|
[1] Credo ego vos, iudices, mirari, quid sit, quod, cum tot summi oratores
hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is, qui neque
aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his, qui sedeant,
comparandus. 0mnes hi, quos videtis adesse in hac causa, iniuriam novo
scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter
iniquitatem temporum non audent. Ita fit, ut adsint propterea, quod officium
sequuntur, taceant autem idcirco, quia periculum vitant. [2] Quid ergo?
Audacissimus ego ex omnibus? Minime. An tanto officiosior quam ceteri? Ne
istius quidem laudis ita sum cupidus, ut aliis eam praereptam velim. Quae me
igitur res praeter ceteros impulit, ut causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si
qui istorum dixisset, quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est
atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id, quod in hac causa
fieri necesse est, multo plura dixisse, quam dixisset, putaretur. [3] Ego
autem si omnia, quae dicenda sunt, libere dixero, nequaquam tamen similiter
oratio mea exire atque in volgus emanare poterit. Deinde quod ceterorum
neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem neque
temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. Ego si quid liberius
dixero, vel occultum esse propterea, quod nondum ad rem publicam accessi,
vel ignosci adulescentiae meae poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio
verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est. [4] Accedit
iIla quoque causa, quod a ceteris forsitan ita petitum sit, ut dicerent, ut
utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur; a me autem ei
contenderunt, qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum
possunt, quorum ego nec benivolentiam erga me ignorare nec auctoritatem
aspernari nec voluntatem neglegere debebam. [5] His de causis ego huic
causae patronus exstiti, non electus unus, qui maximo ingenio, sed relictus
ex omnibus, qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo
praesidio defensus Sex. Roscius, verum uti ne omnino desertus esset.
Forsitan quaeratis, qui iste terror sit et quae tanta formido, quae tot ac
talis viros impediat, quo minus pro capite et fortunis alterius, quem ad
modum consuerunt, causam velint dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum
est propterea, quod consulto ab accusatoribus eius rei, quae conflavit hoc
iudicium, mentio facta non est. [6] Quae res ea est? Bona patris huiusce
Sex. Rosci, quae sunt sexagiens, quae de viro fortissimo et clarissimo L.
Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse
adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. Cornelius
Chrysogonus. Is a vobis, iudices, hoc postulat, ut, quoniam in alienam
pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei
pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo
suo suspicionem omnem metumque tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur
huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato
et eiecto sperat se posse, quod adeptus est per scelus, id per luxuriam
effundere atque consumere. Hunc sibi ex animo scrupulum, qui se dies
noctesque stimulat ac pungit, ut evellatis, postulat, ut ad hanc suam
praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
[7] Si vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices, ego contra brevem
postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem.
Primum a Chrysogono peto, ut pecunia fortunisque nostris contentus sit,
sanguinem et vitam ne petat; deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri
resistatis, innocentium calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci
periculum, quod in omnis intenditur, propulsetis. [8] Quod si aut causa
criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique vel minima res reperietur,
quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti,
postremo si praeter eam praedam, quam dixi, quicquam aliud causae
inveneritis, non recusamus, quin illorum libidini Sex. Rosci vita dedatur.
Sin aliud agitur nihil nisi, ut eis ne quid desit, quibus satis nihil est,
si hoc solum hoc tempore pugnatur, ut ad illam opimam praeclaramque praedam
damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel
hoc indignissimum est vos idoneos habitos, per quorum sententias iusque
iurandum id adsequantur, quod antea ipsi scelere et ferro adsequi
consuerunt? Qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc
consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postulare homines
sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent, quae a vobis pro
maleficiis suis metuere atque horrere debent, verum etiam ut spoliis ex hoc
iudicio ornati auctique discedant?
[9] His de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque
satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego. Nam
commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento.
Huc accedit summus timor, quem mihi natura pudorque meus attribuit, et
vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. Rosci pericula. Quapropter vos
oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.
[10] Fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse
intellego. Hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero
studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non spero, deserar, tamen
animo non deficiam et id quod suscepi, quoad potero perferam. Quod si
perferre non potero, opprimi me onere offici malo quam id, quod mihi cum
fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut propter
infirmitatem animi deponere.
[11] Te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso, ut, qualem te iam antea populo
Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te et
nobis et rei publicae hoc tempore impertias. Quanta multitudo hominum
convenerit ad hoc iudicium, vides; quae sit omnium mortalium exspectatio,
quae cupiditas, ut acria ac severa iudicia fiant, intellegis. Longo
intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea
caedes indignissimae maximaeque factae sunt; omnes hanc quaestionem te
praetore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam sperant
futuram.
[12] Qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea
nos hoc tempore utimur qui causam dicimus. Petimus abs te, M. Fanni, a
vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam fortissime
hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in hac causa, qui
vester animus sit, ostendetis, eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus
et audaciam, ut non modo clam, verum etiam hic in foro ante tribunal tuum,
M. Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae
sint. [13] Etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi, ut id fieri liceat?
Accusant ei qui in fortunas huius invaserunt, causam dicit is, cui praeter
calamitatem nihil reliquerunt; accusant ei, quibus occidi patrem Sex. Rosci
bono fuit, causam dicit is, cui non modo luctum mors patris attulit, verum
etiam egestatem; accusant ei, qui hunc ipsum iugulare summe cupierunt,
causam dicit is, qui etiam adhoc ipsum iudicium cum praesidio venit, ne hic
ibidem ante oculos vestros trucidetur; denique accusant ei, quos populus
poscit, causam dicit is, qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat.
[14] Atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea, quae facta sunt
indigniora esse, quam haec sunt, quae dicimus, ab initio res, quem ad modum
gesta sit, vobis exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi
miserias et illorum audacias cognoscere possitis et rei publicae
calamitatem.
[15] Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et
nobilitate et pecunia non modo sui municipi, verum etiam eius vicinitatis
facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum.
Nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium, verum
etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias
honestatis amplitudinisque gratia nomino. Itaque ex suis omnibus commodis
hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum
possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis
defenditur. [16] Hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset, tum hoc
tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret,
praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio,
auctoritate defendit. Etenim rectum putabat pro eorum honestate se pugnare,
propter quos ipse honestissimus inter suos numerabatur. Postea quam victoria
constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex
omni regione caperentur ei, qui adversarii fuisse putabantur, erat ille
Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut
exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere, ne quid ex ea
calamitatis sibi accideret.
