LIBER QUARTUS |
[1] Venio nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat,
studium, ut amici eius, morbum et insaniam, ut Siculi,
latrocinium; ego quo nomine appellem nescio; rem vobis
proponam, vos eam suo non nominis pondere penditote.
Genus ipsum prius cognoscite, iudices; deinde fortasse non
magno opere quaeretis quo id nomine appellandum putetis.
Nego in Sicilia tota, tam locupleti, tam vetere provincia, tot
oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas,
ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam aut
margaritam, quicquam ex auro aut ebore factum, signum
ullum aeneum, marmoreum, eburneum, nego ullam picturam
neque in tabula neque in textili quin conquisierit, inspexerit,
quod placitum sit abstulerit.
[2] Magnum videor dicere:
attendite etiam quem ad modum dicam. Non enim verbi
neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico
nihil istum eius modi rerum in tota provincia reliquisse,
Latine me scitote, non accusatorie loqui. Etiam planius:
nihil in aedibus cuiusquam, ne in
[3] Vnde igitur potius incipiam quam ab ea civitate quae
tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius
numero quam ex ipsis laudatoribus tuis? Facilius enim
perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui accusant, qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos inveniare improbissima ratione esse praedatus.
C. Heius est Mamertinus++omnes hoc mihi qui
Messanam accesserunt facile concedunt++omnibus rebus
illa in civitate ornatissimus. Huius domus est vel optima
Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus
apertissima maximeque hospitalis. Ea domus ante istius
adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento;
nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit,
ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda
est.
[4] Erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate
in aedibus a maioribus traditum perantiquum, in quo signa
pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate,
quae non modo istum hominem ingeniosum et intellegentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas
appellat, delectare possent, unum Cupidinis marmoreum
Praxiteli; nimirum didici etiam, dum in istum inquiro,
artificum nomina. Idem, opinor, artifex eiusdem modi
Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem
Thespiae visuntur; nam alia visendi causa nulla est.
Atque ille L. Mummius, cum Thespiadas, quae ad aedem
Felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa
tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat consecratus, non attigit.
[5] Verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc
quod dico Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules
egregie factus ex aere. Is dicebatur esse Myronis, ut
opinor, et certe. Item ante hos deos erant arulae, quae
cuivis religionem sacrari significare possent. Erant aenea
duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate,
virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra
quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus
sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earum artificem++quem? quemnam? recte admones++Polyclitum
esse dicebant. Messanam ut quisque nostrum venerat, haec
visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat non domino magis ornamento quam civitati.
[6] C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam
scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis
immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum
hospes esset Heiorum, Mamertini autem populi patronus,
ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens fuit ad reportandum. Nuper homines nobilis eius
modi, iudices,++sed quid dico 'nuper'? immo vero modo
ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non
spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis
hospitum non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa
atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum quadridui causa, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas
auferebant.
[7] Haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio
e sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit
neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum,
Bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae
noluit.
Pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec
causa est, quae ista impudentia? Quae dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo
venit quin viserit. Tot praetores, tot consules in Sicilia
cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuiusque modi++non loquor de integris, innocentibus, religiosis
++tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi
tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo
sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet:
Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil habere cuiquam praeterea licebit? tot domus locupletissimas
istius domus una capiet? Idcirco nemo superiorum attigit
ut hic tolleret? ideo C. Claudius Pulcher rettulit ut C.
Verres posset auferre? At non requirebat ille Cupido lenonis
domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario
patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse
sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis
heredem.
[8] Sed quid ego tam vehementer invehor? verbo uno repellar. 'Emi,' inquit. Di immortales, praeclaram defensionem! Mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus
misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum,
aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret!
Haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse.
Primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,++quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es,++
quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi
hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque
imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae
alicuius preti fuerint, tota ex provincia coemisse?.
[9] Videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius
modi suspicabantur, verum tamen ea quae parvis in rebus
accidere poterant providebant. Neminem qui cum potestate aut legatione in provinciam esset profectus tam amentem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de
publico; ut vestem, praebebatur enim legibus; mancipium
putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo:
sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. Si qui
Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim
te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum
usum provinciae supplere.
[10] Quae fuit causa cur tam diligenter nos in provinciis ab emptionibus removerent?
Haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, cum venditori suo arbitratu vendere non liceret.
In provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac
potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque ei
liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive
non esset, quanti vellet auferret.
Dicet aliquis: 'Noli isto modo agere cum Verre, noli
eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; concede ut impune emerit, modo ut bona ratione emerit, nihil
pro potestate, nihil ab invito, nihil per iniuriam.' Sic
agam: si, quod venale habuit Heius, id quanti aestimabat
tanti vendidit, desino quaerere cur emeris.
[11] Quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum in re eius modi? Quaerendum, credo, est Heius iste
num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit,
num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta
egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut
deos patrios venderet. At hominem video auctionem
fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil umquam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis
multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent
omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacrarioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse. 'Quid, si
magnitudine pecuniae persuasum est?' Veri simile non est
ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae
monumentisque maiorum pecuniam anteponeret.
[12]
'Sunt ista; verum tamen abducuntur homines non numquam
etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' Videamus
quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem
maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, ab religione deducere. Ita iussisti, opinor, ipsum in
tabulas referre: 'Haec omnia signa Praxiteli, Myronis,
Polycliti HS sex milibus quingentis Verri vendita.' Sic
rettulit. Recita. Ex tabvlis. Iuvat me haec praeclara
nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS mdc!
Profecto hinc natum est, 'Malo emere quam rogare.'.
[13] Dicet aliquis: 'Quid? tu ista permagno aestimas?' Ego
vero ad meam rationem usumque meum non aestimo;
verum tamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti
haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aestimentur, quanti venire soleant, quanti haec ipsa, si palam
libereque venirent, venire possent, denique ipse Verres
quanti aestimet. Numquam enim, si denariis cccc Cupidinem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem
hominum atque in tantam vituperationem veniret.
[14] Quis
vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? In auctione
signum aeneum non maximum HS xl venire non vidimus?
Quid? si velim nominare homines qui aut non minoris aut
etiam pluris emerint, nonne possum? Etenim qui modus
est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile
est finem facere pretio nisi libidini feceris. Video igitur
Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis
nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa
venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio,
fascibus ab homine eo quem, una cum ceteris sociis, non
solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus
commiserat eripuisse atque abstulisse.
[15] Quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc
crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius? Nihil profecto; sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus;
Mamertina civitas istum publice communi consilio sola
laudat; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis
amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum
missa est princeps est Heius++etenim est primus civitatis: ne
forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis reticeat.
[16] Haec cum scirem et cogitarem, commisi tamen,
iudices, Heio; produxi prima actione, neque id tamen ullo
periculo feci. Quid enim poterat Heius respondere, si
esset improbus, si sui dissimilis? esse illa signa domi suae,
non esse apud Verrem? Qui poterat quicquam eius modi
dicere? Vt homo turpissimus esset impudentissimeque
mentiretur, hoc diceret, illa se habuisse venalia, eaque sese
quanti voluerit vendidisse. Homo domi suae nobilissimus,
qui vos de religione sua ac dignitate vere existimare maxime
vellet, primo dixit se istum publice laudare, quod sibi ita
mandatum esset; deinde neque se habuisse illa venalia
neque ulla condicione, si utrum vellet liceret, adduci umquam potuisse ut venderet illa quae in sacrario fuissent
a maioribus suis relicta et tradita.
[17] Quid sedes, Verres? quid exspectas? quid te a Centuripina
civitate, a Catinensi, ab Halaesina, a Tyndaritana, Hennensi,
Agyrinensi ceterisque Siciliae civitatibus circumveniri atque
opprimi dicis? Tua te altera patria, quem ad modum dicere
solebas, Messana circumvenit,++tua, inquam, Messana,
tuorum adiutrix scelerum, libidinum testis, praedarum ac
furtorum receptrix. Adest enim vir amplissimus eius civitatis legatus huius iudici causa domo missus, princeps laudationis tuae, qui te publice laudat,++ita enim mandatum
atque imperatum est; tametsi rogatus de cybaea tenetis
memoria quid responderit: aedificatam publicis operis publice coactis, eique aedificandae publice Mamertinum senatorem praefuisse. Idem ad vos privatim, iudices, confugit;
utitur hac lege qua iudicium est, communi arce sociorum.
Tametsi lex est de pecuniis repetundis, ille se negat pecuniam repetere, quam ereptam non tanto opere desiderat:
sacra se maiorum suorum repetere abs te dicit, deos penatis
te patrios reposcit.
[18] Ecqui pudor est, ecquae religio, Verres,
ecqui metus? Habitasti apud Heium Messanae, res illum
divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano
facere vidisti; non movetur pecunia, denique quae ornamenti causa fuerunt non requirit; tibi habe Canephoros,
deorum simulacra restitue. Quae quia dixit, quia tempore
dato modeste apud vos socius amicusque populi Romani
questus est, quia religioni suae non modo in dis patriis
repetendis sed etiam in ipso testimonio ac iure iurando
proximus fuit, hominem missum ab isto scitote esse Messanam de legatis unum,++illum ipsum qui navi istius aedificandae publice praefuit,++qui a senatu peteret ut Heius
adficeretur ignominia.
[19] Homo amentissime, quid putasti? impetraturum te?
quanti is a civibus suis fieret, quanti auctoritas eius haberetur ignorabas? Verum fac te impetravisse, fac aliquid
gravius in Heium statuisse Mamertinos: quantam putas
auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem
constet verum pro testimonio dixisse poenam constituerint?
Tametsi quae est ista laudatio, cum laudator interrogatus
laedat necesse est? Quid? isti laudatores tui nonne testes
mei sunt? Heius est laudator: laesit gravissime. Producam ceteros: reticebunt quae poterunt libenter, dicent
quae necesse erit ingratiis. Negent isti onerariam navem
maximam aedificatam esse Messanae? Negent, si possunt.
Negent ei navi faciundae senatorem Mamertinum publice
praefuisse? Vtinam negent! Sunt etiam cetera; quae
malo integra reservare, ut quam minimum dem illis temporis ad meditandum confirmandumque periurium.
[20] Haec
tibi laudatio procedat in numerum? hi te homines auctoritate sua sublevent? qui te neque debent adiuvare si possint,
neque possunt si velint; quibus tu privatim iniurias plurimas
contumeliasque imposuisti, quo in oppido multas familias
totas in perpetuum infamis tuis stupris flagitiisque fecisti.
At publice commodasti. Non sine magno quidem rei publicae provinciaeque Siciliae detrimento. Tritici modium
lx empta populo Romano dare debebant et solebant: abs
te solo remissum est. Res publica detrimentum fecit quod
per te imperi ius in una civitate imminutum est: Siculi,
quod ipsum non de summa frumenti detractum est, sed
translatum in Centuripinos et Halaesinos, immunis populos,
et hoc plus impositum quam ferre possent.
[21] Navem imperare ex foedere debuisti; remisisti in triennium; militem nullum umquam poposcisti per tot annos.
Fecisti item ut praedones solent; qui cum hostes communes
sint omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus
non modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et
eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe
adeundum sit navibus. Phaselis illa, quam cepit P. Servilius, non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum;
Lycii illam, Graeci homines, incolebant. Sed quod erat
eius modi loco atque ita proiecta in altum ut et exeuntes e
Cicilia praedones saepe ad eam necessario devenirent, et,
cum se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsciverunt sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde
etiam societate.
[22] Mamertina civitas improba antea non
erat; etiam erat inimica improborum, quae C. Catonis,
illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. At cuius
hominis! Clarissimi ac potentissimi; qui tamen cum consul
fuisset, condemnatus est. Ita, C. Cato, duorum hominum
clarissimorum nepos, L. Pauli et M. Catonis, et P. Africani
sororis filius: quo damnato tum, cum severa iudicia fiebant,
HS viii lis aestimata est. Huic Mamertini irati fuerunt,
qui maiorem sumptum quam quanti Catonis lis aestimata
est in Timarchidi prandium saepe fecerunt.
[23] Verum haec
civitas isti praedoni ac piratae Siciliensi Phaselis fuit; huc
omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur;
quod celari opus erat, habebant sepositum et reconditum;
per istos quae volebat clam imponenda, occulte exportanda
curabat; navem denique maximam, quam onustam furtis
in Italiam mitteret, apud istos faciundam aedificandamque
curavit; pro hisce rebus vacatio data est ab isto sumptus,
laboris, militiae, rerum denique omnium; per triennium
soli non modo in Sicilia verum, ut opinio mea fert, his
quidem temporibus in omni orbe terrarum vacui, expertes,
soluti ac liberi fuerunt ab omni sumptu, molestia, munere.
[24] Hinc illa Verria nata sunt, quod in convivium Sex. Cominium protrahi iussit, in quem scyphum de manu iacere
conatus est, quem obtorta gula de convivio in vincla atque
in tenebras abripi iussit; hinc illa crux in quam iste civem
Romanum multis inspectantibus sustulit, quam non ausus
est usquam defigere nisi apud eos quibuscum omnia scelera
sua ac latrocinia communicavit.
