LIBER QUINTUS |
[1] Nemini video dubium esse, iudices, quin apertissime C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et privatim et
publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione
verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque
praedandi. Sed quaedam mihi magnifica et praeclara eius
defensio ostenditur; cui quem ad modum resistam multo
mihi ante est, iudices, providendum. Ita enim causa constituitur, provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia
singulari dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque
a belli periculis tutam esse servatam.
[2] Quid agam, iudices? quo accusationis meae rationem conferam? quo me vertam?
ad omnis enim meos impetus quasi murus quidam boni
nomen imperatoris opponitur. Novi locum; video ubi se
iactaturus sit Hortensius. Belli pericula, tempora rei
publicae, imperatorum penuriam commemorabit; tum deprecabitur a vobis, tum etiam pro suo iure contendet ne
patiamini talem imperatorem populo Romano Siculorum
testimoniis eripi, ne obteri laudem imperatoriam criminibus
avaritiae velitis.
[3] Non possum dissimulare, iudices; timeo ne C. Verres propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quae
fecit impune fecerit. Venit enim mihi in mentem in iudicio
M'. Aquili quantum auctoritatis, quantum momenti oratio
M. Antoni habuisse existimata sit; qui, ut erat in dicendo
non solum sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata
ipse arripuit M'. Aquilium constituitque in conspectu
omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ut cicatrices
populus Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore
exceptas; simul et de illo vulnere quod ille in capite ab
hostium duce acceperat multa dixit, eoque adduxit eos qui
erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum
fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad populi Romani laudem sed ad iudicum
crudelitatem videretur esse servatus.
[4] Eadem nunc ab illis defensionis ratio viaque temptatur, idem quaeritur. Sit fur,
sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps;
at est bonus imperator, at felix et ad dubia rei publicae
tempora reservandus. Non agam summo iure tecum, non dicam id quod debeam forsitan obtinere, cum iudicium
certa lege sit,--non quid in re militari fortiter feceris, sed
quem ad modum manus ab alienis pecuniis abstinueris abs
te doceri oportere; non, inquam, sic agam, sed ita quaeram,
quem ad modum te velle intellego, quae tua opera et quanta
fuerit in bello.
[5] Quid dicis? an bello fugitivorum Siciliam virtute tua liberatam? Magna laus et honesta oratio; sed tamen quo
bello? Nos enim, post illud bellum quod M'. Aquilius
confecit, sic accepimus, nullum in Sicilia fugitivorum bellum
fuisse. 'At in Italia fuit.' Fateor, et magnum quidem ac
vehemens. Num igitur ex eo bello partem aliquam laudis
appetere conaris? num tibi illius victoriae gloriam cum
M. Crasso aut Cn. Pompeio communicatam putas? Non
arbitror hoc etiam tuae deesse impudentiae, ut quicquam
eius modi dicere audeas. Obstitisti videlicet ne ex Italia
transire in Siciliam fugitivorum copiae possent. Vbi, quando,
qua ex parte? cum aut ratibus aut navibus conarentur
accedere? Nos enim nihil umquam prorsus audivimus, sed
illud audivimus, M. Crassi, fortissimi viri, virtute consilioque
factum ne ratibus coniunctis freto fugitivi ad Messanam transire possent, a quo illi conatu non tanto opere
prohibendi fuissent, si ulla in Sicilia praesidia ad illorum
adventum opposita putarentur.
[6] At cum esset in Italia bellum tam prope a Sicilia, tamen
in Sicilia non fuit. Quid mirum? ne cum in Sicilia quidem
fuit eodem intervallo, pars eius belli in Italiam ulla pervasit.
Etenim propinquitas locorum ad utram partem hoc loco
profertur? utrum aditum facilem hostibus an contagionem
imitandi belli periculosam fuisse? Aditus omnis hominibus
sine ulla facultate navium non modo disiunctus sed etiam
clausus est, ut illis quibus Siciliam propinquam fuisse dicis
facilius fuerit ad Oceanum pervenire quam ad Peloridem
accedere.
[7] Contagio autem ista servilis belli cur abs te potius quam ab iis omnibus qui ceteras provincias obtinuerunt praedicatur? An quod in Sicilia iam antea bella fugitivorum fuerunt? at ea ipsa causa est cur ista provincia
minimo in periculo sit et fuerit. Nam posteaquam illinc
M'. Aquilius decessit, omnium instituta atque edicta praetorum fuerunt eius modi ut ne quis cum telo servus esset.
Vetus est quod dicam, et propter severitatem exempli
nemini fortasse vestrum inauditum, L. Domitium praetorem
in Sicilia, cum aper ingens ad eum adlatus esset, admiratum requisisse quis eum percussisset; cum audisset pastorem
cuiusdam fuisse, eum vocari ad se iussisse; illum cupide
ad praetorem quasi ad laudem atque ad praemium accucurrisse; quaesisse Domitium qui tantam bestiam percussisset;
illum respondisse, venabulo; statim deinde iussu praetoris
in crucem esse sublatum. Durum hoc fortasse videatur,
neque ego ullam in partem disputo: tantum intellego,
maluisse Domitium crudelem in animadvertendo quam in
praetermittendo dissolutum videri.
[8] Ergo his institutis provinciae iam tum, cum bello sociorum tota Italia arderet,
homo non acerrimus nec fortissimus, C. Norbanus, in summo
otio fuit: perfacile enim sese Sicilia iam tuebatur, ut ne
quod ex ipsa bellum posset exsistere. Etenim cum nihil tam coniunctum sit quam negotiatores nostri cum Siculis
usu, re, ratione, concordia, et cum ipsi Siculi res suas ita
constitutas habeant ut iis pacem expediat esse, imperium
autem populi Romani sic diligant ut id imminui aut commutari minime velint, cumque haec a servorum bello pericula
et praetorum institutis et dominorum disciplina provisa sint,
nullum est malum domesticum quod ex ipsa provincia nasci
possit.
[9] Quid igitur? nulline motus in Sicilia servorum Verre praetore, nullaene consensiones factae esse dicuntur? Nihil
sane quod ad senatum populumque Romanum pervenerit,
nihil quod iste publice Romam scripserit; et tamen coeptum
esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. Id adeo non tam ex re quam ex istius factis decretisque cognosco. Ac videte quam non inimico animo sim acturus:
ego ipse haec quae ille quaerit, quae adhuc numquam
audistis, commemorabo et proferam.
[10] In Triocalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunt, Leonidae cuiusdam Siculi familia in suspicionem est vocata
coniurationis. Res delata ad istum. Statim, ut par fuit,
iussu eius homines qui fuerant nominati comprehensi sunt
adductique Lilybaeum; domino denuntiatum est, causa dicta, damnati. Quid deinde? quid censetis? furtum
fortasse aut praedam exspectatis aliquam. Nolite usque
quaque idem quaerere. In metu belli furandi locus qui
potest esse? etiam si qua fuit in hac re occasio praetermissa
est. Tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti
non nova, ne causam dicerent; etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis quidem servis quae praedandi potest
esse ratio? produci ad supplicium necesse est. Testes
enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, testis splendidissima civitas Lilybitana, testis honestissimus
maximusque conventus civium Romanorum: fieri nihil
potest, producendi sunt. Itaque producuntur et ad palum
alligantur.
[11] Etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices, quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine
aliquo quaestu atque praeda. Quid in eius modi re fieri
potuit? Quod commodum est, exspectate facinus quam
vultis improbum; vincam tamen exspectationem omnium.
Homines sceleris coniurationisque damnati, ad supplicium
traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum
inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi.
Quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id
quod ego non quaero, quod denique in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem
quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis?
Remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero; neque
enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod
facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu gratis suscipere conatus sis. Verum de ista furandi praedandique ratione nihil dico, de hac imperatoria iam tua
laude disputo.
[12] Quid ais, bone custos defensorque provinciae? Tu quos servos arma capere et bellum facere in
Sicilia voluisse cognoras et de consili sententia iudicaras,
hos ad supplicium iam more maiorum traditos ex media
morte eripere ac liberare ausus es, ut, quam damnatis crucem servis fixeras, hanc indemnatis videlicet civibus
Romanis reservares? Perditae civitates desperatis iam
omnibus rebus hos solent exitus exitialis habere, ut damnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules
reducantur, res iudicatae rescindantur. Quae cum accidunt, nemo est quin intellegat ruere illam rem publicam haec ubi
eveniant; nemo est qui ullam spem salutis reliquam esse
arbitretur.
[13] Atque haec sicubi <facta sunt>, ita facta sunt ut
homines populares aut nobiles supplicio aut exsilio levarentur, at non ab iis ipsis qui iudicassent, at non statim, at
non eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad fortunas
omnium pertinerent. Hoc vero novum et eius modi est ut magis propter reum quam propter rem ipsam credibile
videatur, ut homines servos, ut ipse qui iudicarat, ut statim
e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos
servos quod ad omnium liberorum caput et sanguinem
pertineret.
[14] O praeclarum imperatorem nec iam cum
M'. Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu
periculoque provinciae! Cum servitiorum animos in Sicilia
suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit! Comprendi iussit; quis non pertimescat? causam dicere dominos; quid servo tam formidolosum? Fecisse videri
pronuntiat; exortam videtur flammam paucorum dolore
ac morte restinxisse. Quid deinde sequitur? Verbera atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum,
metum ceterorum, cruciatus et crux. Hisce omnibus suppliciis sunt liberati. Quis dubitet quin servorum animos
summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate
praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur?
[15] Quid? hoc in Apolloniensi Aristodamo, quid? in Leonte
Imacharensi non idem fecisti? Quid? iste motus servitiorum bellique subita suspicio utrum tibi tandem diligentiam
custodiendae provinciae an novam rationem improbissimi
quaestus attulit? Halicyensis Eumenidae, nobilis hominis et honesti, magnae pecuniae vilicus cum impulsu tuo insimulatus esset, HS lx a domino accepisti, quod nuper
ipse iuratus docuit quem ad modum gestum esset. Ab
equite Romano C. Matrinio absente, cum is esset Romae,
quod eius vilicos pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, HS dc abstulisti. Dixit hoc L. Flavius, qui tibi
eam pecuniam numeravit, procurator C. Matrini, dixit ipse
Matrinius, dicit vir clarissimus, Cn. Lentulus censor, qui
Matrini honoris causa recenti negotio ad te litteras misit
mittendasque curavit.
[16] Quid? de Apollonio, Diocli filio, Panhormitano, cui
Gemino cognomen est, praeteriri potest? Ecquid hoc tota
Sicilia clarius, ecquid indignius, ecquid manifestius proferri
potest? Quem, ut Panhormum venit, ad se vocari et de
tribunali citari iussit concursu magno frequentiaque conventus. Homines statim loqui: 'Mirabar quod Apollonius,
homo pecuniosus, tam diu ab isto maneret integer; excogitavit nescio quid, <nescio quid> attulit; profecto homo dives
repente a Verre non sine causa citatur.' Exspectatio summa
omnium quidnam id esset, cum exanimatus subito ipse accurrit cum adulescente filio; nam pater grandis natu iam
diu lecto tenebatur.
[17] Nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret; eum dicit coniurasse et familias concitasse,--is omnino servus in familia non erat,--eum statim
exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine
illo servum habere neminem: iste hominem abripi a tribunali et in carcerem conici iubet. Clamare ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam
sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere.
Haec cum maxime summa hominum frequentia testificaretur, ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adfici--cum maxime,
ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est.
[18] Videte constantiam praetoris, et eius praetoris qui in his
rebus non ita defendatur ut mediocris praetor, sed ita
laudetur ut optimus imperator. Cum servorum bellum
metueretur, quo supplicio dominos indemnatos adficiebat,
hoc servos damnatos liberabat: Apollonium, hominem locupletissimum, qui, si fugitivi bellum in Sicilia facerent,
amplissimas fortunas amitteret, belli fugitivorum nomine
indicta causa in vincla coniecit: servos, quos ipse de consili sententia belli faciendi causa consensisse iudicavit, eos
sine consili sententia sua sponte omni supplicio liberavit.
[19] Quid? si aliquid ab Apollonio commissum est quam ob rem in eum iure animadverteretur, tamenne hanc rem sic
agemus ut crimini aut invidiae reo putemus esse oportere
si quo de homine severius iudicaverit? Non agam tam
acerbe, non utar ista accusatoria consuetudine, si quid est factum clementer, ut dissolute factum criminer, si quid
vindicatum est severe, ut ex eo crudelitatis invidiam colligam. Non agam ista ratione; tua sequar iudicia, tuam
defendam auctoritatem, quoad tu voles; simul ac tute
coeperis tua iudicia rescindere, mihi suscensere desinito; meo iure enim contendam eum qui suo iudicio damnatus
sit iuratorum iudicum sententiis damnari oportere.
[20] Non defendam Apolloni causam, amici atque hospitis mei, ne
tuum iudicium videar rescindere; nihil de hominis frugalitate, virtute, diligentia dicam; praetermittam illud etiam
de quo ante dixi, fortunas eius ita constitutas fuisse familia, pecore, villis, pecuniis creditis ut nemini minus expediret
ullum in Sicilia tumultum aut bellum commoveri; non
dicam ne illud quidem, si maxime in culpa fuerit Apollonius, tamen in hominem honestissimae civitatis honestissimum tam graviter animadverti causa indicta non oportuisse.
[21] Nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in
sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et
adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem
numquam esse factam. Etiam illud praeteribo, quotienscumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibus--
nam tam diu fuit Apollonius in carcere--totiens te senatum
Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacerdotibusque publicis, orantem atque obsecrantem ut aliquando
ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. Relinquo haec omnia; quae si velim persequi, facile ostendam
tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae
iudicum iam pridem esse praeclusos.
[22] Omnia tibi ista
concedam et remittam; provideo enim quid sit defensurus
Hortensius; fatebitur apud istum neque senectutem patris
neque adulescentiam fili neque lacrimas utriusque plus
valuisse quam utilitatem salutemque provinciae; dicet rem publicam administrari sine metu ac severitate non posse;
quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur
secures datae, cur carcer aedificatus, cur tot supplicia sint
in improbos more maiorum constituta. Quae cum omnia
graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apollonium Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla
defensione, sine causa de carcere emitti iusserit; tantumque
in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut iam ipsis
iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere permittam quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum
infinitumque esse videatur.
