|
[1] P. Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus
appellatus est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis,
numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum,
quam cum solus esset. Magnifica vero vox et magno viro ac sapiente digna;
quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum
loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum conloquio alterius
non egeret. Ita duae res, quae languorem adferunt ceteris, illum acuebant,
otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret, sed si minus
imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus, voluntate certe
proxime accedimus. Nam et a re publica forensibusque negotiis armis
impiis vique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta
rura peragrantes saepe soli sumus.
[2] Sed nec hoc otium cum Africani otio nec haec solitudo
cum illa comparanda est. Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis
muneribus otium sibi sumebat aliquando et coetu hominum frequentiaque
interdum tamquam in portum se in solitudinem recipiebat, nostrum autem
otium negotii inopia, non requiescendi studio constitutum est. Extincto
enim senatu deletisque iudiciis quid est, quod dignum nobis aut in curia
aut in foro agere possimus?
[3] Ita qui in maxima celebritate atque in oculis civium
quondam vixerimus, nunc fugientes conspectum sceleratorum, quibus
omnia redundant, abdimus nos quantum licet et saepe soli sumus. Sed quia
sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima
oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et
otio fruor, non illo quidem, quo debeat is, qui quondam peperisset otium
civitati, nec eam solitudinem languere patior, quam mihi adfert necessitas,
non voluntas.
[4] Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio
assequebatur. Nulla enim eius ingenii monumenta mandata litteris, nullum
opus otii, nullum solitudinis munus extat; ex quo intellegi debet illum
mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando
consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse; nos autem, qui non
tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad
hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura
brevi tempore eversa quam multis annis stante re publica scripsimus.
[5] Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et
fructuosa nec ulla pars eius inculta ac deserta sit, tum nullus feracior in ea
locus est nec uberior, quam de officiis, a quibus constanter honesteque
vivendi praecepta ducuntur. Quare quamquam a Cratippo nostro, principe
huius memoriae philosophorum, haec te assidue audire atque accipere
confido, tamen conducere arbitror talibus aures tuas vocibus undique
circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud audire.
[6] Quod cum omnibus est faciendum, qui vitam
honestam ingredi cogitant, tum haud scio an nemini potius quam tibi.
Sustines enim non parvam expectationem imitandae industriae nostrae,
magnam honorum, non nullam fortasse nominis. Suscepisti onus praeterea
grave et Athenarum et Cratippi; ad quos cum tamquam ad mercaturam
bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est
dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri. Quare quantum coniti
animo potes, quantum labore contendere, si discendi labor est potius quam
voluptas, tantum fac ut efficias neve committas, ut, cum omnia suppeditata
sint a nobis, tute tibi defuisse videare. Sed haec hactenus; multa enim
saepe ad te cohortandi gratia scripsimus; nunc ad reliquam partem
propositae divisionis revertamur.
[7] Panaetius igitur, qui sine controversia de officiis
accuratissime disputavit quemque nos correctione quadam adhibita
potissimum secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare
homines et consultare de officio solerent, uno cum dubitarent, honestumne
id esset, de quo ageretur, an turpe, altero utilene esset an inutile, tertio, si
id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur,
quomodo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis tribus libris
explicavit, de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum nec
exsolvit id, quod promiserat.
[8] Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo eius
Posidonio est, triginta annis vixisse Panaetium posteaquam illos libros
edidisset. Quem locum miror a Posidonio breviter esse tactum in
quibusdam commentariis, praesertim cum scribat nullum esse locum in
tota philosophia tam necessarium.
[9] Minime vero assentior iis, qui negant eum locum a
Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, nec omnino scribendum
fuisse, quia numquam posset utilitas cum honestate pugnare. De quo
alterum potest habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus, quod
in divisione Panaetii tertium est an plane omittendum, alterum dubitari
non potest, quin a Panaetio susceptum sit, sed relictum. Nam qui e
divisione tripertita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam;
praeterea in extremo libro tertio de hac parte pollicetur se deinceps esse
dicturum.
[10] Accedit eodem testis locuples Posidonius, qui etiam
scribit in quadam epistola, P. Rutilium Rufum dicere solere, qui Panaetium
audierat, ut nemo pictor esset inventus, qui in Coa Venere eam partem,
quam Apelles inchoatam reliquisset, absolveret (oris enim pulchritudo
reliqui corporis imitandi spem auferebat), sic ea, quae Panaetius
praetermisisset [et non perfecisset] propter eorum, quae perfecisset,
praestantiam neminem persecutum.
[11] Quam ob rem de iudicio Panaetii dubitari non
potest; rectene autem hanc tertiam partem ad exquirendum officium
adiunxerit an secus, de eo fortasse disputari potest. Nam, sive honestum
solum bonum est, ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita summum
bonum est, quemadmodum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera
parte collocata vix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est
quin numquam possit utilitas cum honestate contendere. Itaque accepimus
Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec natura cohaerentia
opinione distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et, quicquid
honestum esset, id utile esse censerent, nec utile quicquam, quod non
honestum.
[12] Quodsi is esset Panaetius, qui virtutem propterea
colendam diceret, quod ea efficiens utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas
vel voluptate vel indolentia metiuntur, liceret ei dicere utilitatem
aliquando cum honestate pugnare. Sed cum sit is, qui id solum bonum
iudicet, quod honestum sit, quae autem huic repugnent specie quadam
utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione
peiorem, non videtur debuisse eiusmodi deliberationem introducere, in
qua quod utile videretur cum eo, quod honestum est, compararetur.
[13] Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur,
convenienter naturae vivere, id habet hanc, ut opinor, sententiam, cum
virtute congruere semper, cetera autem, quae secundum naturam essent,
ita legere, si ea virtuti non repugnarent. Quod cum ita sit, putant quidam
hanc comparationem non recte introductam nec omnino de eo genere
quicquam praecipiendum fuisse. Atque illud quidem honestum, quod
proprie vereque dicitur id in sapientibus est solis neque a virtute divelli
umquam potest. In iis autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum
illud quidem perfectum honestum nullo modo, similitudines honesti esse
possunt.
[14] Haec enim officia, de quibus his libris disputamus,
media Stoici appellant; ea communia sunt et late patent, quae et ingenii
bonitate multi assequuntur et progressione discendi. Illud autem officium,
quod rectum idem appellant, perfectum atque absolutum est et, ut idem
dicunt, omnes numeros habet nec praeter sapientem cadere in quemquam
potest.
[15] Cum autem aliquid actum est, in quo media officia
compareant, id cumulate videtur esse perfectum propterea, quod vulgus,
quid absit a perfecto, non fere intellegit; quatenus autem intellegit, nihil
putat praetermissum, quod idem in poematis, in picturis usu venit in
aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quae laudanda
non sint, ob eam, credo, causam, quod insit in his aliquid probi, quod capiat
ignaros, qui idem, quid in unaquaque re vitii sit, nequeant iudicare. Itaque
cum sunt docti a peritis, desistunt facile sententia. Haec igitur officia, de
quibus his libris disserimus, quasi secunda quaedam honesta esse dicunt,
non sapientium modo propria, sed cum omni hominum genere communia.
[16] Itaque iis omnes, in quibus est virtutis indoles,
commoventur. Nec vero, cum duo Decii aut duo Scipiones fortes viri
commemorantur, aut cum Fabricius, aut Aristides iustus nominatur, aut ab
illis fortitudinis aut ab his iustitiae tamquam a sapiente petitur exemplum;
nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem volumus intellegi, nec ii, qui
sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt, ne illi
quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem
quandam gerebant speciemque sapientium.
[17] Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est
cum utilis repugnantia comparari, nec id quod communiter appellamus
honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum
emolumentis umquam est comparandum tamque id honestum, quod in
nostram intellegentiam cadit, tuendum conservandumque nobis est quam
illud, quod proprie dicitur vereque est honestum, sapientibus; aliter enim
teneri non potest, si quae ad virtutem est facta progressio. Sed haec
quidem de his, qui conservatione officiorum existimantur boni.
[18] Qui autem omnia metiuntur emolumentis et
commodis neque ea volunt praeponderari honestate, ii solent in
deliberando honestum cum eo, quod utile putant, comparare, boni viri non
solent. Itaque existimo Panaetium, cum dixerit homines solere in hac
comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit solere modo, non
etiam oportere. Etenim non modo pluris putare, quod utile videatur quam
quod honestum sit, sed etiam haec inter se comparare et in his addubitare
turpissimum est. Quid ergo est quod non numquam dubitationem adferre
soleat considerandumque videatur? Credo, si quando dubitatio accidit,
quale sit id, de quo consideretur.
