LIBER SECUNDUS |
[1] Multa mihi necessario, iudices, praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his rebus quae meae fidei commissae sunt dicere. Recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium provincia attraxit. Ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto amplius. Suscepi enim causam totius ordinis, suscepi causam rei publicae, quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens ac firmus accusator ad iudicium veniret.
[2] Quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum est relietis ceteris eius furtis atque flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim. Atque antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda. Nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit. Prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare ; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent.
[3] Itaque maioribus nostris in Africam ex hae provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis tantae concidissent nisi illud et rei fru- mentariae subsidium et receptaculum elassibus nostris pateret. Quare P. Africanus Carthagine deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret.
[4] Denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas, -quae cum manu inunitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur,-cum vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur.
[5] Itaque ad omnis res sic illa provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese posset efferre, id non apud nos nasci, sed domi nostrae conditum iam putaremus. Quando illa frumentum quod deberet non ad diem dedit? quando id quod opus esse putaret non ultro pollicita est? quando id quod imperaretur recusavit? Itaque ille M. Cato Sapiens cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat. Nos vero experti sumus Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse ; nam sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditando, maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.
[6] Quid? illa quae forsitan ne sentiamus quidem, iudices, quanta sunt! quod multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam fidelem fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlocare; quod commodum non mediocre rei publicae est, tantum civium numerum tam prope a domo tam bonis ftuctuosisque rebus detineri.
[7] Et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciae, quem ad modum vos propinquis vestris praediis maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas est huiusce provinciae. Iam vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non ad hanc quae nunc increbruit videantur accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries, contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia, summa diugentia. Sic porro nostros homines diligunt ut iis solis neque publicanus neque negotiator odio sit.
[8] Magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio confugerint, tametsi et illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salvi esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur, et post M. Antoni infinitum illud imperium senserant. Sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent.
[9] In neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere peccasset. Sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si vobis indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis ac sedes suas relinquere, quandoquidem agros iam ante istius iniuriis exagitati reliquissent.
[10] Hoc consilio ab L. Metello legationes universae petiverunt ut quam primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt. Fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorant, prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime ratio voluntasque abhorrebat ; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusationis suscepisse videor.
[11] Postremo ex tota provincia homines nobilissimi primique publice privatirnque venerunt, gravissima atque amplissima quaeque civitas vehementissime suas iniurias persecuta est. At quem ad modum, iudices, venerunt? Videor enim mihi iam liberius apud vos pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi velint: saluti potius eorum consulam quam voluntati. Ecquem existimatis umquam ulla in provincia reum absentem contra inquisitionem accusatoris tantis opibus, tanta cupiditate esse defensum? Quaestores utriusque provineiae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi praesto fuerunt :
[12] his porro qui successerunt, vehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. Videte quid potuerit qui quattuor in una provincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque o totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuisse. Minari Siculis si decrevissent legationes quae contra istum dicerent rninari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.
[13] Quae cum omnia facta sint, tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent miserit. Eius autem legationis principem civitatis nobilissimum civem, C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua verum etiam sacra deosque penatis a maioribus tradito ex aedibus suis eripuisse dixit. Praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo! Atque ea ipsa civitas quo ratione isti amica sit, dicetur certo loco ; reperietis enim quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint, eas ipsas causas satis iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat.
[14] Vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimis que oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii qui contra istum legati decreti erant, et testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. Quod ego in paucis tamen usu venisse non moleste tuli, quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates,tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi potuisse quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum.
[15] Nam quod fortasse non nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat, demonstrabitur. Intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse et fuisse. At enim istum Siculi soli persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilia defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. Primum, si ita esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.
[16] Sed intellegere potuistis priore actione civis Romanos honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque de rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent esse aliis factas, pro testimonio dicere. Ego hoc quod intellego, iudices, sic confirmo. Videor mihi gratum fecisse Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis, periculo sim persecutus: non minus hoc gratum me nostris civibus intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum fortunarumque suarum salutem in istius damnatione consistere.
[17] Quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin ita me audiatis ut, si cuiquam generi hominum sive Siculorum sive nostrorum civium, si cuiquam ordini sive aratorum sive pecuariorum sive mercatorum probatus sit, si non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, si cuiquam denique in re umquam ulla temperarit, ut vos quoque ei temperetis. Qui simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim Romae, ab urbe antequam proficiseeretur, quaerere ipse secum et agitare cum suis coepit quibusnam rebus in ea provincia maximam uno anno pecuniam facere posset. Nolebat in agendo discere,-tametsi non provinciae rudis erat et tiro: [sed Siciliae] paratus ad praedam meditatusque venire cupiebat.
[18] 0] praeclare coniectum a vulgo in illam provinciam omen communis famae atque sermonis, cum ex nomine istius quid iste in provincia facturus esset perridicule homines augurabantur ! Etenim quis dubitare posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recognosceret, cum in legatione oppidorum fanorumque spoliationes cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis iste in quarto actu improbitatis futurus esset? Atque ut intellegatis eum Romae quaesisse non modo genera furandi, sed etiam nomina certissima, accipite argumentum quo facilius de singulari eius impudentia existimare possitis.
[19] Quo die Siciliam attigit-videte satisne paratus ex illo omine urbano ad everrendam provinciam venerit,-statim Messana litteras Halaesam mittit (quas ego istum in Italia conscripsisse arbitror; nam simulatque e navi egressus est dedit), ´ Halaesinus ad se Dio continuo veniret ; se de hereditate velle cognoscere quae eius filio a propinquo homine, Apollodoro Laphirone, venisset.
[20] Ea erat, iudices, pergrandis pecunia. Hic est Dio, iudices, nunc beneficio Q. Metelli civis Romanus factus; de quo multis viris primariis testibus multorumque tabulis vobis priore actione satis factum est, HS deciens numerata esse ut eam causam, qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse, isto cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum equarum abactos, argenti vestisque stragulae domi quod fuerit esse direptum; ita HS deciens Q. Dionem, quod hereditas ei venisset, nullam aliam ob causam perdidisse.
[21Quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? Eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae, eodem quo Liguri senatori, . C. Sacerdote praetore. Quid? tum nemo molestus Dioni fuerat? Non plus quam Liguri Sacerdote praetore. Quid? tum ad Verrem quis detulit? Nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum praesto fuisse. Ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem; heredem statuas iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. Tametsi positae essent ex testamento, tamen putabat, quoniam Veneris nomen esset, causam calumniae se reperturum.
[22] Itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. Non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. Per hunc hominem Veneri absolvit, sibi condemnat. Maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam Venerem quod non debebatur auferre.
[23] Quid ego hic nunc Sex. Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis egit, qui omnibus rebus in terfuit, hominis honestissimi, tametsi civis Romanus vir tutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimi? quid L. Caecili, L. Liguris, T. Manili, L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. Dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante cognosse.
[24] Quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? Nova tibi haec sunt? inopinata? nunc primum hoc aures tuae crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? Nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio? Recita. TESTIMONIA LUCULLI, CHLORI, DIONIS. Satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur?
[25] Accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sosippus et Philocrates fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc duo et xx annos est mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum quid esset, multa erat Veneri. Ipso vicesimo anno, cum tot interea praetores, tot quaestores, tot calumnia totes in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita est. Causam Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium accipit, fere ad HS cccc milia, a duobus fratribus. Multorum testimonia audistis antea. Vicerunt Agyrinenses fratres ita ut egentes inanesque discederent.
[26] At enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. Quae ista defensio est? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est. Verres calumniatores adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant. Tu mihi ita defendas, "Non est ista Verri numerata pecunia"? Adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. Quae vis erat in Volcatio tanta ut HS cccc milia duobus hominibus auferret? Ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset? Veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. At ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta, ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.
[27] Comites illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi, medici, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa, quae plus mali Siciliae dedit quam si centum cohortes fugitivorum fuis sent, tua manus sine controversia fuit. Quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari necesse est. Nam si hanc defensionem probabitis, "Non accepit ipse", licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. Nemo umquam reus tam nocens adducetur qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q. Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? Neque nunc tam isti mihi Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.
[28] Qua de re, iudices, magnopere vobis providendum est: pertinet hoc ad summam rem publicam et ad existimationem ordinis nostri salutemque sociorum. Si enim innocentes existimari volumus, non solum nos, sed etiam nostros comites praestare debemus. Primum omnium opera danda est ut eos nobiscum educamus qui nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut vindicemus, mis sos faciamus, semper ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi - verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine pe riculo existimationis est, ut in illo fuit:
[29] cum ab eo quidam vetus adsectator et ex numero amicorum non im petraret uti se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste, "Noli", inquit, "mirari si tu hoc a me non impetras. Ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum." Etenim re vera multo magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti esse volumus, ut eant nobiscum in provinciam, quam in benefici loco deferendum. Sed tu cum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis ac per eos praedabare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis, sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam?
[30] Cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes ex his causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam. Dubium nemini est quin omnes omnium pecuniae positae sint in corum potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor iusserit iudicet.
[31] Si vero illud quoque accedit, ut praetor in ea verba iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare - si iudicium sit eius modi: L. OCTAVIUS IUDEX ESTO. SI PARET FUNDUM CAPENATEM, QUO DE AGITUR, EX IURE QUIRITIUM P. SERVILI ESSE, NEQUE IS FUNDUS Q. CATUL0] RESTITUETUR, non necesse erit L. Octavio iudici cogere, P. Servilium Q Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem non oporteat? Eius modi totum ius praetorium, omnis res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore. Decreta eius modi, SI NON ACCIPIT QUOD TE DEBERE DICIS, ACCUSES; SI PETIT, DUCAS: C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suettium, L. Racilium. Iudicia eius modi: qui cives Romani erant iudicabant si Siculi essent, cum Siculos eorum legibus dari oporteret, qui Siculi, si cives Romani essent.
[32] Verum ut totum genus amplectamini iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta cognoscite. Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo practor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia statuit, quam illi legem Rupiliam vocant, sortiatur. Quod privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civirate qui iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex, quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi solent. Inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt.
[33] Haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt. Primum suae leges: quod civis cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum erat - praeconem, haruspicem, medicum suum - dabat, aut si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat. Edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem, SI QUI PERPERAM IUDICASSET, SE COGNITURUM; CUM COGNOSSET, ANIMADVERSUM. ldque cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectaret eius quem statim de capite suo putaret iudicaturum.
[34] Selecti ex conventu aut propositi ex negotiatoribus iudices nulli: haec copia, quam dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebat, sed C. Verris. Cuius modi cohortem putatis hoc principe fuisse? Sicubi videtis edictum, SI QUI PERPERAM IUDICARIT SENATUS, eum quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non senserit iudicasse. Ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu ac negotiatoribus nulli iudices. Quantam potestatem habuerit videtis, quas res gesserit cognoscite.
[35] Heraclius est Hieronis filius Syracusanus, homo in primis domi suae nobilis et ante hunc praetorem vel pecuniosissimus Syracusanorum, nunc nulla alia calamitate nisi istius avaritia atque iniuria pauperrimus. Huic hereditas ad HS facile triciens venit testamento propinqui sui Heraclii, plena domus caelati argenti optimi multaeque stragulae vestis pretiosorumque mancipiorum; quibus in rebus istius cupiditates et insanias quis ignorat? Etat in sermone res, magnam Heraclio pecuniam relictam; non solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum supellectile, argento, veste, mancipiis futurum.
[36] Audit haec etiam Verres, et primo illo suo leniore artificio Heraclium adgredi conatur, ut eum roget inspicienda, quae non reddat. Deinde a quibusdam Syracusanis admonetur - hi autem quidam erant adfines istius, quorum iste uxores numquam alienas existimavit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud istum et quam turpi de causa potuerint ex reliquis criminibus intellegetis: hi, ut dico, hominem admonent rem esse praeclaram, domum refertam omnibus rebus, ipsum autem Heraclium hominem esse maiorem natu, non promptissimum; eum praeter Marcellos patronum, quem suo iure adire aut appellare posset, habere neminem; esse in eo testamento quo ille heres esset scriptus, ut statuas in palaestra deberet ponere. "Faciemus ut palaestritae negent ex testamento esse positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae commissam esse dicant."
[37] Placuit ratio Verri; nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam venisset iudicioque peteretur, fieri non posse ut sine praeda ipse discederet. Adprobat consilium; auctor est ut quam primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. Scribitur Heraclio dica. Primo mirantur omnes improbitatem calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse oculum hereditati. Interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. Paratus ad hanc dicam sortiendam venerat. Tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret diebus xxx sortiri dicam quibus scripta esset. Dies xxx nondum fuerant. Sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q Arrium, quem provincia tum maxime exspectabat, successurum.
