Sermonum Q. Horati Flacci Liber Secundus
-
- 2.1
-
- 'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
-
- legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
-
- conposui pars esse putat similisque meorum
-
- mille die versus deduci posse. Trebati,
- 5
- quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis,
-
- omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non
-
- optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti
-
- transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
-
- inriguumque mero sub noctem corpus habento.
- 10
- aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
-
- Caesaris invicti res dicere, multa laborum
-
- praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires
-
- deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
-
- agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
- 15
- aut labentis equo describit volnera Parthi.'
-
- 'attamen et iustum poteras et scribere fortem,
-
- Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero,
-
- cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
-
- verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
- 20
- cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.'
-
- 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
-
- Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
-
- cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.'
-
- 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
- 25
- accessit fervor capiti numerusque lucernis;
-
- Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
-
- pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
-
- milia: me pedibus delectat claudere verba
-
- Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
- 30
- ille velut fidis arcana sodalibus olim
-
- credebat libris neque, si male cesserat, usquam
-
- decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
-
- votiva pateat veluti descripta tabella
-
- vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;
- 35
- nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
-
- missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
-
- quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
-
- sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
-
- incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
- 40
- quemquam animantem et me veluti custodiet ensis
-
- vagina tectus: quem cur destringere coner
-
- tutus ab infestis latronibus? o pater et rex
-
- Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
-
- nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
- 45
- qui me conmorit (melius non tangere, clamo),
-
- flebit et insignis tota cantabitur urbe.
-
- Cervius iratus leges minitatur et urnam,
-
- Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,
-
- grande malum Turius, siquid se iudice certes.
- 50
- ut quo quisque valet suspectos terreat utque
-
- imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
-
- dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
-
- monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
-
- matrem: nil faciet sceleris pia dextera: mirum,
- 55
- ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos:
-
- sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
-
- ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
-
- exspectat seu mors atris circumvolat alis,
-
- dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
- 60
- quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis
-
- vitalis metuo et maiorum nequis amicus
-
- frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus
-
- primus in hunc operis conponere carmina morem
-
- detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
- 65
- cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
-
- duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
-
- ingenio offensi aut laeso doluere Metello
-
- famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
-
- primores populi arripuit populumque tributim,
- 70
- scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
-
- quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
-
- virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
-
- nugari cum illo et discincti ludere, donec
-
- decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
- 75
- infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
-
- cum magnis vixisse invita fatebitur usque
-
- invidia et fragili quaerens inlidere dentem
-
- offendet solido; nisi quid tu, docte Trebati,
-
- dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum.
- 80
- sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
-
- incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
-
- si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
-
- iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis
-
- iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
- 85
- opprobriis dignum latraverit, integer ipse?'
-
- 'solventur risu tabulae, tu missus abibis.'
-
-
- 2.2
-
-
- Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo
-
- (nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
-
- rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva),
-
- discite non inter lances mensasque nitentis,
- 5
- cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
-
- adclinis falsis animus meliora recusat,
-
- verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?
-
- dicam, si potero. male verum examinat omnis
-
- corruptus iudex. leporem sectatus equove
- 10
- lassus ab indomito vel, si Romana fatigat
-
- militia adsuetum graecari; seu pila velox
-
- molliter austerum studio fallente laborem,
-
- seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
-
- cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
- 15
- sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno
-
- ne biberis diluta. foris est promus, et atrum
-
- defendens piscis hiemat mare: cum sale panis
-
- latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut
-
- qui partum? non in caro nidore voluptas
- 20
- summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere
-
- sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
-
- nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
-
- vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
-
- hoc potius quam gallina tergere palatum,
- 25
- corruptus vanis rerum, quia veneat auro
-
- rara avis et picta pandat spectacula cauda:
-
- tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
-
- quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
-
- carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
- 30
- inparibus formis deceptum te petere esto:
-
- unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
-
- captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
-
- ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
-
- mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
- 35
- ducit te species, video: quo pertinet ergo
-
- proceros odisse lupos? quia scilicet illis
-
- maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
-
- ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
-
- 'porrectum magno magnum spectare catino
- 40
- vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
-
- praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
-
- putet aper rhombusque recens, mala copia quando
-
- aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
-
- atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
- 45
- pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
-
- nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
-
- Galloni praeconis erat acipensere mensa
-
- infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
-
- tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
- 50
- donec vos auctor docuit praetorius. ergo
-
- siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
-
- parebit pravi docilis Romana iuventus.