[23] Nam quae iste in Apollonio
fecit, ea primum breviter cognoscite quot et quanta sint,
deinde haec expendite atque aestimate pecunia: reperietis
idcirco haec in uno homine pecunioso tot constituta ut
ceteris formidines similium incommodorum atque exempla periculorum proponeret. Primum insimulatio est repentina
capitalis atque invidiosi criminis,--statuite quanti hoc
putetis et quam multos redemisse; deinde crimen sine
accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione,--aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros
profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse;
postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium
atque a conspectu parentium ac liberum, denique a libero
spiritu atque a communi luce seclusum,--haec vero, quae vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo.
[24] Haec omnia sero redemit Apollonius iam maerore ac miseriis perditus, sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiae
scelerique occurrere; nisi vero existimatis hominem pecuniosissimum sine causa quaestus electum ad tam incredibile
crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, aut hoc praedandi genus ab isto in illo uno adhibitum ac
temptatum, et non per illum omnibus pecuniosissimis
Siculis metum propositum et iniectum.
[25] Cupio mihi ab illo, iudices, subici, quoniam de militari eius gloria dico, si quid forte praetereo. Nam mihi videor
iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad
belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil sciens
praetermisi. Habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam, custodiam defensionemque provinciae. Summa
illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt imperatorum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria
virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. Non
ad Q. Maximi sapientiam neque ad illius superioris Africani in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit
singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam,
neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus imperatoris sane diligenter retinendum et conservandum,
quaeso, cognoscite.
[26] Itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re
militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite
quam facilem sibi iste et iucundum ratione consilioque
reddiderit. Primum temporibus hibernis ad magnitudinem
frigorum et tempestatum vim ac fluminum praeclarum hoc sibi remedium compararat. Vrbem Syracusas elegerat,
cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur
ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate
fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderint.
Hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum
quidem quisquam viderit; ita diei brevitas conviviis, noctis
longitudo stupris et flagitiis continebatur.
[27] Cum autem ver esse coeperat--cuius initium iste non a Favonio neque ab aliquo astro notabat, sed cum rosam
viderat tum incipere ver arbitrabatur--dabat se labori
atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem
atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem viderit. Nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis
rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite,
alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat
tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. Sic confecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica
usque in cubiculum deferebatur. Eo veniebant Siculorum
magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis
iuratis audistis; controversiae secreto deferebantur, paulo
post palam decreta auferebantur. Deinde ubi paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripserat, Veneri
iam et Libero reliquum tempus deberi arbitrabatur.
[28] Quo loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris
egregia ac singularis diligentia. Nam scitote oppidum esse
in Sicilia nullum ex iis oppidis in quibus consistere praetores et conventum agere soleant, quo in oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delecta ad libidinem mulier esset.
Itaque non nullae ex eo numero in convivium adhibebantur
palam; si quae castiores erant, ad tempus veniebant, lucem
conventumque vitabant. Erant autem convivia non illo
silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque eo pudore qui in magistratuum conviviis versari soleat, sed
cum maximo clamore atque convicio; non numquam etiam
res ad pugnam atque ad manus vocabatur. Iste enim
praetor severus ac diligens, qui populi Romani legibus
numquam paruisset, illis legibus quae in poculis ponebantur diligenter obtemperabat. Itaque erant exitus eius modi ut
alius inter manus e convivio tamquam e proelio auferretur, alius tamquam occisus relinqueretur, plerique ut fusi
sine mente ac sine ullo sensu iacerent,--ut quivis, cum
aspexisset, non se praetoris convivium, sed Cannensem pugnam nequitiae videre arbitraretur.
[29] Cum vero aestas summa esse coeperat, quod tempus omnes Siciliae semper praetores in itineribus consumere
consuerunt, propterea quod tum putant obeundam esse
maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et
familiae congregantur et magnitudo serviti perspicitur et labor operis maxime offendit, frumenti copia commonet,
tempus anni non impedit: tum, inquam, cum concursant
ceteri praetores, iste novo quodam genere imperator pulcherrimo Syracusarum loco stativa sibi castra faciebat.
[30] Nam in ipso aditu atque ore portus, ubi primum ex alto sinus ab litore ad urbem inflectitur, tabernacula carbaseis
intenta velis conlocabat. Huc ex illa domo praetoria, quae
regis Hieronis fuit, sic emigrabat ut eum per illos dies nemo
extra illum locum videre posset. In eum autem ipsum locum aditus erat nemini, nisi qui aut socius aut minister
libidinis esse posset. Huc omnes mulieres, quibuscum iste
consuerat, conveniebant, quarum incredibile est quanta
multitudo fuerit Syracusis; huc homines digni istius amicitia, digni vita illa conviviisque veniebant. Inter eius modi viros et mulieres adulta aetate filius versabatur, ut
eum, etiamsi natura a parentis similitudine abriperet, consuetudo tamen ac disciplina patris similem esse cogeret.
[31] Huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio tibicine maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum
indigne pateretur uxor Cleomenis Syracusani, nobilis mulier,
itemque uxor Aeschrionis, honesto loco nata, in conventum
suum mimi Isidori filiam venisse. Iste autem Hannibal, qui in suis castris virtute putaret oportere non genere certari, sic hanc Tertiam dilexit ut eam secum ex provincia
deportaret. Ac per eos dies, cum iste cum pallio purpureo
talarique tunica versaretur in conviviis muliebribus, non
offendebantur homines neque moleste ferebant abesse a foro magistratum, non ius dici, non iudicia fieri; locum
illum litoris percrepare totum mulierum vocibus cantuque
symphoniae, in foro silentium esse summum causarum
atque iuris, non ferebant homines moleste; non enim ius
abesse videbatur a foro neque iudicia, sed vis et crudelitas et bonorum acerba et indigna direptio.
[32] Hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi? huius furta, rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam,
scelus, audaciam rerum gestarum magnitudine atque imperatoriis laudibus tegere conaris? Hic scilicet est metuendum ne ad exitum defensionis tuae vetus illa Antoniana dicendi ratio atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres,
ne denudetur a pectore, ne cicatrices populus Romanus
aspiciat, ex mulierum morsu vestigia libidinis atque nequitiae.
[33] Di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem facere audeas! Cognoscentur enim omnia istius aera illa
vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis
qualis fuerit intellegatis. Renovabitur prima illa militia,
cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci solebat; aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in
quibus cum frequens fuisset tamen aere dirutus est; multa
eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis
fructu dissoluta et compensata sunt.
[34] Iam vero, cum in
eius modi patientia turpitudinis aliena non sua satietate
obduruisset, qui vir fuerit, quot praesidia, quam munita
pudoris et pudicitiae vi et audacia ceperit, quid me attinet
dicere aut coniungere cum istius flagitio cuiusquam praeterea dedecus? Non faciam, iudices; omnia vetera praetermittam, duo sola recentia sine cuiusquam infamia ponam,
ex quibus coniecturam facere de omnibus possitis,--unum
illud, quod ita fuit inlustre notumque omnibus ut nemo
tam rusticanus homo L. Lucullo [et] M. Cotta consulibus Romam ex ullo municipio vadimoni causa venerit, quin
sciret iura omnia praetoris urbani nutu atque arbitrio Chelidonis meretriculae gubernari, alterum quod, cum paludatus
exisset votaque pro imperio suo communique re publica
nuncupasset, noctu stupri causa lectica in urbem introferri solitus est ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus,
contra fas, contra auspicia, contra omnis divinas atque
humanas religiones!
[35] O di immortales! quid interest inter mentes hominum et cogitationes! Ita mihi meam voluntatem spemque reliquae
vitae vestra populique Romani existimatio comprobet, ut
ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus mandavit, sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi religione arbitrarer! Ita quaestor sum factus ut mihi illum
honorem tum non solum datum, sed etiam creditum et commissum putarem; sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia
ut omnium oculos in me unum coniectos esse arbitrarer, ut
me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda
videntur esse, ea non modo his extraordinariis cupiditatibus,
sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem.
[36] Nunc sum
designatus aedilis; habeo rationem quid a populo Romano
acceperim; mihi ludos sanctissimos maxima cum cura et
caerimonia Cereri, Libero, Liberaeque faciundos, mihi
Floram matrem populo plebique Romanae ludorum celebritate placandam, mihi ludos antiquissimos, qui primi
Romani appellati sunt, cum dignitate maxima et religione
Iovi, Iunoni, Minervaeque esse faciundos, mihi sacrarum
aedium procurationem, mihi totam urbem tuendam esse
commissam; ob earum rerum laborem et sollicitudinem fructus illos datos, antiquiorem in senatu sententiae dicendae
locum, togam praetextam, sellam curulem, ius imaginis ad
memoriam posteritatemque prodendae.
[37] Ex his ego omnibus
rebus, iudices,--ita mihi omnis deos propitios velim,--
etiamsi mihi iucundissimus est honos populi, tamen nequaquam capio tantum voluptatis quantum et sollicitudinis et
laboris, ut haec ipsa aedilitas, non quia necesse fuerit, alicui
candidato data, sed, quia sic oportuerit, recte conlocata et
iudicio populi in loco esse posita videatur.
[38] Tu cum esses praetor renuntiatus quoquo modo,--mitto
enim et praetereo quid tum sit actum,--sed cum esses
renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis voce excitatus es,
qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore
adfici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicae partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo carendum esse meretricis? Cum tibi sorte obtigisset uti ius
diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam
cogitasti? neque illud rationis habuisti, si forte te expergefacere posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam
nequitiamque venisse? Itaque non modo a domo tua
Chelidonem in praetura excludere noluisti, sed in Chelidonis domum praeturam totam detulisti.
[39] Secuta provincia
est; in qua numquam tibi venit in mentem non tibi idcirco
fascis ac securis et tantam imperi vim tantamque ornamentorum omnium dignitatem datam ut earum rerum vi et
auctoritate omnia repagula pudoris officique perfringeres, ut omnium bona praedam tuam duceres, ut nullius res tuta,
nullius domus clausa, nullius vita saepta, nullius pudicitia
munita contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse;
in qua tu te ita gessisti ut, omnibus cum teneare rebus, ad
bellum fugitivorum confugias; ex quo iam intellegis non modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum
exortam. Nisi forte Italici fugitivorum belli reliquias atque
illud Tempsanum incommodum proferes, ad quod recens
cum te peropportune fortuna attulisset, si quid in te virtutis aut industriae habuisses, idem qui semper fueras inventus es.
[40] Cum ad te Valentini venissent et pro iis homo disertus ac
nobilis, M. Marius, loqueretur, ut negotium susciperes, ut,
cum penes te praetorium imperium ac nomen esset, ad illam
parvam manum exstinguendam ducem te principemque
praeberes, non modo id refugisti, sed eo ipso tempore, cum esses in litore, Tertia illa tua, quam tu tecum deportaras,
erat in omnium conspectu; ipsis autem Valentinis ex tam
inlustri nobilique municipio tantis de rebus responsum
dedisti, cum esses cum tunica pulla et pallio. Quid hunc
proficiscentem, quid in ipsa provincia fecisse existimatis qui, cum iam ex provincia non ad triumphum sed ad iudicium
decederet, ne illam quidem infamiam fugerit quam sine ulla
voluptate capiebat?
[41] O divina senatus frequentis in aede
Bellonae admurmuratio! Memoria tenetis, iudices, cum
advesperasceret et paulo ante esset de hoc Tempsano incommodo nuntiatum, cum inveniretur nemo qui in illa loca
cum imperio mitteretur, dixisset<que> quidam Verrem esse non longe a Tempsa, quam valde universi admurmuraverint,
quam palam principes dixerint contra. Et his tot criminibus testimoniisque convictus in eorum tabella spem sibi
aliquam proponit, quorum omnium palam causa incognita
voce damnatus est?
[42] Esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli
laudis adeptus est, quod neque bellum eius modi neque
belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne
quod esset; at vero contra bellum praedonum classem
habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque ab isto praeclare defensa provincia est. Sic de bello praedonum, sic de classe Siciliensi, iudices, dicam ut hoc iam
ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas
istius maximas avaritiae, maiestatis, dementiae, libidinis,
crudelitatis. Haec dum breviter expono, quaeso, ut fecistis adhuc, diligenter attendite.
[43] Rem navalem primum ita dico esse administratam, non
uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia
quaereretur. Superiorum praetorum consuetudo cum haec
fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum
militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati Mamertinae nihil horum imperavisti. Ob hanc rem quid
tibi Mamertini clam pecuniae dederint, post, si videbitur,
ex ipsorum litteris testibusque quaeremus.
[44] Navem vero
cybaeam maximam triremis instar, [pulcherrimam atque
ornatissimam cybaeam,] palam aedificatam sumptu publico
tuo nomine, publice, sciente tota Sicilia, per magistratum
senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque
esset ex praeda, simul cum ipse decederet, adpulsa Veliam
est cum plurimis rebus, et iis quas iste Romam mittere cum
ceteris furtis noluit, quod erant clarissimae maximeque eum
delectabant. Eam navem nuper egomet vidi Veliae multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices:
quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam
exsilium atque explorare fugam domini videbatur.
[45] Quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod,
tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in
iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia
aedificatam esse navem. Aude hoc saltem dicere quod
necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit aedificare navem senatori; antiquae sunt istae leges et mortuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. Fuit
ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis,
ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam
putaret. Quid enim tibi navi? qui si quo publice proficisceris, praesidi et vecturae causa sumptu publico navigia praebentur; privatim autem nec proficisci quoquam potes nec
arcessere res transmarinas ex iis locis in quibus te habere
nihil licet.
[46] Deinde cur quicquam contra leges parasti?
Valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei
publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed
ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: Tu tibi
hoc numquam turpe, numquam criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem in provincia quam tu cum imperio
obtinebas? Quid eos loqui qui videbant, quid existimare
eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam
in Italiam adducturum? naviculariam, cum Romam venisses, esse facturum? Ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus
deportandos onerariam navem comparare. Eius modi
voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur
te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret,
et ad ea furta quae reliquisses commearet.
[47] Verum haec
omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto
atque concedo. Sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus, esse sublatum? Nam dixit Heius, princeps civitatis, princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa
est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam,
eique faciendae senatorem Mamertinum publice praefuisse.
Reliqua est materies. Hanc Reginis, ut ipsi dicunt--
tametsi tu negare non potes--publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti. Si et ex quo fit navis,
et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt,
ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis impensum? At Mamertini in tabulis nihil habent.
