In M. Antonium Oratio Philippica Undecima


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40


[1] [I] Magno in dolore, patres conscripti, vel maerore potius, quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid, quod rei publicae profuturum putem. Perspeximus enim, quanta in iis, qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. Nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius, quorum alter effecit, quod optarat, de altero patefactum est, quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est, quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur.

[2] Ecce tibi geminum in scelere par, invisitatum, inauditum, ferum, barbarum. Itaque, quorum summum quondam inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae naturae et turpissimae vitae similitudo. Ergo id, quod fecit Dolabella, in quo potuit, multis idem minatur Antonius. Sed ille cum procul esset a consulibus exercitibusque nostris nequedum senatum cum populo Romano conspirasse sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit, quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui.

[3] Quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? Omnes, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse voluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis; maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur; mortem naturae poenam putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. Qualis igitur hostis habendus est is, a quo victore si cruciatus absit, mors in beneficii parte numeretur? [II] Quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis (ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem ), tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite, quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis.

[4] In Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refrenavit; obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. Alter in Asiam inrupit. Cur? Si, ut in Syriam, patebat via et certa neque longa; sin, ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione? Praemisso Marso nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbes non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant, qui norunt (mihi enim hic senator ignotus est), sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.

[5] Nulla suspicione belli (quis enim id putaret?) secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio complexusque summae benivolentiae falsi indices extiterunt in amore simulato; dexterae, quae fidei testes esse solebant, sunt perfidia et scelere violatae; nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut ab eo, qui aperte hostis esset, incautus, si ut ab eo, qui civis etiam tum speciem haberet, miser. Ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit, quid esset victis extimescendum. Consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam optinentem Samiario exuli tradidit, interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. Cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. Post cervicibus fractis caput abscidit idque adfixum gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare.

[6] Cum hoc hoste bellandum est, cuius taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est! Quid loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? Quis est, qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? Et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex, nos alio bello distineri putat; quasi vero non idem unumque bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium. [III] Imaginem M. Antoni crudelitatis in Dolabella cernitis; ex hoc illa efficta est, ab hoc Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. Num leniorem, quam in Asia Dolabella fuit, in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? Mihi quidem et ille pervenisse videtur, quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplicii adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse partem relicturus.

[7] Ponite igitur ante oculos, patres conscripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam, nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret, quam, quae res esset audisset, furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla, verbera, eculeum, tortorem carneficemque Samiarium; quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. Est enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit. Maioris omnino est consilii providere, ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre, si evenerit.

[8] Ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis (quamquam eius numquam particeps fuit), ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit non solum in vivo, sed etiam in mortuo, atque in eius corpore lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paverit suos. [IV] O multo miserior Dolabella quam ille, quem tu miserrimum esse voluisti! 'Dolores Trebonius pertulit magnos'. Multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. 'Longus fuit dolor'. Bidui; at compluribus annorum saepe multorum. Nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta morborum.

[9] Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. Nam, quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea, quae concipiuntur animo, quam illa, quae corpore. Miserior igitur, qui suscipit in se scelus, quam si qui alterius facinus subire cogitur. 'Cruciatus est a Dolabella Trebonius.' Et quidem a Karthaginiensibus Regulus. Quare, cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? An vero hoc conferendum est aut dubitandum, uter miserior sit, isne, cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit, an is, qui cunctis senatus sententiis hostis est iudicatus? Nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? Alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? alteri a puero pro deliciis crudelitas fuit, deinde ea libidinum turpitudo, ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret, quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo.

[10] Et hic, di immortales, aliquando fuit meus! Occulta enim erant vitia non inquirenti. Neque nunc fortasse alienus ab eo essem, nisi ille vobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium. [V] Etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones; at videtis, quos et quam multos habeat Antonius. Primum Lucium fratrem, quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! Quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in cuius possessiones atque fortunas non inpudentissimos oculos spe et mente defigere?