Laudatum etiam vos quemquam venitis? qua auctoritate?
utrum quam apud senatum an quam apud populum Romanum habere debetis?
[25] Ecqua civitas est, non modo in
provinciis nostris verum in ultimis nationibus, aut tam
potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara,
rex denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto
ac domo non invitet? qui honos non homini solum habetur,
sed primum populo Romano, cuius beneficio nos in hunc
ordinem venimus, deinde ordinis auctoritati, quae nisi
gravis erit apud socios et exteras nationes, ubi erit imperi
nomen et dignitas? Mamertini me publice non invitarunt.
Me cum dico, leve est: senatorem populi Romani si non
invitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed
ordini. Nam ipsi Tullio patebat domus locupletissima et
amplissima Cn. Pompei Basilisci, quo, etiamsi esset invitatus a vobis, tamen devertisset; erat etiam Percenniorum,
qui nunc item Pompeii sunt, domus honestissima, quo
Lucius frater meus summa illorum voluntate devertit.
Senator populi Romani, quod in vobis fuit, in vestro
oppido iacuit et pernoctavit in publico. Nulla hoc civitas
umquam alia commisit. 'Amicum enim nostrum in iudicium vocabas.' Tu quid ego privatim negoti geram interpretabere imminuendo honore senatorio?
[26] Verum haec
tum queremur si quid de vobis per eum ordinem agetur,
qui ordo a vobis adhuc solis contemptus est. In populi
Romani quidem conspectum quo ore vos commisistis? nec
prius illam crucem, quae etiam nunc civis Romani sanguine redundat, quae fixa est ad portum urbemque vestram,
revellistis neque in profundum abiecistis locumque illum
omnem expiastis, quam Romam atque in horum conventum
adiretis? In Mamertinorum solo foederato atque pacato
monumentum istius crudelitatis constitutum est. Vestrane
urbs electa est ad quam cum adirent ex Italia <cives> crucem
civis Romani prius quam quemquam amicum populi
Romani viderent? quam vos Reginis, quorum civitati
invidetis, itemque incolis vestris, civibus Romanis, ostendere
soletis, quo minus sibi adrogent minusque vos despiciant,
cum videant ius civitatis illo supplicio esse mactatum.
[27] Verum haec emisse te dicis. Quid? illa Attalica tota
Sicilia nominata ab eodem Heio [peripetasmata] emere
oblitus es? Licuit eodem modo ut signa. Quid enim actum
est? an litteris pepercisti? Verum hominem amentem hoc
fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam
quod de sacrario esset ablatum. At quo modo abstulit?
Non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius.
Cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset
ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret
Agrigentum peripetasmata. Quaesivi misisset
[28] Hic tibi in mentem non venit iubere ut
haec quoque referret HS vi milibus d se tibi vendidisse?
Metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS vi milibus d
tibi constarent ea quae tu facile posses vendere HS ducentis
milibus? Fuit tanti, mihi crede; haberes quod defenderes;
nemo quaereret quanti illa res esset; si modo te posses
dicere emisse, facile cui velles tuam causam et factum probares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias
non habes.
[29] Quid? a Phylarcho Centuripino, homine locupleti ac
nobili, phaleras pulcherrime factas, quae regis Hieronis
fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? In
Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris
audiebam,++non enim parum res erat clara: tam te has
phaleras a Phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam
alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a
Cratippo Tyndaritano. Etenim si Phylarchus vendidisset,
non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses. Quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei
reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam
futuram: non reddidisti. Dixit Phylarchus pro testimonio
se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant,
cupisse te celare de phaleris; cum abs te appellatus esset,
negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse depositas, ne qua invenirentur; tuam tantam fuisse sagacitatem
ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum
se deprensum negare non potuisse; ita ab se invito phaleras
sublatas gratiis.
[30] Iam, ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit,
iudices, est operae pretium cognoscere. Cibyratae sunt
fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum
fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem.
Hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem venissent suis
civibus fanum expilasse Apollinis, veritos poenam iudici ac
legis domo profugisse. Quod Verrem artifici sui cupidum
cognoverant tum, cum iste, id quod ex testibus didicistis,
Cibyram cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientes
ad eum se exsules, cum iste esset in Asia, contulerunt.
Habuit eos secum illo tempore et in legationis praedis
atque furtis multum illorum opera consilioque usus est.
[31] Hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q.
Tadius 'dedisse iussu istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos et re
probatos secum in Siciliam duxit. Quo posteaquam venerunt, mirandum in modum
(canis venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi
quidque esset, aliqua ratione invenirent. Aliud minando, aliud pollicendo, aliud
per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant;
quicquid illis placuerat, perdendum erat. Nihil aliud optabant quorum poscebatur
argentum nisi ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret.
[32] Verum mehercule hoc, iudices, dicam. Memini
Pamphilum Lilybitanum, amicum et hospitem meum, nobilem hominem, mihi narrare,
cum iste ab sese hydriam Boethi manu factam praeclaro opere et grandi pondere
per potestatem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum revertisse,
quod vas eius modi, quod sibi a patre et a maioribus esset relictum, quo solitus
esset uti ad festos dies, ad hospitum adventus, a se esset ablatum. 'Cum
sederem,' inquit, 'domi tristis, accurrit Venerius; iubet me scyphos sigillatos
ad praetorem statim adferre. Permotus sum,' inquit; 'binos habebam; iubeo promi
utrosque, ne quid plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris domum ferri. Eo
cum venio, praetor quiescebat; fratres illi Cibyratae inambulabant. Qui me ubi
viderunt, "Vbi sunt, Pamphile," inquiunt, "scyphi?" Ostendo
tristis; laudant. Incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti si
etiam scyphi essent ablati. Tum illi, ubi me conturbatum vident, "Quid vis
nobis dare ut isti abs te ne auferantur?" Ne multa, HS mille me,' inquit,
'poposcerunt; dixi me daturum. Vocat interea praetor, poscit scyphos.' Tum illos
coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicuius preti scyphos
esse Pamphili; luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres
haberet. Ait ille idem sibi videri. Ita Pamphilus scyphos optimos aufert.
[33] Et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid
nugatorium sciebam esse, ista intellegere, tamen mirari solebam istum in his
ipsis rebus aliquem sensum habere, quem scirem nulla in re quicquam simile
hominis habere. Tum primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse,
ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur. At ita studiosus est
huius praeclarae existimationis, ut putetur in hisce rebus intellegens esse, ut
nuper++videte hominis amentiam: posteaquam est comperendinatus, cum iam pro
damnato mortuoque esset, ludis circensibus mane apud L. Sisennam, virum
primarium, cum essent triclinia strata argentumque expositum in aedibus, cum pro
dignitate L. Sisennae domus esset plena hominum honestissimorum, accessit ad
argentum, contemplari unum quidque otiose et considerare coepit. Mirari
stultitiam alii, quod in ipso iudicio eius ipsius cupiditatis cuius
insimularetur suspicionem augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum tam
multi testes dixissent, quicquam illorum veniret in mentem. Pueri autem
Sisennae, credo, qui audissent quae in istum testimonia essent dicta, oculos de
isto nusquam deicere neque ab argento digitum discedere.
[34] Est boni iudicis parvis ex rebus coniecturam facere
unius cuiusque et cupiditatis et continentiae. Qui reus, et reus lege
comperendinatus, re et opinione hominum paene damnatus, temperare non potuerit
maximo conventu quin L. Sisennae argentum tractaret et consideraret, hunc
praetorem in provincia quisquam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut
manus abstinere potuisse?.
[35] Verum ut Lilybaeum, unde digressa est oratio,
revertamur, Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est,
Popilius cognomine. Ab hoc abaci vasa omnia, ut exposita fuerunt, abstulit.
Dicat se licet emisse; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor,
litterae factae. Iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam
tenuissime in donationem histrionum aestimavit. Tametsi iam dudum ego erro qui
tam multa de tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo
modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. Ede mihi scriptum quid
argenti in provincia.
[36] Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris.
Quid fit? Quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; me enim tabulas
tuas habere et proferre oportebat. Verum negas te horum annorum aliquot
confecisse. Compone hoc quod postulo de argento, de reliquo videro. 'Nec
scriptum habeo nec possum edere.' Quid futurum igitur est? quid existimas hosce
iudices facere posse? Domus plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam,
multa ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque
donata; tabulae nullum indicant emptum. Omne argentum ablatum ex Sicilia est,
nihil cuiquam quod suum dici vellet relictum. Fingitur improba defensio,
praetorem omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis demonstrari non
potest. Si, quas tabulas profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non
est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas
profers, nonne te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est?.
[37] Tu a M. Coelio, equite Romano, lectissimo
adulescente, quae voluisti Lilybaei abstulisti, tu C. Cacuri, prompti hominis et
experientis et in primis gratiosi, supellectilem omnem auferre non dubitasti, tu
maximam et pulcherrimam mensam citream a Q. Lutatio Diodoro, qui Q. Catuli
beneficio ab L. Sulla civis Romanus factus est, omnibus scientibus Lilybaei
abstulisti. Non tibi obicio quod hominem dignissimum tuis moribus, Apollonium,
Niconis filium, Drepanitanum, qui nunc A. Clodius vocatur, omni argento optime
facto spoliasti ac depeculatus es; taceo. Non enim putat ille sibi iniuriam
factam, propterea quod homini iam perdito et collum in laqueum inserenti
subvenisti, cum pupillis Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es;
gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico.
A Lysone vero Lilybitano, primo homine, apud quem deversatus es, Apollinis
signum ablatum certe non oportuit. Dices te emisse. Scio, HS mille. 'Ita
opinor.' Scio, inquam. 'Proferam litteras.' Tamen id factum non oportuit. A
pupillo Heio, cui C. Marcellus tutor est, a quo pecuniam grandem eripueras,
scaphia cum emblematis Lilybaei utrum empta esse dicis an confiteris erepta?.
[38] Sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris
iniurias colligo, quae tantum modo in furtis istius et damnis eorum a quibus
auferebat versatae esse videantur? Accipite, si vultis, iudices, rem eius modi
ut amentiam singularem et furorem iam, non cupiditatem eius perspicere possitis.
Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium dixit. Is Lilybaei
multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos quo se contulit
propter virtutem splendidus et gratiosus. De hoc Verri dicitur habere eum
perbona toreumata, in his pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris
manu summo artificio facta. Quod iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus
est non solum inspiciendi verum etiam auferendi ut Diodorum ad se vocaret ac
posceret. Ille, qui illa non invitus haberet, respondit Lilybaei se non habere,
Melitae apud quendam propinquum suum reliquisse.
[39] Tum iste continuo mittit homines certos Melitam,
scribit ad quosdam Melitensis ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum
propinquum suum det litteras; nihil ei longius videbatur quam dum illud videret
argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua servare vellet, ad
propinquum suum scribit ut iis qui a Verre venissent responderet illud argentum
se paucis illis diebus misisse Lilybaeum. Ipse interea recedit; abesse a domo
paulisper maluit quam praesens illud optime factum argentum amittere. Quod ubi
iste audivit, usque eo commotus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac
furere videretur. Quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoro, erepta sibi
vasa optime facta dicebat; minitari absenti Diodoro, vociferari palam, lacrimas
interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut, cum
vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa
salutem viri proderet. Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque
insanior, quod illa cupiebat id quod viderat, huius libidines non solum oculis
sed etiam auribus excitabantur.
[40] Conquiri Diodorum tota provincia iubet: ille ex
Sicilia iam castra commoverat et vasa collegerat. Homo, ut aliquo modo in
provinciam illum revocaret, hanc excogitat rationem, si haec ratio potius quam
amentia nominanda est. Apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum
Melitensem rei capitalis reum velle facere. Primo mirum omnibus videri Diodorum
reum, hominem quietissimum, ab omni non modo facinoris verum etiam minimi errati
suspicione remotissimum; deinde esse perspicuum fieri omnia illa propter
argentum. Iste non dubitat iubere nomen referri, et tum primum ut opinor istum
absentis nomen recepisse.
[41] Res clara Sicilia tota, propter caelati argenti
cupiditatem reos fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed etiam
absentis. Diodorus Romae sordidatus circum patronos atque hospites cursare, rem
omnibus narrare. Litterae mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item,
videret quid ageret de Diodoro, quo progrederetur; rem claram esse et
invidiosam; insanire hominem, periturum hoc uno crimine, nisi cavisset. Iste
etiam tum patrem, si non in parentis, at in hominum numero putabat; ad iudicium
nondum se satis instruxerat; primus annus erat provinciae, non <erat>, ut
in Sthenio, iam refertus pecunia. Itaque furor eius paululum non pudore, sed
metu ac timore repressus est. Condemnare Diodorum non audet absentem, de reis
eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium provincia domoque caruit.
[42] Ceteri, non solum Siculi sed etiam cives Romani,
hoc statuerant, quoniam iste tantum cupiditate progrederetur, nihil esse quod
quisquam putaret se, quod isti paulo magis placeret, conservare aut domi
retinere posse; postea vero quam intellexerunt isti virum fortem, quem summe
provincia exspectabat, Q. Arrium, non succedere, statuerunt nihil se tam clausum
neque tam reconditum posse habere quod non istius cupiditati apertissimum
promptissimumque esset. Tum iste ab equite Romano splendido et gratioso, Cn.
