Sermonum Q. Horati Flacci Liber Primus
-
- 1.1
-
- Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
-
- seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
-
- contentus vivat, laudet diversa sequentis?
-
- 'o fortunati mercatores' gravis annis
- 5
- miles ait, multo iam fractus membra labore;
-
- contra mercator navim iactantibus Austris:
-
- 'militia est potior. quid enim? concurritur: horae
-
- momento cita mors venit aut victoria laeta.'
-
- agricolam laudat iuris legumque peritus,
- 10
- sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
-
- ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
-
- solos felicis viventis clamat in urbe.
-
- cetera de genere hoc--adeo sunt multa--loquacem
-
- delassare valent Fabium. ne te morer, audi,
- 15
- quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat
-
- 'iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
-
- mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
-
- vos hinc mutatis discedite partibus. eia,
-
- quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis.
- 20
- quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
-
- iratus buccas inflet neque se fore posthac
-
- tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
-
- praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
-
- percurram: quamquam ridentem dicere verum
- 25
- quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
-
- doctores, elementa velint ut discere prima:
-
- sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
-
- ille gravem duro terram qui vertit aratro,
-
- perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
- 30
- audaces mare qui currunt, hac mente laborem
-
- sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
-
- aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
-
- parvola--nam exemplo est--magni formica laboris
-
- ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
- 35
- quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
-
- quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
-
- non usquam prorepit et illis utitur ante
-
- quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
-
- demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
- 40
- nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
-
- quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri
-
- furtim defossa timidum deponere terra?
-
- quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?
-
- at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
- 45
- milia frumenti tua triverit area centum:
-
- non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si
-
- reticulum panis venalis inter onusto
-
- forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
-
- qui nil portarit. vel dic quid referat intra
- 50
- naturae finis viventi, iugera centum an
-
- mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.'
-
- dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
-
- cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
-
- ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
- 55
- vel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem
-
- quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit,
-
- plenior ut siquos delectet copia iusto,
-
- cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.
-
- at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
- 60
- turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
-
- at bona pars hominum decepta cupidine falso
-
- 'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis':
-
- quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter
-
- quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
- 65
- sordidus ac dives, populi contemnere voces
-
- sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo
-
- ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'
-
- Tantalus a labris sitiens fugientia captat
-
- flumina--quid rides? mutato nomine de te
- 70
- fabula narratur: congestis undique saccis
-
- indormis inhians et tamquam parcere sacris
-
- cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
-
- nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?
-
- panis ematur, holus, vini sextarius, adde
- 75
- quis humana sibi doleat natura negatis.
-
- an vigilare metu exanimem, noctesque diesque
-
- formidare malos fures, incendia, servos,
-
- ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum
-
- semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
- 80
- at si condoluit temptatum frigore corpus
-
- aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
-
- adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
-
- suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
-
- non uxor salvum te volt, non filius; omnes
- 85
- vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
-
- miraris, cum tu argento post omnia ponas,
-
- si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
-
- an si cognatos, nullo natura labore
-
- quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
- 90
- infelix operam perdas, ut siquis asellum
-
- in campo doceat parentem currere frenis?
-
- denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
-
- pauperiem metuas minus et finire laborem
-
- incipias, parto quod avebas, ne facias quod
- 95
- Ummidius quidam; non longa est fabula: dives
-
- ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
-
- non umquam servo melius vestiret, ad usque
-
- supremum tempus, ne se penuria victus
-
- opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
- 100
- divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
-
- 'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
-
- ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum
-
- frontibus adversis conponere: non ego avarum
-
- cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
- 105
- est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
-
- est modus in rebus, sunt certi denique fines,
-
- quos ultra citraque nequit consistere rectum.
-
- illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,
-
- se probet ac potius laudet diversa sequentis,
- 110
- quodque aliena capella gerat distentius uber,
-
- tabescat neque se maiori pauperiorum
-
- turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
-
- sic festinanti semper locupletior obstat,
-
- ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
- 115
- instat equis auriga suos vincentibus, illum
-
- praeteritum temnens extremos inter euntem.
-
- inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
-
- dicat et exacto contentus tempore vita
-
- cedat uti conviva satur, reperire queamus.
- 120
- iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
-
- conpilasse putes, verbum non amplius addam.
-
-
- 1.2
-
- Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
-
- mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
-
- maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
-
- quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
- 5
- dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
-
- frigus quo duramque famem propellere possit.
-
- hunc si perconteris, avi cur atque parentis
-
- praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
-
- omnia conductis coemens obsonia nummis,
- 10
- sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
-
- respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
-
- Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
-
- [dives agris, dives positis in fenore nummis]:
-
- quinas hic capiti mercedes exsecat atque
- 15
- quanto perditior quisque est, tanto acrius
urget;
-
- nomina sectatur modo sumpta veste virili
-
- sub patribus duris tironum. 'maxime' quis
non
-
- 'Iuppiter' exclamat simul atque audivit? 'at
in se
-
- pro quaestu sumptum facit hic?' vix credere
possis,
- 20
- quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille,
Terenti
-
- fabula quem miserum gnato vixisse fugato
-
- inducit, non se peius cruciaverit atque
hic.
-
- siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?'
illuc:
-
- dum vitant stulti vitia, in contraria
currunt.
- 25
- Maltinus tunicis demissis ambulat, est
qui
-
- inguen ad obscaenum subductis usque;
facetus
-
- pastillos Rufillus olet, Gargonius
hircum:
-
- nil medium est. sunt qui nolint tetigisse
nisi illas
-
- quarum subsuta talos tegat instita veste,
- 30
- contra alius nullam nisi olenti in fornice
stantem.
-
- quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte
-
- virtute esto' inquit sententia dia
Catonis;
-
- 'nam simul ac venas inflavit taetra
libido,
-
- huc iuvenes aequom est descendere, non
alienas
- 35
- permolere uxores.' 'nolim laudarier'
inquit
-
- 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi.
-
- audire est operae pretium, procedere
recte
-
- qui moechis non voltis, ut omni parte
laborent
-
- utque illis multo corrupta dolore
voluptas
- 40
- atque haec rara cadat dura inter saepe
pericla.
-
- hic se praecipitem tecto dedit, ille
flagellis
-
- ad mortem caesus, fugiens hic decidit
acrem
-
- praedonum in turbam, dedit hic pro corpore
nummos,
-
- hunc perminxerunt calones; quin etiam
illud
- 45
- accidit, ut cuidam testis caudamque
salacem
-
- demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba
negabat.
-
- tutior at quanto merx est in classe
secunda,
-
- libertinarum dico: Sallustius in quas
-
- non minus insanit quam qui moechatur. at hic
si,
- 50
- qua res, qua ratio suaderet quaque
modeste
-
- munifico esse licet, vellet bonus atque
benignus
-
- esse, daret quantum satis esset nec sibi
damno
-
- dedecorique foret. verum hoc se amplectitur
uno,
-
- hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego
tango',
- 55
- ut quondam Marsaeus, amator Originis
ille,
-
- qui patrium mimae donat fundumque
laremque,
-
- 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam
alienis.'
