premente metu possit esse diuturna.
[26] Testis est Phalaris, cuius est praeter ceteros
nobilitata crudelitas, qui non ex insidiis interiit, ut is, quem modo dixi,
Alexander, non a paucis, ut hic noster, sed in quem universa
Agrigentinorum multitudo impetum fecit. Quid? Macedones nonne
Demetrium reliquerunt universique se ad Pyrrhum contulerunt? Quid?
Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii
deseruerunt spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis?
Externa libentius in tali re quam domestica recordor. Verum tamen quam
diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut
pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut
necessarii, regum, populorum, nationum portus erat et refugium senatus,
nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem
capere studebant, si provincias, si socios aequitate et fide defendissent.
[27] Itaque illud patrocinium orbis terrae verius quam
imperium poterat nominari. Sensim hanc consuetudinem et disciplinam
iam antea minuebamus, post vero Sullae victoriam penitus amisimus;
desitum est enim videri quicquam in socios iniquum, cum exstitisset in
cives tanta crudelitas. Ergo in illo secuta est honestam causam non honesta
victoria. Est enim ausus dicere hasta posita, cum bona in foro venderet et
bonorum virorum et locupletium et certe civium, praedam se suam
vendere. Secutus est, qui in causa impia, victoria etiam foediore, non
singulorum civium bona publicaret, sed universas provincias regionesque
uno calamitatis iure comprehenderet.
[28] Itaque vexatis ac perditis exteris nationibus ad
exemplum amissi imperii portari in triumpho Massiliam vidimus et ex ea
urbe triumphari, sine qua numquam nostri imperatores ex transalpinis
bellis triumpharunt. Multa praeterea commemorarem nefaria in socios, si
hoc uno quicquam sol vidisset indignius. Iure igitur plectimur. Nisi enim
multorum impunita scelera tulissemus, numquam ad unum tanta
pervenisset licentia, a quo quidem rei familiaris ad paucos, cupiditatum ad
multos improbos venit hereditas.
[29] Nec vero umquam bellorum civilium semen et causa
deerit, dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et
sperabunt, quam P. Sulla cum vibrasset dictatore propinquo suo, idem
sexto tricensimo anno post a sceleratiore hasta non recessit, alter autem,
qui in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit quaestor urbanus. Ex quo
debet intellegi talibus praemiis propositis numquam defutura bella civilia.
Itaque parietes modo urbis stant et manent, iique ipsi iam extrema scelera
metuentes, rem vero publicam penitus amisimus. Atque in has clades
incidimus, (redeundum est enim ad propositum), dum metui quam cari
esse et diligi malumus. Quae si populo Romano iniuste imperanti accidere
potuerunt, quid debent putare singuli? Quod cum perspicuum sit
benivolentiae vim esse magnam, metus imbecillam, sequitur ut
disseramus, quibus rebus facillime possimus eam, quam volumus, adipisci
cum honore et fide caritatem.
[30] Sed ea non pariter omnes egemus; nam ad cuiusque
vitam institutam accommodandum est, a multisne opus sit an satis sit a
paucis diligi. Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime
necessarium familiaritates habere fidas amantium nos amicorum. haec
enim est una res prorsus, ut non multum differat inter summos et
mediocres viros, eaque utrisque est propemodum comparanda.
[31 Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non
aeque omnes egent, sed tamen, si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum
cum ad cetera, tum ad amicitias comparandas.
Sed de amicitia alio libro dictum est, qui inscribitur Laelius; nunc dicamus
de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus,
quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum.
Summa igitur et perfecta gloria constat ex tribus his: si diligit multitudo, si
fidem habet, si cum admiratione quadam honore dignos putat. Haec autem,
si est simpliciter breviterque dicendum, quibus rebus pariuntur a singulis,
eisdem fere a multitudine. Sed est alius quoque quidam aditus ad
multitudinem, ut in universorum animos tamquam influere possimus.
[32] Ac primum de illis tribus, quae ante dixi,
benevolentiae praecepta videamus; quae quidem capitur beneficiis
maxime, secundo autem loco voluntate benefica benivolentia movetur,
etiamsi res forte non suppetit; vehementer autem amor multitudinis
commovetur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiae, iustitiae,
fidei omniumque earum virtutum, quae pertinent ad mansuetudinem
morum ac facilitatem. Etenim illud ipsum, quod honestum decorumque
dicimus, quia per se nobis placet animosque omnium natura et specie sua
commovet maximeque quasi perlucet ex iis, quas commemoravi, virtutibus,
idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere
cogimur. Atque hae quidem causae diligendi gravissimae; possunt enim
praeterea nonnullae esse leviores.
[33] Fides autem ut habeatur duabus rebus effici potest,
si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam. Nam et iis
fidem habemus, quos plus intellegere quam nos arbitramur quosque et
futura prospicere credimus et cum res agatur in discrimenque ventum sit,
expedire rem et consilium ex tempore capere posse; hanc enim utilem
homines existimant veramque prudentiam. Iustis autem et fidis
hominibus, id est bonis viris, ita fides habetur, ut nulla sit in iis fraudis
iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos
rectissime committi arbitramur.
[34] Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia
plus pollet, quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis;
prudentia sine iustitia nihil valet ad faciendam fidem. Quo enim quis
versutior et callidior, hoc invisior et suspectior detracta opinione probitatis.