[17] Erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum
alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia
possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset, quam metuere
solebat, viveret. Neque enim, iudices, iniuria metuebat. Nam duo isti sunt
T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste, qui adest, Magnus
vocatur, homines eius modi: Alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis
gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique ante
hanc pugnam tiro esset quod sciam, facile ipsum magistrum scelere audaciaque
superavit. [18] Nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste
Roscius Romae, cum hic filius adsiduus in praediis esset cumque se voluntate
patris rei familiari vitaeque rusticae dedisset, iste autem frequens Romae
esset, occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius. Spero ex
hoc ipso non esse obscurum, ad quem suspicio malefici pertineat; verum id,
quod adhuc est suspiciosum, nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem
culpae iudicatote.
[19] Occiso Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius Glaucia quidam, homo
tenuis, libertinus, cliens et familiaris istius T. Rosci, et nuntiat domum
non fili, sed T. Capitonis inimici; et cum Post horam primam noctis occisus
esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam venit; decem horis nocturnis sex
et quinquaginta milia passuum cisiis pervolavit, non modo ut exoptatum
inimico nuntium primus adferret, sed etiam cruorem inimici quam
recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet. [20]
Quadriduo quo haec gesta sunt res ad Chrysogonum in castra L. Sullae
Volaterras defertur; magnitudo pecuniae demonstratur; bonitas praediorum �
nam fundos decem et tris reliquit, qui Tiberim fere omnes tangunt � huius
inopia et solitudo commemoratur; demonstrant, cum pater huiusce Sex.
Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio sit occisus,
perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli
posse; ad eam rem operam suam pollicentur. [21] Ne diutius teneam, iudices,
societas coitur. Cum nulla iam proscriptionis mentio fieret, cum etiam, qui
antea metuerant, redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur,
nomen refertur in tabulas Sex. Rosci, hominis studiosissimi nobilitatis;
manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria
traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnis fortunas iste T. Roscius
nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. Haec omnia,
iudices, imprudente L. Sulla facta esse certo scio. [22] Neque enim mirum,
cum eodem tempore et ea, quae praeterita sunt, reparet et ea, quae videntur
instare, praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi
potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet,
cum tot tantisque negotiis distentus sit, ut respirare libere non possit, si
aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius
observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid
huiusce modi moliantur. Huc accedit, quod, quamvis ille felix sit, sicut
est, tamen in tanta felicitate nemo potest esse in magna familia, qui
neminem neque servum neque libertum improbum habeat. [23] Interea iste T.
Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius
invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri
iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus
praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus. Qui
in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena; multa
palam domum suam auferebat; plura clam de medio removebat, non pauca suis
adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
[24] Quod Amerinis usque eo visum est indignum, ut urbe tota fletus
gemitusque fieret. Etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis
florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas
indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad
sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta,
rapinae, donationes. Nemo erat, qui non audere omnia mallet quam videre in
Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem
T. Roscium. [25] Itaque decurionum decretum statim fit, ut decem primi
proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum, qui vir Sex. Roscius fuerit,
conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent, ut et illius mortui
famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. Atque ipsum decretum,
quaeso, cognoscite. [Decretum decurionum.] Legati in castra veniunt.
Intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, imprudente L. Sulla scelera
haec et flagitia fieri. Nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et
homines nobilis adlegat, qui peterent, ne ad Sullam adirent, et omnia
Chrysogonum, quae vellent, esse facturum pollicerentur. [26] Usque adeo
autem ille pertimuerat, ut mori mallet, quam de his rebus Sullam doceri.
Homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret
sese nomen Sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum,
cumque id ita futurum T. Roscius Capito, qui in decem legatis erat,
appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata reverterunt. Ac primo rem
differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius
nihil agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est,
insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius
alienam pecuniam domino incolumi obtinere. [27] Quod hic simul atque sensit,
de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam,
Nepotis sororem, Baliarici filiam, quam honoris causa nomino, contulit, qua
pater usus erat plurimum; in qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes
semper existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent.
Ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem
latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab
omnibus opitulata est. Eius virtute, fide, diligentia factum est, ut hic
potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur.
[28] Nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci
custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem dari, consilium
ceperunt plenum sceleris et audaciae, ut nomen huius de parricidio
deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent, qui de ea
re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio, denique ut,
quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent. Ita loqui homines:
'Quod iudicia tam diu facta non essent, condemnari eum oportere, qui primus
in iudicium adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam
defuturos; de bonorum venditione et de ista societate verbum esse facturum
neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore, ut hic nullo
negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.' [29] Hoc consilio atque
adeo hac amentia impulsi, quem ipsi, cum cuperent, non potuerunt occidere,
eum iugulandum vobis tradiderunt.
Quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a
quibus auxilium petam? Deorumne immortalium, populine Romani, vestramne, qui
summam potestatem habetis, hoc tempore fidem implorem? [30] Pater occisus
nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, fili
vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. Quid ab his tot
maleficiis sceleris abesse videtur? Tamen haec aliis nefariis cumulant atque
adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores
huiusce pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt, ut optet, utrum
malit cervices T. Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus vitam
amittere. Patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui libere dicat, qui
cum fide defendat, id quod in hac causa satis est, non deest profecto,
iudices. [31] Et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adulescentia
fecerim; quoniam quidem semel suscepi, Iicet, hercules, undique omnes minae,
terrores periculaque impendeant omnia, succurram ac subibo. Certum est
deliberatumque, quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere,
verum etiam libenter, audacter libereque dicere; nulla res tanta exsistet,
iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides. [32] Etenim
quis tam dissoluto animo est, qui, haec cum videat, tacere ac neglegere
possit? Patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in
proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis,
patrimonium meum possidetis. Quid voltis amplius? Etiamne ad subsellia cum
ferro atque telis venistis, ut hic aut iuguletis aut condemnetis?
[33] Hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et,
quod inter omnis constat, nisi inter eos, qui ipsi quoque insaniunt,
insanissimum. Is cum curasset, in funere C. Mari ut Q. Scaevola
volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de
cuius laude neque hic locus est, ut multa dicantur, neque plura tamen dici
possunt, quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea
quam comperit eum posse vivere. Cum ab eo quaereretur, quid tandem
accusaturus esset eum, quem pro dignitate ne laudare quidem quisquam satis
commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respondisse: "Quod non
totum telum corpore recepisset." Quo populus Romanus nihil vidit indignius
nisi eiusdem viri mortem, quae tantum potuit, ut omnis occisus perdiderit et
adflixerit; quos quia servare per compositionem volebat, ipse ab eis
interemptus est. [34] Estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano simillimum?