Calidio, cuius filium sciebat senatorem populi Romani et iudicem esse, eculeos
argenteos nobilis, qui Q. Maximi fuerant, aufert.
[43] Imprudens huc incidi, iudices; emit enim, non
abstulit; nollem dixisse; iactabit se et in his equitabit eculeis. 'Emi,
pecuniam solvi.' Credo. 'Etiam tabulae proferentur.' Est tanti; cedo tabulas.
Dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. Verum tamen
quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia
negotiaretur, a te solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum
ceteris Siculis despoliaretur, si emeras? Quid erat quod confirmabat se abs te
argentum esse repetiturum, si id tibi sua voluntate vendiderat? Tu porro posses
facere ut Cn. Calidio non redderes? praesertim cum is L. Sisenna, defensore tuo,
tam familiariter uteretur, et cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.
[44] Denique non opinor negaturum esse te homini
honesto, sed non gratiosiori quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per
Potamonem, amicum tuum, reddidisse. Qui quidem ceterorum causam apud te
difficiliorem fecit. Nam cum te compluribus confirmasses redditurum, posteaquam
Curidius pro testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, quod
intellexisti praeda te de manibus emissa testimonium tamen effugere non posse.
Cn. Calidio, equiti Romano, per omnis alios praetores licuit habere argentum
bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem
superiorem invitasset, ornare et apparare convivium. Multi domi Cn. Calidi cum
potestate atque imperio fuerunt: nemo inventus est tam amens qui illud argentum
tam praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui posceret, nemo tam
impudens qui postularet ut venderet.
[45] Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere
praetorem in provincia homini honesto, locupleti, splendido, 'Vende mihi vasa
caelata'; hoc est enim dicere, 'Non es dignus tu qui habeas quae tam bene facta
sunt, meae dignitatis ista sunt.' Tu dignior, Verres, quam Calidius? qui, ut non
conferam vitam neque existimationem tuam cum illius++neque enim est conferenda;
hoc ipsum conferam quo tu te superiorem fingis; quod HS ccc divisoribus ut
praetor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne tibi odiosus esset, ea re
contemnis equestrem ordinem et despicis? ea re tibi indignum visum est quicquam,
quod tibi placeret, Calidium potius habere quam te?.
[46] Iactat se iam dudum de Calidio, narrat omnibus
emisse se. Num etiam de L. Papinio, viro primario, locupleti honestoque equite
Romano, turibulum emisti? qui pro testimonio dixit te, cum inspiciendum
poposcisses, evulso emblemate remisisse; ut intellegatis in homine
intellegentiam esse non avaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. Nec
solum in Papinio fuit hac abstinentia; tenuit hoc institutum in turibulis
omnibus quaecumque in Sicilia fuerunt. Incredibile est autem quam multa et quam
praeclara fuerint. Credo tum cum Sicilia florebat opibus et copiis magna
artificia fuisse in ea insula. Nam domus erat ante istum praetorem nulla paulo
locupletior qua in domo haec non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti,
patella grandis cum sigillis ac simulacris deorum, patera qua mulieres ad res
divinas uterentur, turibulum,++haec autem omnia antiquo opere et summo artificio
facta, ut hoc liceret suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peraeque pro
portione cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen apud eos remansisse
ea quae religio retinuisset.
[47] Dixi, iudices, multa fuisse fere apud omnis
Siculos: ego idem confirmo nunc ne unum quidem esse. Quid hoc est? quod hoc
monstrum, quod prodigium in provinciam misimus? Nonne vobis id egisse videtur ut
non unius libidinem, non suos oculos, sed omnium cupidissimorum insanias, cum
Romam revertisset, expleret? Qui simul atque in oppidum quodpiam venerat,
immittebantur illi continuo Cibyratici canes, qui investigabant et
perscrutabantur omnia. Si quod erat grande vas et maius opus inventum, laeti
adferebant; si minus eius modi quidpiam venari potuerant, illa quidem certe pro
lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula. Hic quos putatis fletus
mulierum, quas lamentationes fieri solitas esse in hisce rebus? quae forsitan
vobis parvae esse videantur, sed magnum et acerbum dolorem commovent,
mulierculis praesertim, cum eripiuntur e manibus ea quibus ad res divinas uti
consuerunt, quae a suis acceperunt, quae in familia semper fuerunt.
[48] Hic nolite exspectare dum ego haec crimina agam
ostiatim, ab Aeschylo Tyndaritano istum pateram abstulisse, a Thrasone item
Tyndaritano patellam, a Nymphodoro Agrigentino turibulum. Cum testis ex Sicilia
dabo, quem volet ille eligat quem ego interrogem de patellis, pateris,
turibulis: non modo oppidum nullum, sed ne domus quidem ulla paulo locupletior
expers huius iniuriae reperietur. Qui cum in convivium venisset, si quicquam
caelati aspexerat, manus abstinere, iudices, non poterat. Cn. Pompeius est,
Philo qui fuit, Tyndaritanus. Is cenam isti dabat apud villam in Tyndaritano.
Fecit quod Siculi non audebant; ille, civis Romanus quod erat, impunius id se
facturum putavit; adposuit patellam in qua sigilla erant egregia. Iste continuo
ut vidit, non dubitavit illud insigne penatium hospitaliumque deorum ex
hospitali mensa tollere, sed tamen, quod ante de istius abstinentia dixeram,
sigillis avulsis reliquum argentum sine ulla avaritia reddidit.
[49] Quid? Eupolemo Calactino, homini nobili, Lucullorum
hospiti ac perfamiliari, qui nunc apud exercitum cum L. Lucullo est, non idem
fecit? Cenabat apud eum; argentum ille ceterum purum adposuerat, ne purus ipse
relinqueretur, duo pocula non magna, verum tamen cum emblemate. Hic tamquam
festivum acroama, ne sine corollario de convivio discederet, ibidem convivis
spectantibus emblemata evellenda curavit. Neque ego nunc istius facta omnia
enumerare conor, neque opus est nec fieri ullo modo potest: tantum unius
cuiusque de varia improbitate generis indicia apud vos et exempla profero. Neque
enim ita se gessit in his rebus tamquam rationem aliquando esset redditurus, sed
prorsus ita quasi aut reus numquam esset futurus, aut, quo plura abstulisset, eo
minore periculo in iudicium venturus esset; qui haec quae dico iam non occulte,
non per amicos atque interpretes, sed palam de loco superiore ageret pro imperio
et potestate.
[50] Catinam cum venisset, oppidum locuples, honestum,
copiosum, Dionysiarchum ad se proagorum, hoc est summum magistratum, vocari
iubet; ei palam imperat ut omne argentum quod apud quemque esset Catinae
conquirendum curaret et ad se adferendum. Phylarchum Centuripinum, primum
hominem genere, virtute, pecunia, non hoc idem iuratum dicere audistis, sibi
istum negotium dedisse atque imperasse ut Centuripinis, in civitate totius
Siciliae multo maxima et locupletissima, omne argentum conquireret et ad se
comportari iuberet? Agyrio similiter istius imperio vasa Corinthia per
Apollodorum, quem testem audistis, Syracusas deportata sunt.
[51] Illa vero optima [est], quod, cum Haluntium
venisset praetor laboriosus et diligens, ipse in oppidum noluit accedere, quod
erat difficili ascensu atque arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non solum
domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, vocari iussit. Ei negotium dedit ut,
quidquid Halunti esset argenti caelati aut si quid etiam Corinthiorum, id omne
statim ad mare ex oppido deportaretur. Escendit in oppidum Archagathus. Homo
nobilis, qui a suis amari et diligi vellet, ferebat graviter illam sibi ab isto
provinciam datam, nec quid faceret habebat; pronuntiat quid sibi imperatum
esset; iubet omnis proferre quod haberent. Metus erat summus; ipse enim tyrannus
non discedebat longius; Archagathum et argentum in lectica cubans ad mare infra
oppidum exspectabat.
[52] Quem concursum in oppido factum putatis, quem
clamorem, quem porro fletum mulierum? qui videret equum Troianum introductum,
urbem captam diceret. Efferri sine thecis vasa, extorqueri alia de manibus
mulierum, ecfringi multorum foris, revelli claustra. Quid enim putatis? Scuta si
quando conquiruntur a privatis in bello ac tumultu, tamen homines inviti dant,
etsi ad salutem communem dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore
argentum caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. Omnia deferuntur.
Cibyratae fratres vocantur; pauca improbant; quae probarant, iis crustae aut
emblemata detrahebantur. Sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum
revertuntur.
[53] Quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla
in provincia fuit? Avertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum
solebant; etiam cum aliquid a privato non numquam, occulte auferebant, et ii
tamen condemnabantur. Et si quaeritis, ut ipse de me detraham, illos ego
accusatores puto fuisse qui eius modi hominum furta odore aut aliquo leviter
presso vestigio persequebantur. Nam nos quidem quid facimus in Verre, quem in
luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus? Permagnum est in eum dicere
aliquid qui praeteriens, lectica paulisper deposita, non per praestigias sed
palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. Ac tamen,
ut posset dicere se emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum
fuerat, nummulorum dicis causa daret. Invenit Archagathus paucos qui vellent
accipere; iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. Voluit Romae
repetere Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit, sicut ipsum dicere
audistis. Recita. Archagathi et Lentvli testimonivm.
[54] Et ne forte hominem existimetis hanc tantam vim
emblematum sine causa coacervare voluisse, videte quanti vos, quanti
existimationem populi Romani, quanti leges et iudicia, quanti testis Siculos
[negotiatores] fecerit. Posteaquam tantam multitudinem collegerat emblematum ut
ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syracusis in regia
maximam. Palam artifices omnis, caelatores ac vascularios, convocari iubet, et
ipse suos compluris habebat. Eos concludit, magnam hominum multitudinem. Mensis
octo continuos his opus non defuit, cum vas nullum fieret nisi aureum. Tum illa,
ex patellis et turibulis quae evellerat, ita scite in aureis poculis inligabat,
ita apte in scaphiis aureis includebat, ut ea ad illam rem nata esse diceres;
ipse tamen praetor, qui sua vigilantia pacem in Sicilia dicit fuisse, in hac
officina maiorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat et pallio.
[55] Haec ego, iudices, non auderem proferre, ni vererer
ne forte plura de isto ab aliis in sermone quam a me in iudicio vos audisse
diceretis. Quis enim est qui de hac officina, qui de vasis aureis, qui de istius
pallio non audierit? Quem voles e conventu Syracusano virum bonum nominato;
producam; nemo erit quin hoc se audisse aut vidisse dicat. O tempora, o mores!
Nihil nimium vetus proferam.
[56] Sunt vestrum aliquam multi qui L. Pisonem
cognorint, huius L. Pisonis, qui praetor fuit, patrem. Ei cum esset in Hispania
praetor, qua in provincia occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur,
anulus aureus quem habebat fractus et comminutus est. Cum vellet sibi anulum
facere, aurificem iussit vocari in forum ad sellam Cordubae et palam appendit
aurum; hominem in foro iubet sellam ponere et facere anulum omnibus
praesentibus. Nimium fortasse dicet aliquis hunc diligentem; hactenus
reprehendet, si qui volet, nihil amplius. Verum fuit ei concedendum; filius enim
L. Pisonis erat, eius qui primus de pecuniis repetundis legem tulit.
[57] Ridiculum est me nunc de Verre dicere, cum de
Pisone Frugi dixerim; verum tamen quantum intersit videte. Iste cum aliquot
abacorum faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia verum etiam
Romae in iudicio audiret: ille in auri semuncia totam Hispaniam scire voluit
unde praetori anulus fieret. Nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille
cognomen. Nullo modo possum omnia istius facta aut memoria consequi aut oratione
complecti: genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modo me commonuit
Pisonis anulus quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus
honestis de digitis anulos abstulisse? Numquam dubitavit, quotienscumque
alicuius aut gemma aut anulo delectatus est. Incredibile dicam, sed ita clarum
ut ipsum negaturum non arbitrer.
[58] Cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento
adlata esset, casu signum iste animadvertit in cretula. Placuit ei; quaesivit
unde esset epistula; respondit Agrigento. Iste litteras ad quos solebat misit,
ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur. Ita litteris istius patri
familias, L. Titio, civi Romano, anulus de digito detractus est. Illa vero eius
cupiditas incredibilis est. Nam ut in singula conclavia, quae iste non modo
Romae sed in omnibus villis habet, tricenos lectos optime stratos cum ceteris
ornamentis convivi quaereret, nimium multa comparare videretur; nulla domus in
Sicilia locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit.
[59] Mulier [est] Segestana perdives et nobilis, Lamia
nomine, per triennium isti plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil
nisi conchylio tinctum Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus
Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theomnastus, Helori Archonidas,++dies me
citius defecerit quam nomina. 'Ipse dabat purpuram, tantum operam amici.' Credo;
iam enim non libet omnia criminari; quasi vero hoc mihi non satis sit ad crimen,
habuisse tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod
concedit, amicorum operis esse in huiusce modi rebus usum.