[11] Quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. Quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur. Atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura putat. Alter Caesar Vopiscus ille summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur legibus; quamquam leges eum non tenent propter eximiam, credo, dignitatem. At hic me defendente quinquiens absolutus est; sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis. Sed haec iudicum culpa, non mea est. Ego defendi fide optima, illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. Qui tamen nunc nihil aliud agere videtur, nisi ut intellegamus illos, quorum res iudicatas inritas fecimus, bene et e re publica iudicavisse.

[12] Neque hoc in hoc uno est; sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. Quod horum consilium, qui omnibus bonis hostes sunt, nisi crudelissimum putatis fore? Accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum pl. dedit, castrorum antea metator, nunc, ut sperat, urbis; a quo cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur. Cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. His quasi praeter dotem, quam in civilibus malis acceperant, agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. Quibus utinam contenti essent! ferremus, etsi tolerabile non erat; sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.

[13] [VI] Quid? illa castrorum M. Antoni lumina nonne ante oculos proponitis? Primum duos collegas Antoniorum et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores lege ea, quam senatus per vim latam iudicavit; quorum alter commentatus est mimos, alter egit tragoediam. Quid dicam de Apulo Domitio? cuius modo bona proscripta vidi. Tanta procuratorum est neglegentia. At hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. Sed non possunt non prodige vivere, qui nostra bona sperant, cum effundant sua. Vidi etiam P. Deci auctionem, clari viri, qui maiorum exempla persequens pro alieno se aere devovit. Emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. Hominem ridiculum, qui se emergere ex aere alieno putet posse, cum vendat aliena!

[14] Nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae videntur Furiae debitorum; vindicem enim novarum tabularum novam tabulam videmus. Quid de T.Planco? quem praestantissimus civis, Aquila, Pollentia expulit, et quidem crure fracto; quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! Lumen et decus illius exercitus paene praeterii, T.Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum [Graeco verbo], quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit. Cum hanc et huius generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia?

[15] Quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio, ita sum eius sententiae libenter adsensus. Ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. Itaque non adsentior solum, sed etiam gratias ago Fufio; dixit enim severam, gravem, e re publica [dignam] sententiam, iudicavit hostem Dolabellam, bona censuit publice possidenda. Quo cum addi nihil potuisset (quid enim atrocius potuit, quid severius decernere?), dixit tamen, si quis eorum, qui post se rogati essent, graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. Quam severitatem quis potest non laudare?

[16] [VII] Nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. Neque enim quiescit; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. Quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerundum est, imperator est deligendus. Duae dictae sunt sententiae, quarum neutram probo, alteram, quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror, alteram, quia alienam his temporibus existimo.

[17] Nam extraordinarium imperium populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. Bello Antiochino magno et gravi cum L. Scipioni provincia Asia obvenisset parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris senatusque ad collegam eius, C. Laelium, illius Sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia deprecatus est dixitque et in fratre suo summam virtutem esse summumque consilium neque se ei legatum id aetatis iisque rebus gestis defuturum. Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum, nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis, quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio, ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.

[18] [VIII] Cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. Rogatus est populus, quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco collegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus [Romanus] remisit, pontifici tamen flaminem parere iussit. Sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus, qui anno ante de Numantinis triumpharat; qui cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. Ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit. De Cn.Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni pl. turbulenti tulerunt. Nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se mittere dixit, non pro consule.

[19] Quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? Clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen; in quo maximum nobis onus imposuit. Adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo tamquam comitiis honorem homini amicissimo denegavisse. Quodsi comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus; tabella modo detur nobis, sicut populo data est. Cur committis, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur?