-
- sordidus a tenui victu distabit Ofello
-
- iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
- 55
- si te alio pravum detorseris. Avidienus,
-
- cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
-
- quinquennis oleas est et silvestria corna
-
- ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
-
- cuius odorem olei nequeas perferre, licebit
- 60
- ille repotia, natalis aliosve dierum
-
- festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
-
- caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
-
- quali igitur victu sapiens utetur et horum
-
- utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
- 65
- mundus erit, qua non offendat sordibus atque
-
- in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
-
- Albuci senis exemplo, dum munia didit,
-
- saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
-
- convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
- 70
- accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
-
- adferat. in primis valeas bene; nam variae res
-
- ut noceant homini credas, memor illius escae,
-
- quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
-
- miscueris elixa, simul conchylia turdis,
- 75
- dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
-
- lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
-
- cena desurgat dubia? quin corpus onustum
-
- hesternis vitiis animum quoque praegravat una
-
- atque adfigit humo divinae particulam aurae.
- 80
- alter ubi dicto citius curata sopori
-
- membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
-
- hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
-
- sive diem festum rediens advexerit annus,
-
- seu recreare volet tenuatum corpus,
ubique
- 85
- accedent anni, tractari mollius aetas
-
- imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad
istam
-
- quam puer et validus praesumis mollitiem,
seu
-
- dura valetudo inciderit seu tarda
senectus?
-
- rancidum aprum antiqui laudabant, non quia
nasus
- 90
- illis nullus erat, sed, credo, hac mente,
quod hospes
-
- tardius adveniens vitiatum commodius quam
-
- integrum edax dominus consumeret. hos utinam
inter
-
- heroas natum tellus me prima tulisset.
-
- das aliquid famae, quae carmine gratior
aurem
- 95
- occupet humanam? grandes rhombi
patinaeque
-
- grande ferunt una cum damno dedecus. adde
-
- iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
-
- et frustra mortis cupidum, cum deerit
egenti
-
- as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius
istis
- 100
- iurgatur verbis: ego vectigalia magna
-
- divitiasque habeo tribus amplas regibus.'
ergo,
-
- quod superat non est melius quo insumere
possis?
-
- cur eget indignus quisquam te divite?
quare
-
- templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe,
carae
- 105
- non aliquid patriae tanto emetiris
acervo?
-
- uni nimirum recte tibi semper erunt res,
-
- o magnus posthac inimicis risus. uterne
-
- ad casus dubios fidet sibi certius? hic
qui
-
- pluribus adsuerit mentem corpusque
superbum,
- 110
- an qui contentus parvo metuensque futuri
-
- in pace, ut sapiens, aptarit idonea
bello?
-
- quo magis his credas, puer hunc ego parvus
Ofellum
-
- integris opibus novi non latius usum
-
- quam nunc accisis. videas metato in
agello
- 115
- cum pecore et gnatis fortem mercede
colonum
-
- 'non ego' narrantem 'temere edi luce
profesta
-
- quicquam praeter holus fumosae cum pede
pernae.
-
- ac mihi seu longum post tempus venerat
hospes
-
- sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
- 120
- vicinus, bene erat non piscibus urbe
petitis,
-
- sed pullo atque haedo; tum pensilis uva
secundas
-
- et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
-
- post hoc ludus erat culpa potare magistra
-
- ac venerata Ceres, ita culmo surgeret
alto,
- 125
- explicuit vino contractae seria frontis.
-
- saeviat atque novos moveat Fortuna
tumultus:
-
- quantum hinc inminuet? quanto aut ego
parcius aut vos,
-
- o pueri, nituistis, ut huc novus incola
venit?