-
- verum est cum mimis, est cum meretricibus,
unde
-
- fama malum gravius quam res trahit. an tibi
abunde
- 60
- personam satis est, non illud, quidquid
ubique
-
- officit, evitare? bonam deperdere famam,
-
- rem patris oblimare malum est ubicumque.
quid inter-
-
- est in matrona, ancilla peccesne togata?
-
- Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser
uno
- 65
- nomine deceptus, poenas dedit usque
superque
-
- quam satis est, pugnis caesus ferroque
petitus,
-
- exclusus fore, cum Longarenus foret
intus.
-
- huic si muttonis verbis mala tanta
videnti
-
- diceret haec animus 'quid vis tibi? numquid
ego a te
- 70
- magno prognatum deposco consule cunnum
-
- velatumque stola, mea cum conferbuit
ira?'
-
- quid responderet? 'magno patre nata puella
est.'
-
- at quanto meliora monet pugnantiaque
istis
-
- dives opis natura suae, tu si modo recte
- 75
- dispensare velis ac non fugienda petendis
-
- inmiscere. tuo vitio rerumne labores,
-
- nil referre putas? quare, ne paeniteat
te,
-
- desine matronas sectarier, unde laboris
-
- plus haurire mali est quam ex re decerpere
fructus.
- 80
- nec magis huic, inter niveos viridisque
lapillos
-
- sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est
femur aut crus
-
- rectius, atque etiam melius persaepe
togatae.
-
- adde huc, quod mercem sine fucis gestat,
aperte
-
- quod venale habet ostendit nec, siquid
honesti est,
- 85
- iactat habetque palam, quaerit, quo turpia
celet.
-
- regibus hic mos est, ubi equos mercantur:
opertos
-
- inspiciunt, ne si facies, ut saepe,
decora
-
- molli fulta pede est, emptorem inducat
hiantem,
-
- quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua
cervix.
- 90
- hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
-
- contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
-
- quae mala sunt, spectes. 'o crus, o
bracchia.' verum
-
- depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo
est.
-
- matronae praeter faciem nil cernere
possis,
- 95
- cetera, ni Catia est, demissa veste
tegentis.
-
- si interdicta petes, vallo circumdata--nam
te
-
- hoc facit insanum--, multae tibi tum
officient res,
-
- custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
-
- ad talos stola demissa et circumdata
palla,
- 100
- plurima, quae invideant pure adparere tibi
rem.
-
- altera, nil obstat: Cois tibi paene videre
est
-
- ut nudam, ne crure malo, ne sit pede
turpi;
-
- metiri possis oculo latus. an tibi mavis
-
- insidias fieri pretiumque avellier ante
- 105
- quam mercem ostendi? leporem venator ut alta
-
- in nive sectetur, positum sic tangere
nolit,
-
- cantat et adponit 'meus est amor huic
similis; nam
-
- transvolat in medio posita et fugientia
captat.'
-
- hiscine versiculis speras tibi posse
dolores
- 110
- atque aestus curasque gravis e pectore
pelli?
-
- nonne, cupidinibus statuat natura modum
quem,
-
- quid latura sibi, quid sit dolitura
negatum,
-
- quaerere plus prodest et inane abscindere
soldo?
-
- num, tibi cum faucis urit sitis, aurea
quaeris
- 115
- pocula? num esuriens fastidis omnia
praeter
-
- pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina,
num, si
-
- ancilla aut verna est praesto puer, impetus
in quem
-
- continuo fiat. malis tentigine rumpi?
-
- non ego; namque parabilem amo venerem
facilemque.
- 120
- illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit
vir'
-
- Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque
magno
-
- stet pretio neque cunctetur cum est iussa
venire.
-
- candida rectaque sit, munda hactenus, ut
neque longa
-
- nec magis alba velit quam dat natura
videri.
- 125
- haec ubi supposuit dextro corpus mihi
laevom,
-
- Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet
illi.
-
- nec vereor, ne, dum futuo, vir rure
recurrat,
-
- ianua frangatur, latret canis, undique
magno
-
- pulsa domus strepitu resonet, vepallida
lecto
- 130
- desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
-
- cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet
mi.
-
- discincta tunica fugiendum est et pede
nudo,
-
- ne nummi pereant aut puga aut denique
fama.
-
- deprendi miserum est: Fabio vel iudice
vincam.
-
-
- 1.3
-
- Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter
amicos
-
- ut numquam inducant animum cantare
rogati,
-
- iniussi numquam desistant. Sardus habebat
-
- ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere
posset,
- 5
- si peteret per amicitiam patris atque suam,
non
-
- quicquam proficeret; si conlibuisset, ab
ovo
-
- usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo
summa
-
- voce, modo hac, resonat quae chordis
quattuor ima.
-
- nil aequale homini fuit illi: saepe velut
qui
- 10
- currebat fugiens hostem, persaepe velut
qui
-
- Iunonis sacra ferret; habebat saepe
ducentos,
-
- saepe decem servos; modo reges atque
tetrarchas,
-
- omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa
tripes et
-
- concha salis puri et toga, quae defendere
frigus
- 15
- quamvis crassa queat.' deciens centena
dedisses
-
- huic parco, paucis contento, quinque
diebus
-
- nil erat in loculis; noctes vigilabat ad
ipsum
-
- mane, diem totum stertebat; nil fuit
unquam
-
- sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi
'quid tu?
- 20
- nullane habes vitia?' immo alia et fortasse
minora.
-
- Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus
tu'
-
- quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare
nobis
-
- verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius
inquit.
-
- stultus et inprobus hic amor est dignusque
notari.
- 25
- cum tua pervideas oculis mala lippus
inunctis,
-
- cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
-
- quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at
tibi contra
-
- evenit, inquirant vitia ut tua rursus et
illi.
-
- iracundior est paulo, minus aptus acutis
- 30
- naribus horum hominum; rideri possit eo
quod
-
- rusticius tonso toga defluit et male
laxus
-
- in pede calceus haeret: at est bonus, ut
melior vir
-
- non alius quisquam, at tibi amicus, at
ingenium ingens
-
- inculto latet hoc sub corpore. denique te
ipsum
- 35
- concute, numqua tibi vitiorum inseverit
olim
-
- natura aut etiam consuetudo mala; namque
-
- neglectis urenda filix innascitur agris.
-
- illuc praevertamur, amatorem quod amicae
-
- turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa
haec
- 40
- delectant, veluti Balbinum polypus
Hagnae.
-
- vellem in amicitia sic erraremus et isti
-
- errori nomen virtus posuisset honestum.