[48] Primum
video potuisse fieri ut ex aerario nihil darent; etenim vel
Capitolium, sicut apud maiores nostros factum est, publice
coactis fabris operisque imperatis gratiis exaedificari atque
effici potuit; deinde--id quod perspicio et quod ostendam, cum ipsos produxero, ipsorum ex litteris--multas pecunias
isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse perscriptas. Iam illud minime mirum est, Mamertinos a quo
summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam
populo Romano esse cognoverant, eius capiti litteris suis pepercisse. Sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam
non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi
gratiis stare navem, quia, quid emeris aut quid locaris,
scriptum proferre non potes.
[49] At enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod
sunt foederati. Di adprobent! Habemus hominem in
fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros in publicis religionibus foederum sanctum ac diligentem; omnes
qui ante te fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis navem contra pactionem foederis imperarint. Sed tamen
tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item foederatis navem imperasti? An hoc probabis, in aequa causa
populorum sine pretio varium ius et disparem condicionem
fuisse?
[50] Quid? si eius modi esse haec duo foedera duorum populorum,
iudices, doceo, ut Tauromenitanis nominatim
cautum et exceptum sit foedere ne navem dare debeant,
Mamertinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum sit
ut navem dare necesse sit, istum autem contra foedus et Tauromenitanis imperasse et Mamertinis remisisse, num cui
dubium poterit esse quin Verre praetore plus Mamertinis
cybaea quam Tauromenitanis foedus opitulatum sit? Recitentur foedera.
Isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem
rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias
maiorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius imperi, condicionem sociorum, memoriam foederis: qui ex
foedere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere
debuerunt, hi ne in freto ante sua tecta et domos navigarent,
ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius
foederis et imperi condicionem redemerunt.
[51] Quid censetis in hoc foedere faciendo voluisse
Mamertinos impendere laboris, operae, pecuniae ne haec biremis adscriberetur, si
id ullo modo possent a nostris maioribus impetrare? Nam cum hoc munus
imponebatur tam grave civitati, inerat nescio quo modo in illo foedere
societatis quasi quaedam nota servitutis. Quod tum, recentibus suis officiis,
integra re, nullis populi Romani difficultatibus, a maioribus nostris foedere
adsequi non potuerunt, id nunc, nullo novo officio suo, tot annis post,--iure
imperi nostri quotannis usurpatum ac semper retentum,--summa in difficultate
navium, a C. Verre pretio adsecuti sunt, ac non hoc solum adsecuti, ne navem
darent: ecquem nautam, ecquem militem, qui aut in classe aut in praesidio esset,
te praetore per triennium Mamertini dederunt? [52] Denique cum ex senatus
consulto itemque ex lege Terentia et Cassia frumentum aequabiliter emi ab
omnibus Siciliae civitatibus oporteret, id quoque munus leve atque commune
Mamertinis remisisti. Dices frumentum Mamertinos non debere. Quo modo non
debere? an ut ne venderent? non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere quod
exigeretur, sed ex eo quod emeretur. Te igitur auctore et interprete ne foro
quidem et commeatu Mamertini iuvare populum Romanum debuerunt.
[53] Quae tandem civitas fuit quae deberet? Qui publicos
agros arant, certum est quid e lege censoria debeant: cur his quicquam praeterea
ex alio genere imperavisti? Quid? decumani num quid praeter singulas decumas ex
lege Hieronica debent? cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti
empti darent? Quid immunes? hi certe nihil debent. At eis non modo imperasti,
verum etiam, quo plus darent quam poterant, haec sexagena milia modium, quae
Mamertinis remiseras, addidisti. Neque hoc dico, ceteris non recte imperatum,
sed Mamertinis, qui erant in eadem causa, et quibus superiores omnes item ut
ceteris imperarant pecuniamque ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his
dico non recte remissum. Et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur, trabali
clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit et de consili
sententia Mamertinis se frumentum non imperare pronuntiat.
[54] Audite decretum mercennarii praetoris ex ipsius
commentario, et cognoscite quanta in scribendo gravitas, quanta in constituendo
iure sit auctoritas. Recita. Commentarivs. De consili sententia libenter ait se
facere itaque perscribit. Quid, si hoc verbo non esses usus 'libenter'? nos
videlicet invitum te quaestum facere putaremus. Ac 'de consili sententia'!
Praeclarum recitari consilium, iudices, audistis; utrum vobis consilium tandem
praetoris recitari videbatur, cum audiebatis nomina, an praedonis improbissimi
societas atque comitatus?
[55] En foederum interpretes, societatis, pactionis,
religionis auctores! Numquam in Sicilia frumentum publice est emptum quin
Mamertinis pro portione imperaretur, antequam hoc delectum praeclarumque
consilium iste dedit, ut ab his nummos acciperet ac sui similis esset. Itaque
tantum valuit istius decreti auctoritas quantum debuit eius hominis qui, a
quibus frumentum emere debuisset, iis decretum vendidisset. Nam statim L.
Metellus ut isti successit, ex C. Sacerdotis et ex Sex. Peducaei instituto ac
litteris frumentum Mamertinis imperavit.
[56] Tum illi intellexerunt se id quod a malo auctore
emissent diutius obtinere non posse. Age porro, tu, qui tam religiosum
existimari te voluisti interpretem foederum, cur Tauromenitanis frumentum, cur
Netinis imperasti? quarum civitatum utraque foederata est. Ac Netini quidem sibi
non defuerunt ac, simul pronuntiasti libenter te Mamertinis remittere, te
adierunt et eandem suam causam foederis esse docuerunt. Tu aliter decernere
eadem in causa non potuisti; pronuntias Netinos frumentum dare non debere et ab
his tamen exigis. Cedo mihi eiusdem praetoris litteras et rerum decretarum et
frumenti imperati. Litterae rervm decretarvm. Quid potius in hac tanta et tam
turpi inconstantia suspicari possumus, iudices, quam id quod necesse est, aut
isti a Netinis pecuniam cum posceret non datam, aut id esse actum ut
intellegerent Mamertini bene se apud istum tam multa pretia ac munera
conlocasse, cum idem alii iuris ex eadem causa non obtinerent?
[57] Hic mihi etiam audebit mentionem facere Mamertinae
laudationis! in qua quam multa sint vulnera quis est vestrum, iudices, quin
intellegat? Primum <enim> in iudiciis qui decem laudatores dare non
potest, honestius est ei nullum dare quam illum quasi legitimum numerum
consuetudinis non explere. Tot in Sicilia civitates sunt quibus tu per triennium
praefuisti: arguunt ceterae, paucae et parvae <vi> et metu repressae
silent, una laudat. Hoc quid est nisi intellegere quid habeat utilitatis vera
laudatio, sed tamen ita provinciae praefuisse ut hac utilitate necessario sit
carendum?
[58] Deinde, quod alio loco antea dixi, quae est ista
tandem laudatio, cuius laudationis legati et principes et publice tibi navem
aedificatam et privatim se ipsos abs te spoliatos expilatosque esse dixerunt?
Postremo quid aliud isti faciunt, cum te soli ex Sicilia laudant, nisi
testimonio nobis sunt omnia te sibi esse largitum quae tu de re publica nostra
detraxeris? Quae colonia est in Italia tam bono iure, quod tam immune
municipium, quod per hosce annos tam commoda vacatione omnium rerum sit usum
quam Mamertina civitas? Per triennium soli ex foedere quod debuerunt non
dederunt, soli isto praetore omnium rerum immunes fuerunt, soli in istius
imperio ea condicione vixerunt ut populo Romano nihil darent, Verri nihil
negarent.
[59] Verum ut ad classem, quo ex loco sum digressus,
revertar, accepisti a Mamertinis navem contra leges, remisisti contra foedera.
Ita in una civitate bis improbus fuisti, cum et remisisti quod non oportebat, et
accepisti quod non licebat. Exigere te oportuit navem quae contra praedones, non
quae cum praeda navigaret, quae defenderet ne provincia spoliaretur, non quae
provinciae spolia portaret. Mamertini tibi et urbem quo furta undique
deportares, et navem in qua exportares praebuerunt; illud tibi oppidum
receptaculum praedae fuit, illi homines testes custodesque furtorum, illi tibi
et locum furtis et furtorum vehiculum comparaverunt. Itaque ne tum quidem cum
classem avaritia ac nequitia tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es;
quo tempore in tanta inopia navium tantaque calamitate provinciae, etiamsi
precario essent rogandi, tamen ab iis impetraretur. Reprimebat enim tibi et
imperandi vim et rogandi conatum praeclara illa non populo Romano reddita
biremis, sed praetori donata cybaea. Ea fuit merces imperi, auxili, iuris,
consuetudinis, foederis.
[60] Habetis unius civitatis firmum auxilium amissum ac
venditum pretio: cognoscite nunc novam praedandi rationem ab hoc primum
excogitatam. Sumptum omnem in classem frumento stipendio ceterisque rebus suo
quaeque nauarcho civitas semper dare solebat. Is neque ut accusaretur a nautis
committere audebat, et civibus suis rationes referre debebat, et in illo omni
negotio non modo labore sed etiam periculo suo versabatur. Erat hoc, ut dico,
factitatum semper, nec solum in Sicilia sed in omnibus provinciis, etiam in
sociorum et Latinorum stipendio ac sumptu, tum cum illorum auxiliis uti
solebamus: Verres post imperium constitutum primus imperavit ut ea pecunia omnis
a civitatibus sibi adnumeraretur, ut is eam pecuniam tractaret quem ipse
praefecisset.
[61] Cui potest esse dubium quam ob rem et omnium
consuetudinem veterem primus immutaris, et tantam utilitatem per alios
tractandae pecuniae neglexeris, et tantam difficultatem cum crimine, molestiam
cum suspicione susceperis? Deinde alii quaestus instituuntur, ex5 uno genere
navali videte quam multi! accipere a civitatibus pecuniam ne nautas darent,
pretio certo missos facere nautas, missorum omne stipendium lucrari, reliquis
quod deberet non dare,--haec omnia ex civitatum testimoniis cognoscite.
[62] Recita. Testimonia civitatvm. Huncine hominem,
hancine impudentiam, iudices, hanc audaciam! civitatibus pro numero militum
pecuniarum summas discribere, certum pretium, sescenos nummos, nautarum
missionis constituere! quos qui dederat commeatum totius aestatis abstulerat,
iste, quod eius nautae nomine pro stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur.
Ita quaestus duplex unius missionis fiebat. Atque haec homo amentissimus in
tanto praedonum impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et
ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset.
[63] Cum propter istius hanc avaritiam nomine classis
esset in Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam praetori non quae
praedonibus metum adferrent, tamen, cum P. Caesetius et P. Tadius decem navibus
suis semiplenis navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non
ceperunt, sed abduxerunt onere suo plane captam atque depressam. Erat ea navis
plena iuventutis formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum
stragula veste. Haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa ad
Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis. Quod ubi isti nuntiatum est,
tametsi in acta cum mulierculis iacebat ebrius, erexit se tamen et statim
quaestori legatoque suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra quam
primum exhiberentur.
[64] Adpellitur navis Syracusas; exspectatur ab omnibus
supplicium. Iste quasi praeda sibi advecta, non praedonibus captis, si qui senes
ac deformes erant, eos in hostium numero ducit; qui aliquid formae aetatis
artificique habebant, abducit omnis, non nullos scribis filio cohortique
distribuit, symphoniacos homines sex cuidam amico suo Romam muneri misit. Nox
illa tota in exinaniunda nave consumitur. Archipiratam ipsum videt nemo, de quo
supplicium sumi oportuit. Hodie omnes sic habent --quid eius sit vos coniectura
adsequi debetis--istum clam a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse.
[65] 'Coniectura est.' Iudex esse bonus nemo potest qui
suspicione certa non movetur. Hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis,--qui
ducem praedonum aut hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium
esse patiatur. Hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, iudices, qui
archipiratam captum sese vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri,
concurrerent, quaererent, videre cuperent. Quid accidit cur tanto opere iste
homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? Homines
maritimi Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent,
cum eius cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent,
potestas aspiciendi nemini facta est. [66] Vnus pluris praedonum duces vivos
cepit P. Servilius quam omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam
caruit, ut videre piratam captum non liceret? At contra, quacumque iter fecit,
hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat;
itaque ei concursus fiebat undique ut non modo ex iis oppidis qua ducebantur sed
etiam ex finitimis visendi causa convenirent. Ipse autem triumphus quam ob rem
omnium triumphorum gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? Quia nihil
est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius quam, quos
saepe metueris, eos te vinctos ad supplicium duci videre.
[67] Hoc tu quam ob rem non fecisti? quam ob rem ita
pirata iste occultatus est quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium
non sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquem scis in Sicilia antea
captum archipiratam qui non securi percussus sit? Vnum cedo auctorem tui facti,
unius profer exemplum. Vivum tu archipiratam servabas: quo? Per triumphum,
credo, quem ante currum tuum duceres; neque enim quicquam erat reliquum nisi uti
classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi
navalis decerneretur.
[68] Age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam
securi feriri omnium exemplo magis placuit. Quae sunt istae custodiae? apud quos
homines, quem ad modum est adservatus? Lautumias Syracusanas omnes audistis,
plerique nostis. Opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est e
saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus exciso; nihil
tam clausum ad exitum, nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam
nec fieri nec cogitari potest. In has lautumias, si qui publice custodiendi
sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur.
[69] Eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat,
quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum
archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis verus
ille dux quaereretur. Itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non
audet committere, denique Syracusas totas timet, amandat hominem--quo? Lilybaeum
fortasse? Video; tamen homines maritimos non plane reformidat. Minime, iudices.
Panhormum igitur? Audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat,
maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat.
[70] Ne Panhormum quidem. Quo igitur? quo putatis? Ad
homines a piratarum metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque
maritimis remotissimos, ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos
aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi praedonis, unum te praetore
horruissent Apronium, terrestrem archipiratam. Et ut quivis facile perspiceret
id ab isto actum esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non
erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu ceterisque rebus quam
liberalissime commodissimeque adhiberetur.
[71] Interea Syracusani, homines periti et humani, qui
non modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent,
habebant rationem omnes cotidie piratarum qui securi ferirentur; quam multos
esse oporteret, ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero
coniciebant. Iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant aut formae
removerat atque abduxerat, reliquos si, ut consuetudo est, universos ad palum
alligasset, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent
quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere,
tamen in tanto conventu nemo erat quin rationem numerumque haberet, et reliquos
non desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret.