Quam ob rem intellegentiae iustitia coniuncta quantum volet habebit ad
faciendam fidem virium, iustitia sine prudentia multum poterit, sine
iustitia nihil valebit prudentia.
[35] Sed ne quis sit admiratus cur, cum inter omnes
philosophos constet a meque ipso saepe disputatum sit, qui unam haberet,
omnes habere virtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisquam, qui non
idem prudens sit, iustus esse, alia est illa, cum veritas ipsa limatur in
disputatione, subtilitas, alia, cum ad opinionem communem omnis
accommodatur oratio. Quam ob rem, ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut
alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus
enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur de opinione populari,
idque eodem modo fecit Panaetius. Sed ad propositum revertamur.
[36] Erat igitur ex iis tribus, quae ad gloriam pertinerent,
hoc tertium, ut cum admiratione hominum honore ab iis digni iudicaremur.
Admirantur igitur communiter illi quidem omnia, quae magna et praeter
opinionem suam animadverterunt, separatim autem in singulis, si
perspiciunt nec opinata quaedam bona. Itaque eos viros suspiciunt
maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes
quasdam et singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos et
contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant.
Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existumant. Nam quos
improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam
instructos, eos contemnunt quidem neutiquam sed de iis male existumant.
Quam ob rem, ut ante dixi, contemnuntur ii, qui 'nec sibi nec alteri', ut
dicitur, in quibus nullus labor, nulla industria, nulla cura est.
[37] Admiratione autem adficiuntur ii, qui anteire ceteris
virtute putantur et cum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus
alii non facile possunt obsistere. Nam et voluptates, blandissumae dominae,
maioris partis animos a virtute detorquent et, dolorum cum admoventur
faces, praeter modum plerique exterrentur; vita, mors, divitiae, paupertas
omnes homines vehementissime permovent. Quae qui in utramque partem
excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua iis ampla et honesta
res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur
splendorem pulcritudinemque virtutis?
[38] Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem
magnam facit et maxume iustitia, ex qua una virtute viri boni appellantur,
mirifica quaedam multitudini videtur, nec iniuria. Nemo enim iustus esse
potest, qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui
ea, quae sunt his contraria, aequitati anteponit. Maximeque admirantur
eum, qui pecunia non movetur; quod in quo viro perspectum sit, hunc igni
spectatum arbitrantur. Itaque illa tria quae proposita sunt ad gloriam,
omnia iustitia conficit, et benivolentiam, quod prodesse vult plurimis, et ob
eandem causam fidem et admirationem, quod eas res spernit et neglegit,
ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur.
[39] Ac mea quidem sententia omnis ratio atque
institutio vitae adiumenta hominum desiderat, in primisque, ut habeat
quibuscum possit familiares conferre sermones; quod est difficile, nisi
speciem prae te boni viri feras. Ergo etiam solitario homini atque in agro
vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis, quod eam
si non habebunt, [iniusti habebuntur] nullis praesidiis saepti multis
afficientur iniuriis.
[40] Atque iis etiam, qui vendunt, emunt, conducunt,
locant contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam
necessaria est, cuius tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere
pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae vivere. Nam qui eorum
cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in
latrocinio quidem relinquit locum, ille autem, qui archipirata dicitur, nisi
aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur.
Quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent.
Itaque propter aequabilem praedae partitionem et Bardulis Illyrius latro,
de quo est apud Theopompum, magnas opes habuit et multo maiores
Viriatus Lusitanus, cui quidem etiam exercitus nostri imperatoresque
cesserunt, quem C. Laelius, is qui Sapiens usurpatur, praetor fregit et
comminuit ferocitatemque eius ita repressit, ut facile bellum reliquis
traderet. Cum igitur tanta vis iustitiae sit, ut ea etiam latronum opes firmet
atque augeat, quantam eius vim inter leges et iudicia et in constituta re
publica fore putamus?
[41 Mihi quidem non apud Medos solum, ut ait Herodotus,
sed etiam apud maiores nostros iustitiae fruendae causa videntur olim
bene morati reges constituti. Nam cum premeretur in otio multitudo ab iis,
qui maiores opes habebant, ad unum aliquem confugiebant virtute
praestantem, qui cum prohiberet iniuria tenuiores, aequitate constituenda
summos cum infimis pari iure retinebat. Eademque constituendarum
legum fuit causa quae regum.
[42] Ius enim semper est quaesitum aequabile; neque
enim aliter esset ius. Id si ab uno iusto et bono viro consequebantur, erant
eo contenti; cum id minus contingeret, leges sunt inventae, quae cum
omnibus semper una atque eadem voce loquerentur. Ergo hoc quidem
perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iustitia
magna esset opinio multitudinis. Adiuncto vero, ut idem etiam prudentes
haberentur, nihil erat, quod homines iis auctoribus non posse consequi se
arbitrarentur. Omni igitur ratione colenda et retinenda iustitia est, cum
ipsa per sese (nam aliter iustitia non esset), tum propter amplificationem
honoris et gloriae. Sed ut pecuniae non quaerendae solum ratio est, verum
etiam collocandae, quae perpetuos sumptus suppeditet, nec solum
necessarios, sed etiam liberales, sic gloria et quaerenda et collocanda
ratione est.