[38] Iste omnibus dicis diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. Posteaquam ea dies venit, iste incipit simulare se velle sortiri. Heraclius cum advocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo Syracusano, aequo iure disceptare liceat. Adversarii postulant ut in eam rem iudices dentur, ex iis civitatibus quae in id forum convenirent electi, qui Verri viderentur: Heraclius contra, ut iudices ex lege Rupilia dentur, ut ab institutis superiorum, ab auctoritate senatus, ab iure omnium Siculorum ne recedatur.
[39] Quid ego istius in iure dicundo libidinem et scelera demonstrem? quis vestrum non in urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore Chelidone invita lege agere potuit? Non istum, ut non neminem, provincia corrupit; idem fuit qui Romae. Cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse certum Siculis inter se quo iure certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul de decem legatorum sententia dedisset, hanc omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e lege Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi fuit, dedit.
[40] Quid hoc homine facias? quod supplicium dignum
libidine eius invenias? Praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et
impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares, cum imperatoris
populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus
consultum intercederet, quo senatus consulto P. Rupilius de decem legatorum
sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias
leges et in ceteris rebus et in iudiciis maxime servassent, tu ausus es pro
nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? tibi nulla lex fuit, nulla
religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? nullius apud te
gravis auctoritas, nullum exemplum quod sequi velles?
[41] Verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla
lege, nullo instituto, nulla reiectione, nulla sorte ex libidine istius datis,
non qui causam cognoscerent, sed qui quod imperatum esset iudicarent, eo die
nihil actum est; adesse iubentur postridie. Heraclius interea, cum omnis
insidias fortunis suis a praetore fleri videret, capit consilium de amicorum et
propinquorum sententia non adesse ad iudicium; itaque illa nocte Syracusis
profugit. Iste postridie mane, cum multo maturius quam umquam antea surrexisset,
iudices citari iubet. Ubi comperit Heraclium non adesse, cogere incipit eos ut
absentem Heraclium condemnent. Illi eum commonefaciunt ut, si sibi videatur,
utatur instituto suo nec cogat ante horam decimam de absente secundum praesentem
iudicare: impetrant.
[42] Interea sane perturbatus et ipse et eius amici et
consiliarii moleste ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis
damnationem, praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam si
praesens damnatus esset. Eo accedebat quod iudices e lege Rupilia dati non
erant; multo etiam rem turpiorem fore et iniquiorem visum iri intellegebant.
Itaque hoc dum corrigere vult, apertior eius cupiditas improbitasque facta est.
Nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia
fieri oportuerat, citari Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait se iudices
ex lege velle sortiri. Quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret atque
obsecraret, Heraclius impetrare non potuerat, id ei postridie venit in mentem,
ex lege Rupilia sortiri dicas oportere. Educit ex urna tris; bis ut absentem
Heraclium condemnent imperat; itaque condemnant.
[43] Quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te rationem
factorum tuorum redditurum putasti? ecquando his de rebus talis viros audituros
existimasti? Petatur hereditas ea, quae nulla debetur, in praedam praetoris?
interponatur nomen civitatis? imponatur honestae civitati turpissima persona
calumniae? neque hoc solum, sed ita res agatur ut ne simulatio quidem aequitatis
ulla adhibeatur? Nam, per deos immortalis, quid interest utrum praetor imperet
vique cogat aliquem de suis bonis omnibus decedere, an huiusce modi iudicium
det, quo iudicio indicta causa fortunis omnibus everti necesse sit?
[45] Profecto enim negare non potes te ex lege Rupilia
sortiri iudices debuisse, cum praesertim Heraclius id postularet. Sin illud
dicis, te Heraclii voluntate ab lege recessisse, ipse te impedies, ipse tua
defensione implicabere; quare enim primum ille adesse noluit, cum ex eo numero
iudices haberet quos postularat? deinde tu cur post illius fugam iudices alios
sortitus es, si eos qui erant antea dati utriusque dederas voluntate? Deinde
ceteras dicas omnis illo foro M. Postumius quaestor sortitus est: hanc solam tu
illo conventu reperiere sortitus.
[45] Ergo, inquiet aliquis, donavit populo Syracusano
illam hereditatem. Primum, si id confiteri velim, tamen istum condemnetis
necesse est; neque enim permissum est ut impune nobis liceat, quod alicui
eripuerimus, id alteri tradere. Verum ex ista reperietis hereditate ita istum
praedarum ut perpauca occulte fecerit; populum Syracusanum in maximam invidiam
sua infamia, alieno praemio pervenisse, paucos Syracusanos - eos qui nunc se
publice laudationis causa venisse dicunt - et tunc participes praedae fuisse et
nunc non ad istius laudationem, sed ad communem litium aestimationem venisse.
Posteaquam damnatus est absens, non solum illius hereditatis de qua ambigebatur,
quae erat HS triciens, sed omnium bonorum paternorum ipsius Heraclii, quae non
minor erat pecunia, palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis, possessio
traditur.
[46] Quae est ista praetura? Eripis hereditatem quae
venerat a propinquo, venerat testamento, venerat legibus; quae bona is qui
testamentum fecerat huic Heraclio, aliquanto ante quam est mortuus, omnia utenda
ac possidenda tradiderat, cuius hereditatis, cum ille aliquanto ante te
praetorem esset mortuus, controversia fuerat nulla, mentionem fecerat nemo.
Verum esto. Eripe hereditatem propinquis, da palaestritis, praedare in bonis
alienis nomine civitatis, everte leges, testamenta, voluntates mortuorum, iura
vivorum: num etiam patriis Heraclium bonis exturbare oportuit? Qui simul ac
profugit, quam impudenter, quam palam, quam acerbe, di immortales, illa bona
direpta sunt! quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, turpis
Syracusanis, miseranda omnibus videbatur! Nam illud quidem statim curatur, ut
quicquid caelati argenti fuit in illis bonis ad istum deferatur, quicquid
Corinthiorum vasorum, stragulae vestis: haec nemo dubitabat quin non modo ex
illa domo capta et oppressa, verum ex tota provincia ad istum comportari necesse
esset. Mancipia quae voluit abduxit, alia divisit; auctio facta est, in qua
cohors istius invicta dominata est.
[47] Verum illud est praeclarum. Syracusani qui
praefuerant his Heraclii bonis verbo redigendis, re dispertiendis, reddebant
eorum negotiorum rationem in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias
argenteas pretiosas, vestem stragulam multam, mancipia pretiosa data esse Verri;
dicebant quantum cuique eius iussu nummorum esset datum. Gemebant Syracusani,
sed tamen patiebantur. Repente recitatur uno nomine HS CCC iussu praetoris data
esse. Fit maximus clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum quibus
indignum semper visum erat bona privati populi nomine per summam iniuriam
erepta, verum etiam ipsi illi auctores iniuriae et ex aliqua particula socii
praedae ac rapinarum clamare coeperunt sibi ut haberet hereditatem. Tantus in
curia clamor factus est ut populus concurreret.
[48] Res ab omni conventu cognita celeriter isti domum
nuntiatur. Homo inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent,
exarsit iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os
hominis, nostis audaciam; tamen tum rumore populi et clamore et manifesto furto
grandis pecuniae perturbatus est. Ubi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui
non posset negare ab illis pecuniam datam, non quaesivit procul alicunde (neque
enim probaret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam pecuniam diceret
abstuiisse; ostendit se reddere coacturum. Qui posteaquam id audivit, habuit et
dignitatis et aetatis et nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit,
docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne ille quidem
obscure locutus est. Itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, ut
primum potuit, istum reliquit de provinciaque decessit.
[49] Et tamen aiunt eum queri solere non numquam se
miserum quod non suis, sed suorum peccatis et criminibus prematur. Triennium
provinciam obtinuisti; gener, lectus adulescens, unum annum tecum fuit; sodales,
viri fortes, legati tui primo anno te reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui
erat reliquus non ita tecum multum fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa
cura cum tuae, tum multo etiam magis suae famae pepercisset. Quid est quod tu
alios accuses? quid est quam ob rem putes te tuam culpam non modo derivare in
aliquem, sed communicare cum altero posse?
[50] Numerantur illa HS CCC Syracusanis. Ea quem ad modum
ad istum postea per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis testibusque,
iudices, planum faciam. Ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod
praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos invito populo senatuque Syracusano
venerat, et illa scelera quae per Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et
Cleomenem invitissima civitate illa facta sunt: primum ut urbs tota spoliaretur,
qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus; ut omnia signa iste per
eos homines quos nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique tabulas
pictas, deorum denique simulacra quae vellet auferret; deinde ut in curia
Syracusis, quem locum illi Çbouleuterion' nomine appellant, honestissimo
loco et apud illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli - qui eum
Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege posset, conservavit et
reddidit - statua ex aere facta est, ibi inauratam istius et alteram filio
statuam ponerent, ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracusanus sine
lacrimis et gemitu in curia esse non posset.
[51] Per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque
socios istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuque
civitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C. Marcelli debitum
reddebant, tum generi nomini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant.
Mithridates in Asia, cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit.
Hostis, et hostis in ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis
deorum religione consecratum violare noluit: tu Syracusanos unum diem festum
Marcellis impertire noluisti, per quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos
agitare possent?
[52] At vero praeclarum diem illis reposuisti Verria ut
agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos
locarentur! iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia
contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. Nam me dies vox latera
deficiant, si hoc nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius
nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse
arbitrentur. 0] Verria praeclara! quo accessisti, quaeso, quo non attuleris
tecum istum diem? Etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique,
quod non eversum atque extersum reliqueris? Quare appellentur sane ista Verria,
quae non ex nomine sed ex manibus naturaque tua constituta esse videantur.
[53] Quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo,
quam non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non
longe a Syracusis. Hic longe primus civitatis est Epicrates quidam. Huic
hereditas HS quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita
propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus
heredem esse oporteret. Recens erant illa res quam ante demonstravi, de Heraclio
Syracusano, qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas. Huic quoque
Epicrati venerat, ut dixi, hereditas.
[54] Cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem
praetore hunc everti bonis posse quo Heraclius esset eversus. Rem occulte
instituunt; ad Verrem per eius interpretes deferunt. Ita causa componitur ut
item palaestritae Bidini peterent ab Epicrate hereditatem, quem ad modum
palaestritae Syracusani ab Heraclio petivissent. Numquam vos praetorem tam
palaestricum vidistis; verum ita palaestritas defendebat ut ab illis ipse
unctior abiret. Qui statim, quo quid praesens esset, iubet cuidam amicorum
suorum numerari HS Lxxx.
[55] Res occultari satis non potuit; per quendam eorum
qui interfuerant fit Epicrates certior. Primo contemnere et neglegere coepit,
quod causa prorsus quod disputari posset nihil habebat. Deinde cum de Heraclio
cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia
clam abire; itaque fecit; profectus est Regium. Quod ubi auditum est, aestuare
illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam
Heraclius tamen adfuerat, cum primo sunt dati iudices; de hoc qui, antequam
aditum in ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla,
discessisset, putabant nihil agi posse. Homines Regium proficiscuntur; Epicratem
conveniunt; demonstrant, id quod ille sciebat, se HS Lxxx dedisse; rogant eum ut
sibi id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum
velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.
[56] Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos
dimittit; redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit, incipiunt se
HS Lxxx nummum frustra dedisse. Res percrebruit et in ore atque sermone omnium
coepit esse. Verres refert illam suam Syrcusanam; ait se velle de illis HS LXXX
cognoscere; advocat multos. Dicunt Bidini Volcatio se dedisse; illud non addunt,
"iussu istius". Volcatium vocat, pecuniam referri imperat. Volcatius
animo aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus
multis: Bidini nummos auferunt.
[57] Dicet aliquis, "Quid ergo in hoc Verrem
reprehendis, qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est
esse?" Attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae via modo visa est
exire ab isto, eodem semita reverrisse. Quid enim debuit praetor facere, cum
consilio re cognita cum comperisset suum comitem iuris decreti iudici
corrumpendi causa - qua in re ipsius practoris caput existimatioque ageretur -
pecuniam accepisse, Bidinos autem pecuniam contra praetoris famam ac fortunas
dedisse? non et in eum qui accepisset animadvertisset et in eos qui dedissent?
Tu, qui institueras in eos animadvertere qui perperam iudicassent - quod saepe
per imprudentiam fit -, hos pateris impune discedere qui ob tuum decretum, ob
tuum iudicium pecuniam aut dandam aut accipiendam putarant?
