In M. Antonium Oratio Philippica Quinta |
1
2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53[1] [I] Nihil umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. Qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem tum, cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamur. Sed querellam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut, magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. Atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae, verum etiam dignitatis pristinae reciperandae, sic me perturbasset eius sententia, qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem.
[2] Hic enim dies vobis, patres conscripti, inluxit, haec potestas data est, ut, quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. Recordamini, qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum, quanta virtus, quanta constantia, quantam sitis a populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam gratiam consecuti. Atque illo die, patres conscripti, ea constituistis, ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium.
[3] Pacem vult M. Antonius; arma deponat, roget, deprecetur. Neminem aequiorem reperiet quam me, cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse maluit. Nihil est profecto, quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid, quod concedi possit roganti; [II] legatos vero ad eum mittere, de quo gravissimum et severissimum iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed ut, quod sentio dicam, dementiae. Primum duces eos laudavistis, qui contra illum bellum privato consilio suscepissent, deinde milites veteranos, qui cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt.
[4] Quid? legio Martia, quid? quarta cur laudantur? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt, si inimicum rei publicae, iure laudantur. Atqui, cum consules nondum haberetis, decrevistis, ut et de praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore referretur. Placet eodem tempore praemia constituere eis, qui contra Antonium arma ceperint, et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum si honestiora decreta esse legionum quam senatus, siquidem legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Utrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem?
[5] Hoc dies duodecim profecerunt, ut, quem nemo praeter Cotylam inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consulares? Qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur! (quamquam suspicor, quid dicturi sint quidam eorum, qui post me rogabuntur) facilius contra dicerem, si quid videretur. Est enim opinio decreturum aliquem Antonio illam ultimam Galliam, quam Plancus obtinet. Quid est aliud omnia ad bellum civile hosti arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam, qua nunc eget, deinde equitatum, quantum velit? Equitatum dico; dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. Hoc qui non videt, excors, qui, cum videt, decernit, impius est.
[6] Tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues? Nullae istae excusationes sunt: 'Meus amicus est.' Sit patriae prius. 'Meus cognatus.' An potest cognatio propior ulla esse quam patriae, in qua parentes etiam continentur? 'Mihi pecuniam tribuit.' Cupio videre, qui id audeat dicere. Quid autem agatur, cum aperuero, facile erit statuere, quam sententiam dicatis aut quam sequamini. [III] Agitur, utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis dividundae, agrorum suis latronibus condonandi, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat. Dubitate, quid agatis. At non cadunt haec in Antonium.
[7] Hoc ne Cotyla quidem dicere auderet. Quid enim in eum non cadit, qui, cuius acta se defendere dicit, eius eas leges pervertit, quas maxime laudare poteramus? Ille paludes siccare voluit, hic omnem Italiam moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. Quid? hanc legem populus Romanus accepit, quid? per auspicia ferri potuit? Silet augur verecundus sine collegis de auspiciis. Quamquam illa auspicia non egent interpretatione; Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat? Tribuni plebi tulerunt de provinciis contra acta C. Caesaris, ille biennium, hi sexennium. Etiam hanc legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit, quid? non ante lata quam scripta est, quid? non ante factum vidimus, quam futurum quisquam est suspicatus?
[8] Ubi lex Caecilia et Didia, ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena recenti lege Iunia et Licinia? Possuntne hae leges esse ratae sine interitu legum reliquarum? Eccui potestas in forum insinuandi fuit? Quae porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non moverent, sustinere tamen eum ac ferre posse tantam vim [tempestatis] imbris ac turbinum mirum videretur. Quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove, sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri?
[9] Quid? quod cum eo collega tulit, quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est? [IV] Sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes, qui sumus eius collegae; num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? Primum omnes fori aditus ita saepti, ut, etiamsi nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia, ut, quo modo hostium aditus urbe prohibentur castellis et operibus, ita ab ingressione fori populum tribunosque plebi propulsari videres.
[10] Quibus de causis eas leges, quas M. Antonius tulisse dicitur, omnes censeo per vim et contra auspicia latas iisque legibus populum non teneri. Si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniis in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro, ut populum teneant, salvis auspiciis ferri placet. Quamvis enim res bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae leges non sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est.
[11] Illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est, per quam sestertium septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque avertit, ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuisse. Quid? illi immanes quaestus ferendine, quos M. Antoni +tota exhausit domus? Decreta falsa vendebat, regna, civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. Haec se ex commentariis C. Caesaris, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. Calebant in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur.
[12] Neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat: syngraphae obsignabantur, senatus consulta numquam facta ad aerarium deferebantur. Huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. Foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. Quibus rebus tanta pecunia una in domo coacervata est, ut, si hoc genus pecuniae in aerarium redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura. [V] Legem etiam iudiciariam tulit homo castus atque integer iudiciorum et iuris auctor. In quo nos fefellit. Antesignanos et manipulares et Alaudas iudices se constituisse dicebat; at ille legit aleatores, legit exules, legit Graecos (o consessum iudicum praeclarum, o dignitatem consilii admirandam!