-
- ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
-
- siquod sit vitium non fastidire.
strabonem
- 45
- appellat paetum pater, et pullum, male
parvos
-
- sicui filius est, ut abortivus fuit olim
-
- Sisyphus; hunc varum distortis cruribus,
illum
-
- balbutit scaurum pravis fultum male
talis.
-
- parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus
- 50
- et iactantior hic paulo est: concinnus
amicis
-
- postulat ut videatur; at est truculentior
atque
-
- plus aequo liber: simplex fortisque
habeatur;
-
- caldior est: acris inter numeretur.
opinor,
-
- haec res et iungit iunctos et servat
amicos.
- 55
- at nos virtutes ipsas invertimus atque
-
- sincerum furimus vas incrustare. probus
quis
-
- nobiscum vivit, multum demissus homo:
illi
-
- tardo cognomen, pingui damus. hic fugit
omnis
-
- insidias nullique malo latus obdit
apertum,
- 60
- cum genus hoc inter vitae versemur, ubi
acris
-
- invidia atque vigent ubi crimina: pro bene
sano
-
- ac non incauto fictum astutumque vocamus.
-
- simplicior quis et est, qualem me saepe
libenter
-
- obtulerim tibi, Maecenas, ut forte
legentem
- 65
- aut tacitum inpellat quovis sermone:
'molestus,
-
- communi sensu plane caret' inquimus.
eheu,
-
- quam temere in nosmet legem sancimus
iniquam.
-
- nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille
est,
-
- qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut
aequum est,
- 70
- cum mea conpenset vitiis bona, pluribus
hisce,
-
- si modo plura mihi bona sunt, inclinet,
amari
-
- si volet: hac lege in trutina ponetur
eadem.
-
- qui, ne tuberibus propriis offendat
amicum,
-
- postulat, ignoscet verrucis illius: aequum
est
- 75
- peccatis veniam poscentem reddere rursus.
-
- denique, quatenus excidi penitus vitium
irae,
-
- cetera item nequeunt stultis haerentia, cur
non
-
- ponderibus modulisque suis ratio utitur ac
res
-
- ut quaeque est, ita suppliciis delicta
coercet?
- 80
- siquis eum servum, patinam qui tollere
iussus
-
- semesos piscis tepidumque ligurrierit
ius,
-
- in cruce suffigat, Labeone insanior inter
-
- sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
-
- maius peccatum est: paulum deliquit
amicus,
- 85
- quod nisi concedas, habeare insuavis:
acerbus
-
- odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
-
- qui nisi, cum tristes misero venere
kalendae,
-
- mercedem aut nummos unde unde extricat,
amaras
-
- porrecto iugulo historias captivus ut
audit.
- 90
- conminxit lectum potus mensave catillum
-
- Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc
rem,
-
- aut positum ante mea quia pullum in parte
catini
-
- sustulit esuriens, minus hoc iucundus
amicus
-
- sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut
si
- 95
- prodiderit conmissa fide sponsumve
negarit?
-
- quis paria esse fere placuit peccata,
laborant,
-
- cum ventum ad verum est: sensus moresque
repugnant
-
- atque ipsa utilitas, iusti prope mater et
aequi.
-
- cum prorepserunt primis animalia terris,
- 100
- mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia
propter
-
- unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita
porro
-
- pugnabant armis, quae post fabricaverat
usus,
-
- donec verba, quibus voces sensusque
notarent,
-
- nominaque invenere; dehinc absistere
bello,
- 105
- oppida coeperunt munire et ponere leges,
-
- ne quis fur esset neu latro neu quis
adulter.
-
- nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima
belli
-
- causa, sed ignotis perierunt mortibus
illi,
-
- quos venerem incertam rapientis more
ferarum
- 110
- viribus editior caedebat ut in grege
taurus.
-
- iura inventa metu iniusti fateare necesse
est,
-
- tempora si fastosque velis evolvere
mundi.
-
- nec natura potest iusto secernere
iniquum,
-
- dividit ut bona diversis, fugienda
petendis,
- 115
- nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet
idemque,
-
- qui teneros caules alieni fregerit horti
-
- et qui nocturnus sacra divum legerit.
adsit
-
- regula, peccatis quae poenas inroget
aequas,
-
- ne scutica dignum horribili sectere
flagello.
- 120
- nam ut ferula caedas meritum maiora
subire
-
- verbera, non vereor, cum dicas esse paris
res
-
- furta latrociniis et magnis parva mineris
-
- falce recisurum simili te, si tibi regnum
-
- permittant homines. si dives, qui sapiens
est,
- 125
- et sutor bonus et solus formosus et est
rex,
-
- cur optas quod habes? 'non nosti, quid
pater' inquit
-
- 'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi
numquam
-
- nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.'
qui?
-
- 'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen
atque
- 130
- optumus est modulator; ut Alfenus vafer
omni
-
- abiecto instrumento artis clausaque taberna
-
- sutor erat: sapiens operis sic optimus
omnis
-
- est opifex, solus sic rex.' vellunt tibi
barbam
-
- lascivi pueri, quos tu nisi fuste
coerces,
- 135
- urgeris turba circum te stante miserque
-
- rumperis et latras, magnorum maxime
regum.
-
- ne longum faciam: dum tu quadrante
lavatum
-
- rex ibis neque te quisquam stipator
ineptum
-
- praeter Crispinum sectabitur, et mihi
dulces
- 140
- ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
-
- inque vicem illorum patiar delicta
libenter
-
- privatusque magis vivam te rege beatus.
-
-
- 1.4
-
- Eupolis atque Cratinus Aristophanesque
poetae
-
- atque alii, quorum comoedia prisca virorum
est,
-
- siquis erat dignus describi, quod malus ac
fur,
-
- quod moechus foret aut sicarius aut
alioqui
- 5
- famosus, multa cum libertate notabant.
-
- hinc omnis pendet Lucilius, hosce
secutus,
-
- mutatis tantum pedibus numerisque,
facetus,
-
- emunctae naris, durus conponere versus.
-
- nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe
ducentos,
- 10
- ut magnum, versus dictabat stans pede in
uno;
-
- cum flueret lutulentus, erat quod tollere
velles;
-
- garrulus atque piger scribendi ferre
laborem,
-
- scribendi recte: nam ut multum, nil moror.
ecce,
-
- Crispinus minimo me provocat 'accipe, si
vis,
- 15
- accipiam tabulas; detur nobis locus,
hora,
-
- custodes; videamus, uter plus scribere
possit.'
-
- di bene fecerunt, inopis me quodque
pusilli
-
- finxerunt animi, raro et perpauca
loquentis;
-
- at tu conclusas hircinis follibus auras
- 20
- usque laborantis, dum ferrum molliat
ignis,
-
- ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
-
- delatis capsis et imagine, cum mea nemo
-
- scripta legat, volgo recitare timentis ob
hanc rem,
-
- quod sunt quos genus hoc minime iuvat,
utpote pluris
- 25
- culpari dignos. quemvis media elige
turba:
-
- aut ob avaritiam aut misera ambitione
laborat.