[19] Saepe enim tempore fit, ut quod turpe plerumque
haberi soleat, inveniatur non esse turpe. Exempli causa ponatur aliquid,
quod pateat latius. Quod potest maius scelus quam non modo hominem, sed
etiam familiarem hominem occidere? Num igitur se adstrinxit scelere, si
qui tyrannum occidit quamvis familiarem? Populo quidem Romano non
videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat.
Vicit ergo utilitas honestatem? Immo vero honestas utilitatem secuta est.
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod
honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile,
formula quaedam constituenda est; quam si sequemur in comparatione
rerum, ab officio numquam recedemus.
[20] Erit autem haec formula Stoicorum rationi
disciplinaeque maxime consentanea; quam quidem his libris propterea
sequimur, quod, quamquam et a veteribus Academicis et a Peripateticis
vestris, qui quondam idem erant, qui Academici, quae honesta sunt,
anteponuntur iis, quae videntur utilia, tamen splendidius haec ab eis
disserentur, quibus, quicquid honestum est idem utile videtur nec utile
quicquam, quod non honestum, quam ab iis, quibus et honestum aliquid
non utile aut utile non honestum. Nobis autem nostra Academia magnam
licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure
liceat defendere. Sed redeo ad formulam.
[21] Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis
incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam
mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori
accidere aut rebus externis. Nam principio tollit convictum humanum et
societatem. Si enim sic erimus adfecti, ut propter suum quisque
emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est eam, quae
maxime est secundum naturam, humani generis societatem.
[22] Ut, si unum quodque membrum sensum hunc
haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valitudinem ad se
traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus
quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque quod cuique
possit, emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas evertatur
necesse est. Nam sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae pertineat,
quam alteri adquirere, concessum est non repugnante natura, illud natura
non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus.
[23] Neque vero hoc solum natura, id est iure gentium,
sed etiam legibus populorum, quibus in singulis civitatibus res publica
continetur, eodem modo constitutum est, ut non liceat sui commodi causa
nocere alteri. Hoc enim spectant leges, hoc volunt, incolumem esse civium
coniunctionem; quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, vinclis, damno
coercent. Atque hoc multo magis efficit ipsa naturae ratio, quae est lex
divina et humana; cui parere qui velit (omnes autem parebunt, qui
secundum naturam volent vivere), numquam committet, ut alienum
appetat, et id, quod alteri detraxerit, sibi adsumat.
[24] Etenim multo magis est secundum naturam
excelsitas animi et magnitudo itemque comitas, iustitia, liberalitas quam
voluptas, quam vita, quam divitiae; quae quidem contemnere et pro nihilo
ducere comparantem cum utilitate communi magni animi et excelsi est.
[Detrahere autem de altero sui commodi causa magis est contra naturam
quam mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.]
[25] Itemque magis est secundum naturam, pro
omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut iuvandis, maximos
labores molestiasque suscipere imitantem Herculem illum, quem hominum
fama beneficiorum memor in concilio caelestium conlocavit quam vivere in
solitudine non modo sine ullis molestiis sed etiam in maximis voluptatibus,
abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine et viribus.
Quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam vitam huic
anteponit. Ex quo efficitur, hominem naturae oboedientem homini nocere
non posse.
[26] Deinde qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi
consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis
fugienda censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam
liberorum, propinquorum, amicorum, quam facere cuiquam iniuriam. Si
nihil existimat contra naturam fieri hominibus violandis, quid cum eo
disseras, qui omnino hominem ex homine tollat? Sin fugiendum id quidem
censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo,
quod ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat.
Ergo unum debet esse omnibus propositum, ut eadem sit utilitas
uniuscuiusque et universorum; quam si ad se quisque rapiet, dissolvetur
omnis humana consortio.
[27] Atque etiam si hoc natura praescribit, ut homo
homini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum
velit, necesse est secundum eandem naturam omnium utilitatem esse
communem. Quod si ita est, una continemur omnes et eadem lege naturae,
idque ipsum si ita est, certe violare alterum naturae lege prohibemur.
Verum autem primum, verum igitur extremum.
[28] Nam illud quidem absurdum est, quod quidam
dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi causa, aliam
rationem esse civium reliquorum. Hi sibi nihil iuris, nullam societatem
communis utilitatis causa statuunt esse cum civibus quae sententia omnem
societatem distrahit civitatis. Qui autem civium rationem dicunt habendam,
externorum negant, ii dirimunt communem humani generis societatem;
qua sublata beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur; quae
qui tollunt, etiam adversus deos immortales impii iudicandi sunt. Ab iis
enim constitutam inter homines societatem evertunt, cuius societatis
artissimum vinculum est magis arbitrari esse contra naturam hominem
homini detrahere sui commodi causa quam omnia incommoda subire vel
externa vel corporis vel etiam ipsius animi. ~Iustitia enim una virtus
omnium est domina et regina virtutum.
[29] Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si
fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili?
Minime vero: non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio,
neminem ut violem commodi mei gratia. Quid? si Phalarim, crudelem
tyrannum et immanem, vir bonus, ne ipse frigore conficiatur, vestitu
spoliare possit, nonne faciat?
[30] Haec ad iudicandum sunt facillima. Nam si quid ab
homine ad nullam partem utili utilitatis tuae causa detraxeris, inhumane
feceris contraque naturae legem, sin autem is tu sis, qui multam utilitatem
rei publicae atque hominum societati, si in vita remaneas, adferre possis si
quid ob eam causam alteri detraxeris, non sit reprehendendum. Sin autem
id non sit eiusmodi, suum cuique incommodum ferendum est potius quam
de alterius commodis detrahendum. Non igitur magis est contra naturam
morbus aut egestas aut quid eiusmodi quam detractio atque appetitio
alieni, sed communis utilitatis derelictio contra naturam est; est enim
iniusta.
[31] Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum
conservat et continet, decernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili
ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vivendum
necessariae, qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit, modo
hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens hanc
causam habeat ad iniuriam. Ita semper officio fungetur utilitati consulens
hominum et ei, quam saepe commemoro, humanae societati.
[32] Nam quod ad Phalarim attinet, perfacile iudicium
est. Nulla est enim societas nobis cum tyrannis et potius summa distractio
est, neque est contra naturam spoliare eum, si possis, quem est honestum
necare, atque hoc omne genus pestiferum atque impium ex hominum
communitate exterminandum est. Etenim, ut membra quaedam
amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt et
nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas et
immanitas beluae a communi tamquam humanitate corporis segreganda
est. Huius generis quaestiones sunt omnes eae, in quibus ex tempore
officium exquiritur.
[33] Eiusmodi igitur credo res Panaetium persecuturum
fuisse, nisi aliqui casus aut occupatio eius consilium peremisset. Ad quas
ipsas consultationes ex superioribus libris satis multa praecepta sunt,
quibus perspici possit, quid sit propter turpitudinem fugiendum, quid sit,
quod idcirco fugiendum non sit, quod omnino turpe non sit. Sed quoniam
operi inchoato, prope tamen absoluto, tamquam fastigium imponimus, ut
geometrae solent non omnia docere, sed postulare, ut quaedam sibi
concedantur, quo facilius quae volunt, explicent, sic ego a te postulo, mi
Cicero, ut mihi concedas si potes, nihil praeter id, quod honestum sit,
propter se esse expetendum. Sin hoc non licet per Cratippum, at illud certe
dabis, quod honestum sit, id esse maxime propter se expetendum. Mihi
utrumvis satis est et tum hoc tum illud probabilius videtur nec praeterea
quicquam probabile.
[34] Ac primum in hoc Panaetius defendendus est, quod
non utilia cum honestis pugnare aliquando posse dixerit (neque enim ei fas
erat) sed ea, quae viderentur utilia. Nihil vero utile, quod non idem
honestum, nihil honestum, quod non idem utile sit, saepe testatur negatque
ullam pestem maiorem in vitam hominum invasisse quam eorum
opinionem, qui ista distraxerint. Itaque non ut aliquando anteponeremus
utilia honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent,
induxit eam, quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam. Hanc
igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur, Marte
nostro. Neque enim quicquam est de hac parte post Panaetium explicatum,
quod quidem mihi probaretur, de iis, quae in manus meas venerint.
[35] Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est,
commoveri necesse est. Sed si, cum animum attenderis, turpitudinem
videas adiunctam ei rei, quae speciem utilitatis attulerit, tum non utilitas
relinquenda est, sed intellegendum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse
non posse. Quod si nihil est tam contra naturam quam turpitudo (recta
enim et convenientia et constantia natura desiderat aspernaturque
contraria) nihilque tam secundum naturam quam utilitas, certe in eadem
re utilitas et turpitudo esse non potest. Itemque, si ad honestatem nati
sumus eaque aut sola expetenda est, ut Zenoni visum est, aut certe omni
pondere gravior habenda quam reliqua omnia, quod Aristoteli placet,
necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum,
quod autem bonum, id certe utile, ita, quicquid honestum, id utile.