[72] Cum magnus numerus deesset, tum iste homo nefarius
in eorum locum quos domum suam de piratis abduxerat substituere et supponere
coepit civis Romanos, quos in carcerem antea coniecerat; quorum alios
Sertorianos milites fuisse insimulabat, et ex Hispania fugientis ad Siciliam
adpulsos esse dicebat, alios, qui a praedonibus erant capti, cum mercaturas
facerent aut aliquam ob causam navigarent, sua voluntate cum piratis fuisse
arguebat. Itaque alii cives Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e
carcere ad palum atque ad necem rapiebantur, alii, cum a multis civibus Romanis
cognoscerentur, ab omnibus defenderentur, securi feriebantur. Quorum ego de
acerbissima morte crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare coepero,
et ita dicam ut, si me in ea querimonia quam sum habiturus de istius crudelitate
et de civium Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita
deficiat, id mihi praeclarum et iucundum putem.
[73] Haec igitur est gesta res, haec victoria praeclara:
myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines
et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum
cives Romani hostilem in modum cruciati et necati, omnis vestis ablata, omne
aurum et argentum ablatum et aversum. At quem ad modum ipse se induit priore
actione! Qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi,
testimonio,--cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse
percussum,--exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto
excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque
de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi non percussisse; domi
esse apud sese archipiratas dixit duos.
[74] O clementiam populi Romani seu potius patientiam
miram ac singularem! Civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques
Romanus, dicit, taces: archipiratam negat, fateris. Fit gemitus omnium et
clamor, cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit populus Romanus se et
repressit et salutis suae rationem iudicum severitati reservavit. Quid? sciebas
tibi crimini datum iri? quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare?
Inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici
propositum habere deberes. An te, id quod fieri solet, conscientia timidum
suspiciosumque faciebat? Qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum crimen et
iudicium horrueris, cum tot testibus coarguare potes de damnatione dubitare?
[75] Verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum
abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi ad
defensionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo
producere ad ignotos tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti
re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? Vide
quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla esset, hic
defensio nulla est. Itaque illud semper omnes fecerunt, hoc quis ante te, quis
praeter te, fecerit quaero. Piratam vivum tenuisti. Quem ad finem? Dum cum
imperio fuisti. Quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus
Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis
usuram tam diuturnam dedisti?
[76] Verum esto, sit tibi illud liberum omne tempus
quoad cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus
hostium duces privata in domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum
denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt, quoad per me licitum est,
fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrionem licitum est, qui postulante me produci
atque in carcerem condi imperavit. Quod est huiusce rei ius, quae consuetudo,
quod exemplum? Hostem acerrimum atque infestissimum populi Romani seu potius
communem hostem gentium nationumque omnium quisquam omnium mortalium privatus
intra moenia domi suae retinere poterit?
[77] Quid? si pridie quam a me tu coactus es confiteri
civibus Romanis securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud te,--si,
inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra rem publicam facere
potuisset, quid diceres? 'Apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium
meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, vivum atque incolumem
reservavi.' Itane vero? tu tua pericula communi periculo defendes? tu supplicia
quae debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae tempus conferes?
populi Romani hostis privati hominis custodiis adservabitur? At etiam qui
triumphant eoque diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum
ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae populus Romanus percipere
possit, tamen cum de foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in
carcerem iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae finem facit.
[78] Et nunc cuiquam credo esse dubium quin tu id
commissurus non fueris,--praesertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse
dicendam,--ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante
oculos positum, tuo periculo viveret! Si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais
te metuisse, quaero, cui probares? Cum constaret istum Syracusis a nullo visum
esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te
pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro
illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse: si
eum diceres esse mortuum, quis te audiret?
[79] Nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te
derideri vides. Quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut Nico, ille
nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem
recuperavit, quid diceres? Verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi
percussus esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus aut
profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere. Plura dixi
quam volui de illo archipirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis
argumenta praetermisi. Volo enim esse totum mihi crimen hoc integrum: est certus
locus, certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur.
[80] Hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste
locupletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam milites revocandos
alendosque esse coepit, cum ea res non solum provinciae saluti verum etiam ipsi
praedae posset esse. Nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire
provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto praedonum metu et
periculo ipsi navigare, eo tempore ad luxuriem libidinesque suas domo sua
regia--quae regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent--contentus non fuit;
tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis, quod antea
demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari iussit in litore, quod est litus
in Insula Syracusis post Arethusae fontem propter ipsum introitum atque ostium
portus amoeno sane et ab arbitris remoto loco.
[81] Hic dies aestivos praetor populi Romani, custos
defensorque provinciae, sic vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir
accumberet nemo praeter ipsum et praetextatum filium--etsi recte sine exceptione
dixeram virum, cum isti essent, neminem fuisse. Non numquam etiam libertus
Timarchides adhibebatur, mulieres autem nuptae nobiles praeter unam mimi Isidori
filiam, quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine abduxerat. <Erat> Pipa
quaedam, uxor Aeschrionis Syracusani, de qua muliere plurimi versus qui in
istius cupiditatem facti sunt tota Sicilia percelebrantur; erat Nice, facie
eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni Syracusani.
[82] Hanc vir amabat, verum tamen huius libidini
adversari nec poterat nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis
devinciebatur. Illo autem tempore iste, tametsi ea est hominis impudentia quam
nostis, ipse tamen cum vir esset Syracusis, uxorem eius parum poterat animo
soluto ac libero tot in acta dies secum habere. Itaque excogitat rem singularem;
navis quibus legatus praefuerat Cleomeni tradit, classi populi Romani Cleomenem
Syracusanum praeesse iubet atque imperare. Hoc eo facit ut ille non solum
abesset a domo dum navigaret, sed etiam libenter cum magno honore beneficioque
abesset, ipse autem remoto atque ablegato viro non liberius quam antea--quis
enim umquam istius libidini obstitit?--sed paulo solutiore animo tamen secum
illam haberet, si non tamquam virum sed tamquam aemulum removisset.
[83] Accipit navis sociorum atque amicorum Cleomenes
Syracusanus. Quid primum aut accusem aut querar? Siculone homini legati,
quaestoris, praetoris denique potestatem, honorem, auctoritatem dari? Si te
impediebat ista conviviorum mulierumque occupatio, ubi quaestores, ubi legati,
ubi ternis denariis aestimatum frumentum, ubi muli, ubi tabernacula, ubi tot
tantaque ornamenta magistratibus et legatis a senatu populoque Romano permissa
et data, denique ubi praefecti, ubi tribuni tui? Si civis Romanus dignus isto
negotio nemo fuit, quid civitates quae in amicitia fideque populi Romani
perpetuo manserant? ubi Segestana, ubi Centuripina civitas? quae cum officiis
fide vetustate, tum etiam cognatione populi Romani nomen attingunt.
[84] O di immortales! quid? si harum ipsarum civitatum
militibus, navibus, nauarchis Syracusanus Cleomenes iussus est imperare, non
omnis honos ab isto dignitatis, aequitatis, officique sublatus est? Ecquod in
Sicilia bellum gessimus quin Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus uteremur?
Atque haec ego ad memoriam vetustatis, non ad contumeliam civitatis referri
volo. Itaque ille vir clarissimus summusque imperator, M. Marcellus, cuius
virtute captae, misericordia conservatae sunt Syracusae, habitare in ea parte
urbis quae in Insula est Syracusanum neminem voluit; hodie, inquam, Syracusanum
in ea parte habitare non licet; est enim locus quem vel pauci possent defendere.
Committere igitur eum non fidelissimis hominibus noluit, simul quod ab illa
parte urbis navibus aditus ex alto est; quam ob rem qui nostros exercitus saepe
excluserant, iis claustra loci committenda non existimavit.
[85] Vide quid intersit inter tuam libidinem maiorumque
auctoritatem, inter amorem furoremque tuum et illorum consilium atque
prudentiam. Illi aditum litoris Syracusanis ademerunt, tu imperium maritimum
concessisti; illi habitare in eo loco Syracusanum, qua naves accedere possent,
noluerunt, tu classi et navibus Syracusanum praeesse voluisti; quibus illi urbis
suae partem ademerunt, iis tu nostri imperi partem dedisti, et quorum sociorum
opera Syracusani nobis dicto audientes sunt, eos Syracusano dicto audientis esse
iussisti.
[86] Egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e
portu; sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis,
Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in speciem, sed inops et infirma
propter dimissionem propugnatorum atque remigum. Tam diu in imperio suo classem
iste praetor diligens vidit quam diu convivium eius flagitiosissimum
praetervecta est; ipse autem, qui visus multis diebus non esset, tum se tamen in
conspectum nautis paulisper dedit. Stetit soleatus praetor populi Romani cum
pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. Iam hoc istum
vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe viderant.
[87] Posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum
quinto die denique adpulsa, nautae coacti fame radices palmarum agrestium,
quarum erat in illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo,
colligebant et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem, qui alterum se
Verrem cum luxurie ac nequitia tum etiam imperio putaret, similiter totos dies
in litore tabernaculo posito perpotabat. Ecce autem repente ebrio Cleomene
esurientibus ceteris nuntiatur piratarum esse navis in portu Odysseae; nam ita
is locus nominatur; nostra autem classis erat in portu Pachyni. Cleomenes autem,
quod erat terrestre praesidium non re sed nomine, speravit iis militibus quos ex
eo loco deduxisset explere se numerum nautarum et remigum posse. Reperta est
eadem istius hominis avarissimi ratio in praesidiis quae in classibus; nam erant
perpauci reliqui, ceteri dimissi.
[88] Princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum
erigi, vela fieri, praecidi ancoras imperavit, et simul ut se ceteri sequerentur
signum dari iussit. Haec Centuripina navis erat incredibili celeritate velis;
nam scire isto praetore nemo poterat quid quaeque navis remis facere posset;
etsi in hac quadriremi propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges
et milites deerant. Evolarat iam e conspectu fere fugiens quadriremis, cum etiam
tum ceterae naves uno in loco moliebantur.
[89] Erat animus in reliquis; quamquam erant pauci,
quoquo modo res se habebat, pugnare tamen se velle clamabant, et quod reliquum
vitae viriumque fames fecerat id ferro potissimum reddere volebant. Quodsi
Cleomenes non tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset.
Erat enim sola illa navis constrata et ita magna ut propugnaculo ceteris posset
esse, quae si in praedonum pugna versaretur, urbis instar habere inter illos
piraticos myoparones videretur; sed tum inopes, relicti ab duce praefectoque
classis, eundem necessario cursum tenere coeperunt.
[90] Helorum versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri
navigabant, neque ii tam praedonum impetum fugiebant quam imperatorem
sequebantur. Tum ut quisque in fuga postremus, ita in periculo princeps erat;
postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur. Ita prima Haluntinorum
navis capitur, cui praeerat Haluntinus homo nobilis, Phylarchus, quem ab illis
praedonibus Locrenses postea publice redemerunt; ex quo vos priore actione
iurato rem omnem causamque cognostis. Deinde Apolloniensis navis capitur, et
eius praefectus Anthropinus occiditur.
[91] Haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori
litus pervenerat; iam sese in terram e navi eiecerat quadrirememque fluctuantem
in salo reliquerat. Reliqui praefecti navium, cum in terram imperator exisset,
cum ipsi neque repugnare neque mari effugere ullo modo possent, adpulsis ad
Helorum navibus Cleomenem persecuti sunt. Tum praedonum dux Heracleo, repente
praeter spem non sua virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem
pulcherrimam populi Romani in litus expulsam et eiectam, cum primum
invesperasceret, inflammari incendique iussit.
[92] O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae!
o casum illum multis innocentibus calamitosum atque funestum! o istius nequitiam
ac turpitudinem singularem! Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris
turpissimi flamma, classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat.
Adfertur nocte intempesta gravis huiusce mali nuntius Syracusas; curritur ad
praetorium, quo istum ex illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres
cum cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse
non audet; includit se domi; neque aderat uxor, quae consolari hominem in malis
posset.
[93] Huius autem praeclari imperatoris ita erat severa
domi disciplina ut in re tanta et tam gravi nuntio nemo admitteretur, nemo esset
qui auderet aut dormientem excitare aut interpellare vigilantem. Iam vero re ab
omnibus cognita concursabat urbe tota maxima multitudo. Non enim, sicut erat
antea semper consuetudo, praedonum adventum significabat ignis e specula
sublatus aut tumulo, sed flamma ex ipso incendio navium et calamitatem acceptam
et periculum reliquum nuntiabat. Cum praetor quaereretur et constaret neminem ei
nuntiasse, fit ad domum eius cum clamore concursus atque impetus.
[94] Tum iste excitatus audit rem omnem ex Timarchide,
sagum sumit,--lucebat iam fere,-- procedit in medium vini somni stupri plenus.
Excipitur ab omnibus eius modi clamore ut ei Lampsaceni periculi similitudo
versaretur ante oculos; hoc etiam maius hoc videbatur, quod in odio simili
multitudo hominum haec erat maxima. Tum istius acta commemorabatur, tum
flagitiosa illa convivia, tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim,
tum quaerebant ex isto palam tot dies continuos per quos numquam visus esset ubi
fuisset, quid egisset, tum imperator ab isto praepositus Cleomenes flagitabatur,
neque quicquam propius est factum quam ut illud Vticense exemplum de Hadriano
transferretur Syracusas, ut duo sepulchra duorum praetorum improborum duabus in
provinciis constituerentur. Verum habita est a multitudine ratio temporis,
habita tumultus, habita etiam dignitatis existimationisque communis, quod is est
conventus Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia, verum etiam hac
re publica dignissimus existimetur.
[95] Confirmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus
stuperet, arma capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis magna pars,
complent. Vnam illam noctem solam praedones ad Helorum commorati, cum fumantis
etiam nostras navis reliquissent, accedere incipiunt Syracusas; qui videlicet
saepe audissent nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus,
statuerant se, si ea Verre praetore non vidissent, numquam esse visuros.
[96] Ac primo ad illa aestiva praetoris accedunt, ipsam
illam ad partem litoris ubi iste per eos dies tabernaculis positis castra
luxuriae conlocarat. Quem posteaquam inanem locum offenderunt et praetorem
commosse ex eo loco castra senserunt, statim sine ullo metu in ipsum portum
penetrare coeperunt. Cum in portum dico, iudices,-- explanandum est enim
diligentius eorum causa qui locum ignorant,--in urbem dico atque in urbis
intimam partem venisse piratas; non enim portu illud oppidum clauditur, sed urbe
portus ipse cingitur et continetur, ut non adluantur mari moenia extrema, sed
ipse influat in urbis sinum portus.