-
- hic nuptarum insanit amoribus, hic
puerorum:
-
- hunc capit argenti splendor; stupet Albius
aere;
-
- hic mutat merces surgente a sole ad eum,
quo
- 30
- vespertina tepet regio, quin per mala
praeceps
-
- fertur uti pulvis collectus turbine,
nequid
-
- summa deperdat metuens aut ampliet ut
rem.
-
- omnes hi metuunt versus, odere poetas.
-
- 'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo
risum
- 35
- excutiat sibi, non hic cuiquam parcet
amico
-
- et quodcumque semel chartis inleverit,
omnis
-
- gestiet a furno redeuntis scire lacuque
-
- et pueros et anus.' agedum pauca accipe
contra.
-
- primum ego me illorum, dederim quibus esse
poetis,
- 40
- excerpam numero: neque enim concludere
versum
-
- dixeris esse satis neque, siqui scribat uti
nos
-
- sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
-
- ingenium cui sit, cui mens divinior atque
os
-
- magna sonaturum, des nominis huius
honorem.
- 45
- idcirco quidam comoedia necne poema
-
- esset, quaesivere, quod acer spiritus ac
vis
-
- nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede
certo
-
- differt sermoni, sermo merus. 'at pater
ardens
-
- saevit, quod meretrice nepos insanus
amica
- 50
- filius uxorem grandi cum dote recuset,
-
- ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet
ante
-
- noctem cum facibus.' numquid Pomponius
istis
-
- audiret leviora, pater si viveret? ergo
-
- non satis est puris versum perscribere
verbis,
- 55
- quem si dissolvas, quivis stomachetur
eodem
-
- quo personatus pacto pater. his, ego quae
nunc,
-
- olim quae scripsit Lucilius, eripias si
-
- tempora certa modosque, et quod prius ordine
verbum est
-
- posterius facias praeponens ultima
primis,
- 60
- non, ut si solvas 'postquam Discordia
taetra
-
- belli ferratos postis portasque
refregit',
-
- invenias etiam disiecti membra poetae.
-
- hactenus haec: alias, iustum sit necne
poema.
-
- nunc illud tantum quaeram, meritone tibi
sit
- 65
- suspectum genus hoc scribendi. Sulgius
acer
-
- ambulat et Caprius, rauci male cumque
libellis,
-
- magnus uterque timor latronibus; at bene
siquis
-
- et vivat puris manibus, contemnat
utrumque.
-
- ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
- 70
- non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas
me?
-
- nulla taberna meos habeat neque pila
libellos,
-
- quis manus insudet volgi Hermogenisque
Tigelli,
-
- nec recito cuiquam nisi amicis idque
coactus,
-
- non ubivis coramve quibuslibet. in medio
qui
- 75
- scripta foro recitent, sunt multi quique
lavantes:
-
- suave locus voci resonat conclusus.
inanis
-
- hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine
sensu,
-
- tempore num faciant alieno. 'laedere
gaudes'
-
- inquit 'et hoc studio pravus facis.' unde
petitum
- 80
- hoc in me iacis? est auctor quis denique
eorum,
-
- vixi cum quibus? absentem qui rodit,
amicum
-
- qui non defendit alio culpante, solutos
-
- qui captat risus hominum famamque
dicacis,
-
- fingere qui non visa potest, conmissa
tacere
- 85
- qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane,
caveto.
-
- saepe tribus lectis videas cenare
quaternos,
-
- e quibus unus amet quavis aspergere
cunctos
-
- praeter eum qui praebet aquam; post hunc
quoque potus,
-
- condita cum verax aperit praecordia
Liber:
- 90
- hic tibi comis et urbanus liberque
videtur
-
- infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
-
- pastillos Rufillus olet, Gargonius
hircum,
-
- lividus et mordax videor tibi? mentio
siquae
-
- de Capitolini furtis iniecta Petilli
- 95
- te coram fuerit, defendas, ut tuus est
mos:
-
- 'me Capitolinus convictore usus amicoque
-
- a puero est causaque mea permulta rogatus
-
- fecit et incolumis laetor quod vivit in
urbe;
-
- sed tamen admiror, quo pacto iudicium
illud
- 100
- fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec
est
-
- aerugo mera; quod vitium procul afore
chartis,
-
- atque animo prius, ut siquid promittere de
me
-
- possum aliud vere, promitto. liberius si
-
- dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi
iuris
- 105
- cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc
me,
-
- ut fugerem exemplis vitiorum quaeque
notando.
-
- cum me hortaretur, parce frugaliter atque
-
- viverem uti contentus eo quod mi ipse
parasset:
-
- 'nonne vides, Albi ut male vivat filius
utque
- 110
- Baius inops? magnum documentum, ne patriam
rem
-
- perdere quis velit.' a turpi meretricis
amore
-
- cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.'
-
- ne sequerer moechas, concessa cum venere
uti
-
- possem: 'deprensi non bella est fama
Treboni'
- 115
- aiebat. 'sapiens, vitatu quidque petitu
-
- sit melius, causas reddet tibi; mi satis
est, si
-
- traditum ab antiquis morem servare
tuamque,
-
- dum custodis eges, vitam famamque tueri
-
- incolumem possum; simul ac duraverit
aetas
- 120
- membra animumque tuum, nabis sine cortice.'
sic me
-
- formabat puerum dictis et, sive iubebat
-
- ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias
hoc'
-
- unum ex iudicibus selectis obiciebat,
-
- sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile
factu
- 125
- necne sit, addubites, flagret rumore malo
cum
-
- hic atque ille?' avidos vicinum funus ut
aegros
-
- exanimat mortisque metu sibi parcere
cogit,
-
- sic teneros animos aliena opprobria saepe
-
- absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab
illis
- 130
- perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et
quis
-
- ignoscas vitiis teneor. fortassis et
istinc
-
- largiter abstulerit longa aetas, liber
amicus,
-
- consilium proprium; neque enim, cum lectulus
aut me
-
- porticus excepit, desum mihi. 'rectius hoc
est;
- 135
- hoc faciens vivam melius; sic dulcis
amicis
-
- occurram; hoc quidam non belle: numquid ego
illi
-
- inprudens olim faciam simile?' haec ego
mecum
-
- conpressis agito labris; ubi quid datur
oti,
-
- inludo chartis. hoc est mediocribus illis
- 140
- ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
-
- multa poetarum veniat manus, auxilio quae
-
- sit mihi--nam multo plures sumus--, ac
veluti te
-
- Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
-
-
- 1.5
-
- Egressum magna me accepit Aricia Roma
-
- hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
-
- Graecorum longe doctissimus; inde Forum
Appi
-
- differtum nautis cauponibus atque
malignis.
- 5
- hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
-
- praecinctis unum: minus est gravis Appia
tardis.