[58] Volcatius idem apud te postea fuit, eques Romanus,
tanta accepta ignominia; nam quid est turpius ingenuo, quid minus libero dignum
quam in conventu maximo cogi a magistratu furtum reddere? qui si eo animo esset
quo non modo eques Romanus, sed quivis liber debet esse, aspicere te postea non
potuisset; inimicus, hostis esset tanta contumelia accepta, nisi tecum tum
conlusisset et tuae potius existimationi servisset quam suae. Qui quam tibi
amicus non modo tum fuerit quam diu tecum in provincia fuit, verum etiam nunc
sit cum iam a ceteris amicis relictus es, et tu intellegis et nos existimare
possumus. An hoc soium argumentum est nihil isto imprudente factum, quod
Volcatius ei non succensuit? quod iste neque in Volcatium neque in Bidinos
animadvertit?
[59] Est magnum argumentum, verum illud maximum, quod
illis ipsis Bidinis, quibus iste iratus esse debuit, a quibus comperit, quod
iure agere cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum
pecunia esse temptatum: iis, inquam, ipsis non modo illam hereditatem quae
Epicrati venerat, sed, ut in Heraclio Syracusano, item in hoc - paulo etiam
atrocius, quod Epicrates appellatus omnino non erat - bona patria fortunasque
eius Bidinis tradidit. Ostendit enim novo modo, si quis quid de absente peteret,
se auditurum. Adeunt Bidini, petunt hereditatem; procuratores postulant ut se ad
leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam scribi iubeat. Adversarii non
audebant contra dicere: exitus nullus reperiebatur. Insimulant hominem fraudandi
causa discessisse; postulant ut bona possidere iubeat.
[60] Debebat Epicrates nummum nullum nemini; amici, si
quis quid peteret, iudicio se passuros, iudicatum solvi satis daturos esse
dicebant. Cum omnia consilia frigerent, admonitu istius insimulare coeperunt
Epicratem litteras publicas corrupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum:
actionem eius rei postulant. Amici recusare ne quod iudicium neve ipsius
cognitio illo absente de existimatione eius constitueretur, et simul illud idem
postulare non desistebant ut se ad leges suas reiceret.
[61] Iste amplam nactus, ubi videt esse aliquid quod
amici absente Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis
actionem daturum. Cum omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per
simulationem ab isto exierant revertisse, sed multo etiam pluris eum postea
nummos abstulisse, amici Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona
Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. Ad illa HS D hereditaria accessit
ipsius antiqua HS quindeciens pecunia. Utrum res ab initio ita ducta est an ad
extremum ita perducta, an ita parva est pecunia, an is homo Verres ut haec quae
dixi gratiis facta esse videantur?
[62] Hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite. et
Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam
venerunt; sordidati, maxima barba et capillo, Romae biennium prope fuerunt,
quoad L. Metellus in provinciam profectus est. Tum isti bene commendati cum
Metello una proficiscuntur. Metellus, simul ac venit Syracusas, utrumque
rescidit, et de Epicrate et de Heraclio. In utriusque bonis nihil erat quod
restitui posset, nisi si quid moveri loco non potuerat.
[63] Fecerat hoc egregie primo adventu Metellus, ut omnis
istius iniurias, quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. Quod
Heraclium restitui iusserat ac non restituebatur, quisquis erat eductus senator
Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates
quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia
Panhormi restituta sunt. Census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se
Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese
venditurum Hieronica lege edixerat. Omnia erant Metelli eius modi ut non tam
suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur.
[64] Simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est.
Venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque
eo iste tabellario semper usus est. Is epistulas compluris attulerat, in his
unam domo quae totum mutarat hominem. Repente coepit dicere se omnia Verris
causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. Mirabantur omnes hoc ei
tum denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque
iugulasset. Erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam
amicitiam cognationemque commemoraret. Ex illo tempore a civitatibus laudationes
petere, testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. Quod
nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos non
Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testis huc
evocare non potuissem.
[65] Verum, quod institui dicere, miserias cognoscite
Siculorum. Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus
processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere
cupiverunt. Quod erant oppida mihi complura etiam reliqua quae adire vellem,
constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto essent. Eo mihi nuntium
miserunt se a praetore retineri. Quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi
nomina Metello, cupidissimi veniendi, maximis iniuriis adfecti, adhuc non
venerunt. Hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis
liceat.
[66] Iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique
adulescentis, testimonium audistis; a quo HS C per calumniam malitiamque petita
sunt. Iste poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda curavit,
quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum civis
Centuripinus inter duos civis diiudicasset, id inritum iussit esse eumque
iudicem falsum iudicasse iudicavit; in senatu esse, locis commodisque publicis
uti vetuit; si quis eum pulsasset, edixit sese iudicium iniuriarum non daturum;
quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius
actionem rei se daturum.
[67] Quae istius auctoritas tantum valuit ut neque illum
pulsaret quisquam, cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re
hortaretur, neque quisquam ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam
sua auctoritate ostendisset; ignominia autem illa gravis tam diu in illo homine
fuit, quam diu iste in provincia mansit. Hoc iniecto metu iudicibus novo more,
nullo exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum istius
iudicatam? Utrum id solum videtur esse actum, quod est tamen actum, ut haec
Heraclio pecunia eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut
nomine iudiciorum omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatem?
[68] Iam vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego
unam quamque rem colligam et causam? Ex multis similibus ea sumam quae maxime
improbitate excellere videbuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis, homo domi
suae cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem
praetorem rei capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus.
Huic eidem Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset,
eiusdem rei nomen detulerunt. Res Sopatro facilis videbatur, et quod erat
innocens et quod Sacerdotis iudicium improbare istum ausurum non arbitrabatur.
Citatur reus; causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab accusatore ea quae
erant antea non solum defensione, verum etiam iudicio dissoluta.
[69] Causam Sopatri defendebat Q. Minucius, eques Romanus
in primis splendidus atque honestus, vobisque, iudices, non ignotus. Nihil erat
in causa quod metuendum aut omnino quod dubitandum videretur. Interea istius
libertus et accensus Timarchides, qui est, id quod ex plurimis testibus priore
actione didicistis, rerum huiusce modi omnium transactor et administer, ad
Sopatrum venit; monet hominem ne nimis iudicio Sacerdotis et causae suae
confidat; accusatores inimicosque eius habere in animo pecuniam praetori dare;
praetotem tamen ob salutem malle acc,ipere, et simul malle, si fieri posset, rem
iudicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum atque inopinatum
accidisset, commotus est sane neque in praesentia Timarchidi quid responderet
habuit, nisi se consideraturum quid sibi esset faciendum, et simul ostendit se
in summa difficultate esse nummaria. Post ad amicos rettulit; qui cum ei
fuissent auctores redimendae salutis, ad Timarchidem venit. Expositis suis
difficultatibus hominem ad HS Lxxx perducit, eamque ei pecuniam numerat.
[70] Posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero
sine metu sine cura omnes erant qui Sopatrum defendebant. Crimen nullum erat,
res erat iudicata, Verres nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset
futurum? Res illo die non peroratur, iudicium dimittitur. Iterum ad Sopatrum
Timarchides venit, ait accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori
polliceri quam quantam hic dedisset; proinde, si saperet, videret, quid sibi
esset faciendum. Homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc est et iure iniquo
et tempore adverso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non potuit.
" Facite", inquit, "quod libet; daturus non sum amplius."
Idemque hoc amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis quod
iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat, tamen in consilio habebat
homines honestos e conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant
tum cum est idem hic Sopater absolutus. Hoc rationis habebant, facere eos nullo
modo posse ut eodem crimine eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines
qui antea absolvissent. Itaque hac una spe ad iudicium venitur.
[71] Quo posteaquam est ventum, cum in consilium
frequentes convenissent idem qui solebant, et hac una spe tota defensio Sopatri
niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem qui
antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non
modo non ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem et audaciam.
M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam dare, quod
rei privatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in
consilio esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. Iste homo liberalis
negat se quemquam retinere eorum qui Petilio vellent adesse. Itaque discedunt
omnes; nam ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant
alterutri eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. Itaque iste solus cum
sua cohorte nequissima relinquitur.
[72] Non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat,
quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam quaesiturus non
esset, cum repente iubetur dicere. Respondet, "Ad quos?" "Ad
me", inquit, "si tibi idoneus videor qui de homine Siculo ac Graeculo
iudicem.""Idoneus es", inquit, "sed pervellem adessent ii
qui adfuerant antea causamque cognorant." "Die", inquit;
"illi adesse non possunt." "Nam hercule", inquit Minucius,
"me quoque Petilius ut sibi in consilio adessem rogavit", et simul a
subselliis abire coepit.
[73] Iste iratus hominem verbis vehementioribus
prosequitur, atque ei gravius etiam minari coepit quod in se tantum crimen
invidiamque conflaret. Minucius, qui Syracusis sic negotiaretur ut sui iuris
dignitatisque meminisset, et qui sciret se ita in provincia rem augere oportere
ut ne quid de libertate deperderet, homini quae visa sunt, et quae tempus illud
tulit et causa, respondit, causam sese dimisso atque ablegato consilio
defensurum negavit. Itaque a subselliis discessit, idemque hoc praeter Siculos
ceteri Sopatri amici advocatique fecerunt.
[74] Iste quamquam est incredibili importunitate et
audacia, tamen subito solus destitutus pertimuit et conturbatus est; quid
ageret, quo se verteret nesciebat. Si dimisisset eo tempore quaestionem, post,
illis adhibitis in consilium quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum videbat; sin
autem hominem miserum atque innocentem ita condemnasset, cum ipse praetor sine
consilio, reus autem sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C.
Sacerdotis rescidisset, invidiam se sustinere tantam non posse arbitrabatur.
Itaque aestuabat dubitatione, versabat se utramque in partem non solum mente,
verum etiam corpore, ut omnes qui aderant intellegere possent in animo eius
metum cum cupiditate pugnare. Erat hominum conventus maximus, summum silentium,
summa exspectatio quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus
demittebat ad aurem Timarchides.
[75] Tum iste aliquando "Age dic!" inquit. Reus
orare atque obsecrare ut cum consilio cognosceret. Tum repente iste testis
citari iubet; dicit unus et alter breviter; nihil interrogatur; praeco dixisse
pronuntiat. Iste, quasi metueret ne Petilius privato illo iudicio transacto aut
prolato cum ceteris in consilium reverteretur, ita properans de sella exsilit,
hominem innocentem a C. Sacerdote absolutum indicta causa de sententia scribae
medici haruspicisque condemnat.
[76] Retinete, retinete hominem in civitate, iudices,
parcite et conservate, ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla
cupiditate de bello et pace sententiam ferat. Tametsi minus id quidem nobis,
minus populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura
sit. Quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam dicere audebit aut
poterit? quando autem homo tantae luxuriae atque desidiae nisi Februario mense
aspirabit in curiam? Verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet
Byzantinos, regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius omnia dicat et
sentiat; minus haec ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad
fortunarum nostrarum periculum pertinent.
[77] Illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo
cuique metuendum, quod iste, ex hoc iudicio si aliqua vi se eripuerit, in
iudicibus sit necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius
exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere vult. Hoc populos Romanus
recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus
delectemini, si ex eo genere splendorem ordini atque ornamentum curiae
constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum senatorem, etiam de vobis
iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum ordinem sunt,
quibus ne reiciendi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae
faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium
nolunt iudicare.
[78] Etenim si illud est flagitiosum, quod mihi omnium
rerum turpissimum maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam
accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius
improbius indignius, eum a quo pecuniam ob absolvendum acceperis condemnare, ut
ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservet! Scelus
est accipere ab reo: quanto magis ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab
utroque! Fidem cum proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui
pecuniam maiorem dedit. Concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam
fecerit. Cum vero fidem ac religionem tuam iam alteri addictam pecunia accepta
habueris, postea eandem adversario tradideris maiore pecunia, utrumque falles,
et trades cui voles, et ei quem fefelleris ne pecuniam quidem reddes?
[79] Quem mihi tu Bulbum, quem Staienum? quod umquam
huiusce modi monstrum aut prodigium audivimus aut vidimus, qui cum reo
transigat, post cum accusatore decidat, honestos homines, qui causam norint,
ableget a consilioque dimittat, ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam
acceperit, condemnet pecuniamque non reddat? Hunc hominem in iudicum numero
habebimus? hic alteram decuriam senatoriam iudex obtinebit? hic de capite libero
iudicabit? huic iudicialis tabella committetur? quam iste non modo cera, verum
etiam sanguine, si visum erit, notabit.