[60] Iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui
praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? 'Emebat.' Credo;
sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit,
ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem
habuerit, instruxisse et ornasse. Venio nunc non iam ad furtum, non ad
avaritiam, non ad cupiditatem, sed ad eius modi facinus in quo omnia nefaria
contineri mihi atque inesse videantur; in quo di immortales violati, existimatio
atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac
proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque
quae in eorum regno ac dicione sunt.
[61] Nam reges Syriae, regis Antiochi filios pueros,
scitis Romae nuper fuisse; qui venerant non propter Syriae regnum, nam id sine
controversia obtinebant ut a patre et a maioribus acceperant, sed regnum Aegypti
ad se et ad Selenen, matrem suam, pertinere arbitrabantur. Ii posteaquam
temporibus rei publicae exclusi per senatum agere quae voluerant non potuerunt,
in Syriam in regnum patrium profecti sunt. Eorum alter, qui Antiochus vocatur,
iter per Siciliam facere voluit, itaque isto praetore venit Syracusas.
[62] Hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est,
quod in eius regnum ac manus venerat is quem iste et audierat multa secum
praeclara habere et suspicabatur. Mittit homini munera satis large haec ad usum
domesticum, olei, vini quod visum est, etiam tritici quod satis esset, de suis
decumis. Deinde ipsum regem ad cenam vocavit. Exornat ample magnificeque
triclinium; exponit ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa
argentea,++nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et
paratum ut sit convivium. Quid multa? rex ita discessit ut et istum copiose
ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. Vocat ad cenam deinde ipse
praetorem; exponit suas copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula ex
auro, quae, ut mos est regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta
clarissimis. Erat etiam vas vinarium, ex una gemma pergrandi trulla excavata,
manubrio aureo, de qua, credo, satis idoneum satis gravem testem, Q. Minucium,
dicere audistis.
[63] Iste unum quodque vas in manus sumere, laudare,
mirari: rex gaudere praetori populi Romani satis iucundum et gratum illud esse
convivium. Posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, quod ipsa
res declaravit, nisi quem ad modum regem ex provincia spoliatum expilatumque
dimitteret. Mittit rogatum vasa ea quae pulcherrima apud eum viderat; ait se
suis caelatoribus velle ostendere. Rex, qui illum non nosset, sine ulla
suspicione libentissime dedit. Mittit etiam trullam gemmeam rogatum; velle se
eam diligentius considerare. Ea quoque ei mittitur.
[64] Nunc reliquum, iudices, attendite, de quo et vos
audistis et populus Romanus non nunc primum audiet et in exteris nationibus
usque ad ultimas terras pervagatum est. Candelabrum e gemmis clarissimis opere
mirabili perfectum reges ii, quos dico, Romam cum attulissent, ut in Capitolio
ponerent, quod nondum perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt
neque vulgo ostendere ac proferre voluerunt, ut et magnificentius videretur cum
suo tempore in cella Iovis Optimi Maximi poneretur, et clarius cum pulchritudo
eius recens ad oculos hominum atque integra perveniret: statuerunt id secum in
Syriam reportare ut, cum audissent simulacrum Iovis Optimi Maximi dedicatum,
legatos mitterent qui cum ceteris rebus illud quoque eximium ac pulcherrimum
donum in Capitolium adferrent.
[65] Pervenit res ad istius auris nescio quo modo; nam
rex id celatum voluerat, non quo quicquam metueret aut suspicaretur, sed ut ne
multi illud ante praeciperent oculis quam populus Romanus. Iste petit a rege et
eum pluribus verbis rogat ut id ad se mittat; cupere se dicit inspicere neque se
aliis videndi potestatem esse facturum. Antiochus, qui animo et puerili esset et
regio, nihil de istius improbitate suspicatus est; imperat suis ut id in
praetorium involutum quam occultissime deferrent. Quo posteaquam attulerunt
involucrisque reiectis constituerunt, clamare iste coepit dignam rem esse regno
Syriae, dignam regio munere, dignam Capitolio. Etenim erat eo splendore qui ex
clarissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea varietate operum ut ars
certare videretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi posset non ad hominum
apparatum sed ad amplissimi templi ornatum esse factum. Cum satis iam
perspexisse videretur, tollere incipiunt ut referrent. Iste ait se velle illud
etiam atque etiam considerare; nequaquam se esse satiatum; iubet illos discedere
et candelabrum relinquere. Sic illi tum inanes ad Antiochum revertuntur.
[66] Rex primo nihil metuere, nihil suspicari; dies
unus, alter, plures; non referri. Tum mittit, si videatur, ut reddat. Iubet iste
posterius ad se reverti. Mirum illi videri; mittit iterum; non redditur. Ipse
hominem appellat, rogat ut reddat. Os hominis insignemque impudentiam
cognoscite. Quod sciret, quod ex ipso rege audisset in Capitolio esse ponendum,
quod Iovi Optimo Maximo, quod populo Romano servari videret, id sibi ut donaret
rogare et vehementissime petere coepit. Cum ille se et religione Iovis
Capitolini et hominum existimatione impediri diceret, quod multae nationes
testes essent illius operis ac muneris, iste homini minari acerrime coepit. Vbi
videt eum nihilo magis minis quam precibus permoveri, repente hominem de
provincia iubet ante noctem decedere; ait se comperisse ex eius regno piratas ad
Siciliam esse venturos.
[67] Rex maximo conventu Syracusis in foro, ne quis
forte me in crimine obscuro versari atque adfingere aliquid suspicione hominum
arbitretur,++in foro, inquam, Syracusis flens ac deos hominesque contestans
clamare coepit candelabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missurus esset,
quod in templo clarissimo populo Romano monumentum suae societatis amicitiaeque
esse voluisset, id sibi C. Verrem abstulisse; de ceteris operibus ex auro et
gemmis quae sua penes illum essent se non laborare, hoc sibi eripi miserum esse
et indignum. Id etsi antea iam mente et cogitatione sua fratrisque sui
consecratum esset, tamen tum se in illo conventu civium Romanorum dare donare
dicare consecrare Iovi Optimo Maximo, testemque ipsum Iovem suae voluntatis ac
religionis adhibere. Quae vox, quae latera, quae vires huius unius criminis
querimoniam possunt sustinere? Rex Antiochus, qui Romae ante oculos omnium
nostrum biennium fere comitatu regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et
socius populi Romani esset, amicissimo patre, avo, maioribus, antiquissimis et
clarissimis regibus, opulentissimo et maximo regno, praeceps provincia populi
Romani exturbatus est.
[68] Quem ad modum hoc accepturas nationes exteras, quem
ad modum huius tui facti famam in regna aliorum atque in ultimas terras
perventuram putasti, cum audirent a praetore populi Romani in provincia violatum
regem, spoliatum hospitem, eiectum socium populi Romani atque amicum? Nomen
vestrum populique Romani odio atque acerbitati scitote nationibus exteris,
iudices, futurum, si istius haec tanta iniuria impunita discesserit. Sic omnes
arbitrabuntur, praesertim cum haec fama de nostrorum hominum avaritia et
cupiditate percrebruerit, non istius solius hoc esse facinus, sed eorum etiam
qui adprobarint. Multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti
ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas
imperique nostri nomen desiderat; qui si intellexerint interverso hoc regali
dono graviter vos tulisse, grata fore vobis populoque Romano sua studia ac dona
arbitrabuntur; sin hoc vos in rege tam nobili, re tam eximia, iniuria tam acerba
neglexisse audient, non erunt tam amentes ut operam curam pecuniam impendant in
eas res quas vobis gratas fore non arbitrentur.
[69] Hoc loco, Q. Catule, te appello; loquor enim de tuo
clarissimo pulcherrimoque monumento. Non iudicis solum severitatem in hoc
crimine, sed prope inimici atque accusatoris vim suscipere debes. Tuus enim
honos illo templo senatus populique Romani beneficio, tui nominis aeterna
memoria simul cum templo illo consecratur; tibi haec cura suscipienda, tibi haec
opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum,
sic copiosius ornatum sit quam fuit, ut illa flamma divinitus exstitisse
videatur, non quae deleret Iovis Optimi Maximi templum, sed quae praeclarius
magnificentiusque deposceret.
[70] Audisti Q. Minucium dicere domi suae deversatum
esse Antiochum regem Syracusis; se illud scire ad istum esse delatum, se scire
non redditum; audisti et audies omni e conventu Syracusano qui ita dicant, sese
audientibus illud Iovi Optimo Maximo dicatum esse ab rege Antiocho et
consecratum. Si iudex non esses et haec ad te delata res esset, te potissimum
hoc persequi, te petere, te agere oporteret. Quare non dubito quo animo iudex
huius criminis esse debeas, qui apud alium iudicem multo acrior quam ego sum
actor accusatorque esse deberes.
[71] Vobis autem, iudices, quid hoc indignius aut quid
minus ferendum videri potest? Verresne habebit domi suae candelabrum Iovis e
gemmis auroque perfectum? cuius fulgore conlucere atque inlustrari Iovis Optimi
Maximi templum oportebat, id apud istum in eius modi conviviis constituetur,
quae domesticis stupris flagitiisque flagrabunt? in istius lenonis turpissimi
domo simul cum ceteris Chelidonis hereditariis ornamentis Capitoli ornamenta
ponentur? Quid huic sacri umquam fore aut quid religiosi fuisse putatis qui nunc
tanto scelere se obstrictum esse non sentiat, qui in iudicium veniat ubi ne
precari quidem Iovem Optimum Maximum atque ab eo auxilium petere more omnium
possit? a quo etiam di immortales sua repetunt in eo iudicio quod hominibus ad
suas res repetendas est constitutum. Miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem,
Iunonem Sami, Pergae Dianam, multos praeterea ab isto deos tota Asia Graeciaque
violatos, qui a Capitolio manus abstinere non potuerit? Quod privati homines de
suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non passus
est.
[72] Itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea
tota in Sicilia neque sacri neque religiosi duxit esse; ita sese in ea provincia
per triennium gessit ut ab isto non solum hominibus verum etiam dis immortalibus
bellum indictum putaretur. Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, iudices,
quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haec loca veniente conditum esse
demonstrant. Itaque Segestani non solum perpetua societate atque amicitia, verum
etiam cognatione se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur. Hoc quondam
oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a
Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse
possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata. Fuit apud Segestanos ex aere
Dianae simulacrum, cum summa atque antiquissima praeditum religione tum
singulari opere artificioque perfectum. Hoc translatum Carthaginem locum tantum
hominesque mutarat, religionem quidem pristinam conservabat; nam propter eximiam
pulchritudinem etiam hostibus digna quam sanctissime colerent videbatur.
[73] Aliquot saeculis post P. Scipio bello Punico tertio
Carthaginem cepit; qua in victoria,++videte hominis virtutem et diligentiam, ut
et domesticis praeclarissimae virtutis exemplis gaudeatis et eo maiore odio
dignam istius incredibilem audaciam iudicetis,++convocatis Siculis omnibus, quod
diutissime saepissimeque Siciliam vexatam a Carthaginiensibus esse cognorat,
iubet omnia conquiri; pollicetur sibi magnae curae fore ut omnia civitatibus,
quae cuiusque fuissent, restituerentur. Tum illa quae quondam erant Himera
sublata, de quibus antea dixi, Thermitanis sunt reddita, tum alia Gelensibus,
alia Agrigentinis, in quibus etiam ille nobilis taurus, quem crudelissimus
omnium tyrannorum Phalaris habuisse dicitur, quo vivos supplici causa demittere
homines et subicere flammam solebat. Quem taurum cum Scipio redderet
Agrigentinis, dixisse dicitur aequum esse illos cogitare utrum esset
Agrigentinis utilius, suisne servire anne populo Romano obtemperare, cum idem
monumentum et domesticae crudelitatis et nostrae mansuetudinis haberent.
[74] Illo tempore Segestanis maxima cum cura haec ipsa
Diana, de qua dicimus, redditur; reportatur Segestam; in suis antiquis sedibus
summa cum gratulatione civium et laetitia reponitur. Haec erat posita Segestae
sane excelsa in basi, in qua grandibus litteris P. Africani nomen erat incisum
eumque Carthagine capta restituisse perscriptum. Colebatur a civibus, ab omnibus
advenis visebatur; cum quaestor essem, nihil mihi ab illis est demonstratum
prius. Erat admodum amplum et excelsum signum cum stola; verum tamen inerat in
illa magnitudine aetas atque habitus virginalis; sagittae pendebant ab umero,
sinistra manu retinebat arcum, dextra ardentem facem praeferebat. [75] Hanc cum
iste sacrorum omnium et religionum hostis praedoque vidisset, quasi illa ipsa
face percussus esset, ita flagrare cupiditate atque amentia coepit; imperat
magistratibus ut eam demoliantur et sibi dent; nihil sibi gratius ostendit
futurum. Illi vero dicere sibi id nefas esse, seseque cum summa religione tum
summo metu legum et iudiciorum teneri. Iste tum petere ab illis, tum minari, tum
spem, tum metum ostendere. Opponebant illi nomen interdum P. Africani; populi
Romani illud esse dicebant; nihil se in eo potestatis habere quod imperator
clarissimus urbe hostium capta monumentum victoriae populi Romani esse
voluisset.