[43] Quamquam praeclare Socrates hanc viam ad gloriam
proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut qualis
haberi vellet, talis esset. Quod si qui simulatione et inani ostentatione et
ficto non modo sermone sed etiam voltu stabilem se gloriam consequi
posse rentur, vehementer errant. Vera gloria radices agit atque etiam
propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt nec simulatum
potest quicquam esse diuturnum. Testes sunt permulti in utramque
partem, sed brevitatis causa familia contenti erimus una. Tiberius enim
Gracchus, P. f., tam diu laudabitur, dum memoria rerum Romanarum
manebit, at eius filii nec vivi probabantur bonis et mortui numerum
optinent iure caesorum. Qui igitur adipisci veram gloriam volet, iustitiae
fungatur officiis. Ea quae essent, dictum est in libro superiore.
[44] Sed ut facillime, quales simus, tales esse videamur,
etsi in eo ipso vis maxima est, ut simus ii, qui haberi velimus, tamen
quaedam praecepta danda sunt. Nam si quis ab ineunte aetate habet
causam celebritatis et nominis aut a patre acceptam, quod tibi, mi Cicero,
arbitror contigisse, aut aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi omnium
coniciuntur atque in eum, quid agat, quemadmodum vivat, inquiritur, et,
tamquam in clarissima luce versetur, ita nullum obscurum potest nec
dictum eius esse nec factum.
[45] Quorum autem prima aetas propter humilitatem et
obscuritatem in hominum ignoratione versatur, ii, simul ac iuvenes esse
coeperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis debent contendere; quod
eo firmiore animo facient, quia non modo non invidetur illi aetati verum
etiam favetur. Prima est igitur adulescenti commendatio ad gloriam, si qua
ex bellicis rebus comparari potest, in qua multi apud maiores nostros
extiterunt; semper enim fere bella gerebantur. Tua autem aetas incidit in
id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum.
Quo tamen in bello cum te Pompeius alae [alteri] praefecisset, magnam
laudem et a summo viro et ab exercitu consequebare equitando, iaculando,
omni militari labore tolerando. Atque ea quidem tua laus pariter cum re
publica cecidit. Mihi autem haec oratio suscepta non de te est, sed de
genere toto. Quam ob rem pergamus ad ea, quae restant.
[46] Ut igitur in reliquis rebus multo maiora opera sunt
animi quam corporis, sic eae res quas ingenio ac ratione persequimur,
gratiores sunt quam illae, quas viribus. Prima igitur commendatio
proficiscitur a modestia, tum pietate in parentes, in suos benivolentia.
Facillume autem et in optimam partem cognoscuntur adulescentes, qui se
ad claros et sapientes viros bene consulentes rei publicae contulerunt,
quibuscum si frequentes sunt, opinionem adferunt populo eorum fore se
similes, quos sibi ipsi delegerint ad imitandum.
[47] P. Rutilii adulescentiam ad opinionem et innocentiae
et iuris scientiae P. Mucii commendavit domus. Nam L. quidem Crassus,
cum esset admodum adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse
peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa, et qua
aetate qui exercentur, laude adfici solent, ut de Demosthene accepimus, ea
aetate L. Crassus ostendit, id se in foro optume iam facere, quod etiam tum
poterat domi cum laude meditari.
[48] Sed cum duplex ratio sit orationis, quarum in altera
sermo sit, in altera contentio, non est id quidem dubium, quin contentio
[orationis] maiorem vim habeat ad gloriam (ea est enim, quam eloquentiam
dicimus); sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas
adfabilitasque sermonis. Extant epistolae et Philippi ad Alexandrum et
Antipatri ad Cassandrum et Antigoni ad Philippum filium, trium
prudentissimorum (sic enim accepimus); quibus praecipiunt, ut oratione
benigna multitudinis animos ad benivolentiam alliciant militesque blande
appellando [sermone] deleniant. Quae autem in multitudine cum
contentione habetur oratio, ea saepe universam excitat [gloriam]; magna
est enim admiratio copiose sapienterque dicentis; quem qui audiunt,
intellegere etiam et sapere plus quam ceteros arbitrantur. Si vero inest in
oratione mixta modestia gravitas nihil admirabilius fieri potest, eoque
magis, si ea sunt in adulescente.
[49] Sed cum sint plura causarum genera, quae
eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et
apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti
sint, maxima est admiratio in iudiciis, quorum ratio duplex est. Nam ex
accusatione et ex defensione constat, quarum etsi laudabilior est defensio,
tamen etiam accusatio probata persaepe est. Dixi paulo ante de Crasso.
Idem fecit adulescens M. Antonius. Etiam P. Sulpicii eloquentiam accusatio
inlustravit, cum seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in iudicium
vocavit.
[50] Sed hoc quidem non est saepe faciendum nec
umquam nisi aut rei publicae causa, ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi
gratia, ut duo Luculli, aut patrocinii, ut nos pro Siculis, pro Sardis in
Albucio Iulius. In accusando etiam M.' Aquilio L. Fufii cognita industria est.
Semel igitur aut non saepe certe. Sin erit, cui faciendum sit saepius, rei
publicae tribuat hoc muneris, cuius inimicos ulcisci saepius non est
reprehendendum; modus tamen adsit. Duri enim hominis, vel potius vix
hominis videtur periculum capitis inferre multis. Id cum periculosum ipsi
est, tum etiam sordidum ad famam committere, ut accusator nominere;
quod contigit M. Bruto, summo genere nato, illius filio, qui iuris civilis in
primis peritus fuit.