-
- nam propriae telluris erum natura nec
illum
- 130
- nec me nec quemquam statuit: nos expulit
ille,
-
- illum aut nequities aut vafri inscitia
iuris,
-
- postremum expellet certe vivacior heres.
-
- nunc ager Umbreni sub nomine, nuper
Ofelli
-
- dictus, erit nulli proprius, sed cedet in
usum
- 135
- nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite
fortes
-
- fortiaque adversis opponite pectora
rebus.'
-
2.3
-
- 'Sic raro scribis, ut toto non quater
anno
-
- membranam poscas, scriptorum quaeque
retexens,
-
- iratus tibi, quod vini somnique benignus
-
- nil dignum sermone canas. quid fiet? at
ipsis
- 5
- Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
-
- dic aliquid dignum promissis. incipe. nil
est.
-
- culpantur frustra calami inmeritusque
laborat
-
- iratis natus paries dis atque poetis.
-
- atqui voltus erat multa et praeclara
minantis,
- 10
- si vacuum tepido cepisset villula tecto.
-
- quorsum pertinuit stipare Platona
Menandro?
-
- Eupolin, Archilochum, comites educere
tantos?
-
- invidiam placare paras virtute relicta?
-
- contemnere miser. vitanda est inproba
Siren
- 15
- desidia, aut quidquid vita meliore
parasti
-
- ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe,
deaeque
-
- verum ob consilium donent tonsore. sed
unde
-
- tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea
Ianum
-
- ad medium fracta est, aliena negotia curo
- 20
- excussus propriis. olim nam quaerere
amabam,
-
- quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus
aere,
-
- quid scalptum infabre, quid fusum durius
esset.
-
- callidus huic signo ponebam milia centum;
-
- hortos egregiasque domos mercarier unus
- 25
- cum lucro noram; unde frequentia
Mercuriale
-
- inposuere mihi cognomen compita.' 'novi
-
- et miror morbi purgatum te illius. atqui
-
- emovit veterem mire novus, ut solet, in
cor
-
- traiecto lateris miseri capitisve dolore,
- 30
- ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum
urget.
-
- dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o
bone, ne te
-
- frustrere: insanis et tu stultique prope
omnes,
-
- siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
-
- descripsi docilis praecepta haec, tempore
quo me
- 35
- solatus iussit sapientem pascere barbam
-
- atque a Fabricio non tristem ponte
reverti.
-
- nam male re gesta cum vellem mittere
operto
-
- me capite in flumen, dexter stetit et
"cave faxis
-
- te quicquam indignum. pudor" inquit
"te malus angit,
- 40
- insanos qui inter vereare insanus haberi.
-
- primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si
erit in te
-
- solo, nil verbi, pereas quin fortiter,
addam.
-
- quem mala stultitia et quemcumque inscitia
veri
-
- caecum agit, insanum Chrysippi porticus et
grex
- 45
- autumat. haec populos, haec magnos formula
reges,
-
- excepto sapiente, tenet. nunc accipe,
quare
-
- desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi
nomen
-
- insano posuere. velut silvis, ubi passim
-
- palantis error certo de tramite pellit,
- 50
- ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus
utrique
-
- error, sed variis inludit partibus: hoc
te
-
- crede modo insanum, nihilo ut sapientior
ille
-
- qui te deridet caudam trahat. est genus
unum
-
- stultitiae nihilum metuenda timentis, ut
ignis,
- 55
- ut rupes fluviosque in campo obstare
queratur;
-
- alterum et huic varum et nihilo sapientius
ignis
-
- per medios fluviosque ruentis: clamet
amica
-
- mater, honesta soror cum cognatis, pater,
uxor:
-
- 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima:
serva!'
- 60
- non magis audierit, quam Fufius ebrius
olim,
-
- cum Ilionam edormit, Catienis mille
ducentis
-
- 'mater, te appello' clamantibus. huic ego
volgus
-
- errori similem cunctum insanire docebo.