[76] Cum iste nihilo remissius atque etiam multo
vehementius instaret cotidie, res agitur in senatu: vehementer ab omnibus
reclamatur. Itaque illo tempore ac primo istius adventu pernegatur. Postea,
quidquid erat oneris in nautis remigibusque exigendis, in frumento imperando,
Segestanis praeter ceteros imponebat, aliquanto amplius quam ferre possent.
Praeterea magistratus eorum evocabat, optimum quemque et nobilissimum ad se
arcessebat, circum omnia provinciae fora rapiebat, singillatim uni cuique
calamitati fore se denuntiabat, universis se funditus eversurum esse illam
civitatem minabatur. Itaque aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani
praetoris imperio parendum esse decreverunt. Magno cum luctu et gemitu totius
civitatis, multis cum lacrimis et lamentationibus virorum mulierumque omnium
simulacrum Dianae tollendum locatur.
[77] Videte quanta religio fuerit apud Segestanos.
Repertum esse, iudices, scitote neminem, neque liberum neque servum, neque civem
neque peregrinum, qui illud signum auderet attingere; barbaros quosdam Lilybaeo
scitote adductos esse operarios; ii denique illud ignari totius negoti ac
religionis mercede accepta sustulerunt. Quod cum ex oppido exportabatur, quem
conventum mulierum factum esse arbitramini, quem fletum maiorum natu? quorum non
nulli etiam illum diem memoria tenebant cum illa eadem Diana Segestam Carthagine
revecta victoriam populi Romani reditu suo nuntiasset. Quam dissimilis hic dies
illi tempori videbatur! Tum imperator populi Romani, vir clarissimus, deos
patrios reportabat Segestanis ex urbe hostium recuperatos: nunc ex urbe sociorum
praetor eiusdem populi turpissimus atque impurissimus eosdem illos deos nefario
scelere auferebat. Quid hoc tota Sicilia est clarius, quam omnis Segestae
matronas et virgines convenisse cum Diana exportaretur ex oppido, unxisse
unguentis, complesse coronis et floribus, ture, odoribus incensis usque ad agri
finis prosecutas esse?
[78] Hanc tu tantam religionem si tum in imperio propter
cupiditatem atque audaciam non pertimescebas, ne nunc quidem in tanto tuo
liberorumque tuorum periculo perhorrescis? Quem tibi aut hominem invitis dis
immortalibus aut vero deum tantis eorum religionibus violatis auxilio futurum
putas? Tibi illa Diana in pace atque in otio religionem nullam attulit? quae cum
duas urbis in quibus locata fuerat captas incensasque vidisset, bis ex duorum
bellorum flamma ferroque servata est; quae Carthaginiensium victoria loco mutato
religionem tamen non amisit, P. Africani virtute religionem simul cum loco
recuperavit. Quo quidem scelere suscepto cum inanis esset basis et in ea P.
Africani nomen incisum, res indigna atque intoleranda videbatur omnibus non
solum religiones esse violatas, verum etiam P. Africani, viri fortissimi, rerum
gestarum gloriam, memoriam virtutis, monumenta victoriae C. Verrem sustulisse.
[79] Quod cum isti renuntiaretur de basi ac litteris,
existimavit homines in oblivionem totius negoti esse venturos si etiam basim
tamquam indicem sui sceleris sustulisset. Itaque tollendam istius imperio
locaverunt; quae vobis locatio ex publicis litteris Segestanorum priore actione
recitata est. Te nunc, P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatissimumque
adulescentem, appello, abs te officium tuum debitum generi et nomini requiro et
flagito. Cur pro isto, qui laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est,
pugnas, cur eum defensum esse vis, cur ego tuas partis suscipio, cur tuum munus
sustineo, cur M. Tullius P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa
sustulit defendit? Cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita
suorum quisque defendat ut ea ne ornari quidem nomine aliorum sinat, tu isti
aderis, qui non obstruxit aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id funditus
delevit ac sustulit?
[80] Quisnam igitur, per deos immortalis, tuebitur P.
Scipionis memoriam mortui, quis monumenta atque indicia virtutis, si tu ea
relinques aut deseres, nec solum spoliata illa patieris sed etiam eorum
spoliatorem vexatoremque defendes? Adsunt Segestani, clientes tui, socii populi
Romani atque amici; certiorem te faciunt P. Africanum Carthagine deleta
simulacrum Dianae maioribus suis restituisse, idque apud Segestanos eius
imperatoris nomine positum ac dedicatum fuisse; hoc Verrem demoliendum et
asportandum nomenque omnino P. Scipionis delendum tollendumque curasse; orant te
atque obsecrant ut sibi religionem, generi tuo laudem gloriamque restituas, ut,
quod per P. Africanum ex urbe hostium recuperarint, id per te ex praedonis domo
conservare possint. Quid aut tu his respondere honeste potes aut illi facere,
nisi ut te ac fidem tuam implorent? Adsunt et implorant. Potes domesticae laudis
amplitudinem, Scipio, tueri, potes; omnia sunt in te quae aut fortuna hominibus
aut natura largitur; non praecerpo fructum offici tui, non alienam mihi laudem
appeto, non est pudoris mei P. Scipione, florentissimo adulescente, vivo et
incolumi me propugnatorem monumentorum P. Scipionis defensoremque profiteri.
[81] Quam ob rem si suscipis domesticae laudis
patrocinium, me non solum silere de vestris monumentis oportebit, sed etiam
laetari P. Africani eius modi fortunam esse mortui ut eius honos ab iis qui ex
eadem familia sint defendatur, neque ullum adventicium auxilium requiratur. Sin
istius amicitia te impedit, si hoc quod ego abs te postulo minus ad officium
tuum pertinere arbitrabere, succedam ego vicarius tuo muneri, suscipiam partis
quas alienas esse arbitrabar. Deinde ista praeclara nobilitas desinat queri
populum Romanum hominibus novis industriis libenter honores mandare semperque
mandasse. Non est querendum in hac civitate, quae propter virtutem omnibus
nationibus imperat, virtutem plurimum posse. Sit apud alios imago P. Africani,
ornentur alii mortui virtute ac nomine; talis ille vir fuit, ita de populo
Romano meritus est ut non uni familiae sed universae civitati commendatus esse
debeat. Est aliqua mea pars virilis, quod eius civitatis sum quam ille amplam
inlustrem claramque reddidit, praecipue quod in his rebus pro mea parte versor
quarum ille princeps fuit, aequitate, industria, temperantia, defensione
miserorum, odio improborum; quae cognatio studiorum et artium prope modum non
minus est coniuncta quam ista qua vos delectamini generis et nominis.
[82] Repeto abs te, Verres, monumentum P. Africani.
Causam Siculorum quam suscepi relinquo, iudicium de pecuniis repetundis ne sit
hoc tempore, Segestanorum iniuriae neglegantur: basis P. Scipionis restituatur,
nomen invicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Carthagine captum
reponatur. Haec abs te non Siculorum defensor, non tuus accusator, non Segestani
postulant, sed is qui laudem gloriamque P. Africani tuendam conservandamque
suscepit. Non vereor ne hoc officium meum P. Servilio iudici non probem, qui cum
res maximas gesserit monumentaque suarum rerum gestarum cum maxime constituat
atque in iis elaboret profecto volet haec non solum suis posteris verum etiam
omnibus viris fortibus et bonis civibus defendenda, non spolianda improbis
tradere. Non vereor ne tibi, Q. Catule, displiceat, cuius amplissimum orbi
terrarum clarissimumque monumentum est, quam plurimos esse custodes monumentorum
et putare omnis bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum pertinere.
[83] Equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita
moveor ut ea reprehendenda tantum putem; hic vero tanto dolore adficior ut nihil
mihi indignius, nihil minus ferendum esse videatur. Verres Africani monumentis
domum suam plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris ornabit? Verres
temperantissimi sanctissimique viri monumentum, Dianae simulacrum virginis, in
ea domo conlocabit in qua semper meretricum lenonumque flagitia versantur?.
[84] At hoc solum Africani monumentum violasti. Quid? a
Tyndaritanis non eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercuri
pulcherrime factum sustulisti? At quem ad modum, di immortales! quam audacter,
quam libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos,
homines honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris
anniversariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus
Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum fidei
societatisque monumentum atque indicium dedisset, huius vi scelere imperioque
esse sublatum. Qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri
non solum oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset
populusque Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam
deportarent imperavit.
[85] Quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant
incredibile videretur, non est ab isto primo illo adventu perseveratum.
Discedens mandat proagoro Sopatro, cuius verba audistis, ut demoliatur; cum
recusaret, vehementer minatur et statim ex illo oppido proficiscitur. Refert rem
ille ad senatum; vehementer undique reclamatur. Ne multa, iterum iste ad illos
aliquanto post venit, quaerit continuo de signo. Respondetur ei senatum non
permittere; poenam capitis constitutam, si iniussu senatus quisquam attigisset;
simul religio commemoratur. Tum iste, 'Quam mihi religionem narras, quam poenam,
quem senatum? vivum te non relinquam; moriere virgis nisi mihi signum traditur.'
Sopater iterum flens ad senatum rem defert, istius cupiditatem minasque
demonstrat. Senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus perturbatusque
discedit. Ille praetoris arcessitus nuntio rem demonstrat, negat ullo modo fieri
posse.
[86] Atque haec++nihil enim praetermittendum de istius
impudentia videtur++agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore.
Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida,
imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse
sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. Vix erat hoc plane
imperatum cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. Omnes id fore
putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit hic homines opinio.
Virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? Non usque eo
est improbus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis. Leniter
hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae,
sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam
delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima erant
et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domi nobilem tum summo magistratu
praeditum, divaricari ac deligari iubet.
[87] Quo cruciatu sit adfectus venire in mentem necesse
est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. Neque tamen
finis huic iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque universa
multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut
isti simulacrum illud Mercuri polliceretur. Clamabant fore ut ipsi se di
immortales ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. Tum
frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. Ita Sopater de statua C.
Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur. Non possum disposite
istum accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio verum etiam artificio
quodam singulari.
[88] Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno
ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac
separare possim nescio. Est pecuniarum captarum, quod signum ab sociis pecuniae
magnae sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda
hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre; est
maiestatis, quod imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere atque
asportare ausus est; est sceleris, quod religiones maximas violavit; est
crudelitatis, quod in hominem innocentem, in socium vestrum atque amicum, novum
et singulare supplici genus excogitavit:
[89] illud vero quid sit iam non queo dicere, quo nomine
appellem nescio, quod in C. Marcelli statua. Quid est hoc? patronusne quod erat?
Quid tum? quo id spectat? utrum ea res ad opem an ad calamitatem clientium atque
hospitum valere debebat? an ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis
praesidi nihil esse? Quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis imperio
maiorem esse vim quam in bonorum absentium patrocinio? An vero ex hoc illa tua
singularis significatur insolentia, superbia, contumacia? Detrahere videlicet
aliquid te de amplitudine Marcellorum putasti. Itaque nunc Siculorum Marcelli
non sunt patroni, Verres in eorum locum substitutus est.
[90] Quam in te tantam virtutem esse aut dignitatem
arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae, tam inlustris provinciae
traducere ad te, auferre a certissimis antiquissimisque patronis? Tu ista
nequitia, stultitia, inertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi
Siculi clientelam tueri potes? tibi Marcelli statua pro patibulo in clientis
Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant
supplicia quaerebas? Quid postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? an
vero id quod accidit? Nam Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter
Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, deturbarunt simul ac successum isti
audierunt. Dedit igitur tibi nunc fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut,
cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius religione te <his
iudicibus> vinctum adstrictumque dedamus.
[91] Ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste
Tyndaritanos M. Marcello huic Aesernino vendidisse, atque hoc sua causa etiam M.
Marcellum ipsum sperabat esse dicturum; quod mihi numquam veri simile visum est,
adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen suum isti ad
translationem criminis commodaturum. Verum tamen ita mihi res tota provisa atque
praecauta est ut, si maxime esset inventus qui in se suscipere istius culpam
crimenque cuperet, tamen is proficere nihil posset. Eos enim deduxi testis et
eas litteras deportavi ut de istius facto dubium esse nemini possit.
[92] Publicae litterae sunt deportatum Mercurium esse
Messanam sumptu publico; dicunt quanti; praefuisse huic negotio publice legatum
Poleam. Quid? is ubi est? Praesto est, testis est. Proagori Sopatri iussu. Quis
est hic? Qui ad statuam adstrictus est. Quid? is ubi est? Vidistis hominem et
verba eius audistis. Demoliendum curavit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei
loco praeerat. Quid? hoc nos dicimus? Immo vero ipse praesens. Romae nuper ipsum
istum esse pollicitum sese id signum legatis redditurum si eius rei testificatio
tolleretur cautumque esset eos testimonium non esse dicturos,++dixit hoc apud
vos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et principes Tyndaritanae
civitatis.