[51 Atque etiam hoc praeceptum officii diligenter tenendum
est, ne quem umquam innocentem iudicio capitis arcessas; id enim sine
scelere fieri nullo pacto potest. Nam quid est tam inhumanum, quam
eloquentiam a natura ad salutem hominum et ad conservationem datam ad
bonorum pestem perniciemque convertere? Nec tamen, ut hoc fugiendum
est, item est habendum religioni nocentem aliquando, modo ne nefarium
impiumque defendere. Vult hoc multitudo, patitur consuetudo, fert etiam
humanitas. Iudicis est semper in causis verum sequi, patroni non
numquam veri simile, etiam si minus sit verum, defendere, quod scribere,
praesertim cum de philosophia scriberem, non auderem, nisi idem placeret
gravissimo Stoicorum Panaetio. Maxime autem et gloria paritur et gratia
defensionibus, eoque maior, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui
potentis alicuius opibus circumveniri urgerique videatur, ut nos et saepe
alias et adulescentes contra L. Sullae dominantis opes pro Sex. Roscio
Amerino fecimus, quae, ut scis, extat oratio.
[52] Sed expositis adulescentium officiis, quae valeant ad
gloriam adipiscendam, deinceps de beneficentia ac de liberalitate
dicendum est, cuius est ratio duplex. Nam aut opera benigne fit
indigentibus aut pecunia. Facilior est haec posterior locupleti praesertim,
sed illa lautior ac splendidior et viro forti claroque dignior. Quamquam
enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex arca,
altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem
ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas tollitur, qua quo in
plures usus sis, eo minus in multos uti possis.
[53] At qui opera, id est virtute et industria, benefici et
liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne
faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficentiae paratiores
erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum.
Praeclare in epistula quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod
largitione benivolentiam Macedonum consectetur: 'Quae te, malum!' inquit,
'ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia
corrupisses? An tu id agis, ut Macedones non te regem suum, sed
ministrum et praebitorem sperent fore?' Bene 'ministrum et praebitorem',
quia sordidum regi, melius etiam, quod largitionem 'corruptelam ' dixit
esse; fit enim deterior, qui accipit, atque ad idem semper expectandum
paratior.
[54] Hoc ille filio, sed praeceptum putemus omnibus.
Quam ob rem id quidem non dubium est, quin illa benignitas, quae constet
ex opera et industria, et honestior sit et latius pateat et possit prodesse
pluribus. Non numquam tamen est largiendum nec hoc benignitatis genus
omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re
familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate. Multi enim
patrimonia effuderunt, inconsulte largiendo. Quid autem est stultius quam.
quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis? Atque etiam
sequuntur largitionem rapinae. Cum enim dando egere coeperunt, alienis
bonis manus afferre coguntur. Ita, cum benivolentiae comparandae causa
benefici esse velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt,
quanta odia eorum, quibus ademerunt.
[55] Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut
eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus;
modus adhibeatur isque referatur ad facultates. Omnino meminisse
debemus id, quod a nostris hominibus saepissime usurpatum iam in
proverbii consuetudinem venit, largitionem fundum non habere. Etenim
quis potest modus esse, cum et idem, qui consueverunt et idem illud alii
desiderent.
Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi, alteri liberales;
prodigi, qui epulis et viscerationibus et gladiatorum muneribus ludorum
venationumque apparatu pecunias profundunt in eas res, quarum
memoriam aut brevem aut nullam omnino sint relicturi, liberales autem,
qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt, aut aes alienum
suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuvant aut opitulantur
vel in re quaerenda vel augenda.
[56] Itaque miror, quid in mentem venerit Theophrasto,
in eo libro, quem de divitiis scripsit, in quo multa praeclare, illud absurde:
est enim multus in laudanda magnificentia et apparitione popularium
munerum taliumque sumptuum facultatem fructum divitiarum putat. Mihi
autem ille fructus liberalitatis, cuius pauca exempla posui, multo et maior
videtur et certior. Quanto Aristoteles gravius et verius nos reprehendit, qui
has pecuniarum effusiones non admiremur, quae fiunt ad multitudinem
deleniendam. At ii, 'qui ab hoste obsidentur, si emere aquae sextarium
cogerentur mina, hoc primo incredibile nobis videri omnesque mirari, sed
cum adtenderint, veniam necessitati dare, in his immanibus iacturis
infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum praesertim neque
necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio
multitudinis ad breve exiguumque tempus capiatur eaque a
levissimo quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria quoque
moriatur voluptatis.'
[57] Bene etiam colligit 'haec pueris et mulierculis et
servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea,
quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo'. Quamquam
intellego in nostra civitate inveterasse iam bonis temporibus, ut splendor
aedilitatum ab optimis viris postuletur. Itaque et P. Crassus cum
cognomine dives tum copiis functus est aedilicio maximo munere, et paulo
post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio
magnificentissima aedilitate functus est, deinde C. Claudius App. f., multi
post, Luculli, Hortensius, Silanus; omnes autem P. Lentulus me consule vicit
superiores; hunc est Scaurus imitatus; magnificentissima vero nostri
Pompei munera secundo consulatu; in quibus omnibus quid mihi placeat,
vides.