[97] Hic te praetore Heracleo pirata cum quattuor
myoparonibus parvis ad arbitrium suum navigavit. Pro di immortales! piraticus
myoparo, cum imperi populi Romani nomen ac fasces essent Syracusis, usque ad
forum Syracusanorum et ad omnis crepidines urbis accessit, quo neque
Carthaginiensium gloriosissimae classes, cum mari plurimum poterant, multis
bellis saepe conatae umquam aspirare potuerunt, neque populi Romani invicta ante
te praetorem gloria illa navalis umquam tot Punicis Siciliensibusque bellis
penetrare potuit; qui locus eius modi est ut ante Syracusani in moenibus suis,
in urbe, in foro hostem armatum ac victorem quam in portu ullam hostium navem
viderint.
[98] Hic, te praetore, praedonum naviculae pervagatae
sunt quo Atheniensium classis sola post hominum memoriam trecentis navibus vi ac
multitudine invasit; quae in eo ipso portu loci ipsius portusque natura victa
atque superata est. Hic primum opes illius civitatis comminutae depressaeque
sunt: in hoc portu Atheniensium nobilitatis, imperi, gloriae naufragium factum
existimatur. Eone pirata penetravit quo simul atque adisset non modo a latere
sed etiam a tergo magnam partem urbis relinqueret? Insulam totam praetervectus
est, quae est urbs Syracusis suo nomine ac moenibus, quo in loco maiores, ut
ante dixi, Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui illam partem urbis
tenerent, in eorum potestatem portum futurum intellegebant.
[99] At quem ad modum est pervagatus! Radices palmarum
agrestium, quas in nostris navibus invenerant, iactabant, ut omnes istius
improbitatem et calamitatem Siciliae possent cognoscere. Siculosne milites,
aratorumne liberos, quorum patres tantum labore suo frumenti exarabant ut populo
Romano totique Italiae suppeditare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi
primum fruges inventae esse dicuntur, eo cibo esse usos a quo maiores eorum
ceteros quoque frugibus inventis removerunt! Te praetore Siculi milites palmarum
stirpibus, piratae Siculo frumento alebantur!
[100] O spectaculum miserum atque acerbum! ludibrio esse
urbis gloriam, populi Romani nomen, <omnium> hominum conventum atque
multitudinem piratico myoparoni! in portu Syracusano de classe populi Romani
triumphum agere piratam, cum praetoris inertissimi nequissimique oculos
praedonum remi respergerent! Posteaquam e portu piratae non metu aliquo adfecti
sed satietate exierunt, tum coeperunt quaerere homines causam illius tantae
calamitatis. Dicere omnes et palam disputare minime esse mirandum si remigibus
militibusque dimissis, reliquis egestate et fame perditis, praetore tot dies cum
mulierculis perpotante, tanta ignominia et calamitas esset accepta.
[101] Haec autem istius vituperatio atque infamia
confirmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus praepositi
fuerant. Qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant
quot ex sua quisque nave missos sciret esse. Res erat clara, neque solum
argumentis sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur. Homo certior fit
agi nihil in foro et conventu toto die nisi hoc, quaeri ex nauarchis quem ad
modum classis sit amissa; illos respondere et docere unum quemque, missione
remigum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. Quod posteaquam iste
cognovit, hanc rationem habere coepit. Causam sibi dicendam esse statuerat iam
antequam hoc usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. Videbat
illis nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere se nullo modo posse.
Consilium capit primo stultum, verum tamen clemens.
[102] Nauarchos ad se vocari iubet; veniunt. Accusat eos
quod eius modi de se sermones habuerint; rogat ut in sua quisque dicat navi se
tantum habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum. Illi
enim vero se ostendunt quod vellet esse facturos. Iste non procrastinat, advocat
amicos statim; quaerit ex iis singillatim quot quisque nautas habuerit.
Respondet unus quisque ut erat praeceptum. Iste in tabulas refert; obsignat
signis amicorum providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset, hac
videlicet testificatione uteretur.
[103] Derisum esse credo hominem amentem a suis
consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus ex nimia
praetoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum. Iam iste erat hac
stultitia multis in rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris
civitatum tolli et referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi nihil
prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctoritatibusque convincitur. Vbi
hoc videt, illorum confessionem, testificationem suam, tabellas sibi nullo
adiumento futuras, init consilium non improbi praetoris,--nam id quidem esset
ferendum,--sed importuni atque amentis tyranni: statuit, si hoc crimen extenuari
vellet,--nam omnino tolli posse non arbitrabatur,--nauarchos omnis, testis sui
sceleris, vita esse privandos.
[104] Occurrebat illa ratio: 'Quid Cleomene fiet?
poterone animum advertere in eos quos dicto audientis esse iussi, missum facere
eum cui potestatem imperiumque permisi? poterone eos adficere supplicio qui
Cleomenen secuti sunt, ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi
iussit? poterone esse in eos vehemens qui navis non modo inanis habuerunt sed
etiam apertas, in eum dissolutus qui solus habuerit constratam navem et minus
exinanitam? Pereat Cleomenes una!' Vbi fides, ubi exsecrationes, ubi dexterae
complexusque, ubi illud contubernium muliebris militiae in illo delicatissimo
litore? Fieri nullo modo poterat quin Cleomeni parceretur.
[105] Vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse
animadvertere in omnis nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare.
'Tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae
suscipiam quam aut in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos
incolumisque esse patiar.' Agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita
fieri oportere, admonet tamen illud, quod istum fugerat, in Phalacrum,
Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset
in Centuripina quadriremi. Quid ergo? iste homo ex eius modi civitate,
adulescens nobilissimus, testis relinquetur? 'In praesentia,' inquit Cleomenes,
'quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare
possit.'
[106] Haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit
iste repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit,
nauarchos vocari iubet. Qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim
accurrunt. Iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. Implorare
illi fidem praetoris, et quare id faceret rogare. Tum iste hoc causae dicit,
quod classem praedonibus prodidissent. Fit clamor et admiratio populi tantam
esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis
attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse
praedonum socius arbitraretur, aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc
quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa.
[107] Cum haec ita fierent, quaerebatur ubi esset
Cleomenes, non quo illum ipsum, cuicuimodi est, quisquam supplicio propter illud
incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere potuit?--non enim possum
quemquam insimulare falso-quid, inquam, magno opere potuit Cleomenes facere
istius avaritia navibus exinanitis? Atque eum vident sedere ad latus praetoris
et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare. Tum vero omnibus
indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis civitatibus, in
ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum
societatem familiarissimum esse praetori.
[108] Adponitur iis tamen accusator Naevius Turpio
quidam, qui C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene adpositus
ad istius audaciam, quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia
praecursorem habere solebat et emissarium. Veniunt Syracusas parentes
propinquique miserorum adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti
nuntio; vinctos aspiciunt catenis liberos suos, cum istius avaritiae poenam
collo et cervicibus suis sustinerent; adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam,
quae nusquam erat neque umquam fuerat, implorant. Pater aderat Dexo
Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. Cuius tu domi fueras, quem
hospitem appellaras, eum cum illa auctoritate miseria videres perditum, non te
eius lacrimae, non senectus, non hospiti ius atque nomen a scelere aliquam ad
partem humanitatis revocare potuit?
[109] Sed quid ego hospiti iura in hac immani belua
commemoro? Qui Sthenium Thermitanum, hospitem suum, cuius domum per hospitium
exhausit et exinanivit, absentem in reos rettulerit, causa indicta capite
damnarit, ab eo nunc hospitiorum iura atque officia quaeramus? Cum homine [enim]
crudeli nobis res est an cum fera atque immani belua? Te patris lacrimae de
innocentis fili periculo non movebant; cum patrem domi reliquisses, filium tecum
haberes, te neque praesens filius de liberum caritate neque absens pater de
indulgentia patria commonebat?
[110] Catenas habebat hospes tuus Aristeus, Dexonis
filius. Quid ita? 'Prodiderat classem.' Quod ob praemium? 'Deseruerat.' Quid
Cleomenes? 'Ignavus fuerat.' At eum tu ob virtutem corona ante donaras.
'Dimiserat nautas.' At ab omnibus tu mercedem missionis acceperas. Alter parens
ex altera parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et nobilis; qui
quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, nudus paene est destitutus. Quid
erat autem quod quisquam diceret aut defenderet? 'Cleomenem nominare non licet.'
At causa cogit. 'Moriere, si appellaris'; numquam enim iste cuiquam est
mediocriter minatus. At remiges non erant. 'Praetorem tu accuses? frange
cervices.' Si neque praetorem neque praetoris aemulum appellari licebit, cum in
his duobus tota causa sit, quid futurum est?
[111] Dicit etiam causam Heracleus Segestanus, homo domi
suae nobilissimo loco natus. Audite, ut vestra humanitas postulat, iudices;
audietis enim de magnis incommodis iniuriisque sociorum. Hunc scitote fuisse
Heracleum in ea causa, qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et
iussu eius qui potestatem habuit in commeatu Syracusis remanserit! Is certe
neque classem prodidit neque metu perterritus fugit neque exercitum deseruit;
etenim tum esset hoc animadvertendum cum classis Syracusis proficiscebatur. Is
tamen in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo manifesto scelere deprehensus,
in quem ne falsi quidem causa conferri criminis potuit.
[112] Fuit in illis nauarchis Heracliensis quidam
Furius,--nam habent illi non nulla huiusce modi Latina nomina,--homo, quam diu
vixit, non domi suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. In quo
homine tantum animi fuit non solum ut istum libere laederet,--nam id quidem,
quoniam moriundum videbat, sine periculo se facere intellegebat,--verum morte
proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, defensionem
causae suae scripsit; quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat,
quin tui sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat. In qua docet
quot a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit, quot
secum habuerit; item de ceteris navibus dicit; quae cum apud te diceret, virgis
oculi verberabantur. Ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur;
clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimae
mulieris apud te de Cleomenis salute quam de sua vita lacrimas matris valere.
[113] Deinde etiam illud video esse dictum quod, si
recte vos populus Romanus cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa
praedicavit, non posse Verrem testis interficiendo <testimonium>
exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab inferis testem quam si
vivus in iudicium produceretur; tum avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita
esset necatus, sceleris audaciae crudelitatis testem fore. Iam illa praeclara:
non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab dis manibus innocentium
Poenas sceleratorumque Furias in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem
suum casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui
carnificis, vultum et manum vidisset, cum in conventu civium Romanorum iussu tuo
securi cives Romani ferirentur.
[114] Ne multa, iudices, libertate quam vos sociis
dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est.
Condemnat omnis de consili sententia; tamen neque iste in tanta re tot hominum
T. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P.
Cervium, talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in Sicilia fuit
primus ab isto iudex reiectus est, sed de latronum, hoc est de comitum suorum
sententia condemnat omnis.
[115] Hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi
socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et
de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt illam
clementiam mansuetudinemque nostri imperi in tantam crudelitatem
inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo
crimine, defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte
innocentium quaerere. Nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem
amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil videtur.
[116] Nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnis
multumque superabit; sed secum <cum> ipse certat, id agit ut semper
superius suum facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram
exceptum esse a Cleomene, quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; tamen,
quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam causam videbat esse quam illorum
qui innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei
periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. Ne multa, ipsum dicere
adulescentem audistis se ob hunc metum pecuniam Timarchidi numerasse.
[117] Levia sunt haec in hoc reo. Metum virgarum
nauarchus, homo nobilissimus nobilissimae civitatis, pretio redemit: humanum
est. Alius ne condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est. Non vult populus
Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem, nova postulat, inaudita desiderat;
non de praetore Siciliae, sed de nefario tyranno fieri iudicium arbitratur.
Includuntur in carcerem condemnati; supplicium constituitur in illos, sumitur de
miseris parentibus nauarchorum; prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis
suis cibum vestitumque ferre.
[118] Patres hi quos videtis iacebant in limine,
matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris ab extremo conspectu liberum
exclusae; quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum
ore excipere liceret. Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors
terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius, cui ex omni gemitu
doloreque certa merces comparabatur. 'Vt adeas, tantum dabis, ut cibum tibi
intro ferre liceat, tantum.' Nemo recusabat. 'Quid? ut uno ictu securis adferam
mortem filio tuo, quid dabis? ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum
sensu doloris aliquo spiritus auferatur?' Etiam ob hanc causam pecunia lictori
dabatur.
[119] O magnum atque intolerandum dolorem! o gravem
acerbamque fortunam! Non vitam liberum, sed mortis celeritatem pretio redimere
cogebantur parentes. Atque ipsi etiam adulescentes cum Sextio suo de plaga et de
uno illo ictu loquebantur, idque postremum parentis suos liberi orabant, ut
levandi cruciatus sui causa lictori pecunia daretur. Multi et graves dolores
inventi parentibus et propinquis, multi; verum tamen mors sit extremum. Non
erit. Estne aliquid ultra quo crudelitas progredi possit? Reperietur; nam
illorum, cum erunt securi percussi ac necati, corpora feris obicientur. Hoc si
luctuosum est parentibus, redimant pretio sepeliendi potestatem.
[120] Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere
audistis se ob sepulturam Heraclei nauarchi pecuniam Timarchidi numerasse; ne
hoc possis dicere, 'Patres enim veniunt amissis filiis irati,' vir primarius,
homo nobilissimus, dicit, neque de filio dicit. Iam hoc quis tum fuit Syracusis
quin audierit, quin sciat, has Timarchidi pactiones sepulturae cum vivis etiam
illis esse factas? Non palam cum Timarchide loquebantur, non omnes omnium
propinqui adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur? Quibus omnibus
rebus actis atque decisis producuntur e carcere, deligantur.
[121] Quis tam fuit illo tempore ferreus, quis tam
inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria
commoveretur? Ecquis fuit quin lacrimaret, quin ita calamitatem illam putaret
illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur?
Feriuntur securi. Laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae
tuae gaudes esse sublatos. Errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te
maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluere
arbitrabare; praeceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera
crudelitatis remediis posse sanare. Etenim quamquam illi sunt mortui sceleris
tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illis desunt, tamen ex ipso
illo numero nauarchorum aliqui vivunt et adsunt, quos, ut mihi videtur, ad
illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit.