[93] Quid? Agrigento nonne eiusdem P. Scipionis
monumentum, signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore litteris minutis
argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano
sustulisti? Quod quidem, iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus
illud furtumque nefarium quosdam homines improbos duces atque adiutores
adhibuisset, vehementer commota civitas est. Vno enim tempore Agrigentini
beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium
victoriae, testimonium societatis requirebant. Itaque ab iis qui principes in ea
civitate erant praecipitur et negotium datur quaestoribus et aedilibus ut noctu
vigilias agerent ad aedis sacras. Etenim iste Agrigenti++credo propter
multitudinem illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani, viri fortes
atque honesti, permulti in illo oppido coniunctissimo animo cum ipsis
Agrigentinis vivunt ac negotiantur++non audebat palam poscere aut tollere quae
placebant.
[94] Herculis templum est apud Agrigentinos non longe a
foro, sane sanctum apud illos et religiosum. Ibi est ex aere simulacrum ipsius
Herculis, quo non facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius++tametsi non tam
multum in istis rebus intellego quam multa vidi++usque eo, iudices, ut rictum
eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non
solum id venerari verum etiam osculari solent. Ad hoc templum, cum esset iste
Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum fit
concursus atque impetus. Clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; qui
primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus
repelluntur. Postea convulsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac
vectibus labefactare conantur. Interea ex clamore fama tota urbe percrebruit
expugnari deos patrios, non hostium adventu necopinato neque repentino praedonum
impetu, sed ex domo atque ex cohorte praetoria manum fugitivorum instructam
armatamque venisse.
[95] Nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque
viribus tam infirmis fuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit,
telumque quod cuique fors offerebat arripuerit. Itaque brevi tempore ad fanum ex
urbe tota concurritur. Horam amplius iam in demoliendo signo permulti homines
moliebantur; illud interea nulla lababat ex parte, cum alii vectibus subiectis
conarentur commovere, alii deligatum omnibus membris rapere ad se funibus. Ac
repente Agrigentini concurrunt; fit magna lapidatio; dant sese in fugam istius
praeclari imperatoris nocturni milites. Duo tamen sigilla perparvula tollunt, ne
omnino inanes ad istum praedonem religionum revertantur. Numquam tam male est
Siculis quin aliquid facete et commode dicant, velut in hac re aiebant in
labores Herculis non minus hunc immanissimum verrem quam illum aprum Erymanthium
referri oportere.
[96] Hanc virtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini
postea, viri fortes et fideles, sed nequaquam ex tam ampla neque tam ex nobili
civitate. Chrysas est amnis qui per Assorinorum agros fluit; is apud illos
habetur deus et religione maxima colitur. Fanum eius est in agro, propter ipsam
viam qua Assoro itur Hennam; in eo Chrysae simulacrum est praeclare factum e
marmore. Id iste poscere Assorinos propter singularem eius fani religionem non
ausus est; Tlepolemo dat et Hieroni negotium. Illi noctu facta manu armataque
veniunt, foris aedis effringunt; aeditumi custodesque mature sentiunt; signum
quod erat notum vicinitati bucina datur; homines ex agris concurrunt; eicitur
fugaturque Tlepolemus, neque quicquam ex fano Chrysae praeter unum perparvulum
signum ex aere desideratum est.
[97] Matris Magnae fanum apud Enguinos est,++iam enim
mihi non modo breviter de uno quoque dicendum, sed etiam praetereunda videntur
esse permulta, ut ad maiora istius et inlustriora in hoc genere furta et scelera
veniamus: in hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corinthio,
hydriasque grandis simili in genere atque eadem arte perfectas idem ille Scipio,
vir omnibus rebus praecellentissimus, posuerat et suum nomen inscripserat. Quid
iam de isto plura dicam aut querar? Omnia illa, iudices, abstulit, nihil in
religiosissimo fano praeter vestigia violatae religionis nomenque P. Scipionis
reliquit; hostium spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum
posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento atque in supellectile
Verris nominabuntur.
[98] Tu videlicet solus vasis Corinthiis delectaris, tu
illius aeris temperationem, tu operum liniamenta sollertissime perspicis! Haec
Scipio ille non intellegebat, homo doctissimus atque humanissimus: tu sine ulla
bona arte, sine humanitate, sine ingenio, sine litteris, intellegis et iudicas!
Vide ne ille non solum temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se
elegantis dici volunt vicerit. Nam quia quam pulchra essent intellegebat,
idcirco existimabat ea non ad hominum luxuriem, sed ad ornatum fanorum atque
oppidorum esse facta, ~ut posteris nostris monumenta religiosa esse videantur~.
[99] Audite etiam singularem eius, iudices, cupiditatem,
audaciam, amentiam, in iis praesertim sacris polluendis quae non modo manibus
attingi, sed ne cogitatione quidem violari fas fuit. Sacrarium Cereris est apud
Catinensis eadem religione qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto
orbe terrarum. In eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod viri
non modo cuius modi esset sed ne esse quidem sciebant; aditus enim in id
sacrarium non est viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent. Hoc
signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco
sustulerunt. Postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitae, maiores
natu, probatae ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. Omnibus
acerbum, indignum, luctuosum denique videbatur.
[100] Tum iste permotus illa atrocitate negoti, ut ab se
sceleris illius suspicio demoveretur, dat hospiti suo cuidam negotium ut aliquem
reperiret quem illud fecisse insimularet, daretque operam ut is eo crimine
damnaretur, ne ipse esset in crimine. Res non procrastinatur. Nam cum iste
Catina profectus esset, servi cuiusdam nomen defertur; is accusatur, ficti
testes in eum dantur. Rem cunctus senatus Catinensium legibus iudicabat.
Sacerdotes vocantur; ex iis quaeritur secreto in curia quid esse factum
arbitrarentur, quem ad modum signum esset ablatum. Respondent illae praetoris in
eo loco servos esse visos. Res, quae esset iam antea non obscura, sacerdotum
testimonio perspicua esse coepit. Itur in consilium; servus ille innocens
omnibus sententiis absolvitur,++quo facilius vos hunc omnibus sententiis
condemnare possitis.
[101] Quid enim postulas, Verres? quid speras, quid
exspectas, quem tibi aut deum aut hominem auxilio futurum putas? Eone tu servos
ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne ornandi quidem causa
fas erat? iisne rebus manus adferre non dubitasti a quibus etiam oculos cohibere
te religionum iura cogebant? Tametsi ne oculis quidem captus in hanc fraudem tam
sceleratam ac tam nefariam decidisti; nam id concupisti quod numquam videras,
id, inquam, adamasti quod antea non aspexeras; auribus tu tantam cupiditatem
concepisti ut eam non metus, non religio, non deorum vis, non hominum
existimatio contineret.
[102] At ex bono viro, credo, audieras et bono auctore.
Qui id potes, qui ne ex viro quidem audire potueris? Audisti igitur ex muliere,
quoniam id viri nec vidisse neque nosse poterant. Qualem porro illam feminam
fuisse putatis, iudices, quam pudicam, quae cum Verre loqueretur, quam
religiosam, quae sacrari spoliandi rationem ostenderet? Ac minime mirum, quae
sacra per summam castimoniam virorum ac mulierum fiant, eadem per istius stuprum
ac flagitium esse violata. Quid ergo? hoc solum auditione expetere coepit, cum
id ipse non vidisset? Immo vero alia complura; ex quibus eligam spoliationem
nobilissimi atque antiquissimi fani, de qua priore actione testis dicere
audistis. Nunc eadem illa, quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis,
attendite.
[103] Insula est Melita, iudices, satis lato a Sicilia
mari periculosoque diiuncta; in qua est eodem nomine oppidum, quo iste numquam
accessit, quod tamen isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem
conficiendam fuit. Ab eo oppido non longe in promunturio fanum est Iunonis
antiquum, quod tanta religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis quae
in his fere locis navali copia gesta atque versata sunt, sed etiam hac praedonum
multitudine semper inviolatum sanctumque fuerit. Quin etiam hoc memoriae
proditum est, classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum
regium dentis eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in
Africam portasse Masinissaeque donasse. Regem primo delectatum esse munere;
post, ubi audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi misisse qui
eos dentis reponerent. Itaque in iis scriptum litteris Punicis fuit regem
Masinissam imprudentem accepisse, re cognita reportandos reponendosque curasse.
Erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae
antiquo opere ac summa arte perfectae.
[104] Haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque
uno nuntio per servos Venerios, quos eius rei causa miserat, tollenda atque
asportanda curavit. Pro di immortales! quem ego hominem accuso? quem legibus aut
iudiciali iure persequor? de quo vos sententiam per tabellam feretis? Dicunt
legati Melitenses publice spoliatum templum esse Iunonis, nihil istum in
religiosissimo fano reliquisse; quem in locum classes hostium saepe accesserint,
ubi piratae fere quotannis hiemare soleant, quod neque praedo violarit ante
neque umquam hostis attigerit, id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil omnino
sit relictum. Hic nunc iste reus aut ego accusator aut hoc iudicium
appellabitur? Criminibus enim coarguitur aut suspicionibus in iudicium vocatur!
Di ablati, fana vexata, nudatae urbes reperiuntur; earum autem rerum nullam sibi
iste neque infitiandi rationem neque defendendi facultatem reliquit; omnibus in
rebus coarguitur a me, convincitur a testibus, urgetur confessione sua,
manifestis in maleficiis tenetur,++et manet etiam ac tacitus facta mecum sua
recognoscit!
[105] Nimium mihi diu videor in uno genere versari
criminum; sentio, iudices, occurrendum esse satietati aurium animorumque
vestrorum. Quam ob rem multa praetermittam; ad ea autem quae dicturus sum
reficite vos, quaeso, iudices, per deos immortalis,++eos ipsos de quorum
religione iam diu dicimus,++dum id eius facinus commemoro et profero quo
provincia tota commota est. De quo si paulo altius ordiri ac repetere memoriam
religionis videbor, ignoscite: rei magnitudo me breviter perstringere
atrocitatem criminis non sinit.
[106] Vetus est haec opinio, iudices, quae constat ex
antiquissimis Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam esse
Cereri et Liberae consecratam. Hoc cum ceterae gentes sic arbitrantur, tum ipsis
Siculis ita persuasum est ut in animis eorum insitum atque innatum esse
videatur. Nam et natas esse has in his locis deas et fruges in ea terra primum
repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam
vocant, ex Hennensium nemore, qui locus, quod in media est insula situs,
umbilicus Siciliae nominatur. Quam cum investigare et conquirere Ceres vellet,
dicitur inflammasse taedas iis ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt; quas sibi
cum ipsa praeferret, orbem omnem peragrasse terrarum.
[107] Henna autem, ubi ea quae dico gesta esse
memorantur, est loco perexcelso atque edito, quo in summo est aequata agri
planities et aquae perennes, tota vero ab omni aditu circumcisa atque directa
est; quam circa lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni tempore
anni, locus ut ipse raptum illum virginis, quem iam a pueris accepimus,
declarare videatur. Etenim prope est spelunca quaedam conversa ad aquilonem
infinita altitudine, qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse
abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito non longe a Syracusis
penetrasse sub terras, lacumque in eo loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc
tempus Syracusani festos dies anniversarios agunt celeberrimo virorum
mulierumque conventu. Propter huius opinionis vetustatem, quod horum in his
locis vestigia ac prope incunabula reperiuntur deorum, mira quaedam tota Sicilia
privatim ac publice religio est Cereris Hennensis. Etenim multa saepe prodigia
vim eius numenque declarant; multis saepe in difficillimis rebus praesens
auxilium eius oblatum est, ut haec insula ab ea non solum diligi sed etiam
incoli custodirique videatur.
[108] Nec solum Siculi, verum etiam ceterae gentes
nationesque Hennensem Cererem maxime colunt. Etenim si Atheniensium sacra summa
cupiditate expetuntur, ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque
attulisse, quantam esse religionem convenit eorum apud quos eam natam esse et
fruges invenisse constat? Itaque apud patres nostros atroci ac difficili rei
publicae tempore, cum Tiberio Graccho occiso magnorum periculorum metus ex
ostentis portenderetur, P. Mucio L. Calpurnio consulibus aditum est ad libros
Sibyllinos; ex quibus inventum est Cererem antiquissimam placari oportere. Tum
ex amplissimo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani, cum esset in urbe
nostra Cereris pulcherrimum et magnificentissimum templum, tamen usque Hennam
profecti sunt. Tanta enim erat auctoritas et vetustas illius religionis ut, cum
illuc irent, non ad aedem Cereris sed ad ipsam Cererem proficisci viderentur.
[109] Non obtundam diutius; etenim iam dudum vereor ne
oratio mea aliena ab iudiciorum ratione et a cotidiana dicendi consuetudine esse
videatur. Hoc dico, hanc ipsam Cererem antiquissimam, religiosissimam, principem
omnium sacrorum quae apud omnis gentis nationesque fiunt, a C. Verre ex suis
templis ac sedibus esse sublatam. Qui accessistis Hennam, vidistis simulacrum
Cereris e marmore et in altero templo Liberae. Sunt ea perampla atque praeclara,
sed non ita antiqua. Ex aere fuit quoddam modica amplitudine ac singulari opere
cum facibus perantiquum, omnium illorum quae sunt in eo fano multo
antiquissimum; id sustulit. Ac tamen eo contentus non fuit.
[110] Ante aedem Cereris in aperto ac propatulo loco
signa duo sunt, Cereris unum, alterum Triptolemi, pulcherrima ac perampla.