Accusatis Sex. Roscium. Quid ita? Quia de manibus vestris, quia se occidi
passus non est. Illud, quia in Scaevola factum est, magis indignum videtur,
hoc, quia fit a Chrysogono, non est ferendum. Nam per deos immortalis! Quid
est in hac causa, quod defensionis indigeat? Qui locus ingenium patroni
requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? Totam causam,
iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime,
quae res totum iudicium contineat et quibus de rebus nos dicere oporteat et
quid vos sequi conveniat, intellegetis.
[35] Tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore
Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et potentia. Criminis
confictionem accusator Erucius suscepit, audaciae partis Roscii sibi
poposcerunt, Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia pugnat. De
hisce omnibus rebus me dicere oportere intellego. Quid igitur est? [36] Non
eodem modo de omnibus, ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet,
duas autem reliquas vobis populus Romanus imposuit; ego crimen oportet
diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque
intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere
debetis.
[37] Occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. Scelestum, di immortales, ac
nefarium facinus atque eius modi, quo uno maleficio scelera omnia complexa
esse videantur! Etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu
saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum, qui
mortem obtulerit parenti? Pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina
atque humana cogebant. [38] In hoc tanto, tam atroci, tam singulari
maleficio, quod ita raro exstitit, ut, si quando auditum sit, portenti ac
prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argumentis accusatorem
censes uti oportere? Nonne et audaciam eius, qui in crimen vocetur,
singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis
flagitiisque omnibus deditam, et denique omnia ad perniciem profligata atque
perdita? Quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem causa
contulisti.
[39] Patrem occidit Sex. Roscius. Qui homo? Adulescentulus corruptus et ab
hominibus nequam inductus? Annos natus maior quadraginta. Vetus videlicet
sicarius, homo audax et saepe in caede versatus. At hoc ab accusatore ne
dici quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni
magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De
luxuria purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere
interfuisse. Nihil autem umquam debuit. Cupiditates porro quae possunt esse
in eo, qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in agro
colendo vixerit? Quae vita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio
coniuncta est. [40] Quae res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio
obiecit? 'Patri' inquit 'non placebat.' Patri non placebat? quam ob causam?
necesse est enim eam quoque iustam et magnam et perspicuam fuisse. Nam ut
illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et
maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse parenti filium sine
causis multis et magnis et necessariis. [41] Rursus igitur eodem revertamur
et quaeramus, quae tanta vitia fuerint in unico filio, qua re is patri
displiceret. At perspicuum est nullum fuisse. Pater igitur amens, qui
odisset eum sine causa quem procrearat? At is quidem fuit omnium
constantissimus. Ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens
pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris
filio fuisse.
[42] 'Nescio' inquit 'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego qui
antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni
tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.' Quod Erucio
accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa
optima. Ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego
res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum. [43] Quid
ais, Eruci? tot praedia tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo
relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat? Quid? hoc
patres familiae qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex
municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei
familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique
consumere? [44] An amandarat hunc sic ut esset in agro ac tantum modo
aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? Quid? si constat hunc non
modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum
esse, tamenne haec a te vita eius rusticana relegatio atque amandatio
appellabitur? Vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque
a veritate. Quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis;
quod benivolentia fit, id odio factum criminaris; quod honoris causa pater
filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis. [45] Neque haec tu
non intellegis, sed usque eo quid arguas non habes, ut non modo tibi contra
nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem
hominum contraque opiniones omnium.
At enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, alterum ruri
esse patiebatur. Quaeso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias; non enim
exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam. [46] Si tibi fortuna non
dedit, ut patre certo nascerere, ex quo intellegere posses, qui animus
patrius in liberos esset, at natura certe dedit, ut humanitatis non parum
haberes; eo accessit studium doctrinae, ut ne a litteris quidem alienus
esses. Ecquid tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille
Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum,
Chaerestratum? � nam, ut opinor, hoc nomine est � alterum in urbe secum
honoris causa habere, alterum rus supplici causa relegasse? [47] 'Quid ad
istas ineptias abis?' inquies. Quasi vero mihi difficile sit quamvis multos
nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos
liberos quos plurimi faciunt agricolas adsiduos esse cupiunt. Verum homines
notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese
nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et
certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem
ex agro Veienti nominem. Etenim haec conficta arbitror esse a poetis ut
effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem vitae
cotidianae videremus. [48] Age nunc, refer animum sis ad veritatem et
considera non modo in Umbria atque in ea vicinitate sed in his veteribus
municipiis quae studia a patribus familias maxime laudentur; iam profecto te
intelleges inopia criminum summam laudem Sex. Roscio vitio et culpae
dedisse. Ac non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt sed permultos et
ego novi et, nisi me fallit animus, unus quisque vestrum qui et ipsi incensi
sunt studio quod ad agrum colendum attinet, vitamque hanc rusticam, quam tu
probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suavissimam esse
arbitrantur. [49] Quid censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et qua
intellegentia esse in rusticis rebus? Ut ex his propinquis eius, hominibus
honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es quam
hic in suo. Verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum
praedium reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat licebit.
Quod tametsi miserum et indignum est, feret tamen aequo animo, iudices, si
per vos vitam et famam potest obtinere; hoc vero est quod ferri non potest,
si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem
et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit
quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
[50] Ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus
esses cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. Etenim qui praeesse
agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem sua manu
spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem turpissimum atque
inhonestissimum iudicares. At hercule maiores nostri longe aliter et de illo
et de ceteris talibus viris existimabant itaque ex minima tenuissimaque re
publica maximam et florentissimam nobis reliquerunt. Suos enim agros
studiose colebant, non alienos cupide appetebant; quibus rebus et agris et
urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani nomen
auxerunt. [51] Neque ego haec eo profero quo conferenda sint cum hisce de
quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur, cum apud maiores nostros
summi viri clarissimique homines qui omni tempore ad gubernacula rei
publicae sedere debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae
temporisque consumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse
rusticum, cum ruri adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod
aut patri gratius aut sibi iucundius aut re vera honestius facere posset.
[52] Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur,
Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. Numquid est aliud? 'Immo vero' inquit
'est; nam istum exheredare in animo habebat.' Audio; nunc dicis aliquid quod
ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque
inepta: 'Convivia cum patre non inibat.' Quippe, qui ne in oppidum quidem
nisi perraro veniret. 'Domum suam istum non fere quisquam vocabat.' Nec
mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset. [53] Verum haec tu
quoque intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius
argumentum odi reperiro nullo modo potest. 'Exheredare pater filium
cogitabat.' Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te dicere
atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi accusatoris
officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili
quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret,
ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo, ut denique patrem esse
sese oblivisceretur; quae sine magnis huiusce peccatis accidere potuisse non
arbitror. [54] Verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla
esse concedis; illud quidem, voluisse exheredare, certe tu planum facere
debes. Quid ergo adfers qua re id factum putemus? Vere nihil potes dicere;
finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte
facis, huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere.