[122] Adest Phylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene
non fugit, oppressus a praedonibus et captus est; cui calamitas saluti fuit, qui
nisi captus a piratis esset in hunc praedonem sociorum incidisset. Dicit is pro
testimonio de missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. Adest Centuripinus
Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus; eadem dicit, nulla in re
discrepat.
[123] Per deos immortalis! quo tandem animo sedetis,
iudices, aut haec quem ad modum auditis? Vtrum ego desipio et plus quam satis
est doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hic acerbissimus
innocentium cruciatus et maeror pari sensu doloris adficit? Ego enim cum
Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante
oculos indignitas calamitatis. Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos,
ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac
laboribus quaeritur, qui a parentibus spe nostri imperi nostraeque aequitatis
suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius funestam
securem esse servatos?
[124] Cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum
Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero. Quas urbis P.
Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non
solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. En
quod Tyndaritani libenter praedicent: 'Nos in septemdecim populis Siciliae
numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque
populi Romani secuti sumus, a nobis omnia populo Romano semper et belli
adiumenta et pacis ornamenta ministrata sunt.' Multum vero haec iis iura
profuerunt in istius imperio ac potestate!
[125] Vestros quondam nautas contra Carthaginem Scipio
duxit, at nunc navem contra praedones paene inanem Cleomenes ducit; vobiscum
Africanus hostium spolia et praemia laudis communicavit, at nunc, per
<Verrem> spoliati, nave a praedonibus abducta, ipsi in hostium loco
numeroque ducimini. Quid vero? illa Segestanorum non solum litteris tradita
neque commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et comprobata
cognatio quos tandem fructus huiusce necessitudinis in istius imperio tulit?
Nempe hoc iure fuit, iudices, ut ex sinu patriae nobilissimus adulescens istius
carnifici Sextio dederetur. Cui civitati maiores nostri maximos agros atque
optimos concesserunt, quam immunem esse voluerunt, haec apud te cognationis
fidelitatis vetustatis auctoritatis ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius
honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem deprecaretur.
[126] Quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe
denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis? Ad senatumne
venient? Quid? ut de Verre supplicium sumat? Non est usitatum, non senatorium.
Ad populum Romanum confugient? Facilis est populi causa; legem enim se sociorum
causa iussisse et eius legis custodes ac vindices praeposuisse dicet. Hic locus
igitur est unus quo perfugiant, hic portus, haec arx, haec ara sociorum; quo
quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis rebus solebant. Non
argentum, non aurum, non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex
urbibus fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec populus
Romanus concedat et ita velit fieri. Patimur enim multos iam annos et silemus,
cum videamus ad paucos homines omnis omnium nationum pecunias pervenisse. Quod
eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat,
nemo laborat ut obscura sua cupiditas esse videatur. [127] In urbe nostra
pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab
hostibus victis capta atque deportata sit? at istorum villae sociorum
fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi
pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum
Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum, totam denique Asiam, Achaiam,
Graeciam, Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis? Sed haec, ut
dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. Ne publice a
populo Romano spoliarentur officiis ac fide providerunt; paucorum cupiditati
tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero
iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas. Itaque
res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt,
relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt.
[128] Aspicite, aspicite, iudices, squalorem sordisque
sociorum! Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, domo sua tota
expilata, mentionem tuorum furtorum non facit; sese ipsum abs te repetit, nihil
amplius; totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis
virtutibus ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non
quae publice Tyndaride, non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs
te filium optimum atque innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis
pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossibus fili sui solacium
vult aliquod reportare. Hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate
laboris itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut,
quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat, isdem te condemnatum videret.
[129] Si per L. Metellum licitum esset, iudices, matres
illorum miserorum sororesque veniebant; quarum una, cum ego ad Heracleam noctu
accederem, cum omnibus matronis eius civitatis et cum multis facibus mihi obviam
venit, et ita,--me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, fili
nomen implorans,--mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eius excitare ab inferis
filium possem. Faciebant hoc itidem ceteris in civitatibus grandes natu matres
et item parvi liberi miserorum; quorum utrumque aetas laborem et industriam
meam, fidem et misericordiam vestram requirebat.
[130] Itaque ad me, iudices, hanc querimoniam praeter
ceteras Sicilia detulit; lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa
damnatio, ne carcer, ne catenae, ne verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum,
ne sanguis innocentium, ne denique etiam exsanguia corpora mortuorum, ne maeror
parentum ac propinquorum magistratibus nostris quaestui posset esse. Hunc ego si
metum Siciliae damnatione istius per vestram fidem et veritatem deiecero,
iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui a me hoc petiverunt
factum esse arbitrabor.
[131] Quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale
crimen conetur defendere, is ita defendat <ut> illa communia quae ad
causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam adsignare, calamitatem
crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi
incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. Nullam tibi obicio
fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas, nihil est
quod multorum naufragia fortunae colligas. Ego navis inanis fuisse dico, remiges
nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse classi
populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore
ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico;
harum rerum omnium auctores testisque produco.
[132] Num tibi insultare in calamitate, num intercludere
perfugia fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? Tametsi
solent ii fortunam sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius
periculis sunt ac varietate versati. Istius quidem calamitatis tuae fortuna
particeps non fuit. Homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam
periclitari solent; in illa autem calamitate non Martem fuisse communem, sed
Venerem possumus dicere. Quodsi fortunam tibi obici non oportet, cur tu fortunae
illorum innocentium veniam ac locum non dedisti?
[133] Etiam illud praecidas licet, te, quod supplicium
more maiorum sumpseris securique percusseris, idcirco a me in crimen et in
invidiam vocari. Non in supplicio crimen meum vertitur; non ego nego securi
quemquam feriri debere, non ego metum ex re militari, non severitatem imperi,
non poenam flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in socios sed etiam in
civis militesque nostros persaepe esse severe ac vehementer vindicatum. Quare
haec quoque praetermittas licet. Ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse
demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo. Hoc nauarchi reliqui
dicunt, hoc Netinorum foederata civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc
Herbitenses, hoc Hennenses, Agyrinenses, Tyndaritani publice dicunt, tuus
denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes Cleomenes hoc dicit,
sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri praesidio milites
colligeret, quos in navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum numerum
naves haberent; ea est enim ratio instructarum ornatarumque navium ut non modo
plures sed ne singuli quidem possint accedere.
[134] Dico praeterea illos ipsos reliquos nautas fame
atque inopia rerum omnium confectos fuisse ac perditos; dico aut omnis extra
culpam fuisse, aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui
optimam navem, plurimos nautas haberet, summum imperium obtineret, aut, si omnes
in culpa fuerint, non oportuisse Cleomenen constitui spectatorem illorum mortis
atque cruciatus; dico etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, mercedem
vulneris atque plagae, mercedem funeris ac sepulturae constitui nefas fuisse.
[135] Quapropter si mihi respondere voles haec dicito,
classem instructam atque ornatam fuisse, nullum propugnatorem afuisse, nullum
vacuum tractum esse remum, rem frumentariam esse suppeditatam; mentiri
nauarchos, mentiri tot tam gravis civitates, mentiri etiam Siciliam totam;
proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse in terram ut Pachyno
deduceret milites; animum illis, non copias defuisse; Cleomenem acerrime
pugnantem ab iis relictum esse atque desertum; nummum ob sepulturam datum
nemini. Quae si dices, tenebere; sin alia dices, ea quae a me dicta sunt non
refutabis.
[136] Hic tu etiam dicere audebis, 'Est in iudicibus
ille familiaris meus, est paternus amicus ille.' Non ut quisque maxime est
quicum tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet?
'Paternus amicus est.' Ipse pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere
posset? Cum tibi haec diceret, 'Tu in provincia populi Romani praetor, cum tibi
maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem
per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice
est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio
remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legato capta
praedonum, archipiratam ab oculis omnium removisti, tu, qui cives Romani esse
dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu tuam domum
piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus es, tu in
provincia tam splendida,
[137] tu apud socios fidelissimos, civis Romanos
honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos compluris in litore
conviviisque iacuisti, te per eos dies nemo tuae domi convenire, nemo in foro
videre potuit, tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias
adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum,
conlocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae
parentis vita praeberet, tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo
visus es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi
Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia
frugibus frumentoque caruerunt, tua luxurie atque avaritia classis populi Romani
a praedonibus capta et incensa est;
[138] post Syracusas conditas quem in portum numquam
hostis accesserat, in eo te praetore primum piratae navigaverunt; neque haec tot
et tanta dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate
tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla causa de complexu
parentum suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in
parentum luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum
innocentium sanguis non modo voluptati sed etiam quaestui fuit!'--haec si tibi
tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret
postulare?
[139] Satis est factum Siculis, satis officio ac
necessitudini, satis promisso nostro ac recepto. Reliqua est ea causa, iudices,
quae iam non recepta sed innata, neque delata ad me sed in animo sensuque meo
penitus adfixa atque insita est; quae non ad sociorum salutem, sed ad civium
Romanorum, hoc est ad unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem pertinet. In
qua nolite a me, quasi dubium sit aliquid, argumenta, iudices, exspectare: omnia
quae dicam sic erunt inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem adhibere
possem. Furor enim quidam, sceleris et audaciae comes, istius effrenatum animum
importunamque naturam tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu
palam supplicia, quae in convictos malefici servos constituta sunt, ea in civis
Romanos expromere.
[140] Virgis quam multos ceciderit quid ego commemorem?
Tantum brevissime, iudices, dico: nullum fuit omnino civitatis isto praetore in
hoc genere discrimen. Itaque iam consuetudine ad corpora civium Romanorum etiam
sine istius nutu ferebatur manus ipsa lictoris. Num potes hoc negare, Verres, in
foro Lilybaei maximo conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu
Panhormitano, veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes tuos ad terram virgis
et verberibus abiectum? Aude hoc primum negare, si potes; nemo Lilybaei fuit
quin viderit, nemo in Sicilia quin audiverit. Plagis confectum dico a lictoribus
tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse.
[141] At quam ob causam, di immortales! tametsi iniuriam
facio communi causae et iuri civitatis; quasi enim ulla possit esse causa cur
hoc cuiquam civi Romano iure accidat, ita quaero quae in Servilio causa fuerit.
Ignoscite in hoc uno, iudices; in ceteris enim non magnopere causas requiram.
Locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia. Quod isti simul ac
renuntiatum est, hominem iubet Lilybaeum vadimonium Venerio servo promittere.
Promittit; Lilybaeum venitur. Cogere eum coepit, cum ageret nemo, nemo
postularet, sponsionem mille nummum facere cum lictore suo, 'Ni furtis quaestum
faceret.' Recuperatores se de cohorte sua dicebat daturum. Servilius et recusare
et deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium capitis in se
constitueretur.
[142] Haec cum maxime loqueretur, sex lictores
circumsistunt valentissimi et ad pulsandos verberandosque homines
exercitatissimi, caedunt acerrime virgis; denique proximus lictor, de quo iam
saepe dixi, Sextius, converso baculo oculos misero tundere vehementissime
coepit. Itaque ille, cum sanguis os oculosque complesset, concidit, cum illi
nihilo minus iacenti latera tunderent, ut aliquando spondere se diceret. Sic
ille adfectus illim tum pro mortuo sublatus perbrevi postea est mortuus. Iste
autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac venustate, de bonis illius in aede
Veneris argenteum Cupidinem posuit. Sic etiam fortunis hominum abutebatur ad
nocturna vota cupiditatum suarum.
[143] Nam quid ego de ceteris civium Romanorum
suppliciis singillatim potius quam generatim atque universe loquar? Carcer ille
qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Syracusis, quae lautumiae
vocantur, in istius imperio domicilium civium Romanorum fuit. Vt quisque istius
animum aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur. Indignum hoc
video videri omnibus, iudices, et id iam priore actione, cum haec testes
dicerent, intellexi. Retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic
ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum,
ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed
ubicumque terrarum et gentium violatum ius civium Romanorum sit, statuitis id
pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis.
[144] In externorum hominum maleficorum sceleratorumque,
in praedonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere
ausus es? Numquamne tibi iudici, numquam contionis, numquam huius tantae
frequentiae, quae nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit in
mentem? numquam tibi populi Romani absentis dignitas, numquam species ipsa
huiusce multitudinis in oculis animoque versata est? numquam te in horum
conspectum rediturum, numquam in forum populi Romani venturum, numquam sub legum
et iudiciorum potestatem casurum esse duxisti?
[145] At quae erat ista libido crudelitatis exercendae,
quae tot scelerum suscipiendorum causa? Nulla, iudices, praeter praedandi novam
singularemque rationem. Nam ut illi quos a poetis accepimus, qui sinus quosdam
obsedisse maritimos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse dicuntur,
ut eos qui essent adpulsi navigiis interficere possent, sic iste in omnia maria
infestus ex omnibus Siciliae partibus imminebat. Quaecumque navis ex Asia, quae
ex Syria, quae Tyro, quae Alexandria venerat, statim certis indicibus et
custodibus tenebatur; vectores omnes in lautumias coniciebantur, onera atque
merces in praetoriam domum deferebantur. Versabatur in Sicilia longo intervallo
alter non Dionysius ille nec Phalaris,--tulit enim illa quondam insula multos et
crudelis tyrannos,--sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate quae in
isdem locis versata esse dicitur.
[146] Non enim Charybdim tam infestam neque Scyllam
nautis quam istum in eodem freto fuisse arbitror; hoc etiam iste infestior, quod
multo se pluribus et immanioribus canibus succinxerat, Cyclops alter multo
importunior; hic enim totam insulam obsidebat, ille Aetnam solam et eam Siciliae
partem tenuisse dicitur. At quae causa tum subiciebatur ab ipso, iudices, huius
tam nefariae crudelitatis? Eadem quae nunc in defensione commemorabitur.
Quicumque accesserant ad Siciliam paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse
atque a Dianio fugere dicebat. Illi ad deprecandum periculum proferebant alii
purpuram Tyriam, tus alii atque odores vestemque linteam, gemmas alii et
margaritas, vina non nulli Graeca venalisque Asiaticos, ut intellegeretur ex
mercibus quibus ex locis navigarent. Non providerant eas ipsas sibi causas esse
periculi, quibus argumentis se ad salutem uti arbitrabantur. Iste enim haec eos
ex piratarum societate adeptos esse dicebat; ipsos in lautumias abduci
imperabat, navis eorum atque onera diligenter adservanda curabat.