[36] Quare error hominum non proborum, cum aliquid,
quod utile visum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto. Hinc sicae,
hinc venena, hinc falsa testamenta nascuntur, hinc furta, peculatus,
expilationes, direptionesque sociorum et civium, hinc opum nimiarum,
potentiae non ferendae, postremo etiam in liberis civitatibus regnandi
existunt cupiditates, quibus nihil nec taetrius nec foedius excogitari potest.
Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis vident, poenam, non dico
legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae acerbissima
est, non vident.
[37] Quam ob rem hoc quidem deliberantium genus
pellatur e medio ( est enim totum sceleratum et impium), qui deliberant,
utrum id sequantur, quod honestum esse videant, an se scientes scelere
contaminent; in ipsa enim dubitatione facinus inest, etiamsi ad id non
pervenerint. Ergo ea deliberanda omnino non sunt, in quibus est turpis
ipsa deliberatio.
[38] Atque etiam ex omni deliberatione celandi et
occultandi spes opinioque removenda est; satis enim nobis, si modo in
philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos
hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil
libidinose, nihil incontinenter esse faciendum. Hinc ille Gyges inducitur a
Platone, qui cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit
in illum hiatum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius
in lateribus fores essent; quibus apertis corpus hominis mortui vidit
magnitudine invisitata anulumque aureum in digito; quem ut detraxit, ipse
induit (erat autem regius pastor), tum in concilium se pastorum recepit. Ibi
cum palam eius anuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse
autem omnia videbat; idem rursus videbatur, cum in locum anulum
inverterat. Itaque hac oportunitate anuli usus reginae stuprum intulit
eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit quos obstare
arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic
repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae. Hunc igitur ipsum anulum si
habeat sapiens, nihil plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet;
honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur.
[39] Atque hoc loco philosophi quidam minime mali illi
quidem, sed non satis acuti, fictam et commenticiam fabulam prolatam
dicunt a Platone, quasi vero ille aut factum id esse aut fieri potuisse
defendat. Haec est vis huius anuli et huius exempli: si nemo sciturus, nemo
ne suspicaturus quidem sit, cum aliquid divitiarum, potentiae,
dominationis, libidinis causa feceris, si id diis hominibusque futurum sit
semper ignotum, sisne facturus? Negant id fieri posse. Quamquam potest id
quidem, sed quaero, quod negant posse, id si posset, quidnam facerent.
Urgent rustice sane. Negant enim posse et in eo perstant, hoc verbum quid
valeat non vident. Cum enim quaerimus, si celare possint, quid facturi sint,
non quaerimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam
adhibemus, ut si responderint se impunitate proposita facturos, quod
expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa
fugienda esse concedant. Sed iam ad propositum revertamur.
[40] Incidunt multae saepe causae, quae conturbent
animos utilitatis specie, non, cum hoc deliberetur, relinquendane sit
honestas propter utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est),
sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter. Cum Collatino
collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id iniuste; fuerat
enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum et adiutor. Cum autem
consilium hoc principes cepissent, cognationem Superbi nomenque
Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod erat utile, patriae
consulere, id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino placere deberet.
Itaque utilitas valuit propter honestatem, sine qua ne utilitas quidem esse
potuisset.
[41] At in eo rege, qui urbem condidit, non item. Species
enim utilitatis animum pepulit eius; cui cum visum esset utilius solum
quam cum altero regnare, fratrem interemit. Omisit hic et pietatem et
humanitatem, ut id, quod utile videbatur, neque erat, assequi posset, et
tamen muri causa opposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane
idoneam. Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim.
[42] Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt
aliisque tradendae, cum his ipsi egeamus, sed suae cuique utilitati, quod
sine alterius iniuria fiat, serviendum est. Scite Chrysippus, ut multa, "qui
stadium, inquit, currit, eniti et contendere debet quam maxime possit, ut
vincat, supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere nullo modo
debet; sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non
iniquum est, alteri deripere ius non est".
[43] Maxime autem perturbantur officia in amicitiis,
quibus et non tribuere, quod recte possis et tribuere quod non sit aequum,
contra officium est. Sed huius generis totius breve et non difficile
praeceptum est. Quae enim videntur utilia, honores, divitiae, voluptates,
cetera generis eiusdem, haec amicitiae numquam anteponenda sunt. At
neque contra rem publicam neque contra ius iurandum ac fidem amici
causa vir bonus faciet, ne si iudex quidem erit de ipso amico; ponit enim
personam amici, cum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae, ut veram amici
causam esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat,
accomodet.
[44] Cum vero iurato sententia dicendast, meminerit
deum se adhibere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil
homini dedit deus ipse divinius. Itaque praeclarum a maioribus accepimus
morem rogandi iudicis, si eum teneremus, qvae salva fide facere possit.
Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi honeste amico a iudice
posse concedi. Nam si omnia facienda sint, quae amici velint, non amicitiae
tales, sed coniurationes putandae sint.
[45] Loquor autem de communibus amicitiis; nam in
sapientibus viris perfectisque nihil potest esse tale. Damonem et Phintiam
Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri
Dionysius tyrannus diem necis destinavisset et is, qui morti addictus esset,
paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset, vas factus
est alter eius sistendi, ut si ille non revertisset, moriendum esset ipsi. Qui
cum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petivit, ut se
ad amicitiam tertium adscriberent.
[46] Cum igitur id, quod utile videtur in amicitia, cum
eo, quod honestum est, comparatur, iaceat utilitatis species, valeat
honestas. Cum autem in amicitia, quae honesta non sunt, postulabuntur,
religio et fides anteponatur amicitiae; sic habebitur is, quem exquirimus
dilectus officii. Sed utilitatis specie in republica saepissime peccatur, ut in
Corinthi disturbatione nostri; durius etiam Athenienses, qui sciverunt, ut
Aeginetis, qui classe valebant, pollices praeciderentur. Hoc visum est utile;
nimis enim imminebat propter propinquitatem Aegina Piraeo. Sed nihil,
quod crudele, utile; est enim hominum naturae, quam sequi debemus,
maxima inimica crudelitas.
[47] Male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent
eosque exterminant, ut Pennus apud patres nostros, Papius nuper. Nam
esse pro cive, qui civis non sit, rectum est non licere, quam legem tulerunt
sapientissimi consules Crassus et Scaevola. Usu vero urbis prohibere
peregrinos, sane inhumanum est. Illa praeclara, in quibus publicae
utilitatis species prae honestate contemnitur. Plena exemplorum est nostra
res publica cum saepe, tum maxime bello Punico secundo, quae Cannensi
calamitate accepta maiores animos habuit quam unquam rebus secundis;
nulla timoris significatio, nulla mentio pacis. Tanta vis est honesti, ut
speciem utilitatis obscuret.
[48] Athenienses cum Persarum impetum nullo modo
possent sustinere statuerentque, ut urbe relicta, coniugibus et liberis
Troezene depositis, naves conscenderent libertatemque Graeciae classe
defenderent, Cyrsilum quendam suadentem, ut in urbe manerent
Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem sequi
videbatur, sed ea nulla erat repugnante honestate.
[49] Themistocles post victoriam eius belli, quod cum
Persis fuit, dixit in contione se habere consilium rei publicae salutare, sed
id sciri non opus esse; postulavit, ut aliquem populus daret, quicum
communicaret; datus est Aristides. Huic ille, classem Lacedaemoniorum,
quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse quo facto frangi
Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides cum audisset, in
contionem magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilium,
quod Themistocles adferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses,
quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque eam
rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt. Melius hi
quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales habemus. Maneat ergo,
quod turpe sit, id numquam esse utile, ne tum quidem, cum id, quod utile
esse putes, adipiscare; hoc enim ipsum, utile putare quod turpe sit,
calamitosum est.
[50] Sed incidunt, ut supra dixi, saepe causae, cum
repugnare utilitas honestati videatur, ut animadvertendum sit,
repugnetque plane an possit cum honestate coniungi. Eius generis hae sunt
quaestiones: Si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rhodum magnum
frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque
annonae caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea solvisse
navesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum viderit, dicturusne
sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo venditurus? Sapientem et
bonum virum fingimus; de eius deliberatione et consultatione quaerimus,
qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non
sit.