Exheredare filium voluit. Quam ob causam? 'Nescio.' Exheredavitne? 'Non.'
Quis prohibuit? 'Cogitabat.' Cogitabat? cui dixit? 'Nemini.' Quid est aliud
iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem
nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non
possis verum ne coneris quidem? [55] Nemo nostrum est, Eruci, quin sciat
tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes qua de causa huic
inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse. Quid ergo est? Ita
tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem
Remmiam putares aliquid valere oportere.
[56] Accusatores multos esse in civitate utile est, ut metu contineatur
audacia; verum tamen hoc ita est utile, ut ne plane inludamur ab
accusatoribus. Innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa,
suspicione tamen non caret; tametsi miserum est, tamen ei, qui hunc accuset,
possim aliquo modo ignoscere. Cum enim aliquid habeat, quod possit criminose
ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur.
Qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens,
si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari
non potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam non
dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio, ut
significent si fures venerint. At fures internoscere non possunt,
significant tamen, si qui noctu in Capitolium venerint et quia id est
suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant, quae
est cautior. Quod si luce quoque canes latrent, cum deos salutatum aliqui
venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum, cum
suspicio nulla sit. [57] Simillima est accusatorum ratio. Alii vestrum
anseres sunt, qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii canes, qui
et latrare et mordere possunt. Cibaria vobis praeberi videmus; vos autem
maxime debetis in eos impetum facere, qui merentur. Hoc populo gratissimum
est. Deinde, si voletis, etiam tum cum verisimile erit aliquem commisisse,
in suspicione latratote; id quoque concedi potest. Sin autem sic agetis ut
arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo
modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo
suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo
inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis ita vehementer ad caput adfigent
ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare possitis.
[58] Quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem ad
suspicandum? 'Ne exheredaretur, veritus est.' Audio, sed qua de causa vereri
debuerit, nemo dicit. 'Habebat pater in animo.' Planum fac. Nihil est; non
quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in
mentem venerit. Cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis: 'Ego
quid acceperim scio, quid dicam nescio; unum illud spectavi quod Chrysogonus
aiebat neminem isti patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate
neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore'? Haec te opinio falsa in
istam fraudem impulit; non me hercules verbum fecisses, si tibi quemquam
responsurum putasses.
[59] Operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in
accusando considerare. Credo, cum vidisset qui homines in hisce subselliis
sederent, quaesisse num ille aut ille defensurus esset; de me ne suspicatum
quidem esse, quod antea causam publicam nullam dixerim. Postea quam invenit
neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, cum in
mentem veniret ei, resideret, deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum
vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc
conventu pro summa solitudine abuteretur. Peroravit aliquando, adsedit;
surrexi ego. [60] Respirare visus est quod non alius potius diceret. Coepi
dicere. Usque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante
quam Chrysogonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo se erexit,
mirari visus est. Intellexi quid eum pepugisset. Iterum ac tertio nominavi.
Postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono
nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere
auderet; aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum
emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi,
iudices diligenter attendere, populo rem indignam videri. [61] Quae quoniam
te fefellerunt, Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex.
Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi
intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis
aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea
spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum.
De parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob
causam patrem filius occiderit. [62] Quod in minimis noxiis et in his
levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime
et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio
quaeri non putat oportere. In quo scelere, iudices, etiam cum multae causae
convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere
creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur,
neque accusatoris ingenio res iudicatur. Cum multa antea commissa maleficia,
cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse
est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. Haec cum sint
omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione,
per quos, quo tempore maleficium sit admissum. Quae nisi multa et manifesta
sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
[63] Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis;
reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum
certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate
bestias vicent ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos
indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio
et natura ipsa conciliet.
[64] Non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam Terracinensem,
hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus
adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.Cum neque servus
quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis
autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina
filiorum de parricidio delata sunt. Quid poterat tam esse suspiciosum?
neutrumne sensisse? ausum autem esse quemquam se in id conclave committere
eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et
sentire et defendere facile possent? Erat porro nemo in quem ea suspicio
conveniret. [65] Tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio
dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione
omni liberati sunt. Nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina
atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere
potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura
quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
[66] Videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa
supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis
atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque
consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt?
Sic se res habet, iudices: magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet
religionem paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est,
non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor
atque amentia consequatur. [67] Nolite enim putare, quem ad modum in fabulis
saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint agitari
et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror
maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae
cogitationes conscientiaeque animi terrent; hae sunt impiis adsiduae
domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium poenas a
consceleratissimis filiis repetant. [68] Haec magnitudo malefici facit ut,
nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis
adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum
probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non
procul abhorreat ab insania. Accedat huc oportet odium parentis,
animadversionis paternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus
idoneum, locus opportune captus ad eam rem; paene dicam, respersas manus
sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam
acerbum credituri sunt. [69] Qua re hoc quo minus est credibile, nisi
ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.
Itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis
plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum
ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. Qua in
re quantum prudentia praestiterint eis qui apud ceteros sapientissimi fuisse
dicuntur considerate. [70] Prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum
potita est, fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem
dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit. Is cum
interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem
necasset, respondit se id neminem facturum putasse. Sapienter fecisse
dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam
prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius! qui cum
intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia,
supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa
retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio
summoverentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.
[71] O singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum
natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, aquam terramque
ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus
omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt feris corpus obicere
ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent immanioribus uteremur; non
sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent
quo cetera quae violata sunt expiari putantur; denique nihil tam vile neque
tam volgare est cuius partem ullam reliquerint. [72] Etenim quid tam est
commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus
eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita
moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam
adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant.
Tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum,
probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici
protuleris? Si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio
Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses. [73] Utrum
quid agatur non vides, an apud quos agatur? Agitur de parricidio quod sine
multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos agitur
qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere.
Esto, causam proferre non potes. Tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo
iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam
fretus huius innocentia. Non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius
occiderit, quaero quo modo occiderit. Ita quaero abs te, C. Eruci: quo modo,
et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi
potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi. [74] Quo modo
occidit? ipse percussit an aliis occidendum dedit? Si ipsum arguis, Romae
non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos? Servosne an liberos? Si
liberos, quos homines? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios? Si
Ameria, qui sunt ei? cur non nominantur? si Roma, unde eos noverat Roscius
qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit? ubi eos
convenit? qui conlocutus est? quo modo persuasit? 'Pretium dedit'; cui
dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? Nonne his vestigiis ad caput
malefici perveniri solet? Et simul tibi in mentem veniat facito quem ad
modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse,
numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.