[58] Vitanda tamen suspicio est avaritiae. Mamerco,
homini divitissimo, praetermissio aedilitatis consulatus repulsam attulit.
Quare et si postulatur a populo, bonis viris si non desiderantibus, ad tamen
approbantibus faciundum est, modo pro facultatibus, nos ipsi ut fecimus, et
si quando aliqua res maior atque utilior populari largitione adquiritur, ut
Oresti nuper prandia in semitis decumae nomine magno honori fuerunt. Ne
M. quidem Seio vitio datum est, quod in caritate asse modium populo dedit;
magna enim se et inveterata invidia nec turpi iactura, quando erat aedilis,
nec maxima liberavit. Sed honori summo nuper nostro Miloni fuit qui
gladiatoribus emptis rei publicae causa, quae salute nostra continebatur,
omnes P. Clodii conatus furoresque compressit.
[59] Causa igitur largitionis est, si aut necesse est aut
utile. In his autem ipsis mediocritatis regula optima est. L. quidem
Philippus, Q. f., magno vir ingenio inprimisque clarus, gloriari solebat se
sine ullo munere adeptum esse omnia, quae haberentur amplissima.
Dicebat idem Cotta, Curio. Nobis quoque licet in hoc quodam modo gloriari;
nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro
quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane
exiguus sumptus aedilitatis fuit.
[60] Atque etiam illae impensae meliores, muri, navalia,
portus, aquarum ductus omniaque, quae ad usum rei publicae pertinent,
quamquam, quod praesens tamquam in manum datur, iucundius est,
tamen haec in posterum gratiora. Theatra, porticus, nova templa
verecundius reprehendo propter Pompeium, sed doctissimi non probant, ut
et hic ipse Panaetius, quem multum in his libris secutus sum non
interpretatus, et Phalereus Demetrius, qui Periclem, principem Graeciae
vituperat, quod tantam pecuniam in praeclara illa propylaea coniecerit. Sed
de hoc genere toto in iis libris, quos de re publica scripsi, diligenter est
disputatum. Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est,
temporibus necessaria et tum ipsum et ad facultates accommodanda et
mediocritate moderanda est.
[61 In illo autem altero genere largiendi, quod a liberalitate
proficiscitur, non uno modo in disparibus causis adfecti esse debemus. Alia
causa est eius, qui calamitate premitur, et eius, qui res meliores quaerit
nullis suis rebus adversis.
[62] Propensior benignitas esse debebit in calamitosos,
nisi forte erunt digni calamitate. In iis tamen, qui se adiuvari volent, non
ne adfligantur, sed ut altiorem gradum ascendant, restricti omnino esse
nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis iudicium et diligentiam
adhibere. Nam praeclare Ennius 'Bene facta male locata male facta
arbitror'.
[63] Quod autem tributum est bono viro et grato, in eo
cum ex ipso fructus est, tum etiam ex ceteris. Temeritate enim remota
gratissima est liberalitas, eoque eam studiosius plerique laudant, quod
summi cuiusque bonitas commune perfugium est omnium. Danda igitur
opera est, ut iis beneficiis quam plurimos adficiamus, quorum memoria
liberis posterisque prodatur, ut iis ingratis esse non liceat. Omnes enim
immemorem beneficii oderunt eamque iniuriam in deterrenda liberalitate
sibi etiam fieri, eumque, qui faciat communem hostem tenuiorum putant.
Atque haec benignitas etiam rei publicae est utilis, redimi e servitute
captos, locupletari tenuiores; quod quidem volgo solitum fieri ab ordine
nostro in oratione Crassi scriptum copiose videmus. Hanc ergo
consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono; haec est
gravium hominum atque magnorum, illa quasi assentatorum populi
multitudinis levitatem voluptate quasi titillantium.
[64] Conveniet autem cum in dando munificum esse, tum
in exigendo non acerbum in omnique re contrahenda, vendundo emendo,
conducendo locando, vicinitatibus et confiniis aequum, facilem, multa
multis de suo iure cedentem, a litibus vero, quantum liceat et nescio an
paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem. Est enim non modo liberale
paulum non numquam de suo iure decedere, sed interdum etiam
fructuosum. Habenda autem ratio est rei familiaris, quam quidem dilabi
sinere flagitiosum est, sed ita, ut inliberalitatis avaritiaeque absit suspicio.
Posse enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est
pecuniae fructus maximus. Recte etiam a Theophrasto est laudata
hospitalitas. Est enim, ut mihi quidem videtur, valde decorum patere
domos hominum inlustrium hospitibus inlustribus idque etiam rei publicae
est ornamento homines externos hoc liberalitatis genere in urbe nostra non
egere. Est autem etiam vehementer utile iis, qui honeste posse multum
volunt, per hospites apud externos populos valere opibus et gratia.
Theophrastus quidem scribit Cimonem Athenis etiam in suos curiales
Laciadas hospitalem fuisse; ita enim instituisse et vilicis imperavisse, ut
omnia praeberentur, quicumque Laciades in villam suam devertisset.
[65] Quae autem opera, non largitione beneficia dantur,
haec tum in universam rem publicam tum in singulos cives conferuntur.
Nam in iure cavere, consilio iuvare atque hoc scientiae genere prodesse
quam plurimis vehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam.