[80] Quid enim horum se negat fecisse? illud videlicet
unum, quod necesse est, pecuniam accepisse. Quidni iste neget? At eques Romanus,
qui Sopatrum defendit, qui omnibus eius consiliis rebusque interfuit, Q.
Minucius, iuratus dicit pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse
maiorem pecuniam ab accusatoribus dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes
Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine
crudelissimo patre innocentissimo pecuniaque patria privatus est.
[81] Verum si de pecunia testibus planum facere non
possem, illud negare posses aut nunc negabis, te consilio tuo dimisso, viris
primariis qui in consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis, de
re iudicata iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio causa
cognita absolvisset, eundem remoto consilio causa incognita condemnasse? Cum
haec confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis
provinciae gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam accepisse:
reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae palam gesta sunt videat, quaerat
quid tu occulte egeris, aut qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis
defensoribus credere.
[82] Dixi iam ante me non omnia istius quae in hoc genere
essent enumeraturum, sed electurum ea quae maxime excellerent. Accipite nunc
aliud eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in
uno omnia maleficia inesse videantur. Attendite diligenter; invenietis enim id
facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque
conclusum.
[83] Sthenius est, hic qui nobis adsidet, Thermitanus,
antea multis propter summam virtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam
calamitatem atque istius insignem iniuriam omnibus notus. Huius hospitio Verres
cum esset usus, et cum apud eum non solum Thermis saepenumero fuisset, sed etiam
habitasset, omnia domo eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut
oculos possent commovere. Etenim Sthenius ab adulescentia paulo studiosius haec
compararat: supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam,
tabulas pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis facultates
ferebant, satis. Quae cum esset in Asia adulescens studiose, ut dixi,
compararat, non tam suae delectationis causa quam ad invitationes adventusque
nostrorum hominum, amicorum atque hospitum.
[84] Quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando,
alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi
necessario quod domum eius exornatam et instructam fere iam iste reddiderat
nudam atque inanem; verum tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris
iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitrabatur.
[85] Interea iste cupiditate illa sua nota atque apud
omnis pervagata, cum signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in
publico posita vidisset, adamavit; a Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda
operam suam profiteretur seque adiuvaret. Sthenius vero non solum negavit, sed
etiam ostendit fieri id nuilo modo posse ut signa antiquissima, monumenta P.
Africani, ex oppido Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi
Romani tollerentur.
[86] Etenim ut simul Africani quoque humanitatem et
aequitatem cognoscatis, oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod
fuerat in primis Siciliae clarum et ornatum. Scipio, qui hoc dignum populo
Romano arbitraretur, bello confecto socios sua per nostram victoriam recuperare,
Siculis omnibus Carthagine capta quae potuit restituenda curavit. Himera deleta
quos civis belli calamitas reliquos fecerat, ii se Thermis conlocarant in isdem
agri finibus neque longe ab oppido antiquo, hi se patrum fortunas et dignitatem
recuperare arbitrabantur cum illa maiorum ornamenta in eorum oppido
conlocabantur.
[87] Erant signa ex aere complura; in his eximia
pulchritudine ipsa Himera in muliebrem figuram habitumque formata ex oppidi,
nomine et fluminis. Erat etiam Stesichori poetae statua senilis incurva cum
libro summo, ut putant, artificio facta, qui fuit Himerae, sed et est et fuit
tota Graecia summo propter ingenium honore et nomine. Haec iste ad insaniam
concupiverat. Etiam, quod paene praeterii, capella quaedam est, ea quidem mire,
ut etiam nos qui rudes harum rerum sumus intellegere possumus, scite facta et
venuste. Haec et alia Scipio non neglegenter abiecerat, ut homo intellegens
Verres auferre posset, sed Thermitanis restituerat, non quo ipse hortos aut
suburbanum aut locum omnino ubi ea poneret nullum haberet, sed quod, si domum
abstulisset, non diu Scipionis appellarentur, sed eorum ad quoscumque illius
morte venissent: nunc iis locis posita sunt ut mihi semper Scipionis fore
videantur itaque dicantur.
[88] Haec cum iste posceret agereturque ea res in senatu,
Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo
copiosus est, commemoravit: urbem relinquere Thermitanis esse honestius quam
pati tolli ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi viri,
indicia societatis populi Romani atque amicitiae. Commoti animi sunt omnium;
repertus est nemo quin mori diceret satius esse. Itaque hoc adhuc oppidum Verres
invenit prope solum in orbe terrarum unde nihil eius modi rerum de publico per
vim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre.
Verum hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad Sthenium revertar.
[89] Iratus iste vehementer Sthenio atque incensus
hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat atque adeo exit; nam iam ante
emigrarat. Eum autem statim inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum
eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et criminando. Hi autem erant
inimici Agathinus, homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio
Callidamam, Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad generum
Agathini migrare maluit. Una nox intercesserat cum iste Dorotheum sic diligebat
ut diceres omnia inter eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem
adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam videbatur,
quod eum multo magis figura et liniamenta hospitae delectabant.
[90] Itaque hortari homines coepit ut aliquid Sthenio
periculi crearent criminisque confingerent. Dicebant se illi nihil habere quod
dicerent. Tum iste iis aperte ostendit et confirmavit eos in Sthenium quidquid
vellent, simul atque ad se detulissent, probaturos. Itaque illi non
procrastinant, Sthenium statim educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse
corruptas. Sthenius postulat ut, cum secum sui cives agant de litteris publicis
corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio sit, senatusque et populus
Romanus Thermitanis, quod semper in amicitia fideque m'ansissent, urbem agros
legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges ita Siculis ex
senatus consulto de x legatorum sententia dedisset ut cives inter sese legibus
suis agerent, idemque hoc haberet Verres ipse in edicto: ut de his omnibus
causis se ad leges reiceret.
[91] Iste homo omnium aequissimus atque a cupiditate
remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam venire
hora nona iubet. Non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret;
neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potuetat. Intellectum est id
istum agere ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum
homo nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium
crudelissime sumeret. Quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum
sententia Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere
maluit quam non istam communem Siculorum tempestatem calamitatemque vitaret.
[92] Iste homo certus et diligens ad horam nonam praesto
est, Sthenium citari iubet. Quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere
atque iracundia furere coepit, Venerios domum Stheni mittere, equis circum agros
eius villasque dimittere. Itaque dum exspectat quidnam sibi certi adferatur,
ante horam tertiam noctis de foro non discedit. Postridie mane descendit;
Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis in absentem Sthenium
dicere. Etat eius modi causa ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum
iudicem reperire posset quid diceret;
[93] itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetote
Sthenium litteras publicas corrupisse. Vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat
STHENIUM LITTERAS PUBLICAS CORRUPISSE VIDERI; et hoc praeterea addit homo
Venerius novo modo nullo exemplo, OB FAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI
BONIS SE EXACTURUM, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si
tantulum morae fuisset quo minus ei pecunia illa numeraretur.
[94] Ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquita
te iste non fuit; palam de sella ac tribunali pronuntiat, Si QUIS ABSENTEM
STHENIUM REI CAPITALIS REUM FACERE VELLET, SESE EIUS NOMEN RECEPTURUM, et Simul
ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque
hospitem, coepit hortari. Tum ille clare omnibus audientibus se id non esse
facturum, ne que se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem
esse diceret. Hic tum repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit;
ait, si liceret, absentis nomen deferre se velle. Iste vero et licere et fieri
solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus
adsit Sthenius Syracusis.
[95] Hic qui Romam pervenisset, satisque feliciter anni
iam adverso tempore navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora quam
animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos suos detulit, quae, ut erat
acerba atque indigna, sic videbatur omnibus. Itaque in senatu continuo Cn.
Lentulus et L. Gellius consules faciunt mentionem placere statui, si patribus
conscriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei fierent rerum
capitalium; causam Stheni totam et istius crudelitatem et iniquitatem senatum
docent. Aderar in senatu Verres pater istius, et flens unum quemque senatorum
rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum proficiebat; erat enim summa
voluntas senatus. Itaque sententiae dicebantur: CUM STHENIUS ABSENS REUS FACTUS
ESSET, DE ABSENTE IUDICIUM NULLUM FIERI PLACERE, ET, SI QUOD ESSET FACTUM, ID
RATUM ESSE NON PLACERE
[96] Eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis
erat et ille pater istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent.
Postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni convenit, rogat eos
atque orat ne oppugnent filium suum, de Sthenio ne laborent; confirmat iis
curaturum se esse ne quid ei per filium suum noceretur; se homines certos eius
rei causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. Et erat spatium dierum
fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die iste ut Syracusis Sthenius adesset
edixerat.
[97] Commoventur amici Stheni; sperant fore ut patris
litteris nuntiisque filius ab illo furore revocetur. In senatu postea causa non
agitur. Veniunt ad istum domestici nuntii litterasque a patre adferunt ante
Kalendas Decembris, cum isti etiam tum de Sthenio in integro tota res esset,
eodemque ei tempore de eadem re litterae complures a multis eius amicis ac
necessariis adferuntur. Hic iste, qui prae cupiditate neque offici sui neque
periculi neque pietatis neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in eo
quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod rogabatur voluntatem
anteponendam putavit libidini suae, mane Kalendis Decembribus, ut edixerat,
Sthenium citari iubet.
[98] Si abs te istam rem parens tuus alicuius amici
rogatu benignitate aut ambitione adductus petisset, gravissima tamen apud te
voluntas patris esse debuisset; cum vero abs te tui capitis causa peteret
hominesque certos domo misisset, hique eo tempore ad te venissent cum tibi in
integro tota res esset, ne tum quidem te potuit si non pietatis, at salutis tuae
ratio ad officium sanitatemque reducere? Citat reum; non respondit; citat
accusatorem; (attendite, quaeso, iudices, quanto opere istius amentiae fortuna
ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni causam casus adiuverit:) citatus
accusator, M. Pacilius, nescio quo casu non respondit, non adfuit.
[99] Si praesens Sthenius reus esset factus, si manifesto
in maleficio teneretur, tamen, cum accusator non adesset, Sthenium condemnari
non oporteret. Etenim si posset reus absente accusatore damnari, non ego a
Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac praedonum ac tua tela
venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis, ob
eam causam ne tu ex reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. Quid igitur
tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem non adesse, cur
Sthenio non putasti prodesse oportere, cum eius accusator non adfuisset? Itaque
fecit ut exitus principio simillimus reperiretur: quem absentem reum fecerat,
eum absente accusatore condemnat.
[100] Nuntiabatur illi primis illis temporibus, id quod
pater quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem esse in senatu;
etiam in contione tribunum plebis de causa Stheni, M. Palicanum, esse questum;
postremo me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum eorum omnium edicto
non liceret Romae quemquam esse qui rei capitalis condemnatus esset, egisse
causam Stheni, et, cum ita rem exposuissem quem ad modum nunc apud vos,
docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x tribunos plebis hoc
statuisse, idque de omnium sententia pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIUM
IMPEDIRI EDICTO QUO MINUS EI ROMAE LICERET ESSE.
[101] Cum haec ad istum adferrentur, pertimuit aliquando
et commotus est; vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit
suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua ratione posset. Nam si
ita defenderet, "Recipi nomen absentis licet; hoc fieri in provincia nulla
lex vetat", mala et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur;
postremo illo desperatissimo perfugio uti posset, se imprudentem fecisse,
existimasse id licere. Quamquam haec perditissima defensio est, tamen aliquid
dici videretur. Tollit ex tabulis id quod erat, et facit coram esse delatum.
[102] Hic videte in quot se laqueos induerit, quorum ex
nullo se umquam expediet. Primum ipse in Sicilia saepe et palam de loco
superiore dixerat et in sermone multis demonstrarat licere nomen recipere
absentis; se exemplo fecisse quod fecisset. Haec eum dictitasse priore actione
ei Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cuius virtute antea commemoravi, ei Cn.
Pompeius Theodorus, homo et Cn. Pompei, clarissimi viri, iudicio plurimis
maximisque in rebus probatissimus et omnium existimatione ornatissimus, et
Posides Macro Soluntinus, homo summa nobilitate existimatione virtute, et hac
actione quam voletis multi dicent, et qui ex isto ipso audierunt viri primarii
nostri ordinis, et alii qui interfuerunt cum absentis nomen reciperetur. Deinde
Romae, cum haec acta res esset in senatu, omnes istius amici, in his etiam pater
eius hoc defendebat, licere fieri; saepe esse factum; iste quod fecisset aliorum
exemplo institutoque fecisse.