[51] In huiusmodi causis aliud Diogeni Babylonio videri
solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini
acutissimo; Antipatro omnia patefacienda, ut ne quid omnino, quod
venditor norit, emptor ignoret, Diogeni venditorem, quatenus iure civili
constitutum sit, dicere vitia oportere, cetera sine insidiis agere et, quoniam
vendat, velle quam optime vendere. "Advexi, exposui, vendo meum non
pluris, quam ceteri, fortasse etiam minoris, cum maior est copia; cui fit
iniuria?"
[52] Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: "Quid ais?
tu, cum hominibus consulere debeas et servire humanae societati eaque
lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi
debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissimque communis utilitas
tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae? Respondebit
Diogenes fortasse sic: "Aliud est celare, aliud tacere, neque ego nunc te celo,
si tibi non dico, quae natura deorum sit, qui sit finis bonorum, quae tibi
plus prodessent cognita quam tritici vilitas. Sed non, quicquid tibi audire
utile est, idem mihi dicere necesse est."
[53] "Immo
vero," inquiet ille "necesse est, si quidem
meministi esse inter homines natura coniunctam societatem." "Memini,"
inquiet ille, "sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusque sit?
Quod si ita est, ne vendendum quidem quicquam est, sed donandum." [54] Vendat aedes vir bonus, propter aliqua vitia, quae
ipse norit, ceteri ignorent, pestilentes sint et habeantur salubres, ignoretur
in omnibus cubiculis apparere serpentes, sint, male materiatae et
ruinosae, sed hoc praeter dominum nemo sciat; quaero, si haec emptoribus
venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo. quam se
venditurum putarit, num id iniuste aut improbe fecerit? "Ille vero" inquit
Antipater. "Quid est enim aliud erranti viam non monstrare, quod Athenis
execrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, emptorem pati ruere et
per errorem in maximam fraudem incurrere. Plus etiam est quam viam
non monstrare; nam est scientem in errorem alterum inducere."
[55] Diogenes contra "Num te emere coegit, qui ne
hortatus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit, tu quod placebat,
emisti. Quod si qui proscribunt villam bonam beneque aedificatam non
existimantur fefellisse, etiam si illa nec bona est nec aedificata ratione,
multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim iudicium emptoris est,
ibi fraus venditoris quae potest esse? Sin autem dictum non omne
praestandum est, quod dictum non est, id praestandum putas? Quid vero
est stultius quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare? Quid
autem tam absurdum quam si domini iussu ita praeco praedicet: "6domum
pestilentem vendo?"
[56] Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte
defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile
videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe. Haec
est illa, quae videtur utilium fieri cum honestis saepe dissensio. Quae
diiudicanda sunt; non enim, ut quaereremus, exposuimus, sed ut
explicaremus.
[57] Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios
nec hic aedium venditor celare emptores debuisse. Neque enim id est
celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti
tui causa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale
sit et cuius hominis, quis non videt? Certe non aperti, non simplicis, non
ingenui, non iusti, non viri boni, versuti potius obscuri, astuti, fallacis,
malitiosi, callidi, veteratoris, vafri. Haec tot et alia plura nonne inutile est
vitiorum subire nomina?
[58] Quod si vituperandi qui reticuerunt, quid de iis
existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt? C. Canius, eques
Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse
dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos
aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine
interpellatoribus posset. Quod cum percrebuisset, Pythius ei quidam, qui
argentariam faceret Syracusis, venales quidem se hortos non habere, sed
licere uti Canio, si vellet, ut suis, et simul ad cenam hominem in hortos
invitavit in posterum diem. Cum ille promisisset, tum Pythius, qui esset ut
argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit et
ab iis petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur, dixitque quid eos
facere vellet. Ad cenam tempori venit Canius; opipare a Pythio adparatum
convivium, cumbarum ante oculos multitudo, pro se quisque, quod ceperat,
adferebat; ante pedes Pythii pisces abiciebantur.
[59] Tum Canius
"quaeso", inquit, "quid est hoc, Pythi?
tantumne piscium? tantumne cumbarum?" Et ille: "Quid mirum?" inquit,
"hoc loco est Syracusis quidquid est piscium, hic aquatio, hac villa isti
carere non possunt." Incensus Canius cupiditate contendit a Pythio, ut
venderet. Gravate ille primo. Quid multa? impetrat. Emit homo cupidus et
locuples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos. Nomina facit,
negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos, venit ipse
mature, scalmum nullum videt. Quaerit ex proximo vicino, num feriae
quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret. "Nullae, quod sciam,"
ille, "sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar quid accidisset."
[60] Stomachari Canius, sed quid faceret? Nondum enim
C. Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas; in
quibus ipsis, cum ex eo quaereretur, quid esset dolus malus, respondebat,
cum esset aliud simulatum, aliud actum. Hoc quidem sane luculente, ut ab
homine perito definiendi. Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud
simulantes perfidi, improbi, malitiosi. Nullum igitur eorum factum potest
utile esse, cum sit tot vitiis inquinatum.
[61] Quod si Aquiliana definitio vera est, ex omni vita
simulatio dissimulatioque tollenda est. Ita nec ut emat melius nec ut
vendat quicquam simulabit aut dissimulabit vir bonus. Atque iste dolus
malus et legibus erat vindicatus, ut tutela duodecim tabulis, circumscriptio
adulescentium lege Plaetoria et sine lege iudiciis, in quibus additur ex fide
bona. Reliquorum autem iudiciorum haec verba maxime excellunt: in
arbitrio rei uxoriae melivs aeqvivs, in fiducia vt inter bonos bene agier.
Quid ergo? aut in eo, qvod melivs aeqvivs, potest ulla pars inesse fraudis?
aut cum dicitur inter bonos bene agier, quicquam agi dolose aut malitiose
potest? Dolus autem malus in simulatione, ut ait Aquilius, continetur.
Tollendum est igitur ex rebus contrahendis omne mendacium. Non
inlicitatorem venditor, non qui contra se liceatur emptor apponet. Uterque
si ad eloquendum venerit, non plus quam semel eloquetur.
[62] Quintus quidem Scaevola, Publi filius, cum
postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat, semel indicaretur idque
venditor ita fecisset, dixit se pluris aestumare; addidit centum milia. Nemo
est, qui hoc viri boni fuisse neget; sapientis negant, ut si minoris quam
potuisset vendidisset. Haec igitur est illa pernicies, quod alios bonos alios
sapientes existimant. Ex quo Ennius "nequiquam sapere sapientem, qui ipse
sibi prodesse non quiret". Vere id quidem, si, quid esset prodesse mihi cum
Ennio conveniret.
[63] Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panaetii,
video in iis libris, quos de officio scripsit Q. Tuberoni, dicere, sapientis esse
nihil contra mores, leges, instituta facientem habere rationem rei
familiaris. Neque enim solum nobis divites esse volumus, sed liberis,
propinquis, amicis maximeque rei publicae. Singulorum enim facultates et
copiae divitiae sunt civitatis. Huic Scaevolae factum, de quo paulo ante dixi,
placere nullo modo potest. Etenim omnino tantum se negat facturum
compendii sui causa, quod non liceat.
[64] Huic nec laus magna tribuenda nec gratia est. Sed
sive et simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in
quibus non dolus malus iste versetur, sive vir bonus est is, qui prodest
quibus potest, nocet nemini, certe istum virum bonum non facile
reperimus. Numquam igitur est utile peccare, quia semper est turpe, et,
quia semper est honestum virum bonum esse, semper est utile.
[65] Ac de iure quidem praediorum sanctum apud nos
est iure civili, ut in iis vendendis vitia dicerentur, quae nota essent
venditori. Nam cum ex duodecim tabulis satis esset ea praestari, quae
essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poena subiret, a
iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta; quicdquid enim esset
in praedio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, nisi nominatim dictum
esset, praestari oportere.
[66] Ut, cum in arce augurium augures acturi essent
iussissentque Ti. Claudium Centumalum, qui aedes in Caelio monte habebat,
demoliri ea, quorum altitudo officeret auspiciis, Claudius proscripsit
insulam [vendidit], emit P. Calpurnius Lanarius. Huic ab auguribus illud
idem denuntiatum est. Itaque Calpurnius cum demolitus esset
cognossetque Claudium aedes postea proscripsisse, quam esset ab
auguribus demoliri iussus, arbitrum illum adegit QUICQUID
SIBI DARE FACERE OPORTERET EX FIDE BONA. M. Cato sententiam
dixit, huius nostri Catonis pater (ut enim ceteri ex patribus, sic hic, qui illud
lumen progenuit, ex filio est nominandus)--is igitur iudex ita pronuntiavit,
cum in vendundo rem eam scisset et non pronuntiasset, emptori damnum
praestari oportere.