-
- insanit veteres statuas Damasippus
emendo:
- 65
- integer est mentis Damasippi creditor?
esto.
-
- 'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi
dicam:
-
- tune insanus eris, si acceperis, an magis
excors
-
- reiecta praeda, quam praesens Mercurius
fert?
-
- scribe decem a Nerio: non est satis; adde
Cicutae
- 70
- nodosi tabulas, centum, mille adde
catenas:
-
- effugiet tamen haec sceleratus vincula
Proteus.
-
- cum rapies in ius malis ridentem alienis,
-
- fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum
volet, arbor
-
- si male rem gerere insani est, contra bene
sani:
- 75
- putidius multo cerebrum est, mihi crede,
Perelli
-
- dictantis, quod tu numquam rescribere
possis.
-
- audire atque togam iubeo conponere,
quisquis
-
- ambitione mala aut argenti pallet amore,
-
- quisquis luxuria tristive superstitione
- 80
- aut alio mentis morbo calet: huc propius
me,
-
- dum doceo insanire omnis vos, ordine
adite.
-
- danda est ellebori multo pars maxima
avaris:
-
- nescio an Anticyram ratio illis destinet
omnem.
-
- heredes Staberi summam incidere sepulcro,
- 85
- ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
-
- damnati populo paria atque epulum arbitrio
Arri,
-
- frumenti quantum metit Africa. 'sive ego
prave
-
- seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi':
credo,
-
- hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid
ergo
- 90
- sensit, cum summam patrimoni insculpere
saxo
-
- heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
-
- pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut,
si
-
- forte minus locuples uno quadrante
perisset,
-
- ipse videretur sibi nequior. 'omnis enim
res,
- 95
- virtus, fama, decus, divina humanaque
pulchris
-
- divitiis parent; quas qui construxerit,
ille
-
- clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne?'
'etiam, et rex
-
- et quidquid volet.' hoc veluti virtute
paratum
-
- speravit magnae laudi fore. quid simile
isti
- 100
- Graecus Aristippus? qui servos proicere
aurum
-
- in media iussit Libya, quia tardius irent
-
- propter onus segnes. uter est insanior
horum?
-
- nil agit exemplum, litem quod lite
resolvit.
-
- siquis emat citharas, emptas conportet in
unum,
- 105
- nec studio citharae nec Musae deditus
ulli,
-
- si scalpra et formas non sutor, nautica
vela
-
- aversus mercaturis: delirus et amens
-
- undique dicatur merito. qui discrepat
istis,
-
- qui nummos aurumque recondit, nescius uti
- 110
- conpositis metuensque velut contingere
sacrum?
-
- siquis ad ingentem frumenti semper
acervum
-
- porrectus vigilet cum longo fuste neque
illinc
-
- audeat esuriens dominus contingere granum
-
- ac potius foliis parcus vescatur amaris;
- 115
- si positis intus Chii veterisque Falerni
-
- mille cadis--nihil est: tercentum
milibus--acre
-
- potet acetum; age si et stramentis incubet
unde-
-
- octoginta annos natus, cui stragula
vestis,
-
- blattarum ac tinearum epulae, putrescat in
arca:
- 120
- nimirum insanus paucis videatur, eo quod
-
- maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
-
- filius aut etiam haec libertus ut ebibat
heres,
-
- dis inimice senex custodis? ne tibi
desit?
-
- quantulum enim summae curtabit quisque
dierum,
- 125
- unguere si caules oleo meliore caputque
-
- coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
-
- si quidvis satis est, peiuras, surripis,
aufers
-
- undique? tun sanus? populum si caedere
saxis
-
- incipias servosve tuos, quos aere
pararis,
- 130
- insanum te omnes pueri clamentque
puellae;
-
- cum laqueo uxorem interimis matremque
veneno,
-
- incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc
facis Argis
-
- nec ferro ut demens genetricem occidis
Orestes.