-
- hic ego propter aquam, quod erat deterrima,
ventri
-
- indico bellum, cenantis haud animo aequo
-
- exspectans comites. iam nox inducere
terris
- 10
- umbras et caelo diffundere signa parabat:
-
- tum pueri nautis, pueris convicia nautae
-
- ingerere: 'huc adpelle'; 'trecentos
inseris'; 'ohe,
-
- iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula
ligatur,
-
- tota abit hora. mali culices ranaeque
palustres
- 15
- avertunt somnos; absentem cantat amicam
-
- multa prolutus vappa nauta atque viator
-
- certatim; tandem fessus dormire viator
-
- incipit ac missae pastum retinacula mulae
-
- nauta piger saxo religat stertitque
supinus.
- 20
- iamque dies aderat, nil cum procedere
lintrem
-
- sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
-
- ac mulae nautaeque caput lumbosque
saligno
-
- fuste dolat: quarta vix demum exponimur
hora.
-
- ora manusque tua lavimus, Feronia,
lympha.
- 25
- milia tum pransi tria repimus atque
subimus
-
- inpositum saxis late candentibus Anxur.
-
- huc venturus erat Maecenas optimus atque
-
- Cocceius, missi magnis de rebus uterque
-
- legati, aversos soliti conponere amicos.
- 30
- hic oculis ego nigra meis collyria lippus
-
- inlinere. interea Maecenas advenit atque
-
- Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad
unguem
-
- factus homo, Antoni, non ut magis alter,
amicus.
-
- Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
- 35
- linquimus, insani ridentes praemia
scribae,
-
- praetextam et latum clavum prunaeque
vatillum.
-
- in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
-
- Murena praebente domum, Capitone culinam.
-
- postera lux oritur multo gratissima;
namque
- 40
- Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque
-
- occurrunt, animae, qualis neque
candidiores
-
- terra tulit neque quis me sit devinctior
alter.
-
- o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.
-
- nil ego contulerim iucundo sanus amico.
- 45
- proxima Campano ponti quae villula,
tectum
-
- praebuit et parochi, quae debent, ligna
salemque.
-
- hinc muli Capuae clitellas tempore
ponunt.
-
- lusum it Maecenas, dormitum ego
Vergiliusque;
-
- namque pila lippis inimicum et ludere
crudis.
- 50
- hinc nos Coccei recipit plenissima villa,
-
- quae super est Caudi cauponas. nunc mihi
paucis
-
- Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
-
- Musa, velim memores et quo patre natus
uterque
-
- contulerit litis. Messi clarum genus
Osci;
- 55
- Sarmenti domina exstat: ab his maioribus
orti
-
- ad pugnam venere. prior Sarmentus 'equi
te
-
- esse feri similem dico.' ridemus, et ipse
-
- Messius 'accipio,' caput et movet. 'o tua
cornu
-
- ni foret exsecto frons,' inquit, 'quid
faceres, cum
- 60
- sic mutilus minitaris?' at illi foeda
cicatrix
-
- saetosam laevi frontem turpaverat oris.
-
- Campanum in morbum, in faciem permulta
iocatus,
-
- pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
-
- nil illi larva aut tragicis opus esse
cothurnis.
- 65
- multa Cicirrus ad haec: donasset iamne
catenam
-
- ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod
esset,
-
- nilo deterius dominae ius esse; rogabat
-
- denique, cur umquam fugisset, cui satis
una
-
- farris libra foret, gracili sic tamque
pusillo.
- 70
- prorsus iucunde cenam producimus illam.
-
- tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus
hospes
-
- paene macros arsit dum turdos versat in
igni.
-
- nam vaga per veterem dilapso flamma
culinam
-
- Volcano summum properabat lambere tectum.
- 75
- convivas avidos cenam servosque timentis
-
- tum rapere atque omnis restinguere velle
videres.
-
- incipit ex illo montis Apulia notos
-
- ostentare mihi, quos torret Atabulus et
quos
-
- nunquam erepsemus, nisi nos vicina
Trivici
- 80
- villa recepisset lacrimoso non sine fumo,
-
- udos cum foliis ramos urente camino.
-
- hic ego mendacem stultissimus usque
puellam
-
- ad mediam noctem exspecto; somnus tamen
aufert
-
- intentum veneri; tum inmundo somnia visu
- 85
- nocturnam vestem maculant ventremque
supinum.
-
- quattuor hinc rapimur viginti et milia
raedis,
-
- mansuri oppidulo, quod versu dicere non
est,
-
- signis perfacile est: venit vilissima
rerum
-
- hic aqua, sed panis longe pulcherrimus,
ultra
- 90
- callidus ut soleat umeris portare viator.
-
- nam Canusi lapidosus, aquae non ditior
urna:
-
- qui locus a forti Diomede est conditus
olim.
-
- flentibus hinc Varius discedit maestus
amicis.
-
- inde Rubos fessi pervenimus, utpote
longum
- 95
- carpentes iter et factum corruptius
imbri.
-
- postera tempestas melior, via peior ad usque
-
- Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis
-
- iratis exstructa dedit risusque iocosque,
-
- dum flamma sine tura liquescere limine
sacro
- 100
- persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,
-
- non ego; namque deos didici securum agere
aevom
-
- nec, siquid miri faciat natura, deos id
-
- tristis ex alto caeli demittere tecto.
-
- Brundisium longae finis chartaeque viaeque
est.
-
-
- 1.6
-
- Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid
Etruscos
-
- incoluit finis, nemo generosior est te,
-
- nec quod avus tibi maternus fuit atque
paternus
-
- olim qui magnis legionibus imperitarent,
- 5
- ut plerique solent, naso suspendis adunco
-
- ignotos, ut me libertino patre natum.
-
- cum referre negas, quali sit quisque
parente
-
- natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi
vere,
-
- ante potestatem Tulli atque ignobile
regnum
- 10
- multos saepe viros nullis maioribus ortos
-
- et vixisse probos amplis et honoribus
auctos;
-
- contra Laevinum, Valeri genus, unde
Superbus
-
- Tarquinius regno pulsus fugit, unius
assis
-
- non umquam pretio pluris licuisse,
notante
- 15
- iudice quo nosti, populo, qui stultus
honores
-
- saepe dat indignis et famae servit
ineptus,
-
- qui stupet in titulis et imaginibus. quid
oportet
-
- nos facere a volgo longe longeque
remotos?
-
- namque esto: populus Laevino mallet
honorem
- 20
- quam Decio mandare novo censorque moveret
-
- Appius, ingenuo si non essem patre natus:
-
- vel merito, quoniam in propria non pelle
quiessem.
-
- sed fulgente trahit constrictos Gloria
curru
-
- non minus ignotos generosis. quo tibi,
Tilli,
- 25
- sumere depositum clavom fierique tribuno?
-
- invidia adcrevit, privato quae minor
esset.
-
- nam ut quisque insanus nigris medium
impediit crus
-
- pellibus et latum demisit pectore clavom,
-
- audit continuo 'quis homo hic est? quo patre
natus?'