Pulchritudo periculo, amplitudo saluti fuit, quod eorum demolitio atque
asportatio perdifficilis videbatur. Insistebat in manu Cereris dextra grande
simulacrum pulcherrime factum Victoriae; hoc iste e signo Cereris avellendum
asportandumque curavit. Qui tandem istius animus est nunc in recordatione
scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum non solum animo commovear
verum etiam corpore perhorrescam? Venit enim mihi fani, loci, religionis illius
in mentem; versantur ante oculos omnia, dies ille quo, cum ego Hennam venissem,
praesto mihi sacerdotes Cereris cum infulis ac verbenis fuerunt, contio
conventusque civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque fiebant ut
acerbissimus tota urbe luctus versari videretur.
[111] Non illi decumarum imperia, non bonorum
direptiones, non iniqua iudicia, non importunas istius libidines, non vim, non
contumelias quibus vexati oppressique erant conquerebantur; Cereris numen,
sacrorum vetustatem, fani religionem istius sceleratissimi atque audacissimi
supplicio expiari volebant; omnia se cetera pati ac neglegere dicebant. Hic
dolor erat tantus ut Verres alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam
asportasse sed ipsam abripuisse Cererem videretur. Etenim urbs illa non urbs
videtur, sed fanum Cereris esse; habitare apud sese Cererem Hennenses
arbitrantur, ut mihi non cives illius civitatis, sed omnes sacerdotes, omnes
accolae atque antistites Cereris esse videantur.
[112] Henna tu simulacrum Cereris tollere audebas, Henna
tu de manu Cereris Victoriam eripere et deam deae detrahere conatus es? quorum
nihil violare, nihil attingere ausi sunt in quibus erant omnia quae sceleri
propiora sunt quam religioni. Tenuerunt enim P. Popilio P. Rupilio consulibus
illum locum servi, fugitivi, barbari, hostes; sed neque tam servi illi dominorum
quam tu libidinum, neque tam fugitivi illi ab dominis quam tu ab iure et ab
legibus, neque tam barbari lingua et natione illi quam tu natura et moribus,
neque tam illi hostes hominibus quam tu dis immortalibus. Quae deprecatio est
igitur ei reliqua qui indignitate servos, temeritate fugitivos, scelere
barbaros, crudelitate hostes vicerit?
[113] Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem,
legatos Hennensis, publice dicere sese a suis civibus haec habere mandata, ut ad
Verrem adirent et eum simulacrum Cereris et Victoriae reposcerent; id si
impetrassent, tum ut morem veterem Hennensium conservarent, publice in eum,
tametsi vexasset Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta
accepissent, testimonium ne quod dicerent; sin autem ea non reddidisset, tum ut
in iudicio adessent, tum ut de eius iniuriis iudices docerent, sed maxime de
religione quererentur. Quas illorum querimonias nolite, per deos immortalis,
aspernari, nolite contemnere ac neglegere, iudices! Aguntur iniuriae sociorum,
agitur vis legum, agitur existimatio veritasque iudiciorum. Quae sunt omnia
permagna, verum illud maximum: tanta religione obstricta tota provincia est,
tanta superstitio ex istius facto mentis omnium Siculorum occupavit ut
quaecumque accidant publice privatimque incommoda propter eam causam sceleris
istius evenire videantur.
[114] Audistis Centuripinos, Agyrinensis, Catinensis,
Aetnensis, Herbitensis complurisque alios publice dicere quae solitudo esset in
agris, quae vastitas, quae fuga aratorum, quam deserta, quam inculta, quam
relicta omnia. Ea tametsi multis istius et variis iniuriis acciderunt, tamen
haec una causa in opinione Siculorum plurimum valet, quod Cerere violata omnis
cultus fructusque Cereris in iis locis interisse arbitrantur. Medemini religioni
sociorum, iudices, conservate vestram; neque enim haec externa vobis est religio
neque aliena; quodsi esset, si suscipere eam nolletis, tamen in eo qui violasset
sancire vos velle oporteret.
[115] Nunc vero in communi omnium gentium religione,
inque iis sacris quae maiores nostri ab exteris nationibus adscita atque
arcessita coluerunt,++quae sacra, ut erant re vera, sic appellari Graeca
voluerunt,++neglegentes ac dissoluti si cupiamus esse, qui possumus? Vnius etiam
urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae, Syracusarum, direptionem
commemorabo et in medium proferam, iudices, ut aliquando totam huius generis
orationem concludam atque definiam. Nemo fere vestrum est quin quem ad modum
captae sint a M. Marcello Syracusae saepe audierit, non numquam etiam in
annalibus legerit. Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum
cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu
invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab
hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas.
[116] Ac iam illa omitto quae disperse a me multis in
locis dicentur ac dicta sunt, forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum
a caede servatum est, id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine
redundasse, portum Syracusanorum, qui tum et nostris classibus et
Carthaginiensium clausus fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni
praedonibusque patuisse; mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias violatas,
quae tum in urbe capta commissa non sunt neque odio hostili neque licentia
militari neque more belli neque iure victoriae; mitto, inquam, haec omnia, quae
ab isto per triennium perfecta sunt; ea quae coniuncta cum illis rebus sunt de
quibus antea dixi cognoscite.
[117] Vrbem Syracusas maximam esse Graecarum,
pulcherrimam omnium saepe audistis. Est, iudices, ita ut dicitur. Nam et situ
est cum munito tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum, et
portus habet prope in aedificatione amplexuque urbis inclusos; qui cum diversos
inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum coniunctione
pars oppidi quae appellatur Insula, mari disiuncta angusto, ponte rursus
adiungitur et continetur.
[118] Ea tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis
constare dicatur; quarum una est ea quam dixi Insula, quae duobus portibus
cincta in utriusque portus ostium aditumque proiecta est; in qua domus est quae
Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae
complures, sed duae quae longe ceteris antecellant, Dianae, et altera, quae fuit
ante istius adventum ornatissima, Minervae. In hac insula extrema est fons aquae
dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium,
qui fluctu totus operiretur nisi munitione ac mole lapidum diiunctus esset a
mari.
[119] Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen
Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum
prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque
urbis partes, quae una via lata perpetua multisque transversis divisae privatis
aedificiis continentur. Tertia est urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum
antiquum fuit, Tycha nominata est; in qua gymnasium amplissimum est et complures
aedes sacrae, coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est
quae, quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam
theatrum maximum, praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum
Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum;
quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre.
[120] Nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine
causa commemorata esse videantur. Qui cum tam praeclaram urbem vi copiisque
cepisset, non putavit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc
pulchritudinem, ex qua praesertim periculi nihil ostenderetur, delere et
exstinguere. Itaque aedificiis omnibus, publicis privatis, sacris profanis, sic
pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnanda venisset. In ornatu
urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis; victoriae putabat esse
multa Romam deportare quae ornamento urbi esse possent, humanitatis non plane
exspoliare urbem, praesertim quam conservare voluisset.
[121] In hac partitione ornatus non plus victoria
Marcelli populo Romano adpetivit quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam
quae adportata sunt, ad aedem Honoris et Virtutis itemque aliis in locis
videmus. Nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; putavit,
si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi
futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit; deum vero nullum
violavit, nullum attigit. Conferte Verrem, non ut hominem cum homine comparetis,
ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi,
forum et iuris dictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu
et victoria conferatis.
[122] Aedis Minervae est in Insula, de qua ante dixi;
quam Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit; quae ab isto sic
spoliata atque direpta est non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem
et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse
videatur. Pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta praeclare; iis
autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur. Nihil erat ea pictura
nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum putaretur. Has tabulas M.
Marcellus, cum omnia victoria illa sua profana fecisset, tamen religione
impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam pacem fidelitatemque
populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit,
parietes quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant, nudos ac
deformatos reliquit.
[123] Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo
templa se Romae dedicaturum voverat, is id quod erat aedificaturus iis rebus
ornare quas ceperat noluit: Verres qui non Honori neque Virtuti, quem ad modum
ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus
est. Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in
meretriciam domum transtulit. Viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime
pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant imagines Siciliae regum ac
tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam
commemoratione hominum et cognitione formarum. Ac videte quanto taetrior hic
tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen
ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta
sustulit.
[124] Iam vero quid ego de valvis illius templi
commemorem? Vereor ne haec qui non viderunt omnia me nimis augere atque ornare
arbitrentur; quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum ut tot viros
primarios velim, praesertim ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec
viderint, esse temeritati et mendacio meo conscios. Confirmare hoc liquido,
iudices, possum, valvas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores,
nullas umquam ullo in templo fuisse. Incredibile dictu est quam multi Graeci de
harum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. Nimium forsitan haec illi
mirentur atque efferant; esto; verum tamen honestius est rei publicae nostrae,
iudices, ea quae illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello
reliquisse quam praetorem in pace abstulisse. Ex ebore diligentissime perfecta
argumenta erant in valvis; ea detrahenda curavit omnia. Gorgonis os pulcherrimum
cinctum anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non solum
artificio sed etiam pretio quaestuque duci; nam bullas aureas omnis ex iis
valvis, quae erant multae et graves, non dubitavit auferre; quarum iste non
opere delectabatur sed pondere. Itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad
ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum factae esse videantur.
[125] Etiamne gramineas hastas++vidi enim vos in hoc
nomine, cum testis diceret, commoveri: quod erat eius modi ut semel vidisse
satis esset, (in quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla,
sed tantum magnitudo incredibilis de qua vel audire satis esset, nimium videre
plus quam semel,) etiam id concupisti?
[126] Nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi
iustam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum esse videatur.
Silanionis opus tam perfectum, tam elegans, tam elaboratum quisquam non modo
privatus sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque
eruditissimus, Verres? Nimirum contra dici nihil potest. Nostrum enim unus
quisque, qui tam beati quam iste est non sumus, tam delicati esse non possumus,
si quando aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem Felicitatis, ad
monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut admittatur in alicuius
istorum Tusculanum, spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus
commodarit: Verres haec habeat domi, Verres ornamentis fanorum atque oppidorum
habeat plenam domum, villas refertas. Etiamne huius operari studia ac delicias,
iudices, perferetis? qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et
corpore ut multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur.
[127] Atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui
reliquerit, dici vix potest. Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma
Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui
haec subtiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset,
certe non sustulisset. Nunc enim quod scriptum est inani in basi declarat quid
fuerit, et id ablatum indicat. Quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare
factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem
visere, propter religionem colere solebant.
[128] Quid? ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo
imperio palam ablatum est? Quid? ex aede Iovis religiosissimum simulacrum Iovis
Imperatoris, quem Graeci Vrion nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti?
Quid? ex aede Liberae <agninum> caput illud pulcherrimum, quod visere
solebamus, num dubitasti tollere? Atque ille Paean sacrificiis anniversariis
simul cum Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, qui [ut Graeci ferunt,
Liberi filius] inventor olei esse dicitur, una cum Libero patre apud illos eodem
erat in templo consecratus.
[129] Iovem autem Imperatorem quanto honore in suo
templo fuisse arbitramini? Conicere potestis, si recordari volueritis quanta
religione fuerit eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captum in
Capitolio posuerat <T.> Flamininus. Etenim tria ferebantur in orbe
terrarum signa Iovis Imperatoris uno in genere pulcherrime facta, unum illud
Macedonicum quod in Capitolio vidimus, alterum in Ponti ore et angustiis,
tertium quod Syracusis ante Verrem praetorem fuit. Illud Flamininus ita ex aede
sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio Iovis poneret.
[130] Quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam
multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint,
usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. Hoc tertium, quod erat
Syracusis, quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod religioni
concesserat, quod cives atque incolae colere, advenae non solum visere verum
etiam venerari solebant, id C. Verres ex templo Iovis sustulit.
[131] Vt saepius ad Marcellum revertar, iudices, sic
habetote, pluris esse a Syracusanis istius adventu deos quam victoria Marcelli
homines desideratos. Etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem illum,
summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisset interfectum permoleste
tulisse: iste omnia quae requisivit, non ut conservaret verum ut asportaret
requisivit. Iam illa quae leviora videbuntur ideo praeteribo, quod mensas
Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas, vim maximam vasorum
Corinthiorum ex omnibus aedibus sacris abstulit Syracusis.
[132] Itaque, iudices, ii qui hospites ad ea quae
visenda sunt solent ducere et unum quidque ostendere,++quos illi mystagogos
vocant,++conversam iam habent demonstrationem suam. Nam ut ante demonstrabant
quid ubique esset, item nunc quid undique ablatum sit ostendunt. Quid tum?
mediocrine tandem dolore eos adfectos esse arbitramini? Non ita est, iudices,
primum quod omnes religione moventur et deos patrios quos a maioribus acceperunt
colendos sibi diligenter et retinendos esse arbitrantur; deinde hic ornatus,
haec opera atque artificia, signa, tabulae pictae Graecos homines nimio opere
delectant. Itaque ex illorum querimoniis intellegere possumus haec illis
acerbissima videri quae forsitan nobis levia et contemnenda esse videantur. Mihi
credite, iudices,++tametsi vosmet ipsos haec eadem audire certo scio,++cum
multas acceperint per hosce annos socii atque exterae nationes calamitates et
iniurias, nullas Graeci homines gravius ferunt ac tulerunt quam huiusce modi
spoliationes fanorum atque oppidorum.