Itaque cum multa praeclara maiorum, tum quod optime constituti iuris
civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio; quam
quidem ante hanc confusionem temporum in possessione sua principes
retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic huius
scientiae splendor deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc
contigit, cum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset,
scientia facile vicisset. Haec igitur opera grata multis et ad beneficiis
obstringendos homines accommodata.
[66] Atque huic arti finitima est dicendi gravior facultas
et gratior et ornatior. Quid enim eloquentia praestabilius vel admiratione
audientium vel spe indigentium vel eorum, qui defensi sunt, gratia? Huic
quoque ergo a maioribus nostris est in toga dignitatis principatus datus.
Diserti igitur hominis et facile laborantis, quodque in patriis est moribus,
multorum causas et non gravate et gratuito defendentis beneficia et
patrocinia late patent.
[67] Admonebat me res, ut hoc quoque loco
intermissionem eloquentiae, ne dicam interitum deplorarem, ni vererer, ne
de me ipso aliquid viderer queri. Sed tamen videmus, quibus extinctis
oratoribus, quam in paucis spes quanto in paucioribus facultas, quam in
multis sit audacia. Cum autem omnes non possint, ne multi quidem, aut
iuris periti esse aut diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia
petentem, commendantem iudicibus, magistratibus, vigilantem pro re
alterius, eos ipsos, qui aut consuluntur aut defendunt, rogantem; quod qui
faciunt, plurimum gratiae consequuntur, latissimeque eorum manat
industria.
[68] Iam illud non sunt admonendi, (est enim in
promptu), ut animadvertant, cum iuvare alios velint, ne quos offendant.
Saepe enim aut eos laedunt, quos non debent, aut eos, quos non expedit; si
imprudentes, neglegentiae est, si scientes temeritatis. Utendum etiam est
excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare
id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque operis
et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
[69] Sed cum in hominibus iuvandis aut mores spectari
aut fortuna soleat, dictu quidem est proclive, itaque volgo loquuntur, se in
beneficiis collocandis mores hominum, non fortunam sequi. Honesta oratio
est, sed quis est tandem, qui inopis et optimi viri causae anteponat in
opera danda gratiam fortunati et potentis? A quo enim expeditior et
celerior remuneratio fore videtur, in eum fere est voluntas nostra
propensior. Sed animadvertendum est diligentius, quae natura rerum sit.
Nimirum enim inops ille, si bonus est vir, etiam si referre gratiam non
potest, habere certe potest. Commode autem, quicumque dixit, 'pecuniam
qui habeat, non reddidisse, qui reddiderit non habere, gratiam autem et,
qui rettulerit, habere et, qui habeat, rettulisse'. At qui se locupletes,
honoratos, beatos putant, ii ne obligari quidem beneficio volunt; qui etiam
beneficium se dedisse arbitrantur, cum ipsi quamvis magnum aliquod
acceperint, atque etiam a se aut postulari aut exspectari aliquid
suspicantur, patrocinio vero se usos aut clientes appellari mortis instar
putant.
[70] At vero ille tenuis, cum quidquid factum sit, se
spectatum, non fortunam putat, non modo illi qui est meritus, sed etiam
illis, a quibus exspectat (eget enim multis), gratum se videri studet, neque
vero verbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat.
Videndumque illud est, quod, si opulentum fortunatumque defenderis, in
uno illo aut, si forte, in liberis eius manet gratia; sin autem inopem,
probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles quae magna in
populo multitudo est, praesidium sibi paratum vident.
[71 Quam ob rem melius apud bonos quam apud fortunatos
beneficium collocari puto. Danda omnino opera est, ut omni generi satis
facere possimus, sed, si res in contentionem veniet, nimirum Themistocles
est auctor adhibendus, qui cum consuleretur, utrum bono viro pauperi an
minus probato diviti filiam collocaret 'Ego vero, inquit, malo virum, qui
pecunia egeat, quam pecuniam quae viro'. Sed corrupti mores
depravatique sunt admiratione divitiarum; quarum magnitudo quid ad
unumquemque nostrum pertinet? Illum fortasse adiuvat, qui habet; ne id
quidem semper; sed fac iuvare; utentior sane sit, honestior vero quomodo?
Quod si etiam bonus erit vir, ne impediant divitiae quominus iuvetur,
modo ne adiuvent, sitque omne iudicium, non quam locuples, sed qualis
quisque sit. Extremum autem praeceptum in beneficiis operaque danda, ne
quid contra aequitatem contendas, ne quid pro iniuria; fundamentum enim
est perpetuae commendationis et famae iustitia, sine qua nihil potest esse
laudabile.
[72] Sed quoniam de eo genere beneficiorum dictum est,
quae ad singulos spectant, deinceps de iis, quae ad universos quaeque ad
rem publicam pertinent, disputandum est. Eorum autem ipsorum partim
eius modi sunt, ut ad universos cives pertineant, partim, singulos ut
attingant, quae sunt etiam gratiora. Danda opera est omnino, si possit,
utrisque, nec minus, ut etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res aut
prosit aut certe ne obsit rei publicae. C. Gracchi frumentaria magna largitio,
exhauriebat igitur aerarium; modica M. Octavii et rei publicae tolerabilis et
plebi necessaria, ergo et civibus et rei publicae salutaris.