- 30
- ut siqui aegrotet quo morbo Barrus,
haberi
-
- et cupiat formosus, eat quacumque,
puellis
-
- iniciat curam quaerendi singula, quali
-
- sit facie, sura, quali pede, dente,
capillo:
-
- sic qui promittit civis, urbem sibi
curae,
- 35
- imperium fore et Italiam, delubra deorum,
-
- quo patre sit natus, num ignota matre
inhonestus,
-
- omnis mortalis curare et quaerere cogit.
-
- 'tune, Syri Damae aut Dionysi filius,
audes
-
- deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?'
- 40
- 'at Novius collega gradu post me sedet
uno;
-
- namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc
tibi Paulus
-
- et Messalla videris? at hic, si plostra
ducenta
-
- concurrantque foro tria funera magna,
sonabit,
-
- cornua quod vincatque tubas: saltem tenet
hoc nos.'
- 45
- nunc ad me redeo libertino patre natum,
-
- quem rodunt omnes libertino patre natum,
-
- nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at
olim,
-
- quod mihi pareret legio Romana tribuno.
-
- dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit
honorem
- 50
- iure mihi invideat quivis, ita te quoque
amicum,
-
- praesertim cautum dignos adsumere, prava
-
- ambitione procul. felicem dicere non hoc
-
- me possim, casu quod te sortitus amicum;
-
- nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus
olim
- 55
- Vergilius, post hunc Varius dixere, quid
essem.
-
- ut veni coram, singultim pauca locutus--
-
- infans namque pudor prohibebat plura
profari--
-
- non ego me claro natum patre, non ego
circum
-
- me Satureiano vectari rura caballo,
- 60
- sed quod eram narro. respondes, ut tuus est
mos,
-
- pauca; abeo, et revocas nono post mense
iubesque
-
- esse in amicorum numero. magnum hoc ego
duco,
-
- quod placui tibi, qui turpi secernis
honestum
-
- non patre praeclaro, sed vita et pectore
puro.
- 65
- atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
-
- mendosa est natura, alioqui recta, velut
si
-
- egregio inspersos reprendas corpore
naevos,
-
- si neque avaritiam neque sordes nec mala
lustra
-
- obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
- 70
- ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
-
- causa fuit pater his; qui macro pauper
agello
-
- noluit in Flavi ludum me mittere, magni
-
- quo pueri magnis e centurionibus orti
-
- laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
- 75
- ibant octonos referentes idibus aeris,
-
- sed puerum est ausus Romam portare
docendum
-
- artis quas doceat quivis eques atque
senator
-
- semet prognatos. vestem servosque
sequentis,
-
- in magno ut populo, siqui vidisset, avita
- 80
- ex re praeberi sumptus mihi crederet
illos.
-
- ipse mihi custos incorruptissimus omnis
-
- circum doctores aderat. quid multa?
pudicum,
-
- qui primus virtutis honos, servavit ab
omni
-
- non solum facto, verum opprobrio quoque
turpi
- 85
- nec timuit, sibi ne vitio quis verteret,
olim
-
- si praeco parvas aut, ut fuit ipse,
coactor
-
- mercedes sequerer; neque ego essem questus.
at hoc nunc
-
- laus illi debetur et a me gratia maior.
-
- nil me paeniteat sanum patris huius,
eoque
- 90
- non, ut magna dolo factum negat esse suo
pars,
-
- quod non ingenuos habeat clarosque
parentes,
-
- sic me defendam. longe mea discrepat
istis
-
- et vox et ratio. nam si natura iuberet
-
- a certis annis aevum remeare peractum
- 95
- atque alios legere, ad fastum quoscumque
parentes
-
- optaret sibi quisque, meis contentus
honestos
-
- fascibus et sellis nollem mihi sumere,
demens
-
- iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
-
- nollem onus haud umquam solitus portare
molestum.
- 100
- nam mihi continuo maior quaerenda foret
res
-
- atque salutandi plures, ducendus et unus
-
- et comes alter, uti ne solus rusve
peregre<ve>
-
- exirem, plures calones atque caballi
-
- pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi
curto
- 105
- ire licet mulo vel si libet usque
Tarentum,
-
- mantica cui lumbos onere ulceret atque eques
armos.
-
- obiciet nemo sordis mihi, quas tibi,
Tilli,
-
- cum Tiburte via praetorem quinque
secuntur
-
- te pueri, lasanum portantes
oenophorumque.
- 110
- hoc ego commodius quam tu, praeclare
senator,
-
- milibus atque aliis vivo. quacumque libido
est,
-
- incedo solus, percontor quanti holus ac
far,
-
- fallacem circum vespertinumque pererro
-
- saepe forum, adsisto divinis, inde domum
me
- 115
- ad porri et ciceris refero laganique
catinum;
-
- cena ministratur pueris tribus et lapis
albus
-
- pocula cum cyatho duo sustinet, adstat
echinus
-
- vilis, cum patera guttus, Campana
supellex.
-
- deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi
quod cras
- 120
- surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui
se
-
- voltum ferre negat Noviorum posse
minoris.
-
- ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego
lecto
-
- aut scripto quod me tacitum iuvet unguor
olivo,
-
- non quo fraudatis inmundus Natta
lucernis.
- 125
- ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
-
- admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
-
- pransus non avide, quantum interpellet inani
-
- ventre diem durare, domesticus otior. haec
est
-
- vita solutorum misera ambitione gravique;
- 130
- his me consolor victurum suavius ac si
-
- quaestor avus pater atque meus patruusque
fuisset.
-
-
- 1.7
-
- Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
-
- hybrida quo pacto sit Persius ultus,
opinor
-
- omnibus et lippis notum et tonsoribus
esse.
-
- Persius hic permagna negotia dives
habebat
-
- Clazomenis et iam litis cum Rege
molestas,
- 5
- durus homo atque odio qui posset vincere
Regem,
-
- confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
-
- Sisennas, Barros ut equis praecurreret
albis.
-
- ad Regem redeo. postquam nihil inter
utrumque
-
- convenit--hoc etenim sunt omnes iure
molesti,
- 10
- quo fortes, quibus adversum bellum incidit:
inter
-
- Hectora Priamiden, animosum atque inter
Achillem
-
- ira fuit capitalis, ut ultima divideret
mors,
-
- non aliam ob causam, nisi quod virtus in
utroque
-
- summa fuit: duo si Discordia vexet
inertis
- 15
- aut si disparibus bellum incidat, ut
Diomedi
-
- cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
-
- muneribus missis: Bruto praetore tenente
-
- ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti
non
-
- conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
- 20
- acres procurrunt, magnum spectaculum
uterque.
-
- Persius exponit causam; ridetur ab omni
-
- conventu; laudat Brutum laudatque
cohortem,
-
- solem Asiae Brutum appellat stellasque
salubris
-
- appellat comites excepto Rege; Canem
illum,
- 25
- invisum agricolis sidus, venisse: ruebat
-
- flumen ut hibernum, fertur quo rara
securis.