[133] Licet iste dicat emisse se, sicuti solet dicere,
credite hoc mihi, iudices: nulla umquam civitas tota Asia et Graecia signum
ullum, tabulam pictam <ullam>, ullum denique ornamentum urbis sua
voluntate cuiquam vendidit; nisi forte existimatis, posteaquam iudicia severa
Romae fieri desierunt, Graecos homines haec venditare coepisse, quae tum non
modo non venditabant, cum iudicia fiebant, verum etiam coemebant; aut nisi
arbitramini L. Crasso, Q. Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum
aedilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus
non fuisse, iis qui post iudiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse.
[134] Acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam
istam et simulatam emptionem quam si qui clam surripiat aut eripiat palam atque
auferat; nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas
pretio adductam civitatem, et pretio parvo, ea quae accepisset a maioribus
vendidisse atque abalienasse. Etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas
nos contemnimus, delectantur. Itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse
apud illos quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi
florentissimique essent; apud eos autem quos vectigalis aut stipendiarios
fecerant tamen haec relinquebant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis
levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.
[135] Quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani
sunt, merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut
Europam in tauro amittant, ut Satyrum qui apud illos in aede Vestae est, ut
cetera? quid Thespiensis ut Cupidinis signum, propter quod unum visuntur
Thespiae, quid Cnidios ut Venerem marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios
ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum,
quid Atheniensis ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum aut ex aere Myronis
buculam? Longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque visenda
sunt tota Asia et Graecia; verum illud est quam ob rem haec commemorem, quod
existimare vos hoc volo, mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus
haec auferantur.
[136] Atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis
cognoscite. Ad quos ego cum venissem, sic primum existimabam, ut Romae ex istius
amicis acceperam, civitatem Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus
esse isti amicam quam Mamertinam propter praedarum ac furtorum omnium
societatem; simul et verebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum
iste arbitrio praeturam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illae
nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudine sed etiam liberalitate
oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum conquirerem.
[137] Itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, eorum
tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam. Cum diutius in negotio curaque fueram,
ut requiescerem curamque animi remitterem, ad Carpinati praeclaras tabulas
revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo conventu honestissimis,
illius Verrucios, de quibus ante dixi, explicabam; a Syracusanis prorsus nihil
adiumenti neque publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo
postulare. Cum haec agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui tum
magistratum Syracusis habebat, homo nobilis, qui sacerdos Iovis fuisset, qui
honos est apud Syracusanos amplissimus. Agit mecum et cum fratre meo ut, si
nobis videretur, adiremus ad eorum senatum; frequentis esse in curia; se iussu
senatus a nobis petere ut veniremus.
[138] Primo nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito
venit in mentem non esse vitandum illum nobis conventum et locum; itaque in
curiam venimus. Honorifice sane consurgitur; nos rogatu magistratus adsedimus.
Incipit is loqui qui et auctoritate et aetate et, ut mihi visum est, usu rerum
antecedebat, Diodorus Timarchidi, cuius omnis oratio hanc habuit primo
sententiam: senatum et populum Syracusanum moleste graviterque ferre quod ego,
cum in ceteris Siciliae civitatibus senatum populumque docuissem quid iis
utilitatis, quid salutis adferrem, et cum ab omnibus mandata, legatos, litteras
testimoniaque sumpsissem, in illa civitate nihil eius modi facerem. Respondi
neque Romae in conventu Siculorum, cum a me auxilium communi omnium legationum
consilio petebatur causaque totius provinciae ad me deferebatur, legatos
Syracusanorum adfuisse, neque me postulare ut quicquam contra C. Verrem
decerneretur in ea curia in qua inauratam C. Verris statuam viderem.
[139] Quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus
aspectu statuae et commemoratione ut illud in curia positum monumentum scelerum
non beneficiorum videretur. Tum pro se quisque, quantum dicendo adsequi poterat,
docere me coepit ea quae paulo ante commemoravi, spoliatam urbem, fana direpta,
de Heracli hereditate, quam palaestritis concessisset, multo maximam partem
ipsum abstulisse; neque postulandum fuisse ut ille palaestritas diligeret, qui
etiam inventorem olei deum sustulisset; neque illam statuam esse ex pecunia
publica neque publice datam, sed eos qui hereditatis diripiendae participes
fuissent faciendam statuendamque curasse; eosdem Romae fuisse legatos, illius
adiutores improbitatis, socios furtorum, conscios flagitiorum; eo minus mirari
me oportere si illi communi legatorum voluntati et saluti Siciliae defuissent.
[140] Vbi eorum dolorem ex illius iniuriis non modo non
minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meum animum
in illos, tum mei consili negotique totius suscepti causam rationemque proposui,
tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne deessent, ut illam
laudationem, quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant,
tollerent. Itaque, iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque
amici. Primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas
habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae dixi ablata esse perscripta,
et plura etiam quam ego potui dicere; perscripta autem hoc modo: Quod ex aede
Minervae hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex aede Liberi++ut
quisque iis rebus tuendis conservandisque praefuerat, ita perscriptum erat++cum
rationem e lege redderent et quae acceperant tradere deberent, petisse ut sibi,
quod eae res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos discessisse, et esse
ignotum omnibus. Quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque
curavi.
[141] De laudatione autem ratio sic mihi reddita est.
Primum, cum a C. Verre litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione
venissent, nihil esse decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent
oportere decerni, maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum meus
adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut
decernerent; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset
adferre. Id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me
cognoscite.
[142] Mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum
referant, dicat sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut
quisque aetate et honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a
ceteris ei conceditur; sin aliquando tacent omnes, tunc sortito coguntur dicere.
Cum hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. In quo primum, ut
aliquid esset morae, multi interpellant; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate
totaque provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium
facessitum, cumque eum publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare
cuperent, a C. Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum
laudatione iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando
voluissent quam quod tum cogerentur.
[143] Conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere.
Refertur de Peducaeo. Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam
dixit ex ordine. Id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; nam principum
sententiae perscribi solent. Recita. 'Qvod verba facta svnt de Sex. Pedvcaeo.'
Dicit qui primi suaserint. Decernitur. Refertur deinde de Verre. Dic, quaeso,
quo modo? 'Qvod verba facta svnt de C. Verre'++quid postea scriptum est?++'Cvm
svrgeret nemo neqve sententiam diceret'++quid est hoc?++'Sors dvcitvr.' Quam ob
rem? nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum,
praesertim cum inire a praetore gratiam posset? Nemo. Illi ipsi tui convivae,
consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent. In qua curia statua tua
stabat et nuda fili, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius nudata
provincia commoveret.
[144] Atque etiam hoc me docent, eius modi senatus
consultum fecisse laudatores ut omnes intellegere possent non laudationem sed
potius inrisionem esse illam quae commonefaceret istius turpem calamitosamque
praeturam. Etenim scriptum esse ita: qvod is virgis neminem cecidisset++ a quo
cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos; qvod
vigilanter provinciam administrasset++cuius omnis vigilias in stupris constat
adulteriisque esse consumptas; [cuius modi constat, hoc vero scriptum esse, quod
proferre non auderet reus, accusator recitare non desineret] qvod praedones
procvl ab insvla Sicilia prohibvisset [Verres]++quos etiam intra Syracusanam
insulam recepisset.
[145] Haec posteaquam ex illis cognovi, discessi cum
fratre e curia, ut nobis absentibus, si quid vellent, decernerent. Decernunt
statim primum ut cum Lucio fratre hospitium publice fieret, quod is eandem
voluntatem erga Syracusanos suscepisset quam ego semper habuissem. Id non modo
tum scripserunt, verum etiam in aere incisum nobis tradiderunt. Valde hercule te
Syracusani tui, quos crebro commemorare soles, diligunt, qui cum accusatore tuo
satis iustam causam coniungendae necessitudinis putant quod te accusaturus sit
et quod inquisitum in te venerit. Postea decernitur, ac non varie sed prope
cunctis sententiis, ut laudatio quae C. Verri decreta esset tolleretur.
[146] In eo cum iam non solum discessio facta esset, sed
etiam perscriptum atque in tabulas relatum, praetor appellatur. At quis
appellat? magistratus aliqui? Nemo. Senator? Ne id quidem. Syracusanorum aliqui?
Minime. Quis igitur praetorem appellat? Qui quaestor istius fuerat, P.
Caesetius. O rem ridiculam! o desertum hominem, desperatum, relictum! A
magistratu Siculo, ne senatus consultum Siculi homines facere possent, ne suum
ius suis moribus, suis legibus obtinere possent, non amicus istius, non hospes,
non denique aliquis Siculus, sed quaestor populi Romani praetorem appellat! Quis
hoc vidit, quis audivit? Praetor aequus et sapiens dimitti iubet senatum.
Concurrit ad me maxima multitudo. Primum senatores clamare sibi eripi ius, eripi
libertatem, populus senatum laudare, gratias agere, cives Romani a me nusquam
discedere. Quo quidem die nihil aegrius factum est multo labore meo quam ut
manus ab illo appellatore abstinerentur.
[147] Cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane
acute quid decernat; nam ante quam verbum facerem, de sella surrexit atque
abiit. Itaque tum de foro, cum iam advesperasceret, discessimus. Postridie mane
ab eo postulo ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent,
mihi reddere. Ille enim vero negat et ait indignum facinus esse quod ego in
senatu Graeco verba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id
ferri nullo modo posse. Respondi homini ut potui, ut debui, ut volui. Cum multa
tum etiam hoc <me> memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter
hunc et illum Numidicum, verum ac germanum Metellum, interesset; illum noluisse
sua laudatione iuvare L. Lucullum, sororis virum, quicum optime convenisset,
hunc homini alienissimo a civitatibus laudationes per vim et metum comparare.
[148] Quod ubi intellexi, multum apud illum recentis
nuntios, multum tabellas non commendaticias sed tributarias valuisse, admonitu
ipsorum Syracusanorum impetum in eas tabulas facio in quibus senatus consultum
perscripserant. Ecce autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino
Syracusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac desertum putetis!
Retinere incipit tabulas Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem
Syracusani Theoractum vocant; qui illic eius modi est ut eum pueri sectentur, ut
omnes cum loqui coepit inrideant. Huius tamen insania, quae ridicula est aliis,
mihi tum molesta sane fuit; nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet, voce
maxima vim me sibi adferre clamaret, copulati in ius pervenimus.
[149] Hic ego postulare coepi ut mihi tabulas obsignare
ac deportare liceret; ille contra dicere, negare esse illud senatus consultum in
quo praetor appellatus esset, negare id mihi tradi oportere. Ego legem recitare,
omnium mihi tabularum et litterarum fieri potestatem; ille furiosus urgere nihil
ad se nostras leges pertinere. Praetor intellegens negare sibi placere, quod
senatus consultum ratum esse non deberet, id me Romam deportare. Quid multa?
nisi vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem poenamque
recitassem, tabularum mihi potestas facta non esset. Ille autem insanus, qui pro
isto vehementissime contra me declamasset, postquam non impetravit, credo, ut in
gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana
perscripta erant, quae ego antea iam ab aliis cognoram et acceperam.
[150] Laudent te iam sane Mamertini, quoniam ex tota
provincia soli sunt qui te salvum velint, ita tamen laudent ut Heius, qui
princeps legationis est, adsit, ita laudent ut ad ea quae rogati erunt mihi
parati sint respondere. Ac ne subito a me opprimantur, haec sum rogaturus: navem
populo Romano debeantne? fatebuntur. Praebuerintne praetore C. Verre? negabunt.
Aedificarintne navem onerariam maximam publice, quam Verri dederunt? negare non
poterunt. Frumentum ab iis sumpseritne C. Verres, quod populo Romano mitteret,
sicuti superiores? negabunt. Quid militum aut nautarum per triennium dederint?
nullum datum dicent. Fuisse Messanam omnium istius furtorum ac praedarum
receptricem negare non poterunt; permulta multis navibus illinc exportata, hanc
navem denique maximam, a Mamertinis datam, onustam cum isto profectam
fatebuntur.
[151] Quam ob rem tibi habe sane istam laudationem
Mamertinorum; Syracusanam quidem civitatem ut abs te adfecta est ita in te esse
animatam videmus, apud quos etiam Verria illa flagitiosa sublata sunt. Etenim
minime conveniebat ei deorum honores haberi qui simulacra deorum abstulisset.
Etiam hercule illud in Syracusanis merito reprehenderetur, si, cum diem festum
ludorum de fastis suis sustulissent celeberrimum et sanctissimum, quod eo ipso
die Syracusae a Marcello captae esse dicuntur, idem diem festum Verris nomine
agerent, cum iste a Syracusanis quae ille calamitosus dies reliquerat ademisset.
At videte hominis impudentiam atque adrogantiam, iudices, qui non solum Verria
haec turpia ac ridicula ex Heracli pecunia constituerit, verum etiam Marcellia
tolli imperarit, ut ei sacra facerent quotannis cuius opera omnium annorum sacra
deosque patrios amiserant, eius autem familiae dies festos tollerent per quam
ceteros quoque festos dies recuperarant.