In M. Antonium Oratio Philippica Decima |
1
2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26[1] [I] Maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus, qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti, quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. Cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio, qua recitatis litteris usus es. Declarasti enim verum esse id, quod ego semper sensi, neminem alterius, qui suae confideret, virtuti invidere.
[2] Itaque mihi, qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus, minus multa de illo dicenda sunt. Quas enim ipse mihi partis sumpseram, eas praecepit oratio tua. Sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius, qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio, ut iam verear, ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.
[3] Quae est enim ista tua ratio, Calene, quae mens, ut numquam post Kalendis Ianuarias idem senseris, quod is, qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus fuerit, ut unus aliquis sententiam tuam secutus sit? Cur semper tui dissimilis defendis, cur, cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis, quae sint inimica et otio communi et dignitati tuae?
[4] [II] Nam ut superiora omittam, hoc certe, quod mihi maximam admirationem movet, non tacebo. Quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos, quos omnes paene venerari debemus, solus oppugnas? Alterum circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia spolias iis copiis, quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae, non ad suum praesidium per se nullo adiuvante, confecit. Qui est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? Amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum rei publicae causa faveo, tum etiam tua.
[5] Quaero igitur, eum Brutine similem malis an Antoni, ac permitto, ut de tribus Antoniis eligas, quem velis. 'Di meliora'! inquies. Cur igitur non iis faves, eos laudas, quorum similem tuum filium esse vis? Simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. Hoc vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. Ita enim dixisti, et quidem de scripto (nam te inopia verbi lapsum putarem [nisi tuam in dicendo facultatem nossem]), litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. Quid est aliud librarium Bruti laudare, non Brutum?
[6] Usum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. Quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis (sunt enim innumerabilia) bene scriptas litteras decretum a senatu? Quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito; scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. [III] Hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi, quod sibi quisque velit, non relinquetur? Quam ob rem collige te placaque animum istum aliquando et mitiga, audi viros bonos, quibus multis uteris, loquere cum sapientissimo homine genero tuo saepius quam ipse tecum; tum denique amplissimi honoris nomen optinebis. An vero hoc pro nihilo putas, in quo quidem pro amicitia tuam vicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei, qui primus sententiam dixerit, neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror. Legiones abducis a Bruto. Quas? nempe eas, quas ille a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. Rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri.
[7] Vos autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis et prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitis? nisi forte eos, qui diadema imposuerint, convervandos, eos, qui regis nomen sustulerint, deserendos putatis. Ac de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo, quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata est. Tantamne patientiam, di boni, tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbis esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium, qui admirabilis ad eum fieri solebat, praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, apsens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens manu; qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae.
[8] [IV] Quamquam qui umquam aut ludi aut dies laetiores fuerunt, quam cum in singulis versibus populus Romanus maximo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur? Corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat; in qua Bruti imago cerni videbatur. At hunc iis ipsis ludorum diebus videbam in insula clarissimi adulescentis, Luculli, propinqui sui, nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. Eundem vidi postea Veliae cedentem Italia, ne qua oreretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus, sed undis ipsis et litoribus luctuosum, cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire, ex qua illi abirent. Sed quo consilio redierim, initio audistis, post estis experti.
[9] Exspectatum igitur tempus a Bruto est. Nam, quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia; posteaquam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae libertati paravit. At cui pesti quantaeque restitit! Si enim C. Antonius, quod animo intenderat perficere potuisset (potuisset autem, nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset), Macedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graecia; quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum, sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur; quod qui ab illo abducit [exercitum], et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae.
[10] Equidem cupio haec quam primum Antonium audire, ut intellegat non D. Brutum, quem vallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri. [V] Tria tenet oppida toto in orbe terrarum, habet inimicissimam Galliam, eos etiam, quibus confidebat, alienissimos, Transpadanos; Italia omnis infesta est; exterae nationes a prima ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum et fortissimorum civium imperiis et praesidiis tenentur. Erat ei spes una in C. Antonio, qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus vitiis cum utroque certabat. Is tamquam extruderetur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur proficisci, ita cucurrit.