[13] Avet animus apud consilium illud pro reo dicere!), Cydam Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. Sed fac non esse; num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresve novit, num denique homines? Est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. Dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Gortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? Nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius, homo praeterea festivus, ut ei cum Curio consessore eodemque conlusore facillume possit convenire.
[14] Quaero igitur: Si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is, qui quaestioni praeerit, Graeculi iudicis modo palliati, modo togati? An Atheniensium antiquissimas leges negleget? Qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex, isque nequissimus. Quem ad modum ad hunc reus alleget, quo modo accedat? Dura natio est. At Athenienses misericordes. Puto ne Curium quidem esse crudelem, qui periculum fortunae cotidie facit. Sunt item lecti iudices, qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsilii causa solum vertisse nec esse postea restitutos.
[15] Hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitavisset? [VI] Atque ego de notis iudicibus dixi; quos minus nostis, nolui nominare; saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. Em causam, cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur, ut eos iudices haberemus, quos hospites habere nemo velit. Scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae, cuius ratio in aede Opis confecta est, hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti, quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est.
[16] Sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse, ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae dedecus, unum, quod tam turpes iudices essent, alterum, quod patefactum cognitumque esset, quam multos in civitate turpis haberemus. Hanc ergo et reliquas eius modi leges, etiamsi sine vi salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas; nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas?
[17] An illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque reges nostri fecerunt neque ii, qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini, vidi Sullam, modo Caesarem; hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. Non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse, hoc dico: nec multis et occultis.
[18] At hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Cassius, Mustela, Tiro, gladios ostentantes sui similes greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. Cum autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus conplebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. [VII] Illud vero taeterrimum non modo aspectu, sed etiam auditu, in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios, de templo carcerem fieri, opertis valvis Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere.
[19] Huc nisi venirem Kalendis Septembribus, etiam fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur; de supplicatione referebat. Veni postridie, ipse non venit. Locutus sum de re publica minus equidem libere, quam mea consuetudo, liberius tamen, quam periculi minae postulabant. At ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet (fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso triginta diebus ante), inimicitias mihi denuntiavit, adesse in senatum iussit a d. XIII Kalendas Octobres. Ipse interea septemdecim dies de me in Tiburtino Scipionis declamitavit sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet.
[20] Cum is dies, quo me adesse iusserat, venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me apsentem orationem ex ore impurissimo evomuit. Quo die si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me (sic enim statuerat); cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defatigatio et satietas attulisset. Etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. Hic pecunias vestras aestimabat, possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; dividebat agros, quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio. Tantum quisque habebat possessor, quantum reliquerat divisor Antonius.
[21] Quae quamquam, si leges irritas feceretis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo iudicandumque nullos septemviros fuisse, nihil placere ratum esse, quod ab iis actum diceretur. [VIII] M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem? Num putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? Quid vero? quod in contione dicere ausus est se, cum magistratu abisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum, quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem?
[22] Quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? Qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio inpotentis animi! Cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent, domum ad se venire iussit centuriones, quos bene sentire de re publica cognoverat, eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. Quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos, quos oderat, cum in eos, quos numquam viderat, tam crudelis fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium, qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit.
[23] Atque ille furens infesta iam patriae signa a Brundisio inferebat, cum C. Caesar deorum immortalium beneficio, divina animi, ingenii, consilii magnitudine, quamquam sua sponte eximiaque virtute, tamen adprobatione auctoritatis meae colonias patrias adiit, veteranos milites convocavit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum impetus retardavit. Postea vero quam legio Martia ducem praestantissimum vidit, nihil egit aliud, nisi ut aliquando liberi essemus; quam est imitata quarta legio. [IX] Quo ille nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque consularem, qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit.
[24] Post autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. At quo? In provinciam firmissimorum et fortissimorum civium, qui illum, ne si ita quidem venisset, ut nullum bellum inferret, ferre potuissent inpotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. At ille, cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset, bellum intulit provinciae Galliae, circumsedet Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam, oppugnat D.Brutum imperatorem, consulem designatum, civem non sibi, sed nobis et rei publicae natum.
[25] Ergo Hannibal hostis, civis Antonius? Quid ille fecit hostiliter, quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet? Totum iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad usum suum reservabat, at hi, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt. Ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? Legatos decernis? Si, ut depreceres, contemnet, si, ut imperes, non audiet; denique, quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc, quem videmus, populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Ut omittam haec, quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello.