[104] Dicit praeterea testimonium tota Sicilia, quae in
communibus postulatis civitatum omnium consulibus edidit, rogare atque orare
patres conscriptos ut statuerent ne absentium nomina reciperentur. Qua de re Cn.
Lentulum, patronum Siciliae, clarissimum adulescentem, dicere audistis, Siculos,
cum se causam quae sibi in senatu pro his agenda esset docerent, de Stheni
calamitate questos esse, propterque hanc iniuriam quae Sthenio facta esset eos
statuisse ut hoc quod dico postularetur.
[104] Quae cum ita essent, tantane amentia praeditus
atque audacia fuisti ut in re tam clara, tam testata, tam abs te ipso pervulgata
tabulas publicas corrumpere auderes? At quem ad modum corrupisti? nonne ita ut
omnibus nobis tacentibus ipsae tuae te tabulae condemnare possent? Cedo, quaeso,
codicem, circumfer, ostende. Videtisne totum hoc nomen, coram ubi facit delatum,
esse in litura? Quid fuit istic antea scriptum? quod mendum ista litura
correxit? Quid a nobis, iudices, exspectatis argumenta huius criminis? Nihil
dicimus; tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant.
[105] Ex istis etiam tu rebus effugere te posse confidis,
cum te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in
tabulis publicis expressa ac recentia reliquisti? Is mihi etiam Sthenium
litteras publicas corrupisse causa incognita iudicavit, qui defendere non
poterit se non in ipsius Stheni nomine litteras publicas corrupisse?
[106] Videte porro aliam amentiam; videte ut, dum
expedire sese vult, induat. Cognitorem adscribit Sthenio - quem? cognatum
aliquem aut propinquum? Non. Thermitanum aliquem, honestum hominem ac nobilem?
Ne id quidem. At Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? Neminem.
Quid igitur? Civem Romanum. Cui hoc probari potest? Cum esset Sthenius civitatis
suae nobilissimus, amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea tota
Sicilia multum auctoritate et gratia posset, invenire neminem Siculum potuit qui
pro se cognitor fieret? Hoc probabis? An ipse civem Romanum maluit? Cedo cui
Siculo, cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus umquam sit. Omnium
praetorum litteras qui ante te fuerunt profer, explica; si unum inveneris, ego
hoc tibi, quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse concedam.
[107] At, credo, Sthenius hoc sibi amplum putavit,
eligere ex civium Romanorum numero, ex amicorum atque hospitum suorum copia,
quem cognitorem daret. Quem delegit? quis in tabulis scriptus est? C. Claudius
C. E Palatina. Non quaero quis hic sit Claudius, quam splendidus, quam honestus,
quam idoneus propter cuius auctoritatem et dignitatem Sthenius ab omnium
Siculorum consuetudine discederet et civem Romanum cognitorem daret. Nihil horum
quaero; fortasse enim Sthenius non spiendorem hominis, sed familiaritatem
secutus est. Quid? si omnium mortalium Sthenio nemo inimicior quam hic C.
Claudius cum semper tum in bis ipsis rebus et temporibus fuit, si de litteris
corruptis contra venit, si contra omni ratione pugnavit, utrum potius pro
Sthenio inimicum cognitorem esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius
nomine abusum esse credemus?
[108] Ac ne qui forte dubitet cuius modi hoc totum sit
negotium, tametsi iamdudum omnibus istius improbitatem perspicuam esse confido,
tamen paulum etiam attendite. Videtis illum subcrispo capillo, nigrum, qui eo
vultu nos intuetur ut sibi ipse peracutus esse videatur, qui tabulas tenet, qui
scribit, qui monet, qui proximus est. Is est Claudius, qui in Sicilia sequester
istius, interpres, confector negotiorum, prope conlega Timarchidi numerabatur,
nunc obtinet eum locum ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur,
ei qui se non Timarchidi sed ipsius Verris conlegam et socium esse dicebat.
[109] Dubitate etiam, si potestis, quin eum iste
potissimum ex omni numero delegerit cui hanc cognitoris falsi improbam personam
imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum esse arbitraretur! Hic
vos dubitabitis, iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam
iniuriam vindicare? dubitabitis exemplum illorum sequi qui damnato Cn. Dolabella
damnationem Philodami Opuntii resciderunt, quod is non absens reus factus esset,
quae res iniquissima atque acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis
civibus esset data? Quod illi iudices multo in leviore causa statuerunt
aequitatem secuti, vos id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum
auctoritate iam confirmatum, dubitabitis?
[110] At quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni
iniuria adfecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis causa incognita
condemnasti? cuius absentis nomen recepisti? quem absentem non modo sine crimine
et sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti? Quem hominem? di
immortales! non dicam amicum tuum, quod apud homines clarissimum est, non
hospitem, quod sanctissimum est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro,
nihil aliud in eo quod reprehendi possit invenio nisi quod homo frugalissimus
atque integerrimus te, hominem plenum stupri flagiti sceleris, domum suam
invitavit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui
defensoris, ceterorum virorum fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum
numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen adscripsit.
[111] Quare de hospitio violato et de tuo isto scelere
nefario nil queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum
qui in Sicilia fuerunt -nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua
apud omnis Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in
ea provincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tu statueris exemplum
eius modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem
acerbum omnibus atque intolerandum videretur.
[112] Estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae
facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum
non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit,
cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea
tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum
et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportata est,
ut omnes huius honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere.
[113] Estne hic qui apud Cn. Pompeium, clarissimum virum,
cum accusatus esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem
publicam sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumque magis
invidioso crimine quam vero arcesseretur, ita a Cn. Pompeio absolutus est ut in
eo ipso iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueret? ita porro
laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum,
sed etiam a provincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur?
Postremo estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi et tantum
auctoritate apud suos civis potuit ut perficeret in Sicilia solus te praetore,
quod non modo Siculus nemo sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido
Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico
attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?
[114Denique nunc vide quid inter te, cuius nomine apud
Siculos dies festi aguntur et praeclara illa Verria celebrantur, cui statuae
Romae stant inauratae a communi Siciliae quem ad modum inscriptum videmus, datae
- vide, inquam, quid inter te et hunc Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae,
condemnatus, intersit. Hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo
legationibusque ad eam rem missis publice laudant: te, omnium Siculorum
patronum, una Mamertina civitas, socia furtorum ac flagitiorum tuorum, publice
laudat - ita tamen novo more ut legati laedant, legatio laudet - ceterae quidem
civitates publice litteris legationibus testimoniis accusant, queruntur,
arguunt: si tu absolutus sis, se funditus eversas esse arbitrantur.
[115] Hoc de homine ac de huius bonis etiam in Eryco
monte monumentum tuorum flagitiorum crudelitatisque posuisti, in quo Stheni
Thermitani nomen adscriptum est. Vidi argenteum Cupidinem cum lampade. Quid
tandem habuit argumenti aut rationis res quam ob rem in eo potissimum Sthenianum
praemium poneretur? utrum hoc signum cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis
atque hospiti an amoris indicium esse voluisti? Faciunt hoc homines quos in
summa nequitia non solum libido et voluptas, verum etiam ipsius nequitiae fama
delectet, ut multis in locis notas ac vestigia suorum flagitiorum relinqui
velint.
[116] Ardebat amore illius hospitae propter quam hospiti
iura violarat; hoc non solum sciri tum, verum etiam commemorari semper volebat;
itaque ex illa ipsa re quam accusante Agathino gesserat Veneri potissimum deberi
praemium statuit, quae illam totam accusationem iudiciumque conflarat. Putarem
te gratum in deos si hoc donum Veneri non de Stheni bonis dedisses, sed de tuis;
quod facere debuisti, praesertim cum tibi illo ipso anno a Chelidone venisset
hereditas.
[117] Hic ego, si hanc causam non omnium Siculorum rogatu
recepissem, si hoc a me muneris non universa provincia poposcisset, si me animus
atque amor in rem publicam existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum
non hoc facere coegisset, atque haec una causa fuisset quod amicum atque
hospitem meum Sthenium, quem ego in quaestura mea singulariter dilexissem, de
quo optime existimassem, quem in provincia existimationis meae studiosissimum
cupidissimumque cognossein, tam crudeliter scelerate nefarieque tractasses,
tamen digna causa videretur cur inimicitias hominis improbissimi susciperem, ut
hospitis salutem fortunasque defenderem.
[118] Fecerunt hoc multi apud maiores nostros, fecit
etiam nuper homo clarissimus, Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem,
accusavit propter Aegritomari Transalpini hospitis iniurias. Putarem me idoneum
qui exemplum sequerer humanitatis atque offici, proponeremque spem meis
hospitibus ac necessariis quo tutiorem sese vitam meo praesidio victuros esse
arbitrarentur; cum vero in communibus iniuriis totius provinciae Stheni quoque
causa contineatur, multique uno tempore a me hospites atque amici publice
privatimque defendantur, profecto vereri non debeo ne quis hoc quod facio non
existimet me summi offici ratione impulsum coactumque suscepisse. Atque ut
aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque et de iudiciis datis dicere
desistamus, et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum
aliquem et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis
generibus sumemus.
[119] Audistis ob ius dicendum Q. Varium dicere
procuratores suos isti centum triginta milia nummum dedisse, meministis Q Vari
testimonium, remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, testimonio
comprobari, scitis Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos, sescentos praeterea
civis Romanos multosque Siculos dixisse se isti pecuniam ob ius dicendum
dedisse. De quo crimine quid ego disputem, cum id totum positum sit in testibus?
quid porro argumenter, qua de re dubitare nemo possit? An hoc dubitabit quisquam
omnium, quin is venalem in Sicilia iuris dictionem habuerit qui Romae totum
edictum atque omnia decreta vendiderit? et quin is ab Siculis ob decreta
interponenda pecunias ceperit, qui M. Octavium Ligurem pecuniam ob ius dicendum
poposcerit?
[120] Quod enim iste praeterea genus pecuniae cogendae
praeteriit? quod non ab omnibus aliis praeteritum excogitavit? ecqua res apud
civitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut
procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum
traduxeris? Dicta sunt priore actione et privatim et publice testimonia; legati
Centuripini, Halaesini, Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea
civitatum, iam vero privatim plurimi. Quorum ex testimoniis cognoscere potuistis
tota Sicilia per triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse
gratiis, neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius imperio
aut litteris; atque in bis omnibus senateribus cooptandis non modo suffragia
nulla fuisse, sed ne genera quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem
cooptari liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum iura
valuisse;
[121] quicumque senator voluerit fieri, quamvis puer,
quamvis indignus, quamvis ex eo loco ex quo non liceret, si is pretio apud istum
idoneos vinceret, factum esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re
valuisse leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. Quas enim leges
sociis amicisque dat is qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum
dandarum ab senatu, eae debent et populi Romani et senatus existimari.
[122] Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque
suorum in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure nuper, L.
Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter se controversias de senatu
cooptando, leges ab senatu nostro petiverunt. Decrevit senatus honorifico
senatus consulto ut iis C. Claudius Appi filius Pulcher praetor de senatu
cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis omnibus Marcellis qui tum
erant, de eorum sententia leges Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de
aetate hominum, ne qui minor xxx annis natus, de quaestu, quem qui fecisset ne
legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae omnia ante istum praetorem et
nostrorum magistratuum auctoritate et Halaesinorum summa voluntate valuerunt. Ab
isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus est, et pueri annorum
senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini,
antiquissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant, ut apud se ne
suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri posset effecit.
[123] Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges
antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum
Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius
practor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est
in Scipionis legibus ne plures essent in senatu ex colonorum numero quam ex
vetere Agrigentinorum. Iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum
dilectum atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis
ordinis quaes tusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium
novorum veterumque turbavit.
[124] Nam cum esset ex vetere numero quidam senator
demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari
necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. Quae cum ita se res haberet,
tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum
etiam novi. Fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat
Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant
consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum
locum vendidisse cui ne commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste,
cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est.
[125] Idem fecit Heracleae. Nam eo quoque colonos P.
Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu et de numero veterum ac
novorum dedit. Ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam
genera veterum ac novorum numerumque permiscuit. Nolite exspectare dum omnis
obeam oratione mea civitates: hoc uno complector omnia, neminem isto praetore
senatorem fieri potuisse nisi qui isti pecuniam dedisset.