[11] Quae tempestas, di immortales, quae flamma, quae vastitas quae pestis Graeciae fuisset, nisi incredibilis ac divina virtus furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae virtus! Etsi ne C. quidem Antoni celeritas contemnenda est, quam nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere, hunc retinentes extrusimus. At quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu? Succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. Certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus, exercitus; cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio?
[12] At ne Bruto quidem; id enim fortasse quispiam improbus dixerit. Omnes legiones, omnes copiae, quae ubique sunt, rei publicae sunt; nec enim eae legiones quae M. Antonium reliquerunt, Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur. Omne enim et exercitus et imperii ius amittit is, qui eo imperio et exercitu rem publicam oppugnat. [VI] Quodsi ipsa res publica iudicaret, aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret? Alter advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum, ut, quacumque iret, omnia vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur; alter eam legem sibi statuerat, ut, quocumque venisset, lux venisse quaedam et spes salutis videretur. Denique alter ad evertendam rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. Nec vero nos hoc magis videbamus quam ipsi milites, a quibus tanta in iudicando prudentia non erat postulanda.
[13] Cum VII cohortibus esse Apolloniae scribit Antonium, qui iam captus est (quod di duint!) aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit, ne contra senatus consultum fecisse videatur. Dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria, cuius animum egregium dignumque ipso et maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. Legio, quam L.Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. Equitatus, qui in Syriam ducebatur bipertito, alter eum quaestorem, a quo ducebatur, reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit, alterum in Macedonia Cn.Domitius adulescens summa virtute, gravitate, constantia a legato Syriaco abduxit. P. autem Vatinius, qui et antea iure laudatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est, aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit.
[14] Tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyricum, tuetur Graeciam; nostrae sunt legiones, nostra levis armatura, noster equitatus, maximeque noster est Brutus semperque noster cum sua excellentissima virtute rei publicae natus, tum fato quodam paterni maternique generis et nominis. [VII] Ab hoc igitur viro quisquam bellum timet, qui, antequam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in bello vigere maluit? Quamquam ille quidem numquam iacuit, neque hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest. Erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium; tantum autem aberat a bello, ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. Itaque illi ipsi, si qui sunt, qui tarditatem Bruti reprehendant, tamen idem moderationem patientiamque mirantur.
[15] Sed iam video, quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. Timere se dicunt, quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere. Quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. Nam, si quattuor exercitus ii, de quibus dixi, propterea laudantur, quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa ponatur? At enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. Magisne quam Decimi? Equidem non arbitror. Etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo iratiores erant ii, qui id factum dolebant, quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse. Quid ergo agunt nunc tot exercitus, nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? Ii, credo, qui C. Caesaris actas everti, qui causam veteranorum prodi volunt.
[16] [VIII] Si ipse viveret C. Caesar, acrius, credo, acta sua defenderet, quam vir fortissimus defendit Hirtius, aut amicior causae quisquam inveniri potest quam filius. At horum alter, nondum ex longinquitate gravissimi morbi recreatus, quicquid habuit virium, id in eorum libertatem defendendam contulit, quorum votis iudicavit se a morte revocatum, alter virtutis robore firmior quam aetatis cum istis ipsis veteranis ad D. Brutum liberandum est profectus. Ergo illi certissimi idemque acerrimi Caesaris actorum patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt; quos veterani sequuntur: de libertate enim populi Romani, non de suis commodis armis decernendum vident.
[17] Quid est igitur, cur iis, qui D. Brutum omnibus opibus conservatum velint, M. Bruti sit suspectus exercitus? An vero, si quid esset, quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret aut, si videret, non laboraret? Quis aut sapientior ad coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior? Atquin huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. Praecepit oratione sua, quid decernere nos de M. Bruto, quid sentire oporteret, tantumque afuit, ut periculosum rei publicae M. Bruti putaret exercitum, ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. Scilicet hoc Pansa aut non videt (hebeti enim ingenio est) aut neglegit; quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat; de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. [IX] Desinant igitur aut ii, qui non timent, simulare se timere et prospicere rei publicae aut ii, qui omnia verentur, nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia.