[67] Ergo ad fidem bonam statuit pertinere notum esse
emptori vitium, quod nosset venditor. Quod si recte iudicavit, non recte
frumentarius ille, non recte aedium pestilentium venditor tacuit. Sed
huiusmodi reticentiae iure civili comprehendi non possunt; quae autem
possunt diligenter tenentur. M. Marius Gratidianus, propinquus noster, C.
Sergio Oratae vendiderat aedes eas, quas ab eodem ipse paucis ante annis
emerat. Eae serviebant, sed hoc in mancipio Marius non dixerat; adducta
res in iudicium est. Oratam Crassus, Gratidianum defendebat Antonius. Ius
Crassus urgebat, "quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere
praestari", aequitatem Antonius, "quoniam id vitium ignotum Sergio non
fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici nec eum esse
deceptum, qui id, quod emerat, quo iure esset, teneret". Quorsus haec? Ut
illud intellegas, non placuisse maioribus nostris astutos.
[68] Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias;
leges, quatenus manu tenere possunt, philosophi, quatenus ratione et
intellegentia. Ratio ergo hoc postulat, ne quid insidiose, ne quid simulate,
ne quid fallaciter. Suntne igitur insidiae tendere plagas, etiam si
excitaturus non sis, nec agitaturus? Ipsae enim ferae nullo insequente
saepe incidunt. Sic tu aedes proscribas, tabulam tamquam plagam ponas,
[domum propter vitia vendas,] in eam aliquis incurrat inprudens?
[69] Hoc quamquam video propter depravationem
consuetudinis neque more turpe haberi neque aut lege sanciri aut iure
civili, tamen naturae lege sanctum est. Societas est enim (quod etsi saepe
dictum est, dicendum est tamen saepius), latissime quidem quae pateat,
omnium inter omnes, interior eorum, qui eiusdem gentis sint, propior
eorum, qui eiusdem civitatis. Itaque maiores aliud ius gentium, aliud ius
civile esse voluerunt, quod civile, non idem continuo gentium, quod autem
gentium, idem civile esse debet. Sed nos veri iuris germanaeque iustitiae
solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus
utimur. Eas ipsas utinam sequeremur! feruntur enim ex optimis naturae et
veritatis exemplis.
[70] Nam quanti verba illa: UTI NE
PROPTER TE FIDEMVE TUAM CAPTUS FRAUDATUSVE SIM! quam
illa aurea: UT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ET SINE
FRAUDATIONE!Sed, qui sint "boni" et quid sit "bene agi," magna
quaestio est. Q. quidem Scaevola, pontifex maximus, summam vim esse
dicebat in omnibus iis arbitriis, in quibus adderetur EX FIDE
BONA, fideique bonae nomen existimabat manare latissime, idque
versari in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis, rebus emptis, venditis,
conductis, locatis, quibus vitae societas contineretur; in iis magni esse
iudicis statuere, praesertim cum in plerisque essent iudicia contraria, quid
quemque cuique praestare oporteret.
[71] Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia,
quae vult illa quidem videri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque
plurimum; prudentia est enim locata in dilectu bonorum et malorum,
malitia, si omnia quae turpia sunt, mala sunt, mala bonis ponit ante. Nec
vero in praediis solum ius civile ductum a natura malitiam fraudemque
vindicat, sed etiam in mancipiorum venditione venditoris fraus omnis
excluditur. Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat
edicto aedilium. Heredum alia causa est.
[72] Ex quo intellegitur, quoniam iuris natura fons sit,
hoc secundum naturam esse, neminem id agere, ut ex alterius praedetur
inscitia. Nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest quam in malitia
simulatio intellegentiae, ex quo ista innumerabilia nascuntur, ut utilia cum
honestis pugnare videantur. Quotus enim quisque reperietur, qui
impunitate et ignoratione omnium proposita abstinere possit iniuria.
[73] Periclitemur, si placet, et in iis quidem exemplis, in
quibus peccari volgus hominum fortasse non putet. Neque enim de sicariis,
veneficis, testamentariis, furibus, peculatoribus, hoc loco disserendum est,
qui non verbis sunt et disputatione philosophorum, sed vinclis et carcere
fatigandi, sed haec consideremus, quae faciunt ii, qui habentur boni. L.
Minuci Basili locupletis hominis falsum testamentum quidam e Graecia
Romam attulerunt. Quod quo facilius obtinerent, scripserunt heredes secum
M. Crassum et Q. Hortensium, homines eiusdem aetatis potentissimos. Qui
cum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent conscii
culpae, alieni facinoris munusculum non repudiaverunt. Quid ergo? Satin
est hoc, ut non deliquisse videantur? Mihi quidem non videtur, quamquam
alterum vivum amavi, alterum non odi mortuum.
[74] Sed cum Basilus M. Satrium sororis filium nomen
suum ferre voluisset eumque fecisset heredem (hunc dico patronum agri
Piceni et Sabini; o turpe notam temporum [nomen illorum]!), non erat
aequum principes civis rem habere, ad Satrium nihil praeter nomen
pervenire. Etenim si is, qui non defendit iniuriam neque propulsat a suis,
cum potest, iniuste facit, ut in primo libro disserui, qualis habendus est is,
qui non modo non repellit, sed etiam adiuvat iniuriam? Mihi quidem etiam
verae hereditates non honestae videntur, si sunt malitiosis blanditiis,
officiorum non veritate, sed simulatione quaesitae. Atqui in talibus rebus
aliud utile interdum, aliud honestum videri solet. Falso; nam eadem
utilitatis quae honestatis est regula.
[75] Qui hoc non perviderit, ab hoc nulla fraus aberit,
nullum facinus. Sic enim cogitans "est istuc quidem honestum, verum hoc
expedit", res a natura copulatas audebit errore divellere, qui fons est
fraudium, maleficiorum, scelerum omnium. Itaque si vir bonus habeat
hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta
nomen eius inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat id
omnino neminem umquam suspicaturum. At dares hanc vim M. Crasso, ut
digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non esset
heres, in foro, mihi crede, saltaret. Homo autem iustus isque, quem
sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat, detrahet. Hoc
qui admiratur, is se, quid sit vir bonus, nescire fateatur.
[76] At vero, si qui voluerit animi sui complicatam
notionem evolvere, iam se ipse doceat eum virum bonum esse, qui prosit,
quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria. Quid ergo? Hic non
noceat, qui quodam quasi veneno perficiat, ut veros heredes moveat, in
eorum locum ipse succedat? "Non igitur faciat" dixerit quis, "quod utile sit,
quod expediat?" Immo intellegat nihil nec expedire nec utile esse, quod sit
iniustum. Hoc qui non didicerit, bonus vir esse non poterit.
[77C. Fimbriam consularem audiebam de patre nostro
puer iudicem M. Lutatio Pinthiae fuisse, equiti Romano sane honesto, cum
is sponsionem fecisset ni vir bonvs esset. Itaque ei dixisse Fimbriam se
illam rem numquam iudicaturum, ne aut spoliaret fama probatum
hominem, si contra iudicavisset, aut statuisse videretur virum bonum esse
aliquem, cum ea res innumerabilibus officiis et laudibus contineretur. Huic
igitur viro bono, quem Fimbria etiam, non modo Socrates noverat, nullo
modo videri potest quicquam esse utile, quod non honestum sit. Itaque
talis vir non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit, quod
non audeat praedicare. Haec non turpe est dubitare philosophos, quae ne
rustici quidem dubitent? a quibus natum est id, quod iam contritum est
vetustate proverbium. Cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant,
dignum esse dicunt, quicum in tenebris mices. Hoc quam habet vim nisi
illam, nihil expedire quod non deceat, etiam si id possis nullo refellente
optinere?
[78] Videsne hoc proverbio neque Gygi illi posse
veniam dari neque huic, quem paulo ante fingebam digitorum percussione
hereditates omnium posse converrere? Ut enim, quod turpe est, id,
quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod
honestum non est, id utile ut sit effici non potest adversante et repugnante
natura.
[79] At enim cum permagna praemia sunt, est causa
peccandi. C. Marius, cum a spe consulatus longe abesset et iam septimum
annum post praeturam iaceret neque petiturus umquam consulatum
videretur, Q. Metellum, cuius legatus erat, summum virum et civem cum
ab eo, imperatore suo, Romam missus esset, apud populum Romanum
criminatus est, bellum illum ducere, si se consulem fecissent, brevi
tempore aut vivum aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi
Romani redacturum. Itaque factus est ille quidem consul, sed a fide
iustitiaque discessit, qui optimum et gravissimum civem, cuius legatus et a
quo missus esset, in invidiam falso crimine adduxerit.