[147] His institutis cum completus iam mercatorum carcer
esset, tum illa fiebant quae L. Suettium, equitem Romanum, lectissimum virum,
dicere audistis, et quae ceteros audietis. Cervices in carcere frangebantur
indignissime civium Romanorum, ut iam illa vox et imploratio, 'Civis Romanus
sum,' quae saepe multis in ultimis terris opem inter barbaros et salutem tulit,
ea mortem illis acerbiorem et supplicium maturius ferret. Quid est, Verres? quid
ad haec cogitas respondere? num mentiri me, num fingere aliquid, num augere
crimen? num quid horum dicere istis defensoribus tuis audes? Cedo mihi, quaeso,
ex ipsius sinu litteras Syracusanorum, quas ipse ad arbitrium suum confectas
esse arbitratur, cedo rationem carceris, quae diligentissime conficitur, quo
quisque die datus in custodiam, quo mortuus, quo necatus sit.
[148] Litterae Syracvsanorvm. Videtis civis Romanos
gregatim coniectos in lautumias, videtis indignissimo in loco coacervatam
multitudinem vestrorum civium. Quaerite nunc vestigia quibus exitus eorum ex
illo loco compareant. Nulla sunt. Omnesne mortui? Si ita posset defendere, tamen
fides huic defensioni non haberetur. Sed scriptum exstat in isdem litteris quod
iste homo barbarus ac dissolutus neque attendere umquam neque intellegere
potuit: §dikai=yhsan, inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur, supplicio
adfecti ac necati sunt.
[149] Si qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si
qua natio fecisset aliquid in civis Romanos eius modi, nonne publice
vindicaremus, nonne bello persequeremur? possemus hanc iniuriam ignominiamque
nominis Romani inultam impunitamque dimittere? Quot bella maiores nostros et
quanta suscepisse arbitramini, quod cives Romani iniuria adfecti, quod
navicularii retenti, quod mercatores spoliati dicerentur? At ego iam retentos
non queror, spoliatos ferendum puto; navibus, mancipiis, mercibus ademptis in
vincla mercatores esse coniectos et in vinclis civis Romanos necatos esse arguo.
[150] Si haec apud Scythas dicerem, non hic in tanta
multitudine civium Romanorum, non apud senatores, lectissimos civitatis, non in
foro populi Romani de tot et tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen
animos etiam barbarorum hominum permoverem; tanta enim huius imperi amplitudo,
tanta nominis Romani dignitas est apud omnis nationes ut ista in nostros homines
crudelitas nemini concessa esse videatur. Nunc tibi ego ullam salutem, ullum
perfugium putem, cum te implicatum severitate iudicum, circumretitum frequentia
populi Romani esse videam?
[151] Si mehercule, id quod fieri non posse intellego,
ex his te laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione explicaris, in illas tibi
maiores plagas incidendum est in quibus te ab eodem me superiore ex loco confici
et concidi necesse est. 5 Cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen
ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam mea vera accusatio
debeat. Quid enim defendit? Ex Hispania fugientis se excepisse et supplicio
adfecisse dicit. Quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem fecit? qui
tibi id facere licuit?
[152] Forum plenum et basilicas istorum hominum videmus,
et animo aequo videmus; civilis enim dissensionis et seu amentiae seu fati seu
calamitatis non est iste molestus exitus, in quo reliquos saltem civis incolumis
licet conservare. Verres, ille vetus proditor consulis, translator quaesturae,
aversor pecuniae publicae, tantum sibi auctoritatis in re publica suscepit ut,
quibus hominibus per senatum, per populum Romanum, per omnis magistratus, in
foro, in suffragiis, in hac urbe, in re publica versari liceret, iis omnibus
mortem acerbam crudelemque proponeret si fortuna eos ad aliquam partem Siciliae
detulisset.
[153] Ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum,
permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. Quem non
ille summo cum studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicanti non
illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit? Itane vero? quibus
fuit portus apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in re
publica momentum umquam fuit, mors et cruciatus erat constitutus? Vide quam
commodam defensionem excogitaris! Malo mehercule id quod tu defendis his
iudicibus populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te
isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum
putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio furoris
cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae proscriptionis.
[154] Sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti,
non licet. Adsunt enim Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium
mercatores, homines locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim
libertos, partim conlibertos spoliatos in vincla coniectos, partim in vinclis
necatos, partim securi percussos esse dicunt. Hic vide quam me sis usurus aequo.
Cum ego P. Granium testem produxero qui suos libertos abs te securi percussos
esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum
testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos cum Sertorio
fuisse, ab Dianio fugientis ad Siciliam esse delatos. Nihil est quod te mallem
probare; nullum enim facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque
proferri potest.
[155] Reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si
voles, quoniam priore actione,--ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia,
ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium,--testem
nullum interrogasti. Interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. Herennius,
is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis
Romanos haberet ex conventu Syracusano qui eum non solum cognoscerent sed etiam
lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus
Syracusis securi percussus est. Hunc quoque testem meum refelli et illum
Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.
[156] Quid de illa multitudine dicemus eorum qui
capitibus involutis in piratarum captivorum numero producebantur, ut securi
ferirentur? Quae ista nova diligentia, quam ob causam abs te excogitata? an te
L. Flavi ceterorumque de T. Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni,
gravissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo diligentiorem
timidioremque fecerat? qui nuper pro testimonio non advenam nescio quem nec
alienum, sed eum civem Romanum qui omnibus in illo conventu notus, qui Syracusis
natus esset, abs te securi percussum esse dixit.
[157] Post hanc illorum vociferationem, post hanc
communem famam atque querimoniam non mitior in supplicio, sed diligentior esse
coepit; capitibus involutis civis Romanos ad necem producere instituit; quos
tamen idcirco necabat palam quod homines in conventu, id quod antea dixi, nimium
diligenter praedonum numerum requirebant. Haecine plebi Romanae te praetore est
constituta condicio, haec negoti gerendi spes, hoc capitis vitaeque discrimen?
Parumne multa mercatoribus sunt necessario pericula subeunda fortunae, nisi
etiam hae formidines ab nostris magistratibus atque in nostris provinciis
impendebunt? Ad eamne rem fuit haec suburbana ac fidelis provincia, plena
optimorum sociorum honestissimorumque civium, quae civis Romanos omnis suis ipsa
sedibus libentissime semper accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Aegypto
navigarent, qui apud barbaros propter togae nomen in honore aliquo fuissent, qui
ex praedonum insidiis, qui ex tempestatum periculis profugissent, in Sicilia
securi ferirentur, cum se iam domum venisse arbitrarentur?
[158] Nam quid ego de P. Gavio, Consano municipe, dicam,
iudices, aut qua vi vocis, qua gravitate verborum, quo dolore animi dicam?
tametsi dolor me non deficit; ut cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore
meo, suppetant magis laborandum est. Quod crimen eius modi est ut, cum primum ad
me delatum est, usurum me illo non putarem; tametsi enim verissimum esse
intellegebam, tamen credibile fore non arbitrabar. Coactus lacrimis omnium
civium Romanorum qui in Sicilia negotiantur, adductus Valentinorum, hominum
honestissimorum, omniumque Reginorum testimoniis multorumque equitum Romanorum
qui casu tum Messanae fuerunt, dedi tantum priore actione testium res ut nemini
dubia esse possit.
[159] Quid nunc agam? Cum iam tot horas de uno genere ac
de istius nefaria crudelitate dicam, cum prope omnem vim verborum eius modi,
quae scelere istius digna sint, aliis in rebus consumpserim, neque hoc
providerim, ut varietate criminum vos attentos tenerem, quem ad modum de tanta
re dicam? Opinor, unus modus atque una ratio est; rem in medio ponam; quae
tantum habet ipsa gravitatis ut neque mea, quae nulla est, neque cuiusquam ad
inflammandos vestros animos eloquentia requiratur.
[160] Gavius hic quem dico, Consanus, cum in illo numero
civium Romanorum ab isto in vincla coniectus esset et nescio qua ratione clam e
lautumiis profugisset Messanamque venisset, qui tam prope iam Italiam et moenia
Reginorum, civium Romanorum, videret et ex illo metu mortis ac tenebris quasi
luce libertatis et odore aliquo legum recreatus revixisset, loqui Messanae et
queri coepit se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse Romam,
Verri se praesto advenienti futurum. Non intellegebat miser nihil interesse
utrum haec Messanae an apud istum in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos
docui, hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem scelerum, furtorum
receptricem, flagitiorum omnium consciam. Itaque ad magistratum Mamertinum
statim deducitur Gavius, eoque ipso die casu Messanam Verres venit. Res ad eum
defertur, esse civem Romanum qui se Syracusis in lautumiis fuisse quereretur;
quem iam ingredientem in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se
retractum esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod videretur.
[161] Agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga
se diligentiamque conlaudat. Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit;
ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes quo tandem
progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in
foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se
civem esse Romanum, municipem Consanum; meruisse cum L. Raecio, splendidissimo
equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum
iste, se comperisse eum speculandi causa in Siciliam a ducibus fugitivorum esse
missum; cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam
esset ulla; deinde iubet undique hominem vehementissime verberari.
[162] Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis
Romanus, iudices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter
dolorem crepitumque plagarum audiebatur nisi haec, 'Civis Romanus sum.' Hac se
commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore
deiecturum arbitrabatur; is non modo hoc non perfecit, ut virgarum vim
deprecaretur, sed cum imploraret saepius usurparetque nomen civitatis,
crux,--crux, inquam,--infelici et aerumnoso, qui numquam istam pestem viderat,
comparabatur.
[163] O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae
civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando
reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt
ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui
beneficio populi Romani fascis et securis haberet deligatus in foro virgis
caederetur? Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus
admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat,
ne civium quidem Romanorum qui tum aderant fletu et gemitu maximo commovebare?
In crucem tu agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret? Nolui
tam vehementer agere hoc prima actione, iudices, nolui; vidistis enim ut animi
multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur.
Statui egomet mihi tum modum et orationi meae et C. Numitorio, equiti Romano,
primo homini, testi meo; et Glabrionem id quod sapientissime fecit facere
laetatus sum, ut repente consilium in medio testimonio dimitteret. Etenim
verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas vi repetisse videretur, quas
veritus esset ne iste legibus ac vestro iudicio non esset persoluturus.
[164] Nunc quoniam iam exploratum est omnibus quo loco
causa tua sit et quid de te futurum sit, sic tecum agam. Gavium istum, quem
repentinum speculatorem fuisse dicis, ostendam in lautumias Syracusis a te esse
coniectum, neque id solum ex litteris ostendam Syracusanorum, ne possis dicere
me, quia sit aliqui in litteris Gavius, hoc fingere et eligere nomen, ut hunc
illum esse possim dicere, sed ad arbitrium tuum testis dabo qui istum ipsum
Syracusis abs te in lautumias coniectum esse dicant. Producam etiam Consanos
municipes illius ac necessarios, qui te nunc sero doceant, iudices non sero,
illum P. Gavium quem tu in crucem egisti civem Romanum et municipem Consanum,
non speculatorem fugitivorum fuisse.
[165] Cum haec omnia quae polliceor cumulate tuis
proximis plana fecero, tum istuc ipsum tenebo quod abs te mihi datur; eo
contentum esse me dicam. Quid enim nuper tu ipse, cum populi Romani clamore
atque impetu perturbatus exsiluisti, quid, inquam, elocutus es? Illum, quod
moram supplicio quaereret, ideo clamitasse se esse civem Romanum, sed
speculatorem fuisse. Iam mei testes veri sunt. Quid enim dicit aliud C.
Numitorius, quid M. et P. Cottii, nobilissimi homines ex agro Tauromenitano,
quid Q. Lucceius, qui argentariam Regi maximam fecit, quid ceteri? Adhuc enim
testes ex eo genere a me sunt dati, non qui novisse Gavium, sed se vidisse
dicerent, cum is, qui se civem Romanum esse clamaret, in crucem ageretur. Hoc
tu, Verres, idem dicis, hoc tu confiteris, illum clamitasse se civem esse
Romanum; apud te nomen civitatis ne tantum quidem valuisse ut dubitationem
aliquam [crucis], ut crudelissimi taeterrimique supplici aliquam parvam moram
saltem posset adferre.
[166] Hoc teneo, hic haereo, iudices, hoc sum contentus
uno, omitto ac neglego cetera; sua confessione induatur ac iuguletur necesse
est. Qui esset ignorabas, speculatorem esse suspicabare; non quaero qua
suspicione, tua te accuso oratione: civem Romanum se esse dicebat. Si tu apud
Persas aut in extrema India deprensus, Verres, ad supplicium ducerere, quid
aliud clamitares nisi te civem esse Romanum? et si tibi ignoto apud ignotos,
apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile
et inlustre apud omnis nomen civitatis tuae profuisset, ille, quisquis erat,
quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se Romanum esse
diceret, apud te praetorem si non effugium ne moram quidem mortis mentione atque
usurpatione civitatis adsequi potuit?
[167] Homines tenues, obscuro loco nati, navigant,
adeunt ad ea loca quae numquam antea viderunt, ubi neque noti esse iis quo
venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia
civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis
periculo continentur, neque apud civis solum Romanos, qui et sermonis et iuris
et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed,
quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futuram.
[168] Tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus
Romanis, constitue nihil esse opis in hac voce, 'Civis Romanus sum,' posse
impune praetorem aut alium quempiam supplicium quod velit in eum constituere qui
se civem Romanum esse dicat, quod qui sit ignoret: iam omnis provincias, iam
omnia regna, iam omnis liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper
nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis ista defensione praecluseris.
Quid? si L. Raecium, equitem Romanum, qui tum erat in Sicilia, nominabat,
etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras mittere? Adservasses hominem
custodiis Mamertinorum tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Raecius
veniret; cognosceret hominem, aliquid de summo supplicio remitteres; si
ignoraret, tum, si ita tibi videretur, hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui
neque tibi notus esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis Romanus
esset, in crucem tolleretur.