-
- an tu reris eum occisa insanisse parente
- 135
- ac non ante malis dementem actum Furiis
quam
-
- in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
-
- quin, ex quo est habitus male tutae mentis
Orestes,
-
- nil sane fecit quod tu reprehendere
possis:
-
- non Pyladen ferro violare aususve sororem
- 140
- Electran, tantum maledicit utrique
vocando
-
- hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod
splendida bilis.
-
- pauper Opimius argenti positi intus et
auri,
-
- qui Veientanum festis potare diebus
-
- Campana solitus trulla vappamque
profestis,
- 145
- quondam lethargo grandi est oppressus, ut
heres
-
- iam circum loculos et clavis laetus
ovansque
-
- curreret. hunc medicus multum celer atque
fidelis
-
- excitat hoc pacto: mensam poni iubet
atque
-
- effundi saccos nummorum, accedere pluris
- 150
- ad numerandum: hominem sic erigit; addit et
illud:
-
- 'ni tua custodis, avidus iam haec auferet
heres.'
-
- 'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc
age.' 'quid vis?'
-
- 'deficient inopem venae te, ni cibus
atque
-
- ingens accedit stomacho fultura ruenti.
- 155
- tu cessas? agedum sume hoc tisanarium
oryzae.'
-
- 'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?'
'octussibus.' 'eheu,
-
- quid refert, morbo an furtis pereamque
rapinis?'
-
- quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid
avarus?
-
- stultus et insanus. quid, siquis non sit
avarus,
- 160
- continuo sanus? minime. cur, Stoice?
dicam.
-
- 'non est cardiacus' Craterum dixisse
putato
-
- 'hic aeger'. recte est igitur surgetque?
negabit.
-
- [quod latus aut renes morbo temptentur
acuto]
-
- non est periurus neque sordidus: inmolet
aequis
- 165
- hic porcum Laribus; verum ambitiosus et
audax:
-
- naviget Anticyram. quid enim differt,
barathrone
-
- dones quidquid habes an numquam utare
paratis?
-
- Servius Oppidius Canusi duo praedia,
dives
-
- antiquo censu, gnatis divisse duobus
- 170
- fertur et hoc moriens pueris dixisse
vocatis
-
- ad lectum: 'postquam te talos, Aule,
nucesque
-
- ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
-
- te, Tiberi, numerare, cavis abscondere
tristem,
-
- extimui, ne vos ageret vesania discors,
- 175
- tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
-
- quare per divos oratus uterque Penatis
-
- tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
-
- quod satis esse putat pater et natura
coercet.
-
- praeterea ne vos titillet gloria, iure
- 180
- iurando obstringam ambo: uter aedilis
fueritve
-
- vestrum praetor, is intestabilis et sacer
esto.'
-
- in cicere atque faba bona tu perdasque
lupinis,
-
- latus ut in circo spatiere et aeneus ut
stes,
-
- nudus agris, nudus nummis, insane,
paternis;
- 185
- scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras
tu,
-
- astuta ingenuum volpes imitata leonem?
-
- nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas
cur?
-
- 'rex,' nil ultra quaero plebeius. et
aequam
-
- rem imperito, ac sicui videor non iustus,
inulto
- 190
- dicere quod sentit permitto.' maxime
regum,
-
- di tibi dent capta classem redducere
Troia.
-
- ergo consulere et mox respondere licebit?
-
- 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille
secundus,
-
- putescit, totiens servatis clarus
Achivis,
- 195
- gaudeat ut populus Priami Priamusque
inhumato,
-
- per quem tot iuvenes patrio caruere
sepulcro?
-
- 'mille ovium insanus morti dedit, inclitum
Ulixen
-
- et Menelaum una mecum se occidere
clamans.'
-
- tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide
natam
- 200
- ante aras spargisque mola caput, inprobe,
salsa,
-
- rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid
enim Aiax
-
- fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit
vim
-
- uxore et gnato; mala multa precatus
Atridis
-
- non ille aut Teucrum aut ipsum violavit
Ulixen.
- 205
- 'verum ego, ut haerentis adverso litore
navis
-
- eriperem, prudens placavi sanguine
divos.'
-
- nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.'