[80] Ne noster quidem Gratidianus officio viri boni
functus est tum, cum praetor esset, collegiumque praetorium tribuni plebi
adhibuissent, ut res nummaria de communi sententia constitueretur;
iactabatur enim temporibus illis nummus sic, ut nemo posset scire, quid
haberet. Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio
constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent. Et
ceteri quidem alius alio: Marius ab subselliis in rostra recta idque, quod
communiter compositum fuerat, solus edixit. Et ea res, si quaeris, ei magno
honori fuit; omnibus vicis statuae, ad eas tus, cerei. Quid multa? Nemo
umquam multitudini fuit carior.
[81] Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non
numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem,
quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere collegis et
tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob eam rem fieri,
quod sibi tum proposuerat, valde utile videbatur. Sed omnium una regula
est, quam tibi cupio esse notissimam: aut illud, quod utile videtur, turpe ne
sit, aut si turpe est, ne videatur esse utile. Quid igitur? possumusne aut
illum Marium virum bonum iudicare aut hunc? Explica atque excute
intellegentiam tuam, ut videas, quae sit in ea [species] forma et notio viri
boni. Cadit ergo in virum bonum mentiri, emolumenti sui causa criminari,
praeripere, fallere? Nihil profecto minus.
[82] Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam
expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen amittas? Quid est, quod
afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit, quantum auferre, si boni
viri nomen eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit? Quid enim interest,
utrum ex homine se convertat quis in beluam an hominis figura
immanitatem gerat beluae? [83] Quid igitur minuta colligimus, hereditates,
mercaturas, venditiones fraudulentas? Ecce tibi, qui rex populi Romani
dominusque omnium gentium esse concupiverit idque perfecerit. Hanc
cupiditatem si honestam quis esse dicit, amens est; probat enim legum et
libertatis interitum earumque oppressionem taetram et detestabilem
gloriosam putat. Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae
libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse
utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius convitio a tanto errore coner
avellere? Potest enim, di immortales, cuiquam esse utile foedissimum et
taeterrimum parricidium patriae, quamvis is, qui se eo obstrinxerit, ab
oppressis civibus parens nominetur? Honestate igitur dirigenda utilitas est,
et quidem sic, ut haec duo verbo inter se discrepare, re unum sonare
videantur.
[84] Non habeo ad volgi opinionem quae maior utilitas
quam regnandi esse possit, nihil contra inutilius ei, qui id iniuste
consecutus sit, invenio, cum ad veritatem coepi revocare rationem. Possunt
enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus,
vita insidiarum periculorumque plenissima? 'Multi iniqui atque infideles
regno, pauci benivoli' inquit Accius. At cui regno? quod a Tantalo et Pelope
proditum iure optinebatur. Nam quanto plures ei regi putas, qui exercitu
populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset civitatemque non
modo liberam, sed etiam gentibus imperantem servire sibi coegisset?
[85] Hunc tu quas conscientiae labes in animo censes
habuisse, quae vulnera? Cuius autem vita ipsi potest utilis esse, cum eius
vitae ea condicio sit, ut qui illam eripuerit, in maxima et gratia futurus sit
et gloria? Quod si haec utilia non sunt, quae maxime videntur, quia plena
sunt dedecoris ac turpitudinis, satis persuasum esse debet, nihil esse utile,
quod non honestum sit.
[86] Quamquam id quidem cum saepe alias, tum Pyrrhi
bello a C. Fabricio consule iterum et a senatu nostro iudicatum est. Cum
enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset cumque de
imperio certamen esset cum rege generoso ac potente, perfuga ab eo venit
in castra Fabricii eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut
clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno
necaturum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum idque eius
factum laudatum a senatu est. Atqui si speciem utilitatis opinionemque
quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium
imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis
certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.
[87] Utrum igitur utilius vel Fabricio, qui talis in hac
urbe qualis Aristides Athenis fuit, vel senatui nostro qui numquam
utilitatem a dignitate seiunxit, armis cum hoste certare an venenis? Si
gloriae causa imperium expetundum est, scelus absit, in quo non potest
esse gloria; sin ipsae opes expetuntur quoquo modo, non poterunt utiles
esse cum infamia. Non igitur utilis illa L. Philippi Q. f. sententia, quas
civitates L. Sulla pecunia accepta ex senatus consulto liberavisset, ut eae
rursus vectigales essent, neque iis pecuniam, quam pro libertate dederant,
redderemus. Ei senatus est assensus. Turpe imperio! Piratarum enim
melior fides quam senatus. 'At aucta vectigalia, utile igitur.' Quousque
audebunt dicere quicquam utile, quod non honestum?
[88] Potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum
esse et benevolentia sociorum, utile esse odium et infamia? Ego etiam cum
Catone meo saepe dissensi. Nimis mihi praefracte videbatur aerarium
vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos
benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris
soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei
publicae pertinebat. Male etiam Curio, cum causam Transpadanorum
aequam esse dicebat, semper autem addebat "vincat utilitas". Potius
doceret non esse aequam, quia non esset utilis rei publicae, quam cum
utilem diceret non esse, aequam fateretur.
[89] Plenus est sextus liber de officiis Hecatonis talium
quaestionum, sitne boni viri in maxima caritate annonae familiam non
alere. In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut
putat, officium dirigit magis quam humanitate. Quaerit, si in mari iactura
facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an servuli vilis. Hic alio
res familiaris, alio ducit humanitas. "Si tabulam de naufragio stultus
arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?" Negat, quia sit
iniurium. Quid? dominus navis eripietne suum? Minime, non plus quam
navigantem in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim
perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed
navigantium.
[90] Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique
sapientes, sibine uterque rapiat an alter cedat alteri? Cedat vero, sed ei,
cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere. Quid? si haec
paria in utroque? Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus
alteri cedet alter Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium,
indicetne id magistratibus filius? Nefas id quidem est, quin etiam defendat
patrem si arguatur. Non igitur patria praestat omnibus officiis? Immo vero,
sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes. Quid? si
tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?
Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit,
minabitur etiam; ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit,
patriae salutem anteponet saluti patris.
[91] Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos
acceperit imprudens pro bonis, cum id nescierit, soluturusne sit eos, si cui
debeat, pro bonis. Diogenes ait, Antipater negat, cui potius assentior. Qui
vinum fugiens vendat sciens, debeatne dicere. Non necesse putat Diogenes,
Antipater viri boni existimat. Haec sunt quasi controversiae iura Stoicorum.
In mancipio vendundo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris,
redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem,
furacem, ebriosum. Alteri dicenda videntur, alteri non videntur.
[92] Si quis aurum vendens orichalcum se putet
vendere, indicetne ei vir bonus aurum illud esse, an emat denario, quod sit
mille denarium? Perspicuum est iam et quid mihi videatur et quae sit inter
eos philosophos, quos nominavi, controversia. Pacta et promissa semperne
servanda sint, qvae nec vi nec dolo malo, ut praetores solent, facta sint. Si
quis medicamentum cuipiam dederit ad aquam intercutem pepigeritque, si
eo medicamento sanus factus esset, ne illo medicamento umquam postea
uteretur, si eo medicamento sanus factus sit et annis aliquot post inciderit
in eundem morbum nec ab eo, quicum pepigerat, impetret, ut iterum eo
liceat uti, quid faciendum sit. Cum sit is inhumanus, qui non concedat, nec
ei quicquam fiat iniuriae, vitae et saluti consulendum.
[93] Quid? si qui sapiens rogatus sit ab eo, qui eum
heredem faciat, cum ei testamento sestertium milies relinquatur, ut
antequam hereditatem adeat luce palam in foro saltet, idque se facturum
promiserit, quod aliter heredem eum scripturus ille non esset, faciat quod
promiserit necne? Promisisse nollem et id arbitror fuisse gravitatis;
quoniam promisit, si saltare in foro turpe ducet, honestius mentietur, si ex
hereditate nihil ceperit, quam si ceperit, nisi forte eam pecuniam in rei
publicae magnum aliquod tempus contulerit, ut vel saltare, cum patriae
consulturus sit, turpe non sit.
[94] Ac ne illa quidem promissa servanda sunt, quae
non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris. Sol Phaetonti filio, ut
redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit, quidquid optasset. Optavit, ut
in currum patris tolleretur; sublatus est; atque is ante quam constitit ictu
fulminis deflagravit; quanto melius fuerat in hoc promissum patris non
esse servatum. Quid? quod Theseus exegit promissum a Neptuno? Cui cum
tres optationes Neptunus dedisset, optavit interitum Hippolyti filii, cum is
patri suspectus esset de noverca; quo optato impetrato, Theseus in maximis
fuit luctibus.
[95] Quid? quod Agamemnon cum devovisset
Dianae, quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit
Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius. Promissum
potius non faciendum, quam tam taetrum facinus admittendum fuit. Ergo
et promissa non facienda nonnumquam neque semper deposita reddenda.