[26] Quamvis dicant, quod quosdam audio dicturos: 'Legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur', tamen legatorum nomen ipsum et animos hominum et belli celeritatem morabitur. [X] Minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt cum in omni casu rei publicae, tum in bello, et maxime civili, quod opinione plerumque et fama gubernatur. Nemo quaeret, quibus cum mandatis legatos miserimus; nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum videbitur. Recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est verbis rogandus, cogendus est armis.
[27] Non enim ad Hannibalem mittimus, ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum et Q. Baebium Tamphilum (qui, si Hannibal non pareret, Karthaginem ire iussi sunt; nostros quo iubemus ire, si non paruerit Antonius?); ad nostrum civem mittimus, ne imperatorem, ne coloniam populi Romani oppugnet. Itane vero? hoc per legatos rogandum est? Quid interest, per deos immortales! utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidii causa conlocatam? Belli Punici secundi, quod contra maiores nostros Hannibal gessit, causa fuit Sagunti oppugnatio. Recte ad eum legati missi; mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus nostris sociis. Quid simile tandem? Nos ad civem mittimus, ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis?
[28] [XI] Age, si paruerit, hoc cive uti aut volumus aut possumus? Ante diem XIII Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis, constituistis, ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur, quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis eum, qui fuit, C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit; tum milites veteranos, qui primi Caesarem secuti sunt, tum illa caelestis divinasque legiones, Martia et quartam, comprobastis, quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur, honores et praemia spopondistis; eodemque die D.Bruti, praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis, quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis.
[29] Quid igitur illo die aliud egistis, nisi ut hostem iudicaretis Antonium? His vestris decretis aut ille vos aequo animo adspicere poterit, aut vos illum sine dolore summo videbitis? Exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius, sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. Qui si legatis paruerit Romamque redierit, num quando perditis civibus vexillum, quo concurrant, defuturum putatis? Sed hoc minus vereor; sunt alia, quae magis timeam et cogitem. Numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniam, adrogantiam, novi perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus.
[30] Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. Sit per se ipse sanus, quod numquam erit; per hos esse ei tamen non licebit. Teretur interea tempus, belli apparatus refrigescent. Unde est adhuc bellum tractum nisi ex retardatione et mora? Ut primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere senatus haberi potuit, semper flagitavi, ut convocaremur. Quo die primum convocati sumus, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae serius omnino, quam decuit (nec enim ante potui); sed tamen, si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.
[31] Omne malum nascens facile opprimitur, inveteratum fit plerumque robustius. Sed tum expectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. [XII] Verum praeterita omittamus; etiamne hanc moram adferemus, dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum expectatio dubitationem belli adfert. Bello autem dubio quod potest studium esse dilectus? Quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam censeo; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam totam.
[32] Quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. Sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum, experietur consentientis senatus nervos atque vires; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. Quarum partium? Alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partes a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. Hoc vero bellum non est ex dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque opinionem distributae.
[33] Legi epistulam Antoni, quam ad quendam septemvirum, capitalem hominem, collegam suum, miserat. 'Quid concupiscas, tu videris; quod concupiveris, certe habebis.' Em, ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre; qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit, sed libidini cuiusque nos ita addixit, ut ne sibi quidem quicquam integrum, quod non alicui promissum iam sit, reliquerit. Cum hoc, patres conscripti, bello, bello, inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est.
[34] Quapropter, ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo iisque permittendum, ut rem publicam defendant provideantque, ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque, ut iis, qui in exercitu M. Antoni sunt, ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. Haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. Si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius decernetis. De re publica, quoad rettulistis, satis decrevisse videor.
[35] [XIII] Altera res est de honoribus; de quibus deinceps intellego esse dicendum. Sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur consule designato more maiorum capiamus exordium. Cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem, sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? Neque enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta, quamquam in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laetetur. Laus igitur iudicii testimoniique nostri tribuenda Bruto est.
[36] Quam ob rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo: 'cum D. Brutus imperator, consul designatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tempore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae Galliae optime de re publica meritae merentisque conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore. Itaque senatum populumque Romanum existimare D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incredibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae difficillumo tempore esse subventum.'
[37] Huic tanto merito Bruti, patres conscripti, tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? Nam, si M. Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis inparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet? Dubitaret, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et devius non solum cum exercitu suo, sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. Haec igitur habenda gratia est D. Bruto, qui illum nondum interposita auctoritate vestra suo consilio atque iudicio non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuit Gallia seque obsideri quam hanc urbem maluit. Habeat ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum Galliaque, quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi, merito vereque laudetur, quod se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio.
[38] [XIV] Atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. Semper ille populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et iudicii sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit, quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa, quae tulerat, temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. Quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis, quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio.
[39] Quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit, quam, cum bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et clementia id potius extingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere? Quodsi eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus, quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Utinam omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo, quod potuit, cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. Gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum! Pompeio enim patre, quod imperii populi Romani lumen fuit, extincto interfectus est patris simillimus filius.