-
- qui species alias veris scelerisque
tumultu
-
- permixtas capiet, commotus habebitur
atque
- 210
- stultitiane erret nihilum distabit an
ira.
-
- Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
-
- cum prudens scelus ob titulos admittis
inanis,
-
- stas animo et purum est vitio tibi cum
tumidum est cor?
-
- siquis lectica nitidam gestare amet
agnam,
- 215
- huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret
aurum,
-
- Rufam aut Pusillam appellet fortique
marito
-
- destinet uxorem: interdicto huic omne adimat
ius
-
- praetor et ad sanos abeat tutela
propinquos.
-
- quid, siquis gnatam pro muta devovet
agna,
- 220
- integer est animi? ne dixeris. ergo ubi
prava
-
- stultitia, hic summa est insania; qui
sceleratus,
-
- et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
-
- hunc circumtonuit gaudens Bellona
cruentis.
-
- nunc age luxuriam et Nomentanum arripe
mecum.
- 225
- vincet enim stultos ratio insanire
nepotes.
-
- hic simul accepit patrimoni mille
talenta,
-
- edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
-
- unguentarius ac Tusci turba inpia vici,
-
- cum scurris fartor, cum Velabro omne
macellum
- 230
- mane domum veniant. quid tum? venere
frequentes,
-
- verba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid
et horum
-
- cuique domi est, id crede tuum et vel nunc
pete vel cras.'
-
- accipe quid contra haec iuvenis responderit
aequus.
-
- 'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
- 235
- cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore
verris.
-
- segnis ego, indignus qui tantum possideam;
aufer,
-
- sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi
triplex,
-
- unde uxor media currit de nocte vocata.'
-
- filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
- 240
- scilicet ut deciens solidum absorberet,
aceto
-
- diluit insignem bacam: qui sanior ac si
-
- illud idem in rapidum flumen iaceretve
cloacam?
-
- Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
-
- nequitia et nugis pravorum et amore
gemellum
- 245
- luscinias soliti inpenso prandere
coemptas,
-
- quorsum abeant? sani ut creta, an carbone
notati?
-
- aedificare casas, plostello adiungere
muris,
-
- ludere par inpar, equitare in harundine
longa
-
- siquem delectet barbatum, amentia verset.
- 250
- si puerilius his ratio esse evincet amare
-
- nec quicquam differre, utrumne in pulvere,
trimus
-
- quale prius, ludas opus, an meretricis
amore
-
- sollicitus plores: quaero, faciasne quod
olim
-
- mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
- 255
- fasciolas, cubital, focalia, potus ut
ille
-
- dicitur ex collo furtim carpsisse
coronas,
-
- postquam est inpransi correptus voce
magistri?
-
- porrigis irato puero cum poma, recusat;
-
- 'sume, catelle': negat; si non des, optet.
amator
- 260
- exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an
non,
-
- quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
-
- invisis foribus? 'nec nunc, cum me vocet
ultro,
-
- accedam? an potius mediter finire
dolores?
-
- exclusit; revocat: redeam? non, si
obsecret.' ecce
- 265
- servos, non paulo sapientior 'o ere, quae
res
-
- nec modum habet neque consilium, ratione
modoque
-
- tractari non volt. in amore haec sunt mala,
bellum,
-
- pax rursum: haec siquis tempestatis prope
ritu
-
- mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
- 270
- reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac
si
-
- insanire paret certa ratione modoque.'
-
- quid? cum Picenis excerpens semina pomis
-
- gaudes, si cameram percusti forte, penes te
es?
-
- quid? cum balba feris annoso verba
palato,
- 275
- aedificante casas qui sanior? adde
cruorem
-
- stultitiae atque ignem gladio scrutare.
modo, inquam.
-
- Hellade percussa Marius cum praecipitat
se,
-
- cerritus fuit? an commotae crimine mentis
-
- absolves hominem et sceleris damnabis
eundem
- 280
- ex more inponens cognata vocabula rebus?
-
- libertinus erat, qui circum compita
siccus
-
- lautis mane senex manibus currebat et
'unum',
-
- 'quid tam magnum?' addens, 'unum me surpite
morti!