[73] In primis autem videndum erit ei, qui rem publicam
administrabit, ut suum quisque teneat neque de bonis privatorum publice
deminutio fiat. Perniciose enim Philippus in tribunatu cum legem agrariam
ferret, quam tamen antiquari facile passus est et in eo vehementer se
moderatum praebuit--sed cum in agendo multa populariter, tum illud
male, 'non esse in civitate duo milia hominum, qui rem haberent'. Capitalis
oratio est ad aequationem bonorum pertinens, qua peste quae potest esse
maior? Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerentur, res publicae
civitatesque constitutae sunt. Nam, etsi duce natura congregabantur
homines, tamen spe custodiae rerum suarum urbium praesidia quaerebant.
[74] Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores
nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum,
tributum sit conferendum, idque ne eveniat multo ante erit providendum.
Sin quae necessitas huius muneris alicui rei publicae obvenerit (malo enim
quam nostrae ominari neque tamen de nostra, sed de omni re publica
disputo), danda erit opera, ut omnes intellegant, si salvi esse velint,
necessitati esse parendum. Atque etiam omnes, qui rem publicam
gubernabunt, consulere debebunt ut earum rerum copia sit, quae sunt
necessariae. Quarum qualis comparatio fieri soleat et debeat, non est
necesse disputare; est enim in promptu; tantum locus attingendus fuit.
[75] Caput autem est in omni procuratione negotii et
muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio. 'Utinam',
inquit C. Pontius Samnis, 'ad illa tempora me fortuna reservavisset et tum
essem natus, quando Romani dona accipere coepissent. Non essem passus
diutius eos imperare.' Ne illi multa saecula expectanda fuerunt: modo enim
hoc malum in hanc rem publicam invasit. Itaque facile patior tum potius
Pontium fuisse, si quidem in illo tantum fuit roboris. Nondum centum et
decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est nulla
antea cum fuisset. At vero postea tot leges et proxumae quaeque duriores,
tot rei, tot damnati, tantum [Italicum] bellum propter iudiciorum metum
excitatum, tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque sociorum,
ut inbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus.
[76] Laudat Africanum Panaetius, quod fuerit abstinens.
Quidni laudet? Sed in illo alia maiora; laus abstinentiae non hominis est
solum, sed etiam temporum illorum. Omni Macedonum gaza, quae fuit
maxima, potitus [est] Paulus; tantum in aerarium pecuniae invexit, ut unius
imperatoris praeda finem attulerit tributorum. At hic nihil domum suam
intulit praeter memoriam nominis sempiternam. Imitatus patrem
Africanus nihilo locupletior Carthagine eversa. Quid? qui eius collega fuit in
censura, L. Mummius, num quid copiosior, cum copiosissimam urbem
funditus sustulisset? Italiam ornare quam domum suam maluit;
quamquam Italia ornata domus ipsa mihi videtur ornatior.
[77] Nullum igitur vitium taetrius est, ut eo, unde
digressa est, referat se oratio, quam avaritia, praesertim in principibus et
rem publicam gubernantibus. Habere enim quaestui rem publicam non
modo turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium. Itaque, quod Apollo
Pythius oraclum edidit, Spartam nulla re alia nisi avaritia esse perituram,
id videtur non solum Lacedaemoniis, sed etiam omnibus opulentis populis
praedixisse. Nulla autem re conciliare facilius benivolentiam multitudinis
possunt ii, qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et continentia.
[78] Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut
agrariam rem temptant, ut possessores pellantur suis sedibus, aut pecunias
creditas debitoribus condonandas putant, labefactant fundamenta rei
publicae, concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur,
aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si
habere suum cuique non licet. Id enim est proprium, ut supra dixi, civitatis
atque urbis, ut sit libera et non sollicita suae rei cuiusque custodia.
[79] Atque in hac pernicie rei publicae ne illam quidem
consequuntur, quam putant, gratiam. Nam cui res erepta est, est inimicus;
cui data est, etiam dissimulat se accipere voluisse et maxime in pecuniis
creditis occultat suum gaudium, ne videatur non fuisse solvendo. At vero
ille, qui accipit iniuriam, et meminit et prae se fert dolorem suum, nec, si
plures sunt ii, quibus inprobe datum est, quam illi, quibus iniuste
ademptum est, idcirco plus etiam valent. Non enim numero haec
iudicantur, sed pondere. Quam autem habet aequitatem, ut agrum multis
annis aut etiam saeculis ante possessum qui nullum habuit habeat, qui
autem habuit amittat?
[80] Ac propter hoc iniuriae genus Lacedaemonii
Lysandrum ephorum expulerunt, Agim regem, quod nunquam antea apud
eos acciderat, necaverunt, exque eo tempore tantae discordiae secutae
sunt, ut et tyranni existerent et optumates exterminarentur et
praeclarissime constituta res publica dilaberetur. Nec vero solum ipsa
cecidit, sed etiam reliquam Graeciam evertit contagionibus malorum, quae
a Lacedaemoniis profectae manarunt latius. Quid? nostros Gracchos, Ti.
Gracchi summi viri filios, Africani nepotes, nonne agrariae contentiones
perdiderunt?