[126] Hoc idem transfero in magistratus, curationes,
sacerdotia; quibus in rebus non solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium
religiones omnis repudiavit. Syracusis lex est de religione, quae in annos
singulos lovis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum
sacerdotium putatur:
[127] cum suffragiis tres ex tribus generibus creati
sunt, res revocatur ad sortem. Perfecerat iste imperio ut pro suffragio
Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui
imperare non potuerat, exspectabant homines quidnam acturus esset. Homo, id quod
erat facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari.
Negant id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique
negant esse. Iubet iste sibi legem recitari. Recitatur; in qua scriptum erat ut,
quot essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuium nomen exisset,
ut is haberet id sacerdotium. Iste homo ingeniosus et peracutus,
"Optime", inquit, "nempe scriptum ita est, QUOT RENUNTIATI ERUNT.
Quot ergo", inquit, "sunt renuntiati?" Respondent,
"Tres." "Numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam
educi?" "Nihil." Conici iubet tres, in quibus omnibus esset
inscriptum nomen Theomnasti. Fit clamor maximus, cum id universis indignum ac
nefarium videretur. Ita lovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem
Theomnasto datur.
[128] Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem
maximum creari oporteat. Etat eius honoris cupidus Artemo quidam, Climachias
cognomine, homo sane locuples et domi nobilis. Sed is fieri nullo modo poterat
si Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque honos in illum anuum ita deberi
putabatur ut ne Climachias quidem contra diceret. Res ad istum defertur et
istius more deciditur: toreumata sane nota et pretiosa auferuntur. Herodotus
Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore venturum si pridie venisset.
Iste, ne aut alio mense ac fas erat comitia haberentur, aut Herodoto praesenti
honos adimeretur (id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat),
excogitat - dixi iamdudum, non est homo acutior quisquam nec fuit - excogitat,
inquam, quem ad modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus
adesse posset.
[129] Est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum,
quod suos dies mensisque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non
numquam, si quid discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex
mense, quos illi exaeresimos dies nominant; item non numquam uno die longiorem
mensem faciunt aut biduo. Quae cum iste cognosset novus astrologus, qui non tam
caeli rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed
ex anno unum dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa esse
oporteret Idus lanuarias, is eo die Kalendas Martias proscribi iuberet: itaque
fit omnibus recusantibus et plorantibus. Dies is erat legitimus comitiis
habendis.
[130] Eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est.
Herodotus cum Roma revertitur, diebus, ut ipse putabat, xv ante comitia,
offendit eum mensem qui consequitur mensem comitialem, comitiis iam abhinc xxx
diebus factis. Tunc Cephaloeditani fecerunt intercalarium xxxxv dies longum, ut
reliqui menses in suam rationem reverterentur. Hoc si Romae fieri posset, certe
aliqua ratione expugnasset iste ut dies xxxxv inter binos ludos tollerentur, per
quos solos iudicium fieri posset.
[131] Iam vero censores quem ad modum isto praetore in
Sicilia creati sint, operae pretium est cognoscere. Ille enim est magistratus
apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod
omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferunt, in censu habendo potestas
omnis aestimationis habendae summaeque faciendae censori permittitur. Itaque et
populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et propter
magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione contenditur.
[132] In ea re iste nihil obscure facere voluit, non in
sortitione fallere neque dies de fastis eximere. Nihil sane vafre nec malitiose
facere conatus est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex
omnibus civitatibus tolleret, quae res evertendae rei publicae solent esse,
ostendit sese in omnibus civitatibus censores esse facturum.
[133] Tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique
ad istum Syracusas; flagrabat domus tota praetoria studio hominum et cupiditate;
nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque
ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa. Exquisitis palam pretiis et
licitationibus factis, discribebat censores binos in singulas civitates
Timarchides. Is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque operis
molestia consequebatur ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniae
referretur. Iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere
non potuistis; verum tamen priore actione quam varie, quam improbe praedatus
esset, multorum testimoniis cognovistis.
[134] Sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum
libertus potuerit, exponam vobis breviter quid hominis sit, ut et istius
nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem
provinciae cognoscatis. In mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria
atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius
flagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse;
investigare, adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus
quamvis callide, quamvis audacter, quamvis impudenter; eundem mira quaedam
excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia semper hiante atque
imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte faciebat,
item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur.
[135] Haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod
acutissime tota provincia quid cuique accidisset, quid cuique opus esset,
indagare et odorari solebat; omnium adversarios, omnium inimicos diligenter
cognoscere, conloqui, attemptare; ex utraque parte voluntates perspicere,
facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem
ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate;
quod cuique negoti conflare volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta
imperia litteras peritissime et callidissime venditabat.
[136] Ac non solum erat administer istius cupiditatum,
verum etiam ipse sui meminerat, neque solum nummos, si qui isti exciderant,
tollere solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam voluptatum
flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. Itaque in Sicilia non
Athenionem, qui nullum oppidum cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibus oppidis
per triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate sociorum populi Romani
antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matres familias, bona fortunasque
omnis fuisse. Is igitur, ut dico, Timarchides in omnis civitates accepto pretio
censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne simulandi quidem causa
fuerunt.
[137] Iam hoc impudentissime: palam - licebat enim
videlicet legibus - singulis censoribus denarii treceni ad statuam praetoris
imperati sunt. Censores cxxx facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges
clam dederunt; haec denarium xxxviiii milia palam salvis legibus contulerunt in
statuam. Primum quo tantam pecuniam? deinde quam ob rem censores ad statuam tibi
conferebant? Ordo aliqui censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? Nam aut
publice civitates istos honores habent aut generatim homines, ut aratores, ut
mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles? Ob
beneficium? Ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse -nam empta non audebis
dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa
permisisse? Hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos
provinciae totius invidiam atque offensionem non ambitionis neque beneficiorum
conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis?
[138] Itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra
re publica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt
operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. Sic
census habitus est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica posset
administrari; nam locupletissimi cuiusque censum extenuarant, tenuissimi
auxerant. Itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut,
etiamsi homines tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi
facillime re ipsa potest. Nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa
in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam
cognatus factus est - is, quod videbat istius censu stari nullo modo posse, eum
censum observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo,
praetore habitus esset. Erant enim tum censores legibus facti delecti a suis
civitatibus quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae.
[139] Te autem praetore quis censor aut legem metueret
qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam, cum
id quod abs te emerat vendidisset? Teneat iam sane meos testis Metellus, cogat
alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat quae facit. Quis
enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est?
Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. Erat censa praetore Peducaeo; quintus
annus cum in te praetorem incidisset, censa denuo est. Postero anno L. Metellus
mentionem tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari placere;
interea Peducaeanum censum observari iubet. Hoc si tuus inimicus fecisset,
tamen, si animo aequo provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur.
Fecit amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam
retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit.
[140] Exspectas etiam quid hi iudicent? Si tibi
magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in
magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. Neque in hac re sola fuit
eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam
et Heraclio Syracusanos tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et
Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius
in Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus totam trienni
praeturam tuam rescidisset.
[141] Et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam
censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem
genus pecuniae conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti.
Video enim eius pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens: tantum
conficietur ex testimoniis et litteris civitatum. Et iste hoc concedit nec
potest aliter dicere. Quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec
tam improba sint quae fatetur? Quid enim vis constitui? consumptam esse istam
omnem pecuniam in statuis? Fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est,
tantam a sociis pecuniam auferri ut omnibus in angiportis praedonis improbissimi
statua ponatur, qua vix tuto transiri posse videatur.
[142] Verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta
pecunia consumpta est? "Consumetur", inquies. Scilicet exspectemus
legitimum illud quinquennium; si hoc intervallo non consumpserit, tum denique
nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus. Reus est maximis
plurimisque criminibus in iudicium vocatus: HS viciens ex hoc uno genere captum
videmus. Si condemnatus eris, non, opinor, id ages ut ista pecunia in
quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui
te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine
arcessat? Ita si neque adhuc consumpta est ista pecunia et est perspicuum non
consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS
viciens ex hoc uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri - si hoc a vobis
erit comprobatum - quam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint; ut iam
videamur non a pecuniis capiendis homines absterrere, sed, cum genera quaedam
pecuniarum capiendarum comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere.
[143] Etenim, si C. Verres HS c milia populum verbi
gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor,
esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset. Quid? si
eundem populum HS cc milia poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco
absolvetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine? Non, opinor;
nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiendi, sed ut
sociis causam dandi adferre videamur. Quodsi quem statuae magno opere delectant,
et si quis earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat necesse
est, primum averti pecuniam domum non placere, deinde ipsarum statuarum modum
quendam esse oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere.
[144] Ac de avertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae
civitates solitae sint statuas tibi faciundas locare ei cui possent optima
condicione locare, an aliquem procuratorem praeficere qui statuis faciundis
praeesset, an tibi, an cui tu imperasses, adnumerare pecuniam? Nam si per eos
statuae fiebant a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi
pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum in manifestissimo furto
teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse. Quid vero? modum statuarum
haberi nullum placet? Atqui habeatur necesse est.
[145] Etenim sic considerate. Syracusana civitas, ut eam
potissimum nominem, dedit ipsi statuam - est honos - et patri - bella haec
pietatis et quaestuosa simulatio - et filio - ferri hoc potest, hunc enim puerum
non oderant; verum quotiens et quot nominibus a Syracusanis statuas auferes? Ut
in foro statuerent, abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent in
eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem darent homines aratorum
nomine, dederunt; ut idem pro parte in commune Siciliae conferrent, etiam id
contulerunt. Una civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque hoc
civitates ceterae fecerint, nonne res ipsa vos admonet ut putetis modum aliquem
huic cupiditati constitui oportere? Quid? si hoc voluntate sua nulla civitas
fecit, si omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibi pecuniam statuarum nomine
contulerunt, per deos immortalis, num cui dubium esse poterit quin, etiamsi
statuerit accipere ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non
licere? Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una
voce statuarum nomine magnam pecuniam per vim coactam esse demonstrat.
[146] Nam legationes omnium civitatum in postulatis
communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis,nata sunt, etiam hoc ediderunt, UT
STATUAS NE CUI, NISI CUM IS DE PROVINCIA DECESSISSET, POLLICERENTUR - Tot
praetores in Sicilia fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum
adierunt, totiens hac memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque
principium tua praetura attulit.
[147] Quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso
postulandi? Nam cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova,
sed tamen non novo modo postulantur. Rogant et orant Siculi patres conscriptos
ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. Tu primus contra
vendideras. Audio. Ne in cellam quod imperatur aestiment. Hoc quoque propter
tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est
novum. Ne absentis nomen recipiatur. Ex Stheni calamitate et tua natum est
iniuria. Cetera non colligam. Sunt omnia Siculorum postulata eius modi ut
crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias
habent, sed postulationum formulas usitatas.
[148] Hoc postulatum de statuis ridiculum esse videatur
ei qui rem sententiamque non perspiciat. Postulant enim, non uti ne cogantur
statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat. Quid est hoc? petis a me, quod in tua
potestate est, ut id tibi facere ne liceat; pete potius ne quis te invitum
polliceri aut facere cogat. "Nihil egero", inquit; "negabunt enim
omnes se coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim ut omnino mihi
ne liceat polliceri." Ex tua praetura primum haec est nata postulatio; qua
cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas
pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse.
[149] Quid? si hoc non dicant, tibi non necesse sit ipsi
id confiteri? Vide et perspice qua defensione sis usurus: iam intelleges hoc
tibi de statuis confitendum esse. Mihi enim renuntiatur ita constitui a tuis
patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te institui et
doceri, ut quisque ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium
vehementius dixerit, sicuti multi primarii viri multa dixerunt, te statim hoc
istis tuis defensoribus dicere, "Inimicus est propterea quod arator
est." Itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in animo genus hoc
aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit in
decumis iste vehementior. Ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt: nemo
est eorum quin perisse te cupiat? Omnino praeclare te habes cum is ordo atque id
hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa res
publica et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum.
[150] Verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis
videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos.
Nempe ita dicis: propter decumas. Concedo: non quaero, iure an iniuria sint
inimici. Quid ergo? illae quid sibi statuae equestres inauratae volunt, quae
populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam
inscriptum esse video quandam ex his statuis aratores dedisse. Si honoris causa
statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc
iam religioni suae consulunt. Sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse
est te in provincia pecunias statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Utrum
tibi commodum est elige.
[151] Equidem libenter hoc iam crimen de statuis
relinquam, ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi
ad statuam honoris tui causa voluntate sua contulisse. Da mihi hoc; iam tibi
maximam partem defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi iratos
esse atque inimicos dicere. 0] causam singularem! o defensionem miseram ac
perditam! nolle hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in
Sicilia fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores de eo bene
existimare, amicos esse, salvum cupere! Metuit ne hoc vos existimetis; obruitur
enim aratorum testimoniis.