[18] Quae, malum! est ista ratio semper optimis causis veteranorum nomen opponere? Quorum etiamsi amplecterer virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem ferre fastidium. An nos conantis servitutis vincla rumpere impediet, si quis veteranos nolle dixerit? Non sunt enim, credo, innumerabiles, qui pro communi libertate arma capiant; nemo est praeter veteranos milites vir, qui ad servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest igitur stare res publica freta veteranis sine magno subsidio iuventutis. Quos quidem vos libertatis adiutores complecti debetis, servitutis auctores sequi non debetis.
[19] Postremo (erumpat enim aliquando vera et me digna vox!), si veteranorum nutu mentes huius ordinis gubernantur omniaque ad eorum voluntatem nostra dicta, facta referuntur, optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servitute potior. Omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam necessaria; +ecquodnam principium putatis libertatis capessendae? An, cum illum necessarium et fatalem paene casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? Tota Italia desiderio libertatis exarsit, servire diutius non potest civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus.
[20] [X] Magna nos quidem spe et prope explorata libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. Non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. Omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam, nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant, omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus, ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem referremus. Ita praeclara est recuperatio libertatis, ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Quodsi immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur, quo diuturnior servitus esset. Cum vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani dubitare eum spiritum, quem naturae debeat, patriae reddere.
[21] Concurritur undique ad commune incendium restinguendum. Veterani, qui primi Caesaris auctoritatem sunt secuti, conatum Antoni reppulerunt, post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta afflixit. Sic a suis legionibus condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animisque infestam inimicamque cognovit. Hunc A. Hirti, C. Caesaris exercitus insecuti sunt, post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit. Unus omnium est hostis. Quamquam habet secum Lucium fratrem, carissimum populo Romano civem, cuius desiderium ferre diutius civitas non potest.
[22] Quid illa taetrius belua, quid immanius? qui ob eam causam natus videtur, ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius. Est una Trebellius, qui iam cum tabulis novis rediit in gratiam, Plancus et ceteri pares, qui id pugnant, [id agunt,] ut contra rem publicam restituti esse videantur. Et sollicitant homines imperitos Saxa et Cafo, ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri Campani infinita possessio; cuius eos non pudere demiror, cum videant se mimos et mimas habere vicinos.
[23] [XI] Ad has pestis opprimendas cur moleste feramus quod M. Bruti accessit exercitus? inmoderati, credo, hominis et turbulenti; videte ne nimium paene patientis. Etsi in illius viri consiliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. Omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur; haec habet proposita, haec tueri vult. Temptavit, quid patientia perficere posset; nihil cum proficeret, vi contra vim experiendum putavit. Cui quidem, patres conscripti, vos idem hoc tempore tribuere debetis, quod a.d. XIII Kalendas Ian. D. Bruto, C. Caesari me auctore tribuistis, quorum privatum de re publica consilium et factum auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum.
[24] Quod idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt. Adiungendus est Q. Hortensius, qui cum Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. Nam de M. Apuleio separatim censeo referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi.
[25] Quae cum ita sint, quod C. Pansa consul verba fecit de litteris, quae a Q. Caepione Bruto pro consule allatae et in hoc ordine recitatae sunt, de ea re ita censeo: 'cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum pro consule bene et e re publica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse, eam rem senatui populoque Romano gratam esse et fore;
[26] utique Q. Caepio Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat incolumemque conservet eique exercitui, quem ipse constituit, comparavit, praesit pecuniamque ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, utatur, exigat pecuniasque, a quibus videatur, ad rem militarem mutuas sumat frumentumque imperet operamque det, ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro consule cum quaestore prove quaestore et legatis suis provinciam Macedoniam obtinere, quoad ei ex senatus consulto successum sit.'