[20] At enim (nam id exaudio) C. Caesari adulescentulo imperium extraordinarium mea sententia dedi. Ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat. Cum dico 'mihi', senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica ne cogitatum quidem tantum haberet, ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? Aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. Quae est enim ratio, aut qui potest fieri, ut sine imperio teneatur exercitus? Non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. Eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. Milites veterani, qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant, volebant sibi ab illo imperari; legio Martia et legio quarta ita se contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicae dignitatem, ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. Imperium C. Caesari belli necessitas, fasces senatus dedit. Otioso vero et nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesar (cum peritissimo homine mihi res est), quando imperium senatus dedit? [IX] Sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. Etsi quis potest refragari non modo non petenti, verum etiam recusanti?

[21] Illa vero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est, ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. Dicam, cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus sit, videte. Cum consul designatus obsideatur, cum in eo liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus, quo bello de dignitate, de libertate, de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur?

[22] At vero ita decernunt, 'ut liberato Bruto'; id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. Ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. Quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. Si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem, quos omnes ad Mutinam intenderes. Quod quoniam fieri non potest, isto te animo, quem habes praestantissimum atque optimum, nihil volumus nisi de Bruto cogitare.

[23] Facis tu id quidem et eo maxime incumbis, ut intellego; duas tamen res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore, sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. Incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla ex parte curam transferre debemus. [X] Adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam. Imitare me, quem tu semper laudasti, qui instructam ornatamque a senatu provinciam deposui, ut incendium patriae omissa omni cogitatione restinguerem. Nemo erit praeter unum me, quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam. Hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice, ne id, quod non curas, cupere videare.

[24] Quod quidem eo vehementius tibi laborandum est, quia in eandem cadere suspicionem collega, vir clarissimus, non potest. Nihil horum scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet, quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. Vereor, ne exercitus quoque nostri, qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt, tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. Quodsi provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multis clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut id signum, quod de caelo delapsum Vestae custodiis continetur; quo salvo salvi sumus futuri. Tunc vel in caelum vos, si fieri poterit, umeris nostris tollemus, provincias certe dignissimas vobis deligemus; nunc, quod agitur, agamus. Agitur autem, liberine vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti anteponenda est.

[25] Quid, si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? Quando enim veniet consul? An id exspectamus, quoad ne vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? At mittent aliquem de suo numero. Valde mihi probari potest, qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. At hominem dignum mittent. Num P. Servilio digniorem? At eum quidem civitas non habet. Quod ergo ipse nemini putat dandum ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem?

[26] Expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo, qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda. [XI] Qui igitur is est? Aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. Decernerem plane sicut multa 'consules, alter ambove', ni Brutum colligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus, non ut + ex ea acie respectum haberemus, sed ut ea ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. Praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem, tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortes, habet equitatum. Hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. Est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. Quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum sustinere. Quod si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur, quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis, quibus confestim succurrendum est, expectabit senatum.

[27] Nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit. Necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerum temporibus potius parere quam moribus. Nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. Itaque, si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate + summi viri, quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus. [XII] Num igitur Brutus exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? Neque enim est in provinciam suam Cretam profectus, in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit, quae vos vestra esse velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres, equitatum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitum hostem sua sententia iudicavit. Nam, ni ita esset, quo iure equitatum a consule abduceret?

[28] Quid? C. Cassius pari magnitudine animi et consilii praeditus nonne eo ex Italia consilio profectus est, ut prohiberet Syria Dolabellam? qua lege, quo iure? Eo, quod Iuppiter ipse sanxit, ut omnia, quae rei publicae salutaria essent, legitima et iusta haberentur. Est enim lex nihil aliud nisi recta et a numine deorum tracta ratio imperans honesta, prohibens contraria. Huic igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines legibus scriptis uterentur, his vero oppressis suam lege naturae.