[152] Utar eo quod datur. Certe hoc vobis ita iudicandum
est, eos qui isti inimicissimi sunt, ut ipse existimari vult, ad istius honores
atque monumenta pecunias voluntate sua non contulisse. Atque ut hoc totum
facillime intellegi possit, quem voles eorum testium quos produxero, qui ex
Sicilia testes sunt, sive togatum sive Siculum, rogato, et eum qui tibi
inimicissimus esse videbitur, qui se spoliatum abs te esse dicet, ecquid suo
nomine in tuam statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes
dederunt.
[153] Quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi
inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniurias acceperit, pecuniam
statuae nomine dederit vi atque imperio adductus, non officio ac voluntate?
Huius ego pecuniae, iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab
invitis, non habui rationem neque habere potui, quantum ab aratoribus, quantum
ab negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei
negotiantur esset coactum: eam iam intellegitis ipsius quoque confessione ab
invitissimis coactam esse.
[154] Venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus
facillime iudicium fieri voluntatis potest. An etiam Siculi inviti contulerunt?
Non est probabile. Etenim sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat
ut, cum utrisque satis facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius
in socios quam ambitionis in civis rationem duxerit. Itaque eum non solum
PATRONUM illius insulae, sed etiam SOTERA inscriptum vidi Syracusis. Hoc quantum
est? Ita magnum ut Latine uno verbo exprimi non possit. Is est nimirum SOTER qui
salutem dedit. Huius nomine etiam dies festi agitantur, pulchra illa Verria, non
quasi Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius
fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex equo
nudatam ab se provinciam prospicit; huius statuae locis omnibus, quae hoc
demonstrare videantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse
Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae videmus in basi statuarum maximis
litteris incisum, A COMMUNI SICILIAE DATAS.
[155] Quam ob rem qui hoc probare potes cuiquam, tantos
honores habitos esse ab invitis? Hic tibi etiam multo magis quam paulo ante in
aratoribus videndum et considerandum est quid velis. Magna res est utrum tibi
Siculos publice privatimque amicos an inimicos existimari velis. Si inimicos,
quid te futurum est? quo confugies? ubi nitere? Modo aratorum, honestissimorum
hominum ac locupletissimorum et Siculorum et civium Romanorum, maximum numerum
abs te abalienasti: nunc de Siculis civitatibus quid ages? Dices tibi Siculos
esse amicos? qui poteris? qui, quod nullo in homine antea fecerant, ut in eum
publice testimonium dicerent - cum praesertim ex ea provincia condemnati sint
complures qui ibi praetores fuerunt, duo soli absoluti -, hi nunc veniunt cum
litteris, veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis; qui, si te
publice laudarent, tamen id more potius suo quam merito tuo facere viderentur,
hi cum de tuis factis publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse
iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de tuis moribus non
dicere?
[156] Confitendum igitur est tibi necessario Siculos
inimicos esse, qui quidem in te gravissima postulata consulibus ediderint, et me
ut hanc causam salutisque suae defensionem susciperem obsecrarint; qui cum a
praetore prohiberentur, a quattuor quaestoribus impedirentur, omnium minas atque
omnia pericula prae salute sua levia duxerint; qui priore actione ita testimonia
graviter vehementerque dixerint ut Artemonem Centuripinum legatum et publice
testem Q. Hortensius accusatorem, non testem esse diceret. Etenim ille cum
propter virtutem et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo, tum
etiam propter eloquentiam legatus a suis civibus electus est, ut posset multas
istius et varias iniurias quam apertissime vobis planissimeque explicare.
Dixerunt Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses, Herbitenses,
Agyrinenses, Netini, Segestani: enumerare omnis non est necesse. Scitis quam
multi et quam multa priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent.
[157] Omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc
animo esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas domos
ac sedes suas et ex Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur.
Hos homines tu persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias maximas
voluntate sua contulisse? Credo, qui te in tua civitate incolumem esse nollent,
hi monumenta tuae formae ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. Res
declarabit ut cupierint. Iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te
voluntatis argumenta colligere videor, utrum statuas voluerint tibi statuere an
coacti sint.
[158] De quo hoc homine auditum est umquam, quod tibi
accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in
aedibus sacris, per vim et per universam multitudinem deicerentur? Tot homines
in Asia nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa
Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis? Novum est, iudices, in
Siculis quidem et in omnibus Graecis monstri simile. Non crederem hoc de statuis
nisi iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos
est, ut honorem hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione
deorum consecrari arbitrentur.
[159] Itaque Rhodii, qui prope soli bellum illud superius
cum Mithridate rege gesserint, omnisque eius copias acerrimumque impetum
moenibus litoribus classibusque suis exceperint, tamen, cum ei regi inimici
praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsos in celeberrimo urbis
loco, ne tum quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. Ac forsitan vix
convenire videretur, quem ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem
simulacrumque servare; sed tamen videbam, apud eos cum essem religionem esse
quandam in bis rebus a maioribus traditam, et hoc disputari, cum statua se eius
habuisse temporis rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum
atque hostis esset. Videtis igitur consuetudinem religionemque Graecorum, quae
monumenta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in pace praetoris
populi Romani statuis praesidio non fuisse.
[160] Tauromenitani, quorum est civitas foederata,
homines quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti
consuerant esse praesidio foederis - hi tamen istius evertere statuam non
dubitarunt; qua abiecta basim tamen in foro manere voluerunt, quod gravius in
istum fore putabant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse
deiectam quam si nullam umquam positam esse arbitrarentur. Tyndaritani
deiecerunt in foro et eadem de causa equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera
in civitate atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est. Nam quid
ego de Syracusanis loquar? quod non est proprium Syracusanorum, sed et illorum
et commune conventus illius ac prope totius provinciae. Quanta illuc multitudo,
quanta vis hominum convenisse dicebatur tum cum statuae sunt illius deiectae et
eversae! At quo loco! Celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapium, in
primo aditu vestibuloque templi. Quod nisi Metellus hoc tam graviter egisset
atque illam rem imperio edictoque prohibuisset, vestigium statuarum istius in
tota Sicilia nullum esset relictum.
[161] Atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo
impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatut. Omnia ista ante facta
sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. Dum ego
in Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi, quae sint
gesta cognoscite. Centuripinorum senatus decrevit populusque iussit ut, quae
statuae C. Verris ipsius et patris eius et filii essent, eas quaestores
demoliendas locarent, dumque ea demolitio fieret, senatores ne minus triginta
adessent. Videte gravitatem civitatis ac dignitatem. Neque eas in urbe sua
statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque eius
hominis in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea,
Romam mandata legatosque misissent; ei id gravius esse putarunt si publico
consilio, quam si per vim multitudinis factum esse videretur.
[162] Cum hoc consilio statuas Centuripini publice
sustulissent, audit Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum
magistratus ei decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer minatur.
Illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent,
reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tolluntur.
Hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum
ignoscere si quid stulte facit. Quid? ille hoc putabat Verri criminosum fore, si
statuae eius essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? Non
erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. Ex quo igitur crimen atque
accusatio nascitur? Ex hominum iudicio et voluntate.
[163] Ego, si Metellus statuas Centuripinos reponere non
coegisset, haec dicerem, Videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem
sociorum atque amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum
amicissima ac fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano
coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed etiam in quovis homine
privato nomen ipsum Romanum semper dilexerit, ea publico consilio atque
auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. Recitarem
decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatem, id quod verissime possem;
commemorarem decem milia civium esse Centuripinorum, fortissimorum
fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua
civitate nullum esse oportere.
[164] Haec tum dicerem, si statuas Metellus non
reposuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et auctoritate
mihi ex hac oratione praeciderit. Eadem opinor omnia convenire. Neque enim, si
maxime statuae deiectae essent ego eas vobis possem iacentis ostendere; hoc uno
uterer, civitatem tam gravem iudicasse statuas C. Verris demoliendas. Hoc mihi
Metellus non eripuit; haec etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam
iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis
libeto iudicio uti liceret, vos rogarem ut coniecturam faceretis qualem in bis
rebus in me L. Metelluni fuisse putaretis, in quibus obesse mihi posset, cum in
hac re tam aperta cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. Sed ego Metello non
irascor neque ei suam vacationem eripio, qua ille apud omnis utitur, ut nihil
malitiose neque consulto fecisse videatur.
[165] Iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis
nullam tibi statuam voluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam statuarum nomine
nisi vi expressam et coactam. Quo quidem in crimine non illud solum intellegi
volo, te ad statuas HS viciens coegisse, sed multo etiam illud magis, quod simul
demonstratum est quantum odium in te aratorum, quantum omnium Siculorum sit et
fuerit. In quo quae vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo.
[166] "Oderunt Siculi; togatorum enim causa multa
feci." At hi quidem acerrimi inimici sunt. "Inimicos habeo civis
Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi." At socii in hostium numero
sese abs te habitos queruntur. "Aratores inimici sunt propter
decumas." Quid? qui agros immunis liberosque arant, cur oderunt? cur
Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? Quod genus hominum,
quem numerum, quem ordinem proferre possum qui te non oderit, sive civium
Romanorum sive Siculorum? Ut, etiamsi causas cur te oderint non possim
dicere,tamen illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum vobis quoque
odio esse oportere.
[167] An hoc dicere audebis, utrum de te aratores, utrum
negotiatores, utrum denique Siculi universi bene existiment, aut quo modo
existiment, ad rem id non pertinere? Neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias
licebit; eripiunt enim tibi istam orationem statuae illae equestres, quas tu
paulo ante quam ad urbem venires poni inscribique iussisti, ut omnium inimicorum
tuorum animos accusatorumque tardares.
[168] Quis enim tibi molestus esset aut quis appellare te
auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus, ab aratoribus, a communi
Siciliae positas? Quod est aliud in illa provincia genus hominum? Nullum. Ergo
ab universa provincia, generatimque a singulis eius partibus, non solum
diligitur, sed etiam ornatur. Quis hunc attingere audeat? Potes igitur dicere
nihil tibi obesse oportere aratorum, negotiatorum, Siculorumque omnium
testimonia, cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis omnem te
speraris invidiam atque infamiam tuam posse exstinguere? an, quorum tu
auctoritate statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate
accusationem meam comprobare non potero?
[169] Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti,
in ea re spes te aliqua consolatur. Quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego
mea diligentia perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia curasti. Etenim
rem totam, iudices, breviter cognoscite. In scriptura Siciliae pro magistro est
quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum
interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. Is cum
praetorem circum omnia fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eam iam
venerat consuetudinem in vendendis istius decretis et iudiciis transigendisque
negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur;
[170] hoc erat etiam capitalior, quod idem pecunias iis
qui ab isto aliquid mercabantur faenori dabat. Ea autem faeneratio erat eius
modi, iudices, ut etiam is quaestus huic cederet; nam quas pecunias ferebat iis
expensas quibuscum contrahebat, eas aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam
isti ipsi referebat acceptas. Idem praeterea pecunias istius extraordinarias
grandis suo nomine faenerabatur.
[171] Hic primo Carpinatius, antequam in istius
familiaritatem tantam pervenisset, aliquotiens ad socios litteras de istius
iniuriis miserat; Canuleius vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta
quoque istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae sine portorio
Syracusis erant exportata; portum autem et scripturam eadem societas habebat.
Ita factum est ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et
proferte possemus.
[172] Verum accidit ut Carpinatius, qui iam cum isto
summa consuetudine, praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea
litteras ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque
mitteret. Etenim cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat facere ac
decernere solebat, tum ille etiam plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae
antea scripserat, ea plane exstingueret. Ad extremum vero, cum iste iam
decedebat, eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam prodirent,
gratias agerent, facturos se si quid imperasset studiose pollicerentur. Itaque
socii fecerunt vetere instituto publicanorum, non quo istum ullo honore dignum
arbitrarentur, sed quod sua interesse putabant se memores gratosque existimari:
gratias isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse
dixerunt.
[173] Iste cum respondisset ea se libenter fecisse
operasque Carpinati magno opere laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui
tum magister erat eius societatis, ut diligenter caveret atque prospiceret ne
quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem valere
posset. Itaque ille multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert.
Statuunt illi atque decernunt ut eae litterae quibus existimatio C. Verris
laederetur removerentur, operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.