-
- tum Praenestinus salso multoque fluenti
-
- expressa arbusto regerit convicia, durus
-
- vindemiator et invictus, cui saepe viator
- 30
- cessisset magna conpellans voce cuculum.
-
- at Graecus, postquam est Italo perfusus
aceto,
-
- Persius exclamat: 'per magnos, Brute, deos
te
-
- oro, qui reges consueris tollere, cur non
-
- hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede,
tuorum est.'
-
-
- 1.8
-
- Olim truncus eram ficulnus, inutile
lignum,
-
- cum faber, incertus scamnum faceretne
Priapum,
-
- maluit esse deum. deus inde ego, furum
aviumque
-
- maxima formido; nam fures dextra coercet
- 5
- obscaenoque ruber porrectus ab inguine
palus,
-
- ast inportunas volucres in vertice
harundo
-
- terret fixa vetatque novis considere in
hortis.
-
- huc prius angustis eiecta cadavera cellis
-
- conservus vili portanda locabat in arca;
- 10
- hoc miserae plebi stabat commune
sepulcrum;
-
- Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
-
- mille pedes in fronte, trecentos cippus in
agrum
-
- hic dabat, heredes monumentum ne
sequeretur.
-
- nunc licet Esquiliis habitare salubribus
atque
- 15
- aggere in aprico spatiari, quo modo
tristes
-
- albis informem spectabant ossibus agrum,
-
- cum mihi non tantum furesque feraeque
suetae
-
- hunc vexare locum curae sunt atque labori
-
- quantum carminibus quae versant atque
venenis
- 20
- humanos animos: has nullo perdere possum
-
- nec prohibere modo, simul ac vaga luna
decorum
-
- protulit os, quin ossa legant herbasque
nocentis.
-
- vidi egomet nigra succinctam vadere palla
-
- Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
- 25
- cum Sagana maiore ululantem: pallor
utrasque
-
- fecerat horrendas adspectu. scalpere
terram
-
- unguibus et pullam divellere mordicus
agnam
-
- coeperunt; cruor in fossam confusus, ut
inde
-
- manis elicerent animas responsa daturas.
- 30
- lanea et effigies erat altera cerea:
maior
-
- lanea, quae poenis conpesceret
inferiorem;
-
- cerea suppliciter stabat, servilibus ut
quae
-
- iam peritura modis. Hecaten vocat altera,
saevam
-
- altera Tisiphonen: serpentes atque
videres
- 35
- infernas errare canes Lunamque rubentem,
-
- ne foret his testis, post magna latere
sepulcra.
-
- mentior at siquid, merdis caput inquiner
albis
-
- corvorum atque in me veniat mictum atque
cacatum
-
- ÄIulius et fragilis Pediatia furque
Voranus.
- 40
- singula quid memorem, quo pacto alterna
loquentes
-
- umbrae cum Sagana resonarint triste et
acutum
-
- utque lupi barbam variae cum dente
colubrae
-
- abdiderint furtim terris et imagine
cerea
-
- largior arserit ignis et ut non testis
inultus
- 45
- horruerim voces furiarum et facta
duarum?
-
- nam, displosa sonat quantum vesica,
pepedi
-
- diffissa nate ficus; at illae currere in
urbem.
-
- Canidiae dentis, altum Saganae
caliendrum
-
- excidere atque herbas atque incantata
lacertis
- 50
- vincula cum magno risuque iocoque
videres.
-
-
- 1.9
-
- Ibam forte via sacra, sicut meus est
mos,
-
- nescio quid meditans nugarum, totus in
illis:
-
- accurrit quidam notus mihi nomine tantum
-
- arreptaque manu 'quid agis, dulcissime
rerum?'
- 5
- 'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio
omnia quae vis.'
-
- cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. at
ille
-
- 'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego
'pluris
-
- hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere
quaerens
-
- ire modo ocius, interdum consistere, in
aurem
- 10
- dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
-
- manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri
-
- felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet
ille
-
- garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
-
- nil respondebam, 'misere cupis' inquit
'abire:
- 15
- iamdudum video; sed nil agis: usque
tenebo;
-
- persequar hinc quo nunc iter est tibi.'
'nil opus est te
-
- circumagi: quendam volo visere non tibi
notum;
-
- trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris
hortos.'
-
- 'nil habeo quod agam et non sum piger:
usque sequar te.'
- 20
- demitto auriculas, ut iniquae mentis
asellus,
-
- cum gravius dorso subiit onus. incipit
ille:
-
- 'si bene me novi, non Viscum pluris
amicum,
-
- non Varium facies; nam quis me scribere
pluris
-
- aut citius possit versus? quis membra
movere
- 25
- mollius? invideat quod et Hermogenes, ego
canto.'
-
- interpellandi locus hic erat 'est tibi
mater,
-
- cognati, quis te salvo est opus?' 'haud
mihi quisquam.
-
- omnis conposui.' 'felices. nunc ego
resto.
-
- confice; namque instat fatum mihi triste,
Sabella
- 30
- quod puero cecinit divina mota anus
urna:
-
- "hunc neque dira venena nec hosticus
auferet ensis
-
- nec laterum dolor aut tussis nec tarda
podagra:
-
- garrulus hunc quando consumet cumque:
loquaces,
-
- si sapiat, vitet, simul atque adoleverit
aetas."'
- 35
- ventum erat ad Vestae, quarta iam parte
diei
-
- praeterita, et casu tum respondere
vadato
-
- debebat, quod ni fecisset, perdere
litem.
-
- 'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.'
'inteream, si
-
- aut valeo stare aut novi civilia iura;
- 40
- et propero quo scis.' 'dubius sum, quid
faciam', inquit,
-
- 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non
faciam' ille,
-
- et praecedere coepit; ego, ut contendere
durum
-
- cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo
tecum?'
-
- hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis
bene sanae.'
- 45
- 'nemo dexterius fortuna est usus.
haberes
-
- magnum adiutorem, posset qui ferre
secundas,
-
- hunc hominem velles si tradere: dispeream,
ni
-
- summosses omnis.' 'non isto vivimus
illic,
-
- quo tu rere, modo; domus hac nec purior
ulla est
- 50
- nec magis his aliena malis; nil mi officit,
inquam,
-
- ditior hic aut est quia doctior; est locus
uni
-
- cuique suus.' 'magnum narras, vix
credibile.' 'atqui
-
- sic habet.' 'accendis quare cupiam magis
illi
-
- proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua
virtus,
- 55
- expugnabis: et est qui vinci possit
eoque
-
- difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi
dero:
-
- muneribus servos corrumpam; non, hodie
si
-
- exclusus fuero, desistam; tempora
quaeram,
-
- occurram in triviis, deducam. nil sine
magno
- 60
- vita labore dedit mortalibus.' haec dum
agit, ecce
-
- Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et
illum
-
- qui pulchre nosset. consistimus. 'unde
venis et
-
- quo tendis?' rogat et respondet. vellere
coepi
-
- et pressare manu lentissima bracchia,
nutans,
- 65
- distorquens oculos, ut me eriperet. male
salsus
-
- ridens dissimulare; meum iecur urere
bilis.