[75] Qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius
innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac
horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere. Ut non omnem
frugem neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in
omni vita nascitur. In urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia
necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia
gignuntur; vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae,
diligentiae, iustitiae magistra est.
[76] Verum haec missa facio; illud quaero, is homo qui, ut tute dicis,
numquam inter homines fuerit, per quos homines hoc tantum facinus, tam
occultum, absens praesertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa, iudices,
quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta erit,
culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino
esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat
neminem. Arcessivit aliquem. Quem aut quando? Nuntium misit. Quem aut
adquem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. Nihil horum ne
confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.
[77] Reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram
et calamitosam! Quid? In tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut
servos in quaestionem polliceatur, id Sex. Roscio facere non licet? Vos qui
hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani
administer ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. Te nunc appello,
P. Scipio, te, M. Metelle; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos
servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit;
meministisne T. Roscium recusare? Quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum,
iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et in pretio. Etiam nunc ut ex
eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat. [78] Quid facitis? cur
recusatis? Dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius
occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in insidiis
versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an
ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede
vivunt. Omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna; tamen hoc
nihil neque acerbius neque iniquius proferri potest: mortis paternae de
servis paternis quaestionem habere filio non licet! Ne tam diu quidem
dominus erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? Veniam, neque ita
multo postea, ad hunc Iocum; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum
audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.
[79] Nunc, Eruci, ad te venio. Conveniat mihi tecum necesse est, si ad hunc
maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut
per aliquos liberos aut servos. Liberosne? quos neque ut convenire potuerit
neque qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque qua spe aut quo
pretio potes ostendere. Ego contra ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex.
Roscium sed ne potuisse quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit
neque de praediis umquam temere discesserit. Restare tibi videbatur servorum
nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris suspicionibus confugere
posses; ubi scopulum offendis eius modi ut non modo ab hoc crimen resilire
videas verum omnem suspicionem in vosmet ipsos recidere intellegas. [80]
Quid ergo est quo tamen accusator inopia argumentorum confugerit? 'Eius modi
tempus erat' inquit 'ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu
propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.' Interdum
mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio
perfundere, accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. Quid ais?
volgo occidebantur? Per quos et a quibus? Nonne cogitas te a sectoribus huc
adductum esse? Quid postea? Nescimus per ista tempora eosdem fere sectores
fuisse collorum et bonorum? [81] Ei denique qui tum armati dies noctesque
concursabant, qui Romae erant adsidui, qui omni tempore in praeda et in
sanguine versabantur, Sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque
obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes
erant huic crimini putabunt fore? qui non modo Romae non fuit sed omnino
quid Romae ageretur nescivit, propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum
tute confiteris, fuit.
[82] Vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris
videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci
criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa
diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis
ante hoc tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est ex alia oratione
declamare quam in alium reum commentaretur; ita neque ad crimen parricidi
neque ad eum qui causam dicit pertinebant; de quibus quoniam verbo arguit,
verbo satis est negare. Si quid est quod ad testis reservet, ibi quoque nos,
ut in ipsa causa, paratiores reperiet quam putabat.
[83] Venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. Nam si mihi liberet
accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; quod certum est
non facere, dum utrumvis licebit. Is enim mihi videtur amplissimus qui sua
virtute in altiorem locum pervenit; non qui ascendit per alierius incommodum
et calamitatem. Desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus
ibi maleficium ubi et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum
crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque omnia dicam et
leviter unum quidque tangam. Neque enim id facerem, nisi necesse esset, et
id erit signi me invitum facere, quod non persequar longius quam salus huius
et mea fides postulabit.
[84] Causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio
reperio. Tecum enim mihi res est, T. Rosci, quoniam istic sedes ac te palam
adversarium esse profiteris. De Capitone post viderimus, si, quem ad modum
paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet
de quibus me ne audisse quidem suspicatur. L. Cassius ille quem populus
Romanus verissimum et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis
quaerere solebat 'cui bono' fuisset. Sic vita hominum est ut ad maleficium
nemo conetur sine spe atque emolumento accedere. [85] Hunc quaesitorem ac
iudicem fugiebant atque horrebant ei quibus periculum creabatur ideo quod,
tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad
misericordiam quam applicatus ad severitatem videbatur. Ego, quamquam
praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia
dementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice
quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei quibus causa
dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere. [86] In hac
enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa
mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo
perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad
egestatem. Quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? quid si ut avarus?
quid si ut audax? quid si ut illius qui occisus est inimicissimus? num
quaerenda causa quae te ad tantum facinus adduxerit? Quid ergo horum negari
potest? Tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo
magis eluceat quo magis occultatur. [87] Avaritiam praefers qui societatem
coleris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo. Quam sis audax, ut
alia obliviscar, hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate,
hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes
atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. Inimicitias tibi
fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controversias concedas
necesse est. [88] Restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex.
Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem
mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit
egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui
semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem
labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui
propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem
ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime
pertinet, utrum mimicus potius an fillus.
[89] Haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus esses in reo, quam diu diceres?
quo te modo iactares! tempus hercule te citius quam oratio deficeret. Etenim
in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possis consumere.
Neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut
te copiosius quam me putem posse dicere. Verum ego forsitan propter
multitudinem patronorum in grege adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem
sat bonum fecit. Multos caesos non ad Trasumennum lacum, sed ad Servilium
vidimus.
[90] "Quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?"
Non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios quos iam
aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem, Antistium quem non
modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. Iam quos nemo propter
ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis
accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. Nihil enim mali
est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda
sunt. [91] Verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli
ac turba molitur. Dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum
administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur; qui, tamquam si
offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque
miscebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia
quoque esse combusta; nam et accusatores et iudices sustulerunt. Hoc commodi
est quod ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent;
nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit,
iudicia fient. Verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa
quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed
in animo est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum modo
perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare
sed officio defendere.
[92] Video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus
nunc ecquae facultas suscipiendi malefici fuerit. Ubi occisus est Sex.
Roscius? � Romae. � Quid? tu, T. Rosci, ubi tunc eras? � Romae. Verum quid
ad rem? et alii multi. Quasi nunc id agatur quis ex tanta multitudine
occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri
similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab
eo qui multis annis Romam omnino non accesserit. [93] Age nunc ceteras
quoque facultates consideremus. Erat tum multitudo sicariorum, id quod
commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. Quid? ea multitudo
quae erat? Opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab
eis conducebantur ut aliquem occiderent. Si eos putas qui alienum
appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es; sin eos quos qui
leviore nomine appellant percussores vocant, quaere in cuius fide sint et
clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu
contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita facillime causa
Sex. Rosci cum tua conferetur. [94] Dices: 'Quid postea, si Romae adsiduus
fui?' Respondebo: 'At ego omnino non fui.' � 'Fateor me sectorem esse, verum
et alii multi.' � 'At ego, ut tute arguis, agricola et rusticus.' � 'Non
continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.' � 'At ego
profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi
crimine.' Permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi
facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod
te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus
velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius
occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.