[169] Sed quid ego plura de Gavio? quasi tu Gavio tum
fueris infestus ac non nomini generi iuri civium hostis. Non illi, inquam,
homini sed causae communi libertatis inimicus fuisti. Quid enim attinuit, cum
Mamertini more atque instituto suo crucem fixissent post urbem in via Pompeia,
te iubere in ea parte figere quae ad fretum spectaret, et hoc addere,--quod
negare nullo modo potes, quod omnibus audientibus dixisti palam,--te idcirco
illum locum deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret, ex cruce
Italiam cernere ac domum suam prospicere posset? Itaque illa crux sola, iudices,
post conditam Messanam illo in loco fixa est. Italiae conspectus ad eam rem ab
isto delectus est, ut ille in dolore cruciatuque moriens perangusto fretu divisa
servitutis ac libertatis iura cognosceret, Italia autem alumnum suum servitutis
extremo summoque supplicio adfixum videret.
[170] Facinus est vincire civem Romanum, scelus
verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? Verbo satis
digno tam nefaria res appellari nullo modo potest. Non fuit his omnibus iste
contentus; 'spectet,' inquit, 'patriam; in conspectu legum libertatisque
moriatur.' Non tu hoc loco Gavium, non unum hominem nescio quem, sed communem
libertatis et civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. Iam vero
videte hominis audaciam! Nonne eum graviter tulisse arbitramini quod illam
civibus Romanis crucem non posset in foro, non in comitio, non in rostris
defigere? Quod enim his locis in provincia sua celebritate simillimum, regione
proximum potuit, elegit; monumentum sceleris audaciaeque suae voluit esse in
conspectu Italiae, vestibulo Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque
navigarent.
[171] Si haec non ad civis Romanos, non ad aliquos
amicos nostrae civitatis, non ad eos qui populi Romani nomen audissent, denique
si non ad homines verum ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in
aliqua desertissima solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplorare
vellem, tamen omnia muta atque inanima tanta et tam indigna rerum acerbitate
commoverentur. Nunc vero cum loquar apud senatores populi Romani, legum et
iudiciorum et iuris auctores, timere non debeo ne non unus iste civis Romanus
illa cruce dignus, ceteri omnes simili periculo indignissimi iudicentur.
[172] Paulo ante, iudices, lacrimas in morte misera
atque indigna nauarchorum non tenebamus, et recte ac merito sociorum innocentium
miseria commovebamur: quid nunc in nostro sanguine tandem facere debemus? Nam
civium Romanorum omnium sanguis coniunctus existimandus est, quoniam et salutis
omnium ratio et veritas postulat. Omnes hoc loco cives Romani, et qui adsunt et
qui ubique sunt, vestram severitatem desiderant, vestram fidem implorant,
vestrum auxilium requirunt; omnia sua iura commoda auxilia, totam denique
libertatem in vestris sententiis versari arbitrantur.
[173] A me tametsi satis habent, tamen, si res aliter
acciderit, plus habebunt fortasse quam postulant. Nam si qua vis istum de vestra
severitate eripuerit, id quod neque metuo, iudices, neque ullo modo fieri posse
video,--sed si in hoc me ratio fefellerit, Siculi causam suam perisse querentur
et mecum pariter moleste ferent, populus quidem Romanus brevi, quoniam mihi
potestatem apud se agendi dedit, ius suum me agente suis suffragiis ante
Kalendas Februarias recuperabit. Ac si de mea gloria atque amplitudine
quaeritis, iudices, non est alienum meis rationibus istum mihi ex hoc iudicio
ereptum ad illud populi Romani iudicium reservari. Splendida est illa causa,
probabilis mihi et facilis, populo grata atque iucunda; denique si videor hic,
id quod ego non quaesivi, de uno isto voluisse crescere, isto absoluto, quod
sine multorum scelere fieri non potest, de multis mihi crescere licebit. Sed
mehercule vestra reique publicae causa, iudices, nolo in hoc delecto consilio
tantum flagiti esse commissum, nolo eos iudices quos ego probarim atque
delegerim sic in hac urbe notatos isto absoluto ambulare ut non cera sed caeno
obliti esse videantur.
[174] Quam ob rem te quoque, Hortensi, si qui monendi
locus ex hoc loco est, moneo videas etiam atque etiam et consideres quid agas,
quo progrediare, quem hominem et qua ratione defendas. Neque de illo tibi
quicquam praefinio quo minus ingenio mecum atque omni dicendi facultate
contendas; cetera si qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium
pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia gratia, copiis
istius moliri cogitas, magno opere censeo desistas, et illa quae temptata iam et
coepta sunt ab isto, a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et
longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo peccabitur in hoc iudicio, maiore
quam putas.
[175] Quod enim te liberatum iam existimationis metu,
defunctum honoribus designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta ista et
beneficia populi Romani non minore negotio retinentur quam comparantur. Tulit
haec civitas quoad potuit, quoad necesse fuit, regiam istam vestram dominationem
in iudiciis et in omni re publica, tulit; sed quo die populo Romano tribuni
plebi restituti sunt, omnia ista vobis, si forte nondum intellegitis, adempta
atque erepta sunt. Omnium nunc oculi coniecti sunt hoc ipso tempore in unum
quemque nostrum, qua fide ego accusem, qua religione hi iudicent, qua tu ratione
defendas.
[176] De omnibus nobis, si qui tantulum de recta regione
deflexerit, non illa tacita existimatio quam antea contemnere solebatis, sed
vehemens ac liberum populi Romani iudicium consequetur. Nulla tibi, Quinte, cum
isto cognatio, nulla necessitudo; quibus excusationibus antea nimium in aliquo
iudicio studium tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam potes.
Quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea quae faciebat tua se fiducia
facere dicebat, ea ne vera putentur tibi maxime est providendum.
[177] Ego mei rationem iam offici confido esse omnibus
iniquissimis meis persolutam; nam istum paucis horis primae actionis omnium
mortalium sententiis condemnavi. Reliquum iudicium iam non de mea fide, quae
perspecta est, nec de istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere
ut dicam, de te futurum est. At quo tempore futurum est?--nam id maxime
providendum est; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti
est ratio atque inclinatio temporum. Nempe eo, cum populus Romanus aliud genus
hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempe lege de iudiciis
iudicibusque novis promulgata; quam non is promulgavit quo nomine proscriptam
videtis, sed hic reus,--hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet
legem illam scribendam promulgandamque curavit.
[178] Itaque cum primo agere coepimus, lex non erat
promulgata; cum iste vestra severitate permotus multa signa dederat quam ob rem
responsurus non videretur, mentio de lege nulla fiebat; posteaquam iste recreari
et confirmari visus est, lex statim promulgata est. Cui legi cum vestra dignitas
vehementer adversetur, istius spes falsa et insignis impudentia maxime
suffragatur. Hic si quid erit commissum a quoquam vestrum quod reprendatur, aut
populus Romanus iudicabit de eo homine quem iam ante iudiciis indignum putarit,
aut ei qui propter offensionem iudiciorum de veteribus iudicibus lege nova novi
iudices erunt constituti.
[179] Mihi porro, ut ego non dicam, quis omnium
mortalium non intellegit quam longe progredi sit necesse? Potero silere,
Hortensi, potero dissimulare, cum tantum res publica vulnus acceperit ut
expilatae provinciae, vexati socii, di immortales spoliati, cives Romani
cruciati et necati impune me actore esse videantur? potero ego hoc onus tantum
aut in hoc iudicio deponere aut tacitus sustinere? Non agitanda res erit, non in
medium proferenda, non populi Romani fides imploranda, non omnes qui tanto se
scelere obstrinxerunt ut aut fidem suam corrumpi paterentur aut iudicium
corrumperent in discrimen aut iudicium vocandi?
[180] Quaeret aliquis fortasse, 'Tantumne igitur
laborem, tantas inimicitias tot hominum suscepturus es?' Non studio quidem
hercule ullo neque voluntate; sed non idem licet mihi quod iis qui nobili genere
nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur; longe
alia mihi lege in hac civitate et condicione vivendum est. Venit mihi in mentem
M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilantissimi; qui cum se virtute non
genere populo Romano commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac nominis
ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissimorum suscepit inimicitias,
et maximis laboribus suis usque ad summam senectutem summa cum gloria vixit.
[181] Postea Q. Pompeius, humili atque obscuro loco
natus, nonne plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus
amplissimos honores est adeptus? Modo C. Fimbriam, C. Marium, C. Caelium vidimus
non mediocribus inimicitiis ac laboribus contendere ut ad istos honores
pervenirent ad quos vos per ludum et per neglegentiam pervenistis. Haec eadem
est nostrae rationis regio et via, horum nos hominum sectam atque instituta
persequimur. Videmus quanta sit in invidia quantoque in odio apud quosdam
nobilis homines novorum hominum virtus et industria; si tantulum oculos
deiecerimus, praesto esse insidias; si ullum locum aperuerimus suspicioni aut
crimini, accipiendum statim vulnus esse; semper nobis vigilandum, semper
laborandum videmus.
[182] Inimicitiae sunt, subeantur; labor, suscipiatur;
etenim tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt quam indictae atque
apertae. Hominum nobilium non fere quisquam nostrae industriae favet; nullis
nostris officiis benivolentiam illorum adlicere possumus; quasi natura et genere
diiuncti sint, ita dissident a nobis animo ac voluntate. Quare quid habent eorum
inimicitiae periculi, quorum animos iam ante habueris inimicos et invidos quam
ullas inimicitias susceperis?
[183] Quam ob rem mihi, iudices, optatum illud est, in
hoc reo finem accusandi facere, cum et populo Romano satis factum et receptum
officium Siculis, necessariis meis, erit persolutum; deliberatum autem est, si
res opinionem meam quam de vobis habeo fefellerit, non modo eos persequi ad quos
maxime culpa corrupti iudici, sed etiam illos ad quos conscientiae contagio
pertinebit. Proinde si qui sunt qui in hoc reo aut potentes aut audaces aut
artifices ad corrumpendum iudicium velint esse, ita sint parati ut disceptante
populo Romano mecum sibi rem videant futuram; et si me in hoc reo, quem mihi
inimicum Siculi dederunt, satis vehementem, satis perseverantem, satis
vigilantem esse cognorunt, existiment in iis hominibus quorum ego inimicitias
populi Romani salutis causa suscepero multo graviorem atque acriorem futurum.
[184] Nunc te, Iuppiter Optime Maxime, cuius iste donum
regale, dignum tuo pulcherrimo templo, dignum Capitolio atque ista arce omnium
nationum, dignum regio munere, tibi factum ab regibus, tibi dicatum atque
promissum, per nefarium scelus de manibus regiis extorsit, cuiusque sanctissimum
et pulcherrimum simulacrum Syracusis sustulit; teque, Iuno Regina, cuius duo
fana duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et
antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit;
teque, Minerva, quam item duobus in clarissimis et religiosissimis templis
expilavit, Athenis, cum auri grande pondus, Syracusis, cum omnia praeter tectum
et parietes abstulit;
[185] teque, Latona et Apollo et Diana, quorum iste Deli
non fanum, sed, ut hominum opinio et religio fert, sedem antiquam divinumque
domicilium nocturno latrocinio atque impetu compilavit; etiam te, Apollo, quem
iste Chio sustulit; teque etiam atque etiam, Diana, quam Pergae spoliavit, cuius
simulacrum sanctissimum Segestae, bis apud Segestanos consecratum, semel ipsorum
religione, iterum P. Africani victoria, tollendum asportandumque curavit; teque,
Mercuri, quem Verres in domo et in privata aliqua palaestra posuit, P. Africanus
in urbe sociorum et in gymnasio Tyndaritanorum iuventutis illorum custodem ac
praesidem voluit esse;
[186] teque, Hercules, quem iste Agrigenti nocte
intempesta servorum instructa et comparata manu convellere suis sedibus atque
auferre conatus est; teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos
augustissimo et religiosissimo in templo sic spoliatam reliquit ut nunc nomen
modo Africani et vestigia violatae religionis maneant, monumenta victoriae
fanique ornamenta non exstent; vosque, omnium rerum forensium, consiliorum
maximorum, legum iudiciorumque arbitri et testes celeberrimo in loco populi
Romani locati, Castor et Pollux, quorum e templo quaestum iste sibi et praedam
improbissimam comparavit; omnesque di qui vehiculis tensarum sollemnis coetus
ludorum invisitis, quorum iter iste ad suum quaestum, non ad religionum
dignitatem faciundum exigendumque curavit;
[187] teque, Ceres et Libera, quarum sacra, sicut
opiniones hominum ac religiones ferunt, longe maximis atque occultissimis
caerimoniis continentur, a quibus initia vitae atque victus, morum, legum,
mansuetudinis, humanitatis hominibus et civitatibus data ac dispertita esse
dicuntur, quarum sacra populus Romanus a Graecis adscita et accepta tanta
religione et publice et privatim tuetur, non ut ab illis huc adlata, sed ut
ceteris hinc tradita esse videantur, quae ab isto uno sic polluta ac violata
sunt ut simulacrum Cereris unum, quod a viro non modo tangi sed ne aspici quidem
fas fuit, e sacrario Catina convellendum auferendumque curarit, alterum autem
Henna ex sua sede ac domo sustulerit, quod erat tale ut homines, cum viderent,
aut ipsam videre se Cererem aut effigiem Cereris non humana manu factam, sed de
caelo lapsam arbitrarentur,
[188] --vos etiam atque etiam imploro et appello,
sanctissimae deae, quae illos Hennensis lacus lucosque incolitis, cunctaeque
Siciliae, quae mihi defendenda tradita est, praesidetis, a quibus inventis
frugibus et in orbem terrarum distributis omnes gentes ac nationes vestri
religione numinis continentur; ceteros item deos deasque omnis imploro et
obtestor, quorum templis et religionibus iste nefario quodam furore et audacia
instinctus bellum sacrilegum semper impiumque habuit indictum, ut, si in hoc reo
atque in hac causa omnia mea consilia ad salutem sociorum, dignitatem rei
publicae, fidem meam spectaverunt, si nullam ad rem nisi ad officium et virtutem
omnes meae curae vigiliae cogitationesque elaborarunt, quae mea mens in
suscipienda causa fuit, fides in agenda, eadem vestra sit in iudicanda;
[189] deinde uti C. Verrem, si eius omnia sunt inaudita
et singularia facinora sceleris, audaciae, perfidiae, libidinis, avaritiae,
crudelitatis, dignus exitus eius modi vita atque factis vestro iudicio
consequatur, utique res publica meaque fides una hac accusatione mea contenta
sit, mihique posthac bonos potius defendere liceat quam improbos accusare
necesse sit.