Si gladium quis apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere
peccatum sit, officium non reddere. Quid? si is, qui apud te pecuniam
deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne depositum? Non credo, facies
enim contra rem publicam, quae debet esse carissima. Sic multa, quae
honesta natura videntur esse, temporibus fiunt non honesta. Facere
promissa, stare conventis, reddere deposita commutata utilitate fiunt non
honesta. Ac de iis quidem, quae videntur esse utilitates contra iustitiam
simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
[96] Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo
libro officia duximus, in eisdem versemur, cum docebimus, ea, quae
videantur esse utilia neque sint, quam sint virtutis inimica. Ac de
prudentia quidem, quam vult imitari malitia, itemque de iustitia, quae
semper est utilis, disputatum est. Reliquae sunt duae partes honestatis
quarum altera in animi excellentis magnitudine et praestantia cernitur,
altera in conformatione et moderatione continentiae et temperantiae.
[97] Utile videbatur Ulixi, ut quidem poetae tragici
prodiderunt, nam apud Homerum, optimum auctorem, talis de Ulixe nulla
suspicio est, sed insimulant eum tragoediae simulatione insaniae militiam
subterfugere voluisse. Non honestum consilium, at utile, ut aliquis fortasse
dixerit, regnare et Ithacae vivere otiose cum parentibus, cum uxore, cum
filio. Ullum tu decus in cotidianis laboribus cum hac tranquillitate
conferendum putas? Ego vero istam contemnendam et abiciendam,
quoniam quae honesta non sit ne utilem quidem esse arbitror.
[98] Quid enim auditurum putas fuisse Ulixem, si in illa
simulatione perseverasset? Qui cum maximas res gesserit in bello, tamen
haec audiat ab Aiace
[99] Illi vero non modo cum hostibus, verum etiam cum
fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam deserere consentientem
Graeciam ad bellum barbaris inferendum. Sed omittamus et fabulas et
externa; ad rem factam nostramque veniamus. M. Atilius Regulus, cum
consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo
Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, iuratus
missus est ad senatum, ut nisi redditi essent Poenis captivi nobiles quidam,
rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam venisset, utilitatis speciem
videbat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicavit; quae erat talis: manere
in patria, esse domui suae cum uxore, cum liberis, quam calamitatem
accepisset in bello communem fortunae bellicae iudicantem tenere
consularis dignitatis gradum. Quis haec negat esse utilia? quem censes?
Magnitudo animi et fortitudo negat.
[100] Num locupletiores quaeris auctores? Harum
enim est virtutum proprium nihil extimescere, omnia humana despicere,
nihil, quod homini accidere possit intolerandum putare. Itaque quid fecit?
In senatum venit, mandata exposuit, sententiam ne diceret, recusavit;
quamdiu iure iurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque
illud etiam, ("O stultum hominem," dixerit quispiam, "et repugnantem
utilitati suae!"), reddi captivos negavit esse utile; illos enim adulescentes
esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum valuisset
auctoritas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, neque eum caritas
patriae retinuit nec suorum. Neque vero tum ignorabat se ad
crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius
iurandum conservandum putabat. Itaque tum, cum vigilando necabatur,
erat in meliore causa, quam si domi senex captivus, periurus consularis
remansisset.
[101] At stulte, qui non modo non censuerit captivos
remittendos, verum etiam dissuaserit. Quo modo stulte? etiamne, si rei
publicae conducebat? Potest autem, quod inutile rei publicae sit, id
cuiquam civi utile esse? Pervertunt homines ea, quae sunt fundamenta
naturae, cum utilitatem ab honestate seiungunt. Omnes enim expetimus
utilitatem ad eamque rapimur nec facere aliter ullo modo possumus. Nam
quis est, qui utilia fugiat? aut quis potius, qui ea non studiosissime
persequatur? Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate
utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen
non tam splendidum quam necessarium ducimus.
[102] Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando?
num iratum timemus Iovem? At hoc quidem commune est omnium
philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil habere ipsum negotii
dicunt, nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum semper agere
aliquid et moliri volunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem
iratus Juppiter plus nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla
igitur vis fuit religionis, quae tantam utilitatem perverteret. An ne turpiter
faceret? Primum minima de malis? Non igitur tantum mali turpitudo ista
habebat, quantum ille cruciatus. Deinde illud etiam apud Accium:
[103] Addunt etiam, quemadmodum nos dicamus
videri quaedam utilia, quae non sint, sic se dicere videri quaedam honesta,
quae non sunt, ut hoc ipsum videtur honestum conservandi iuris iurandi
causa ad cruciatum revertisse, sed fit non honestum, quia, quod per vim
hostium esset actum, ratum esse non debuit. Addunt etiam, quicquid valde
utile sit, id fieri honestum, etiam si antea non videretur. Haec fere contra
Regulum. Sed prima videamus.
[104] Non fuit Juppiter metuendus ne iratus noceret,
qui neque irasci solet nec nocere. Haec quidem ratio non magis contra
Reguli, quam contra omne ius iurandum valet. Sed in iure iurando non qui
metus, sed quae vis sit, debet intellegi. Est enim ius iurandum affirmatio
religiosa; quod autem affirmate, quasi deo teste promiseris, id tenendum
est. Iam enim non ad iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad
fidem pertinet. Nam praeclare Ennius: [105] At enim ne iratus quidem Juppiter plus Regulo
nocuisset, quam sibi nocuit ipse Regulus. Certe, si nihil malum esset nisi
dolere. Id autem non modo non summum malum, sed ne malum quidem
esse maxima auctoritate philosophi affirmant. Quorum quidem testem non
mediocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum nolite quaeso
vituperare. Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi
Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit voluntarium? Nam
quod aiunt minima de malis, id est, ut turpiter potius quam calamitose; an
est ullum maius malum turpitudine? Quae si in deformitate corporis
habeat aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati
animi debet videri?
[106] Itaque nervosius qui ista disserunt, solum
audent malum dicere id, quod turpe sit, qui autem remissius, ii tamen non
dubitant summum malum dicere. Nam illud quidem "Neque dedi neque do
infideli cuiquam" idcirco recte a poeta, quia, cum tractaretur Atreus,
personae serviendum fuit. Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae
infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
[107] Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris
iurandi saepe cum hoste servanda. Quod enim ita iuratum est, ut mens
conciperet fieri oportere, id servandum est; quod aliter, id si non fecerit,
nullum est periurium. Ut, si praedonibus pactum pro capite pretium non
attuleris, nulla fraus est, ne si iuratus quidem id non feceris. Nam pirata
non est ex perduellium numero definitus, sed communis hostis omnium;
cum hoc nec fides debet nec ius iurandum esse commune.
[108] Non enim falsum iurare periurare est, sed quod
ex animi tvi sententia iuraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non
facere periurium est. Scite enim Euripides: "Iuravi lingua, mentem
iniuratam gero". Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas
et hostiles perturbare periurio. Cum iusto enim et legitimo hoste res
gerebatur, adversus quem et totum ius fetiale et multa sunt iura
communia. Quod ni ita esset, numquam claros viros senatus vinctos
hostibus dedidisset.
[109] At vero T. Veturius et Sp. Postumius, cum
iterum consules essent, quia, cum male pugnatum apud Caudium esset,
legionibus nostris sub iugum missis, pacem cum Samnitibus fecerant, dediti
sunt iis, iniussu enim populi senatusque fecerant. Eodemque tempore Ti.
Numicius, Q. Maelius, qui tum tribuni pl. erant, quod eorum auctoritate pax
erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur. Atque huius
deditionis ipse Postumius, qui dedebatur, suasor et auctor fuit. Quod idem
multis annis post C. Mancinus, qui, ut Numantinis, quibuscum sine senatus
auctoritate foedus fecerat, dederetur, rogationem suasit eam, quam L.
Furius, Sex. Atilius ex senatus consulto ferebant; qua accepta est hostibus
deditus. Honestius hic quam Q. Pompeius, quo, cum in eadem causa esset,
deprecante accepta lex non est. Hic ea, quae videbatur utilitas, plus valuit
quam honestas, apud superiores utilitatis species falsa ab honestatis
auctoritate superata est.
[110] At non debuit ratum esse, quod erat actum per
vim. Quasi vero forti viro vis possit adhiberi. Cur igitur ad senatum
proficiscebatur, cum praesertim de captivis dissuasurus esset? Quod
maximum in eo est, id reprehenditis. Non enim suo iudicio stetit, sed
suscepit causam, ut esset iudicium senatus; cui nisi ipse auctor fuisset,
captivi profecto Poenis redditi essent. Ita incolumis in patria Regulus
restitisset. Quod quia patriae non utile putavit, idcirco sibi honestum et
sentire illa et pati credidit. Nam quod aiunt, quod valde utile sit, id fieri
honestum, immo vero esse, non fieri. Est enim nihil utile, quod idem non
honestum, nec quia utile, honestum, sed, quia honestum, utile. Quare ex
multis mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc exemplo aut
laudabilius aut praestantius.