[40] Sed omnia mihi videntur deorum immortalium iudicio expiata Sex.Pompeio rei publicae conservato. [XV] Quam ob causam iustam atque magnam, et quod periculosissimum civile bellum maximumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem concordiamque convertit, senatus consultum his verbis censeo perscribendum: 'cum a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum civile sit restinctum,
[41] Sextusque Pompeius Cn. f. Magnus huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute, auctoritate, felicitate reponere otii, pacis, concordiae, libertatis, eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris, aut quo alio loco in foro vellet, ex huius ordinis sententia statui placere.' Qui honos, patres conscripti, mihi maximus videtur, primum quia iustus est; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum, sed pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero.
[42] [XVI] Venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? Advolabat ad urbem a Brundisio homo inpotentissimus ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu, Antonius. Quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? Nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipse exitum non habebat.
[43] Quis tum nobis, quis populo Romano optulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum, quem furori M. Antoni opponeret, quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. Subvenit enim rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior et in alio genere belli. Non enim omnibus Sullae causa grata. Declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates.
[44] Caesar autem annis multis minor veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque gratissuma. Et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit; Caesar se ad neminem adiunxit; ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. Ille adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum, hic ex Antoni amicis, sed amicioribus libertatis contra Antonium confecit exercitum. Illius opibus Sulla regnavit, huius praesidio Antoni dominatus oppressus est.
[45] Demus igitur imperium Caesari, sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest; sit pro praetore eo iure, quo qui optimo. Qui honos quamquam est magnus illi aetati, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. Itaque illa quaeramus, quae vix hodierno die consequemur. [XVII] Sed saepe spero fore huius adulescentis ornandi honorandique et nobis et populo Romano potestatem; hoc autem tempore ita censeo decernendum:
[46] 'quod C. Caesar C. f., pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit, ob eas causas senatui placere C. Caesarem C. f., pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco quaestorio dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum petet, ita haberi, ut haberi per leges liceret, si anno superiore quaestor fuisset.'
[47] Quid est enim, patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? Legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur; C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. Itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annales non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus esset petitionis inter aequales. Ita saepe magna indoles virtutis, priusquam rei publicae prodesse potuisset, extincta est.
[48] At vero apud antiquos Rulli, Decii, Corvini multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T. Flamininus admodum adulescentes consules facti tanta res gesserunt, ut populi Romani imperium auxerint, nomen ornarint. Quid? Macedo Alexander cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio et tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. Ex quo iudicari potest virtutis esse quam aetatis cursum celeriorem. [XVIII] Nam quod ii, qui Caesari invident, simulant se timere, ne verendum quidem est, ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur.
[49] Ea natura rerum est, patres conscripti, ut, qui sensum verae gloriae ceperit, quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem clarum haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Utinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti, ut esset senatui atque optimo cuique carissimus! Quod cum consequi neglexisset, omnem vim ingenii, quae summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. Itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas, quam virtus liberi populi ferre non posset. Eius autem filii longissume diversa ratio est; qui cum omnibus est, tum optimo cuique carissimus. In hoc spes libertatis posita est, ab hoc accepta iam salus, huic summi honores et exquiruntur et parati sunt.
[50] Cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? Quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae? An hoc vidit puer; si aetate processerit, non videbit? At est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus. Nullus iste timor esse debet; omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit, hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum atque factorum. Ita enim ad rem publicam accessit, ut eam confirmaret, non ut everteret. Omnis habeo cognitos sensus adulescentis. Nihil est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius.
[51] Quam ob rem ab eo non modo nihil timere, sed maiora et meliora exspectare debetis neque in eo, qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit, timere ne memoria maneat domestici doloris, quae plus apud eum possit quam salus civitatis. Audebo etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, + cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatis. Promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem, qualis hodie sit, qualemque eum maxime velle esse et optare debemus.
[52] [XIX] Quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. Nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror, sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset; ob eam causam placere, uti L. Egnatuleio triennium ante legitimum tempus magistratus petere, capere, gerere liceat. In quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio, quantus honos; in tali enim re satis est nominari.
[53] De exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum: 'senatui placere militibus veteranis, qui Caesaris pontificis auctoritatem secuti libertatem populi Romani auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant, iis liberisque eorum militiae vacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, cognoscerent, qui ager iis coloniis esset, quo milites veterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et iis militibus, qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque nomina edidissent, quod iis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque, easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecunia militibus earum legionum in singulos C. Caesar pontifex, pro praetore, pollicitus sit, tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent, qui sine iniuria privatorum dividi posset; iisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent, ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.' Dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis; quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius adparabitis ea, quae tempus et necessitas flagitat. Celeritate autem opus est; qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.