-
- 'certe nescio quid secreto velle loqui
te
-
- aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore
-
- tempore dicam; hodie tricensima sabbata:
vin tu
- 70
- curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi'
inquam
-
- 'relligio est.' 'at mi: sum paulo
infirmior, unus
-
- multorum. ignosces; alias loquar.' huncine
solem
-
- tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac
me
-
- sub cultro linquit. casu venit obvius
illi
- 75
- adversarius et 'quo tu, turpissime?'
magna
-
- inclamat voce, et 'licet antestari?' ego
vero
-
- oppono auriculam. rapit in ius; clamor
utrimque,
-
- undique concursus. sic me servavit
Apollo.
-
-
- 1.10
-
- [Lucili, quam sis mendosus, teste
Catone,
-
- defensore tuo, pervincam, qui male
factos
-
- emendare parat versus, hoc lenius ille,
-
- quo melior vir et est longe subtilior
illo,
- 5
- qui multum puer et loris et funibus udis
-
- exoratus, ut esset, opem qui ferre
poetis
-
- antiquis posset contra fastidia nostra,
-
- grammaticorum equitum doctissimus. ut
redeam illuc:]
-
- Nempe inconposito dixi pede currere
versus
-
- Lucili. quis tam Lucili fautor inepte
est,
-
- ut non hoc fateatur? at idem, quod sale
multo
-
- urbem defricuit, charta laudatur eadem.
- 5
- nec tamen hoc tribuens dederim quoque
cetera; nam sic
-
- et Laberi mimos ut pulchra poemata
mirer.
-
- ergo non satis est risu diducere rictum
-
- auditoris; et est quaedam tamen hic quoque
virtus.
-
- est brevitate opus, ut currat sententia neu
se
- 10
- inpediat verbis lassas onerantibus
auris,
-
- et sermone opus est modo tristi, saepe
iocoso,
-
- defendente vicem modo rhetoris atque
poetae,
-
- interdum urbani, parcentis viribus atque
-
- extenuantis eas consulto. ridiculum acri
- 15
- fortius et melius magnas plerumque secat
res.
-
- illi, scripta quibus comoedia prisca viris
est,
-
- hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque
pulcher
-
- Hermogenes umquam legit neque simius
iste
-
- nil praeter Calvum et doctus cantare
Catullum.
- 20
- 'at magnum fecit, quod verbis graeca
latinis
-
- miscuit.' o seri studiorum, quine
putetis
-
- difficile et mirum, Rhodio quod
Pitholeonti
-
- contigit? 'at sermo lingua concinnus
utraque
-
- suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni
est.'
- 25
- cum versus facias, te ipsum percontor, an
et cum
-
- dura tibi peragenda rei sit causa
Petilli?
-
- scilicet oblitus patriaeque patrisque
Latini,
-
- cum Pedius causas exsudet Poplicola
atque
-
- Corvinus, patriis intermiscere petita
- 30
- verba foris malis, Canusini more
bilinguis.
-
- atque ego cum graecos facerem, natus mare
citra,
-
- versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
-
- post mediam noctem visus, cum somnia vera:
-
- 'in silvam non ligna feras insanius ac
si
- 35
- magnas Graecorum malis inplere
catervas.'
-
- turgidus Alpinus iugulat dum Memnona
dumque
-
- diffingit Rheni luteum caput, haec ego
ludo,
-
- quae neque in aede sonent certantia iudice
Tarpa
-
- nec redeant iterum atque iterum spectanda
theatris.
- 40
- arguta meretrice potes Davoque Chremeta
-
- eludente senem comis garrire libellos
-
- unus vivorum, Fundani, Pollio regum
-
- facta canit pede ter percusso; forte epos
acer
-
- ut nemo Varius ducit, molle atque
facetum
- 45
- Vergilio adnuerunt gaudentes rure
Camenae:
-
- hoc erat, experto frustra Varrone
Atacino
-
- atque quibusdam aliis, melius quod scribere
possem,
-
- inventore minor; neque ego illi detrahere
ausim
-
- haerentem capiti cum multa laude
coronam.
- 50
- at dixi fluere hunc lutulentum, saepe
ferentem
-
- plura quidem tollenda relinquendis. age
quaeso,
-
- tu nihil in magno doctus reprehendis
Homero?
-
- nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
-
- non ridet versus Enni gravitate minores,
- 55
- cum de se loquitur non ut maiore
reprensis?
-
- quid vetat et nosmet Lucili scripta
legentis
-
- quaerere, num illius, num rerum dura
negarit
-
- versiculos natura magis factos et euntis
-
- mollius ac siquis pedibus quid claudere
senis,
- 60
- hoc tantum contentus, amet scripsisse
ducentos
-
- ante cibum versus, totidem cenatus,
Etrusci
-
- quale fuit Cassi rapido ferventius amni
-
- ingenium, capsis quem fama est esse
librisque
-
- ambustum propriis. fuerit Lucilius,
inquam,
- 65
- comis et urbanus, fuerit limatior idem
-
- quam rudis et Graecis intacti carminis
auctor
-
- quamque poetarum seniorum turba; sed
ille,
-
- si foret hoc nostrum fato delapsus in
aevum,
-
- detereret sibi multa, recideret omne quod
ultra
- 70
- perfectum traheretur, et in versu
faciendo
-
- saepe caput scaberet vivos et roderet
unguis.
-
- saepe stilum vertas, iterum quae digna legi
sint
-
- scripturus, neque te ut miretur turba
labores,
-
- contentus paucis lectoribus. an tua
demens
- 75
- vilibus in ludis dictari carmina malis?
-
- non ego; nam satis est equitem mihi
plaudere, ut audax,
-
- contemptis aliis, explosa Arbuscula
dixit.
-
- men moveat cimex Pantilius aut cruciet
quod
-
- vellicet absentem Demetrius aut quod
ineptus
- 80
- Fannius Hermogenis laedat conviva
Tigelli?
-
- Plotius et Varius, Maecenas
Vergiliusque,
-
- Valgius et probet haec Octavius optimus
atque
-
- Fuscus et haec utinam Viscorum laudet
uterque
-
- ambitione relegata. te dicere possum,
- 85
- Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre,
simulque
-
- vos, Bibule et Servi, simul his te, candide
Furni,
-
- conpluris alios, doctos ego quos et
amicos
-
- prudens praetereo, quibus haec, sint
qualiacumque,
-
- adridere velim, doliturus, si placeant
spe
- 90
- deterius nostra. Demetri, teque,
Tigelli,
-
- discipularum inter iubeo plorare
cathedras.
-
- i, puer, atque meo citus haec subscribe
libello.