[111] Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est
admiratione dignum, quod captivos retinendos censuit. Nam quod rediit,
nobis nunc mirabile videtur, illis quidem temporibus aliter facere non
potuit. Itaque ista laus non est hominis, sed temporum. Nullum enim
vinculum ad astringendam fidem iure iurando maiores artius esse
voluerunt. Id indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratae, indicant
foedera, quibus etiam cum hoste devincitur fides, indicant notiones
animadversionesque censorum, qui nulla de re diligentius quam de iure
iurando iudicabant.
[112] L. Manlio A. f., cum dictator fuisset, M.
Pomponius tr. pl. diem dixit, quod is paucos sibi dies ad dictaturam
gerendam addidisset; criminabatur etiam, quod Titum filium, qui postea
est Torquatus appellatus, ab hominibus relegasset et ruri habitare
iussisset. Quod cum audivisset adulescens filius negotium exhiberi patri,
accurisse Romam et cum primo luci Pomponii domum venisse dicitur. Cui
cum esset nuntiatum, qui illum iratum allaturum ad se aliquid contra
patrem arbitraretur, surrexit e lectulo remotisque arbitris ad se
adulescentem iussit venire. At ille, ut ingressus est, confestim gladium
destrinxit iuravitque se illum statim interfecturum, nisi ius iurandum sibi
dedisset se patrem missum esse facturum. Iuravit hoc terrore coactus
Pomponius; rem ad populum detulit, docuit, cur sibi causa desistere
necesse esset, Manlium missum fecit. Tantum temporibus illis ius
iurandum valebat. Atque hic T. Manlius is est, qui ad Anienem Galli, quem
ab eo provocatus occiderat, torque detracto cognomen invenit, cuius tertio
consulatu Latini ad Veserim fusi et fugati, magnus vir in primis et qui
perindulgens in patrem, idem acerbe severus in filium.
[113] Sed, ut laudandus Regulus in conservando iure
iurando, sic decem illi, quos post Cannensem pugnam iuratos ad senatum
misit Hannibal, se in castra redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de
redimendis captivis impetravissent, si non redierunt, vituperandi. De
quibus non omnes uno modo; nam Polybius, bonus auctor inprimis, ex
decem nobilissimis, qui tum erant missi, novem revertisse dicit re a senatu
non impertrata; unum ex decem, qui paulo post, quam erat egressus e
castris, redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae remansisse. Reditu enim
in castra liberatum se esse iure iurando interpretabatur, non recte. Fraus
enim distringit, non dissolvit periurium. Fuit igitur stulta calliditas,
perverse imitata prudentiam. Itaque decrevit senatus, ut ille veterator et
callidus, vinctus ad Hannibalem duceretur.
[114] Sed illud maximum: octo hominum milia tenebat
Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent,
sed qui relicti in castris fuissent a Paulo et a Varrone consulibus. Eos
senatus non censuit redimendos, cum id parva pecunia fieri posset, ut esset
insitum militibus nostris aut vincere aut emori. Qua quidem re audita
fractum animum Hannibalis scribit idem, quod senatus populusque
Romanus rebus afflictis tam excelso animo fuisset. Sic honestatis
comparatione ea, quae videntur utilia, vincuntur.
[115] C. Acilius autem, qui Graece scripsit
historiam, plures ait fuisse, qui in castra revertissent eadem fraude, ut iure
iurando liberarentur eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos. Sit
iam huius loci finis. Perspicuum est enim ea, quae timido animo, humili,
demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis quod
ipsi opus esse videretur, non quod rei publicae, censuisset aut domi
remanere voluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda, turpia.
[116] Restat quarta pars, quae decore, moderatione,
modestia, continentia, temperantia continetur. Potest igitur quicquam utile
esse, quod sit huic talium virtutum choro contrarium? Atqui ab Aristippo
Cyrenaici atque Annicerii philosophi nominati omne bonum in voluptate
posuerunt virtutemque censuerunt ob eam rem esse laudandam, quod
efficiens esset voluptatis. Quibus obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere
adiutor auctorque sententiae. Cum his "viris" equisque, ut dicitur, si
honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est.
[117] Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata
corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a
Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas et quidem summa
(sic enim censent), cum honestate pugnabit. Nam ubi primum prudentiae
locus dabitur? an ut conquirat undique suavitates? Quam miser virtutis
famulatus servientis voluptati. Quod autem munus prudentiae? an legere
intellegenter voluptates? fac nihil isto esse iucundius, quid cogitari potest
turpius? Iam, qui dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet
locum fortitudo, quae est dolorum laborumque contemptio? Quamvis enim
multis locis dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de dolore, tamen non id
spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona
voluptate terminaverit, mala dolore. Et si illum audiam de continentia et
temperantia, dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt.
Nam qui potest temperantiam laudare is, qui ponat summum bonum in
voluptate? Est enim temperantia libidinum inimica, libidines autem
consectatrices voluptatis.
[118] Atque in his tamen tribus generibus quoquo
modo possunt, non incallide tergiversantur. Prudentiam introducunt
scientiam suppeditantem voluptates, depellentem dolores. Fortitudinem
quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt rationem neglegendae mortis,
perpetiendi doloris. Etiam temperantiam inducunt non facillime illi
quidem, sed tamen quoquo modo possunt. Dicunt enim voluptatis
magnitudinem doloris detractione finiri. Iustitia vacillat vel iacet potius
omnesque eae virtutes, quae in communitate cernuntur et in societate
generis humani. Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest,
non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem
utilitatemve referantur.
[119] Conferamus igitur in pauca. Nam ut utilitatem
nullam esse docuimus, quae honestati esset contraria, sic omnem
voluptatem dicimus honestati esse contrariam. Quo magis reprehendendos
Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam
putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem
copulavissent. Non recipit istam coniunctionem honestas, aspernatur,
repellit. Nec vero finis bonorum et malorum, qui simplex esse debet, ex
dissimillimis rebus misceri et temperari potest. Sed de hoc (magna enim
res est) alio loco pluribus; nunc ad propositum.
[120] Quemadmodum igitur, si quando ea, quae
videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra
disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur,
nulla potest esse ei cum honestate coniunctio. Nam, ut tribuamus aliquid
voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil habebit.
[121] Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem
sententia magnum, sed perinde erit, ut acceperis. Quamquam hi tibi tres
libri inter Cratippi commentarios tamquam hospites erunt recipiendi, sed,
ut, si ipse venissem Athenas, quod quidem esset factum, nisi me e medio
cursu clara voce patria revocasset, aliquando me quoque audires, sic,
quoniam his voluminibus ad te profecta vox est mea, tribues iis temporis,
quantum poteris, poteris autem quantum voles. Cum vero intellexero te
hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero,
et dum aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade esse
te quidem mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus
monumentis praeceptisque laetabere.
Vides in hac tota disceptatione non illud dici "quamvis hoc turpe sit, tamen,
quoniam expedit, faciam", sed ita expedire, ut turpe non sit, ex altera
autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum.
Quid? qui omnia recta et honesta neglegunt, dummodo potentiam
consequantur, nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere
voluit eum, cuius ipse audacia potens esset. Utile ei videbatur plurimum
posse alterius invidia. Id quam iniustum in patriam et quam turpe esset,
non videbat. Ipse autem socer in ore semper Graecos versus de Phoenissis
habebat, quos dicam ut potero; incondite fortasse sed tamen, ut res possit
intellegi:
'Nam si violandum est ius, regnandi gratia,
Capitalis Eteocles vel potius Euripides, qui id unum quod omnium
sceleratissimum fuerit, exceperit.
Violandum est; aliis rebus pietatem colas.'"Cuius ipse princeps iuris iurandi fuit,
Quod omnes scitis, solus neglexit fidem.
Furere adsimulare, ne coiret, institit.
Quod ni Palamedi perspicax prudentia
Istius percepset malitiosam audaciam
Fide sacratae ius perpetuo falleret." "Fregistin fidem?
quamquam ab impio
rege dicitur, luculente tamen dicitur.
Neque dedi neque do infideli cuiquam."
"O Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iovis."
Qui ius igitur iurandum violat, is fidem violat, quam in Capitolio vicinam
Iovis optimi maximi, ut in Catonis oratione est, maiores nostri esse
voluerunt.