[29] Sed ut ex vestra quoque auctoritate firmentur, censeo: 'cum P. Dolabella, quique eius crudelissimi et taeterrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt, hostes populi Romani a senatu iudicati sint, cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is, qui omnia deorum hominumque iura novo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit, poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat,

[30] senatui placere C. Cassium pro consule provinciam Syriam optinere, ut qui otpimo iure eam provinciam optinuerit; eum a Q. Marcio Crispo pro consule, L. Staio Murco pro consule, A.Allieno legato exercitum accipere eosque ei tradere cumque iis copiis, et si quas praeterea paraverit, bello P. Dolabellam terra marique persequi. Eius belli gerendi causa, quibus ei videatur, naves, nautas, pecuniam ceteraque, quae ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque habeat, utique, quamcumque in provinciam eius belli gerendi causa advenerit, ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit, quam eius erit, qui eam provinciam tum optinebit, cum C. Cassius pro consule in eam provinciam venerit.

[31] Regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. Itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum populumque Romanum eorum officii non immemorem futurum. Utique C. Pansa A.Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referant. Interea provinciae ab iis, a quibus optinentur, optineantur, quoad cuique ex senatus consulto successum sit.'

[32] [XIII] Hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. Animus is est, quem videtis; copiae, quas audistis, *** fortis et constantis viri, qui ne vivo quidem Trebonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivisset. Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto ne dici quidem se legatum Dolabellae volet. Est Q. Caecili Bassi, privati illius quidem, sed fortis et praeclari viri, robustus et victor exercitus.

[33] Deiotari regis et patris et filii et magnus et nostro more institutus exercitus, summa in filio spes, summa ingenii indoles summaque virtus. Quid de patre dicam? cuius benivolentia in populum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis, verum etiam dux copiarum suarum. Quae de illo viro Sulla, quae Murena, quae Servilius, quae Lucullus quam ornate, quam honorifice, quam graviter saepe in senatu praedicaverunt!

[34] Quid de Cn.Pompeio loquar? qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum vereque benivolum, unum fidelem populo Romano iudicavit. Fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis; ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. Secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile bellum; in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit, dicere non est necesse, praesertim cum contra, ac Deiotarus sensit, victoria belli iudicarit. Quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. Ad has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent.

[35] Neque vero classes deerunt; tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum eius in Syria nomen atque Phoenice est. [XIV] Paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam, nec paratum solum, sed peritum atque fortem. Magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces, maximas copias fudit Syriamque inmani Parthorum impetu liberavit. Maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus.

[36] Animadverti, patres conscripti, + exaudi rui etiam nimium a me Brutum, nimium Cassium ornari, Cassio vero sententia mea dominatum et principium dari. Quos ego orno? Nempe eos, qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. Quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? Num igitur reprehenditis? An Antonios potius ornarem, non modo suarum familiarum, sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem, in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia colligam? Ego vero istos otii, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem, ut effici non possit, quin eos tam oderim, quam rem publicam diligo.

[37] 'Vide', inquit 'ne veteranos offendas'; hoc enim vel maxime exaudio. Ego autem veteranos tueri debeo + quod iis quos quibus sanitas est, certe timere non debeo. Eos vero veteranos, qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem, auctorem beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt vitae suae periculo, non tueri solum, sed etiam commodis augere debeo. Qui autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos puto. Comites vero Antoni, qui postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? Ergo aut boni sunt, quos etiam ornare, aut quieti, quos conservare debemus, aut impii, quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus.

[38] [XV] Quorum igitur veteranorum animos ne offendamus, veremur? eorumne, qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? Quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? An eorum qui utrisque armis vacant? Non vereor, ne acerbus + civis quisquam istorum sit, qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. Quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? Quod eorum tantum fastidium est, quae tanta arrogantia, ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamus?

[39] Ego autem (dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio) non tam veteranos intuendos nobis arbitror, quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. Nihil enim semper floret, aetas succedit aetati. Diu legiones Caesaris viguerunt, nunc vigent Pansae, vigent Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. Id enim bellum gerunt, quod ab omnibus gentibus comprobatur. Itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. Fruantur illi suis, persolvantur his, quae spopondimus. Id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare.

[40] Quae cum ita sint, eam, quam dixi, sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.