[95] Videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci abs
te, T. Rosci, facta sunt; quae ita aperta et manifesta sunt ut medius
fidius, iudices, invitus ea dicam. Vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne
ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. Cum hoc
vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus
immuto voluntatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui. Tene, cum ceteri
socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda
sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas
depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore? Qua in re
nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur
et impudentia. [96] Occiso Sex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius
Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. Quid attinuit
eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de
bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum
homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? � 'Sua sponte Mallius
nuntiat.' � Quid, quaeso, eius intererat? An, cum Ameriam non huiusce rei
causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret?
Cuius rei causa venerat Ameriam? 'Non possum' ,inquit 'divinare.' Eo rem iam
adducam ut nihil divinatione opus sit. Qua ratione T. Roscio Capitoni primo
nuntiavit? Cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot
propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste
tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum nuntiaret?
[97] Occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. Quid
hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat?
Non quaero quis percusserit; nihil est, Glaucia, quod metuas; non excutio
te; si quid forte ferri habuisti, non scrutor; nihil ad me arbitror
pertinere; quoniam cuius consilio occisus sit invenio, cuius manu sit
percussus non laboro. Unum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque
manifesta dat: Ubi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? Fac
audisse statim; quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit?
quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret,
id temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?
[98] Etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura
capienda est? Nonne vobis haec quae audistis cernere oculis videmini,
iudices? non illum miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non
positas insidias, non impetum repentinum? non versatur ante oculos vobis in
caede Glaucia? non adest iste T. Roscius? non suis manibus in curru conlocat
Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium?
non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni
quam primum nuntiet? [99] Quid erat quod Capitonem primum scire vellet?
Nescio, nisi hoc video, Capitonem in his bonis esse socium; de tribus et
decem fundis tris nobilissimos fundos eum video possidere. [100] Audio
praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas
esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei
deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot
occiderit, multos ferro, multos veneno. Habeo etiam dicere quem contra morem
maiorum minorem annis LX de ponte in Tiberim deiecerit. Quae, si prodierit
atque a eo cum prodierit � scio enim proditurum esse � audiet. [101] Veniat
modo, explicet suum volumen illud quod ei planum facere possum Erucium
conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum esse se*
[102] Alter ex ipsa caede volucrem nuntium Armeriam ad socium atque adeo
magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem
maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos
poneret. Alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex.
Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit
credendum, ac non quod fecerit vindicandum sit. Itaque more maiorum
comparatum est ut in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re
non dicerent. [103] Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem
orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non
diceret; nam illud in talem virum non audeo dicere: Si diceret, non
crederetur. Videte nunc quam versa et mutata in peiorem partem sint omnia.
Cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector
est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur
emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte
quaeritur. [104] Quid? tu, vir optime, ecquid habes quod dicas? mihi
ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. Multa
scelerate, multa audaciter, multa improbe fecisti, unum stultissime,
profecto tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere.
Neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris
subsellio surgit. Huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior
vestra ista cupiditas esset. Nunc quid est quod quisquam ex vobis audire
desideret, cum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra
vosmet ipsos facere videamini?
[105] Age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt. Ad
Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est
Chrysogono nuntiatur. Quaeritur etiam nunc quis eum nuntium miserit? nonne
perspicuum est eundem qui Ameriam? Curat Chrysogonus ut eius bona veneant
statim; qui non norat hominem aut rem. At qui ei venit in mentem praedia
concupiscere hominis ignoti quem omino numquam viderat? Soletis, cum aliquid
huiusce modi audistis, iudices, continuo dicere: 'Necesse est aliquem
dixisse municipem aut vicinum; ei plerumque indicant, per eos plerique
produntur.' Hic nihil est quod suspicione occupetis. Non enim ego ita
disputabo: [106] 'Veri simile est Roscios istam rem ad Chrysogonum
detulisse; erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos
veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere
atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam
contulerunt.' [107] Haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa
coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona
Chrysogonum accessisse impulsu suo. Si eum qui indici causa partem acceperit
oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit? Qui sunt
igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit? Duo Roscii. Num
quisnam praeterea? Nemo est, iudices. Num ergo dubium est quin ei obtulerint
hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?
[108] Age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus.
Si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob
causam a Chrysogono tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi
rem detulerunt, nonne satis fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter
ageretur, honoris aliquid haberi? Cur tria praedia tantae pecuniae statim
Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt iste T. Roscius omnia cum Chrysogono
communiter possidet? Nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis
Chrysogonum re cognita concessisse?
[109] Venit in decem primis legatus in castra Capito. Vos totam vitam
naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis,
iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod
non eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse
eum iudicatote. [110] Impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur,
ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut
provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum,
illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum
acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut
caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, cum illo contra hos inire
consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci,
hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere.
Postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non
adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis
cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro
re certa spem falsam domum rettulerunt. [111] In privatis rebus si qui rem
mandatam non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum
etiam neglegentius, eum maiores summum admisisse dedecus existimabant.
Itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo,
propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae
nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium
commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. Non
enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis.
Idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis
gubernetur. [112] Quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum
commodum conversurus es? cur mihi te offers ac meis commodis officio
simulato officis et obstas? Recede de medio; per alium transigam. Suscipis
onus offici quod te putas sustinere posse; quod maxime videtur grave eis qui
minime ipsi leves sunt. Ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res
sanctissimas violat, amicitiam et fidem. Nam neque mandat quisquam fere nisi
amico neque credit nisi ei quem fidelem putat. Perditissimi est igitur
hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset,
nisi credidisset. [113] Itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit,
turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama
mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum,
inopia vivum adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos
numerabitur? In mmimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati
iudiciumque infamiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere
oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae
publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod
commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit
maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio
damnabitur? [114] Si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum
Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid
opus esse putaret, interponeret, ille qui sese facturum recepisset, nonne,
si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et
rem restitueret et honestatem omnem amitteret? [115] Nunc non hanc ei rem
Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum
fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice T. Roscio mandatus est; et
ex eo T. Roscius non paululum nescio quid in rem suam convertit sed hunc
funditus evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem
decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.