[81 At vero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, cum eius
civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem
clandestino introitu urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem inproviso
oppressisset, sescentos exules, qui locupletissimi fuerant eius civitatis,
restituit remque publicam adventu suo liberavit. Sed cum magnam
animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, quos
ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum esse
arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones movere non nimis
aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus,
multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria, iudicavit neque
illis adimi nec iis non satis fieri, quorum illa fuerant, oportere.
[82] Cum igitur statuisset opus esse ad eam rem
constituendam pecunia Alexandream se proficisci velle dixit remque
integram ad reditum suum iussit esse, isque celeriter ad Ptolomaeum,
suum hospitem, venit, qui tum regnabat alter post Alexandream conditam.
Cui cum exposuisset patriam se liberare velle causamque docuisset, a rege
opulento vir summus facile impetravit, ut grandi pecunia adiuvaretur.
Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim
principes, cum quibus causas cognovit et eorum, qui aliena tenebant, et
eorum, qui sua amiserant, perfecitque aestumandis possessionibus, ut
persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent,
aliis, ut commodius putarent numerari sibi, quod tanti esset, quam suum
recuperare. Ita perfectum est, ut omnes concordia constituta sine querella
discederent.
[83] O virum magnum dignumque, qui in re publica
nostra natus esset! Sic par est, agere cum civibus, non, ut bis iam vidimus,
hastam in foro ponere et bona civium voci subicere praeconis. At ille
Graecus, id quod fuit sapientis et praestantis viri, omnibus consulendum
putavit, eaque est summa ratio et sapientia boni civis, commoda civium
non divellere atque omnis aequitate eadem continere. Habitent gratis in
alieno. Quid ita? ut, cum ego emerim, aedificarim, tuear, impendam, tu me
invito fruare meo? Quid est aliud aliis sua eripere, aliis dare aliena?
[84] Tabulae vero novae quid habent argumenti, nisi ut
emas mea pecunia fundum, eum tu habeas, ego non habeam pecuniam?
Quam ob rem ne sit aes alienum, quod rei publicae noceat, providendum
est, quod multis rationibus caveri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum
perdant, debitores lucrentur alienum. Nec enim ulla res vehementius rem
publicam continet quam fides, quae esse nulla potest, nisi erit necessaria
solutio rerum creditarum. Numquam vehementius actum est quam me
consule ne solveretur. Armis et castris temptata res est ab omni genere
hominum et ordine; quibus ita restiti, ut hoc totum malum de re publica
tolleretur. Numquam nec maius aes alienum fuit nec melius nec facilius
dissolutum est; fraudandi enim spe sublata solvendi necessitas consecuta
est. At vero hic nunc victor tum quidem victus, quae cogitarat, cum ipsius
intererat, tum ea perfecit, cum eius iam nihil interesset. Tanta in eo
peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum delectaret peccare, etiam si causa
non esset.
[85] Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis
auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, inprimisque operam
dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat et neque
tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua
vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, praeterea, quibuscumque rebus
vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris,
vectigalibus. Haec magnorum hominum sunt, haec apud maiores nostros
factitata, haec genera officiorum qui persecuntur cum summa utilitate rei
publicae magnam ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam.
[86] In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius,
Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus, duo praeterita censet esse a
Panaetio, valitudinis curationem et pecuniae; quas res a summo philosopho
praeteritas arbitror, quod essent faciles; sunt certe utiles. Sed valetudo
sustentatur notitia sui corporis et observatione, quae res aut prodesse
soleant aut obesse, et continentia in victu omni atque cultu corporis tuendi
causa praetermittendis voluptatibus, postremo arte eorum quorum ad
scientiam haec pertinent.
[87] Res autem familiaris quaeri debet iis rebus, a quibus
abest turpitudo, conservari autem diligentia et parsimonia, eisdem etiam
rebus augeri. Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in
eo libro, qui Oeconomicus inscribitur, quem nos, ista fere aetate cum
essemus, qua es tu nunc, e Graeco in Latinum convertimus. Sed toto hoc de
genere, de quaerenda, de collocanda pecunia, (vellem etiam de utenda),
commodius a quibusdam optimis viris ad Ianum medium sedentibus quam
ab ullis philosophis ulla in schola disputatur. Sunt tamen ea cognoscenda;
pertinent enim ad utilitatem, de qua hoc libro disputatum est.
[88] Sed utilitatum comparatio, quoniam hic locus erat
quartus, a Panaetio praetermissus, saepe est necessaria. Nam et corporis
commoda cum externis [et externa cum corporis] et ipsa inter se corporis et
externa cum externis comparari solent. Cum externis corporis hoc modo
comparantur, valere ut malis quam dives esse, [cum corporis externa hoc
modo, dives esse potius quam maximis corporis viribus,] ipsa inter se
corporis sic, ut bona valitudo voluptati anteponatur, vires celeritati,
externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis.
[89] Ex quo genere
comparationis illud est Catonis senis:
a quo cum quaereretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit:
"Bene pascere"; quid secundum: "Satis bene pascere"; quid tertium: "Male
pascere"; quid quartum "Arare"; et cum ille, qui quaesierat, dixisset: "Quid
faenerari?", tum Cato: "Quid hominem," inquit, "occidere?" Ex quo et multis
aliis intellegi debet utilitatum comparationes fieri solere recteque hoc
adiunctum esse exquirendorum officiorum genus.
[90] Reliqua deinceps persequemur.