[174] Si ostendo hoc decrevisse decumanos, si planum
facio hoc decreto remotas esse litteras, quid exspectatis amplius? possumne
magis rem iudicatam adferre, magis reum condemnatum in iudicium adducere? At
quorum iudicio condemnatum! Nempe eorum quos ii qui severiora iudicia desiderant
arbitrantur res iudicare oportere; quos videlicet nunc populus iudices poscit,
de quibus, ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex
equestri loco profecto, sed nobilissimo promulgatam videmus;
[175] decumani, hoc est principes et quasi senatores
publicanorum, removendas de medio litteras censuerunt. Habeo ex iis qui
adfuerunt quos producam, quibus hoc committam, homines honestissimos ac
locupletissimos, istos ipsos principes equestris ordinis, quorum splendore vel
maxime istius qui legem promulgavit oratio et causa nititur. Venient in medium,
dicent quid statuerint; profecto, si recte homines novi, non mentientur;
litteras enim communis de medio removere potuerunt, fidem suam et religionem
removere non possunt. Ergo equites Romani, qui te suo iudicio condemnarunt,
horum iudicio condemnari noluerunt: vos nunc utrum illorum iudicium an
voluntatem sequi malitis, considerate.
[176] At vide quid te amicorum tuorum studium, quid tuum
consilium, quid sociorum voluntas adiuvet. Dicam paulo promptius; neque enim iam
vereor ne quis hoc me magis accusatorie quam libere dixisse arbitretur. Si istas
litteras non decreto decumanorum magistri removissent, tantum possem in te
dicere quantum in litteris invenissem: nunc decreto isto facto litterisque
remotis tantum mihi licet dicere quantum possum, tantum iudici suspicari quantum
velit. Dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem
Melitensem, plurimam stragulam, multam Deliacam supellectilem, plurima vasa
Corinthia, magnum numerum frumenti, vim mellis maximam Syracusis exportasse; his
pro rebus quod portorium non esset darum, litteras ad socios misisse L.
Canuleium, qui in portu operas daret.
[177] Satisne magnum crimen hoc videtur? Nullum, opinor,
maius. Qui defendet Hortensius? Postulabit ut litteras Canulei proferam. Crimen
eius modi nisi litteris confirmetur inane esse dicet. Clamabo litteras remotas
esse de medio, decreto sociorum erepta mihi esse istius indicia ac monumenta
furtorum. Aut hoc contendat numquam esse factum, aut omnia tela excipiat necesse
est. Negas esse factum. Placet ista mihi defensio, descendo; aequa enim
contentio, aequum certamen proponitur. Producam testis, et producam pluris eodem
tempore; quoniam tum cum actum est una fuerunt, nunc quoque una sint; cum
interrogabuntur, obligentur non solum iuris iurandi atque existimationis
periculo, sed etiam communi inter se conscientia.
[178] Si planum fit hoc ita quem ad modum dico esse
factum, num poteris dicere, Hortensi, nihil in istis fuisse litteris quod Verrem
laederet? Non modo id non dices, sed ne illud quidem tibi dicere licebit, tantum
quantum ego dicam non fuisse. Ergo hoc vestro consilio et gratia perfecistis,
ut, quem ad modum paulo ante dixi, et mihi summa facultas ad accusandum daretur,
et iudici libera potestas ad credendum.
[179] Quod cum ita sit, nihil fingam tamen. Meminero me
non sumpsisse quem accusarem, sed recepisse quos defenderem; vos ex me causam
non a me prolatam, sed ad me delatam audire oportere; me Siculis satis esse
facturum si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter exposuero,
populo Romano si nullius vim, nullius potentiam pertimuero, vobis si facultatem
vere atque honeste iudicandi fide et diligentia mea fecero, mihimet si ne
minimum quidem de meo curriculo vitae, quod mihi semper propositum fuit,
decessero.
[180] Quapropter nihil est quod metuas ne quid in te
confingam: etiam quod laetere habes. Multa enim quae scio a te esse commissa,
quod aut nimium turpia aut parum credibilia sunt, praetermittam. Tantum agam de
hoc toto nomine societatis. Ut iam scire possis, quaeram decretumne sit. Cum id
invenero, quaeram remotaene sint litterae. Cum id quoque constabit, vos iam hoc
me tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt equites Romani
nunc idem in eum iudices essent, istum sine dubio condemnarent, de quo litteras
eas quae istius furta indicarent et ad se missas et suo decreto remotas scirent
esse. Quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia, qui
ab eo benignissime tractati sunt, condemnari necesse esset, is a vobis, iudices,
ulla via aut ratione absolvi potest?
[181] Ac ne forte ea, quae remota de medio atque erepta
nobis sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abdita latuisse videantur ut haec
diligentia, quam ego a me exspectari maxime puto, nihil eorum investigare, nihil
adsequi potuerit - quae consilio aliquo aut ratione inveniri potuerunt inventa
sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri videbitis. Nam quod in
publicanorum causis vel plurimum aetatis meae versor vehementerque illum ordinem
observo, satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu tractandoque
cognosse.
[182] Itaque ut hoc comperi, remotas esse litteras
societatis, habui rationem eorum annorum per quos iste in Sicilia fuisset; dein
quaesivi, quod erat inventu facillimum, qui per eos annos magistri illius
societatis fuissent, apud quos tabulae fuissent. Sciebam enim hanc magistrorum
qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut, cum tabulas novo magistro
traderent, exempla litterarum ipsi habere non nollent. Itaque ad L. Vibium,
equitem Romanum, virum primarium, quem reperiebam magistrum fuisse eo ipso anno
qui mihi maxime quaerendus erat, primum veni. Sane homini praeter opinionem
improviso incidi. Scrutatus sum quae potui et quaesivi omnia: inveni duos solos
libellos a L. Canuleio missos sociis ex portu Syracusis, in quibus erat scripta
ratio mensuum complurium rerum exportatarum istius nomine sine portorio: itaque
obsignavi statim.
[183] Non erat haec ex eodem genere quod ego maxime genus
ex sociorum litteris reperire cupiebam. verum tantum inveni, iudices, quod apud
vos quasi exempli causa proferre possem. Sed tamen quicquid erit in his
libellis, quantulumcumque videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de
ceteris ex hoc coniecturam facere debebitis. Recita mihi, quaeso, hunc primum
libellum, deinde illum alterum. LIBELLI CANULEIANI. Non quaero unde cccc
amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensium, unde L tricliniorum lectos,
unde tot candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum
tibi opus fuerit, id quaero. Omitto de melle, sed tantumne Melitensium, quasi
etiam amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus
esses?
[184] Et cum haec paucorum mensuum ratio in his libellis
sit, facite ut vobis trienni totius veniat in mentem. Sic contendo, ex his
parvis libellis apud unum magistrum societatis repertis vos iam coniectura
adsequi posse cuius modi praedo iste in illa provincia fuerit, quam multas
cupiditates, quam varias, quam infinitas habuerit, quantam pecuniam non solum
numeratam, verum etiam in huiusce modi rebus positam confecerit; quae vobis alio
loco planius explicabuntur.
[185] Nunc hoc attendite. His exportationibus quae
recitatae sunt scribit HS Lx socios perdidisse ex vicensima portori Syracusis.
Pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta
praetoris, quae essent HS XX CC, ex uno oppido solo exportata sunt. Cogitate
nunc - cum illa Sicilia sit, hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat
-, quid ex ceteris locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, quid
Panhormo, quid Thermis, quid Halaesa, quid Catina, quid ex ceteris oppidis, quid
vero Messana, quem iste sibi locum maxime tutum esse arbitrabatur, ubi animo
semper soluto liberoque erat, quod sibi iste Mamertinos delegerat ad quos omnia
quae aut diligentius servanda aut occultius exportanda erant deportaret. His
inventis libellis ceteri remoti et diligentius sunt reconditi; nos tamen, ut
omnes intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis contenti
sumus.
[186] Nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas
removere honeste nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum Carpinatium revertemur.
Inspiciebamus Syracusis a Carpinatio confectas tabulas societatis, quae
significabant multis nominibus eos homines versuram a Carpinatio fecisse qui
pecunias Verri dedissent; quod erit vobis luce clarius, iudices, tum cum eos
ipsos produxero qui dederunt; intellegetis enim illa tempora per quae, cum
essent in periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum
consulibus verum etiam mensibus convenire.
[187] Cum haec maxime cognosceremus et in manibus tabulas
haberemus, repente aspicimus lituras eius modi quasi quaedam vulnera tabularum
recentia. Statim suspicione offensi ad ea ipsa nomina oculos animumque
transtulimus. Erant acceptae pecuniae C. VERRUCIO C. E, sic tamen ut usque ad
alterum R litterae constarent integrae, reliquae omnes essent in litura;
alterum, tertium, quartum, permulta erant eiusdem modi nomina. Cum manifesta res
flagitiosa litura tabularum atque insignis turpitudo teneretur, quaerere
incipimus de Carpinatio quisnam is esset Verrucius quicum tantae pecuniae
rationem haberet. Haerere homo, versari, rubere. Quod lege excipiuntur tabulae
publicanorum quo minus Romam deportentur, ut res quam maxime clara et testata
esse posset, in ius ad Metellum Carpinatium voco tabulasque societatis in forum
defero. Fit maximus consursus hominum, et, quod erat Carpinati nota cum isto
praetore societas ac faeneratio, summe exspectabant omnes quidnam in tabulis
teneretur.
[188] Rem ad Metellum defero, me tabulas perspexisse
sociorum; in his tabulis magnam rationem C. Verruci permultis nominibus esse,
meque hoc perspicere ex consulum mensuumque ratione, hunc Verrucium neque ante
adventum C. Verris neque post decessionem quicquam cum Carpinatio rationis
habuisse; postulo ut mihi respondeat qui sit is Verrucius, mercator an
negotiator an arator an pecuarius, in Sicilia sit an iam decesserit. Clamare
omnes ex conventu neminem umquam in Sicilia fuisse Verrucium. Ego instare ut
mihi responderet quis esset, ubi esset, unde esset; cur servus societatis qui
tabulas conficeret semper in Verruci nomine certo ex loco mendosus esset.
[189] Atque haec postulabam, non quo illum cogi putarem
oportere ut ad ea mihi responderet invitus, sed ut omnibus istius furta, illius
flagitium, utriusque audacia perspicua esse posset. Itaque illum in iure metu
conscientiaque peccati mutum atque exanimatum ac vix vivum relinquo, tabulas in
foro summa hominum frequentia exscribo; adhibentur in scribendo ex conventu viri
primarii, litterae lituraeque omnes adsimulatae et expressae de tabulis in
libros transferuntur.
[190] Haec omnia summa cura et diligentia recognita et
collata et ab hominibus honestissimis obsignata sunt. Si Carpinatius mihi tum
respondere noluit, responde tu mihi nunc, Verres, quem esse hunc tuum paene
gentilem Verrucium putes. Fieri non potest ut, quem video te praetore in Sicilia
fuisse et quem ex ipsa ratione intellego locupletem fuisse, eum tu in tua
provincia non cognoveris. Atque adeo, ne hoc aut longius aut obscurius esse
possit, procedite in medium atque explicate descriptionem imaginemque tabularum,
ut omnes mortales istius avaritiae non iam vestigia sed ipsa cubilia videre
possint.
[191] Liber explicetur. Videtis Verrucium? videtis primas
litteras integras? videtis extremam partem nominis, codam illam Verrinam tamquam
in luto demersam esse in litura? Sie habent se tabulae, iudices, ut videtis.
Quid exspectatis, quid quaeritis amplius? Tu ipse, Verres, quid sedes, quid
moraris? Nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse
fateare. Laudantur oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina
diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere solerent: nimirum illi
non ingenio solum bis patronis, sed fortuna etiam praestiterunt. Nemo enim tum
ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo ita vivebat ut nulla eius
vitae pars summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccato
tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si
negaret.
[192] Nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene
crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum
libidinosissimum nequissimumque defendit. An ab hac eius infamia nequitia
vestros animos in aliam partem fortitudinis commemoratione traducat? At homo
inertior, ignavior, magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula
proferri non potest. At mores commodi. Quis contumacior, quis inhumanior, quis
superbior? At haec sine cuiusquam malo. Quis acerbior, quis insidiosior, quis
crudelior umquam fuit? In hoc homine atque in eius modi causa quid facerent
omnes Crassi et Antonii? Tantum, opinor, Hortensi: ad causam non accederent
neque in alterius impudentia sui pudoris existimationem amitterent. Liberi enim
ad causas solutique veniebant, neque committebant ut, si impudentes in
defendendo esse noluissent, ingrati in deserendo existimarentur.