[116] Videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium
nullum posse quo iste sese non contaminarit. In rebus minoribus socium
fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque
iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui cum altero rem
communicavit. Ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur
cui se commiserit? Atque ea sunt animadvertenda peccata maxime quae
difficillime praecaventur. Tecti esse ad alienos possumus, intimi multa
apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si
metuimus, ius offici laedimus. Recte igitur maiores eum qui socium
fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. [117] At
vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi
grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines
honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios,
induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia
fefellit; qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium offici
metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae
crediderunt. Itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias
parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio proditor fuit,
deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde
societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus
praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. In eius modi vita, iudices, in
his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est
reperietis. [118] Etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa
audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque
latere inter illa tot flagitia putatote. Tametsi hoc quidem minime latet
quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo
constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte
dubitabitur, convincatur. Quid tandem, quaeso, iudices? num aut ille lanista
omnino iam a gladio recessisse videtur aut hic discipulus magistro tantulum
de arte concedere? Par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia,
gemina audacia.
[119] Etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite nunc discipuli
aequitatem. Dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos
in quaestionem. Tu semper, T. Rosci, recusasti. Quaero abs te: 'Eine qui
postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non commovebat pro quo
postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?' Postulabant homines
nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui
ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo
esset qui non aequum putaret. Postulabant autem pro homine miserrimo atque
infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris
morte quaereretur. [120] Res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil
interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere. Quae cum
ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. Cum occiditur Sex. Roscius
ibidem fuerunt. Servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo;
quod a vobis oppugnari video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod
vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant
aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit. � 'In dominos
quaeri de servis iniquum est.' � At non quaeritur; Sex. enim Roscius reus
est; neque enim, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur; vos enim
dominos esse dicitis. � 'Cum Chrysogono sunt.' � Ita credo; litteris eorum
et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque
omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos
versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae
rusticani. [121] Non ita est profecto, iudices; non est veri simile ut
Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris
negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. Est quiddam quod occultatur;
quod quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis eminet et
apparet. [122] Quid igitur? Chrysogonus suine malefici occultandi causa
quaestionem de eis haberi non volt? Minime, iudices; non in omnis arbitror
omnia convenire. Ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi
suspicor; neque hoc mihi nunc primum in mentem venit dicere. Meministis me
ita distribuisse initio causam: in crimen cuius tota argumentatio permissa
Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae sunt. Quicquid
malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. Nimiam
gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo
modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum
etiam vindicari oportere. [123] Ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis
quos constat, cum caedes facta sit, adfuisse, eum cupere verum inveniri; qui
id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de
maleficio suo confiteri. Dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum
scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. Nam et
multae res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argumentis dici
potest. Verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque
diligenter facere possum. Quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter,
iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero
dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque
committo.
[124] Venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota
societas latuit; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam
reperire possum. Si enim taceo, vel maximam partem relinquo; sin autem dico,
vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque
plures laesos se putent. Tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam
sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim causa nova profecto
et singularis est. [125] Bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus. Primum
hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire
potuerunt? Atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum,
hominis innocentis bona venisse � si enim haec audientur ac libere dicentur,
non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum
conqueramur � verum ego hoc quaero: Qui potuerunt ista ipsa lege quae de
proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia � non enim novi nec scio �
verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt? [126] Scriptum
enim ita dicunt esse: UT AUT EORUM BONA VENEANT QUI PROSCRIPTI SUNT; quo in
numero Sex. Roscius non est: AUT EORUM QUI IN ADVERSARIORUM PRAESIDIIS
OCCISI SUNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea
quam ab armis omnes recesserunt, in summo otio rediens a cena Romae occisus
est. Si lege, bona quoque lege venisse fateor. Sin autem constat contra
omnis non modo veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure
aut quo modo aut qua lege venierint quaero.
[127] In quem hoc dicam quaeris, Eruci? Non in eum quem vis et putas; nam
Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus omni tempore
purgavit. Ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum
civem Sex. Roscium fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse
diceret, ut his de rebus a legatis Amerinorum doceri L. Sullam passus non
sit. Denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod
postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur. [128] Opinor enim esse
in lege quam ad diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas
Iunias. Aliquot post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur.
Profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab isto
nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae
corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem bona venire non potuisse
constat. Intellego me ante tempus, iudices, haec scrutari et prope modum
errare qui, cum capiti Sex. Rosci mederi deheam, reduviam curem. Non enim
laborat de pecunia, non ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem
suam se laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus
sit. [129] Verum quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita
audiatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Roscio.
Quae enim mihi indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi
providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore
pronuntio; quae ad huius vitae casum causamque pertinent et quid hic pro se
dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra,
iudices, audietis.
[130] Ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero, primum qua
re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque
proscriptus neque apud adversarios occisus est bona venierint, cum in eos
solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae
dies in lege praefinita est, deinde cur tantulo venierint: Quae omnia si,
quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum
voluerit conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter
magnitudinem rerum multa multos partim improbante, partim imprudente L.
Sulla commisisse. [131] Placet igitur in his rebus aliquid imprudentia
praeteriri? Non placet, iudices, sed necesse est. Etenim si Iuppiter Optimus
Maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis
vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut
intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit,
quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum
factum putamus, at contra commoda quibus utimur qua fruimur spiritumque quem
ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices, L.
Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret
imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua
animadvertere non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non
possit, si id mens humana adepta non sit. [132] Verum ut haec missa faciam
quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum maxime fiunt nonne quivis potest
intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui
Sex. Rosci nomen deferendum curavit, cuius honoris causa accusare se dixit
Erucius . . .
In vico Pallacinae] Locus ubi cenaverat Roscius. � Maxime metuit] Sullam
scilicet. � Derivat tamen et ait se] id est suspicionem suam in alium
deducit. Hoc enim dicebat Cbrysogonus: 'Non quia timui ne mihi tollerentur
bona Rosci ideo eius praedia dissipavi, sed, quia aedificabam, in Veientanam
ideo de his transtuli.' � Manu praedia praediis] Praediis, occasione, quem
ad modum dicimus: 'fac ad manum illum codicem'. � Hic ego audire istos
cupio] In hoc capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut enumeret
singula deliciarum genera, quod habeat pluris possessiones, mancipia, quae
omnia dicit de rapinis ipsum habere. [Schol. Gron. p. 436. 14.]
. . . aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut
in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt.
[133] Alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causa rus
amoenum et suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi
praeclarum et propinquum. Domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in
quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui
praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur.
Quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum
tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? Tantum
scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis
coacervari una in domo potuit. Familiam vero quantam et quam variis cum
artificiis habeat quid ego dicam? [134] Mitto hasce artis volgaris, coquos,
pistores, lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano
cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas
personet. In hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones
fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo, in eius modi domo, si
domus haec habenda est potius quam officina nequitiae ac deversorium
flagitiorum omnium. [135] Ipse vero quem ad modum composito et dilibuto
capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis,
iudices; videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se
solum beatum, solum potentem putet. Quae vero efficiat et quae conetur si
velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam
nobilitatis victoriamque voluisse laedere. Tametsi meo iure possum, si quid
in hac parte mihi non placeat, vituperare; non enim vereor ne quis alienum
me animum habuisse a causa nobilitatis existimet
[136] Sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui infirmaque parte, postea quam
id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse
ut ei vincerent qui vicerunt. Quis enim erat qui non videret humilitatem cum
dignitate de amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis erat non
se ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas
retineretur. Quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum
gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia deorum voluntate, studio
populi Romani, consilio et imperio et felicitate L. Sullae gesta esse
intellego. [137] Quod animadversum est in eos qui contra omni ratione
pugnarunt, non debeo reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia
in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo. Quae ut fierent idcirco
pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. Sin
autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis
alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et
id non modo re prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero
in isto beIlo non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque
populus Romanus est. [138] Verum longe aliter est; nil horum est, iudices.
Non modo non Iaedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis,
verum etiam ornabitur. Etenim qui haec vituperare volunt Chrysogonum tantum
posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. Ac
iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat:
'Vellem quidem liceret; hoc dixissem.' Dicas licet. 'Hoc fecissem.' Facias
licet; nemo prohibet. 'Hoc decrevissem.' Decerne, modo recte; omnes
approbabunt. 'Hoc iudicassem.' Laudabunt omnes, si recte et ordine
iudicaris. [139] Dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poterat;
qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique
procuratio auctoritasque est restituta. Quam si retinere volunt ei qui
reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et rapinas et
hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt � nolo in eos
gravius quicquam ne ominis quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti
nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, eis
hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est. [140]
Quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere
ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare,
desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne
turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi
nequissimi dominationem ferre posse. Quae quidem dominatio, iudices, in
aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter
adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod
solum prope in civitate sincerum sanctumque restat. [141] Hicne etiam sese
putat aliquid posse Chrysogonus? hicne etiam potens esse volt? O rem miseram
atque acerbam! Neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid
possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad
perniciem posse innocentis, id ipsum queror. Idcircone exspectata nobilitas
armis atque ferro rem publicam reciperavit ut ad libidinem suam liberti
servolique nobilium bona fortunas vitasque nostras vexare possent? [142] Si
id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum
illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. Sin autem victoria nobilium
ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum
vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet.
Quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus
vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe novit; causa enim splendidior
fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor
qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore
causae separatur.
[143] Verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti res
publica et dolor meus et istorum iniuria coegit. Sex. Roscius horum nihil
indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio queritur. Putat
homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam
gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta; culpa liberatus et
crimine nefario solutus cupit a vobis discedere; [144] si hac indigna
suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis dicit. Rogat
oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem
convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia
concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque
e digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque
praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus
vitam in egestate degere. [145] Praedia mea tu possides, ego aliena
misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et quia necesse est.
Mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. Familia mea maxima tu uteris,
ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto. Quid vis amplius? quid
insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi
tuis commodis officio? quid tibi obsto? Si spoliorum causa vis hominem
occidere, spoliasti; quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi
inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti? si
metus, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam
propulsare non posse? sin, quod bona quae Rosci fuerunt tua facta sunt,
idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod
praeter ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis proscriptorum bona
patria reddantur?
[146] Facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius
exitio ponis quam in eis rebus quas L. Sulla gessit. Quod si tibi causa
nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua
praeter animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa
reservavit, per deos immortalis! quae ista tanta crudelitas est, quae tam
fera immanisque natura? Quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata
tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta
spolia detrahere mallet? [147] Scis hunc nihil habere, nihil audere, nihil
posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem
neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides
quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in
iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti.
Quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici filia,
Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum,
amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier,
virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur,
non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.
[148] An, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? Mihi
crede, si pro patris huius hospitiis et gratia vellent omnes huic hospites
adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem
pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo
temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco
non liceret. Nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii
debeant neque ut se potentia superari putent. [149] Quae domi gerenda sunt,
ea per Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem M. Messala, ut
videtis, iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac roboris haberet,
ipse pro Sex. Roscio diceret. Quoniam ad dicendum impedimento est aetas et
pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere
intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit
ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum
permitteretur. Nimirum, iudices, pro hac nobilitate pars maxima civitatis in
armis fuit; haec acta res est ut ei nobiles restituerentur in civitatem qui
hoc facerent quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defenderent,
qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in
exitio mallent ostendere; quod si omnes qui eodem loco nati sunt facerent,
et res publica ex illis et ipsi ex invidia minus laborarent.
[150] Verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra
contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit
nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis
est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi
etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, una spes
reliqua est Sex. Roscio eadem quae rei publicae, vestra pristina bonitas et
misericordia. Quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus; sin ea
crudelitas quae hoc tempore in re publica versata est vestros quoque animos
� id quod fieri profecto non potest � duriores acerbioresque reddit, actum
est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta
immanitate versari. [151] Ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem
delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non
potuissent? Solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut
in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si
qui ex acie fugerint de improviso incidant. Nimirum similiter arbitrantur
isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de
suis manibus effugerint. Di prohibeant, iudices, ne hoc quod maiores
consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur! [152]
An vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut proscriptorum
liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando
atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium est ad quem maleficium
pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium
eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis
filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit
consistere? Numquid hic aliud videtis obstare Roscio nisi quod patris bona
venierunt?
[153] Quod si id vos suscipitis et eam ad rem operam vestram profitemini,
si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi quorum bona venierunt,
cavete, per deos immortalis! iudices, ne nova et multo crudelior per vos
proscriptio instaurata esse videatur. Illam priorem quae facta est in eos
qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius
quam more maiorum comparatum est publico consilio factum videretur, hanc
vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet
nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos
immortalis! quem in locum rem publicam perventuram putetis!
[154] Homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos qua vos
estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi
convenit. Vestrum nemo est quin intellegat populum Romanum qui quondam in
hostis lenissimus existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare.
Hanc tollite ex civitate, iudices, hanc pati nolite diutius in hac re
publica versari; quae non modo id habet in se mali quod tot civis
atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam
consuetudine incommodorum. Nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri
videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate
molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.