-
- dis etenim facile est' orabat, sanus
utrisque
- 285
- auribus atque oculis; mentem, nisi
litigiosus,
-
- exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque
volgus
-
- Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
-
- 'Iuppiter, ingentis qui das adimisque
dolores,'
-
- mater ait pueri mensis iam quinque
cubantis,
- 290
- 'frigida si puerum quartana reliquerit,
illo
-
- mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
-
- in Tiberi stabit.' casus medicusve levarit
-
- aegrum ex praecipiti: mater delira
necabit
-
- in gelida fixum ripa febrimque reducet,
- 295
- quone malo mentem concussa? timore
deorum."
-
- haec mihi Stertinius, sapientum octavos,
amico
-
- arma dedit, posthac ne conpellarer
inultus.
-
- dixerit insanum qui me, totidem audiet
atque
-
- respicere ignoto discet pendentia tergo.'
- 300
- 'Stoice, post damnum sic vendas omnia
pluris,
-
- qua me stultitia, quoniam non est genus
unum,
-
- insanire putas? ego nam videor mihi
sanus.'
-
- 'quid, caput abscissum manibus cum portat
Agaue
-
- gnati infelicis, sibi tunc furiosa
videtur?'
- 305
- 'stultum me fateor, liceat concedere
veris,
-
- atque etiam insanum; tantum hoc edissere,
quo me
-
- aegrotare putes animi vitio.' 'accipe:
primum
-
- aedificas, hoc est longos imitaris, ab
imo
-
- ad summum totus moduli bipedalis, et idem
- 310
- corpore maiorem rides Turbonis in armis
-
- spiritum et incessum: qui ridiculus minus
illo?
-
- an, quodcumque facit Maecenas, te quoque
verum est,
-
- tanto dissimilem et tanto certare
minorem?
-
- absentis ranae pullis vituli pede pressis
- 315
- unus ubi effugit, matri denarrat, ut
ingens
-
- belua cognatos eliserit: illa rogare,
-
- quantane? num tantum, sufflans se, magna
fuisset?
-
- 'maior dimidio.' 'num tanto?' cum magis
atque
-
- se magis inflaret, 'non, si te ruperis,'
inquit,
- 320
- 'par eris.' haec a te non multum abludit
imago.
-
- adde poemata nunc, hoc est, oleum adde
camino,
-
- quae siquis sanus fecit, sanus facis et
tu.
-
- non dico horrendam rabiem,' 'iam desine.'
cultum
-
- maiorem censu,' 'teneas, Damasippe, tuis
te.'
- 325
- 'mille puellarum, puerorum mille
furores.'
-
- 'o maior tandem parcas, insane, minori.'
-
2.4
-
- 'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus,
aventi
-
- ponere signa novis praeceptis, qualia
vincent
-
- Pythagoran Anytique reum doctumque
Platona.'
-
- 'peccatum fateor, cum te sic tempore
laevo
- 5
- interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
-
- quodsi interciderit tibi nunc aliquid,
repetes mox,
-
- sive est naturae hoc sive artis, mirus
utroque.'
-
- 'quin id erat curae, quo pacto cuncta
tenerem
-
- utpote res tenuis, tenui sermone
peractas.'
- 10
- 'ede hominis nomen, simul et, Romanus an
hospes.'
-
- 'ipsa memor praecepta canam, celabitur
auctor.
-
- longa quibus facies ovis erit, illa
memento,
-
- ut suci melioris et ut magis alba
rotundis,
-
- ponere: namque marem cohibent callosa
vitellum.
- 15
- cole suburbano qui siccis crevit in agris
-
- dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
-
- si vespertinus subito te oppresserit hospes,
-
- ne gallina malum responset dura palato,
-
- doctus eris vivam musto mersare Falerno:
- 20
- hoc teneram faciet. pratensibus optima
fungis
-
- natura est; aliis male creditur. ille
salubris
-
- aestates peraget, qui nigris prandia
moris
-
- finiet, ante gravem quae legerit arbore
solem.
-
- Aufidius forti miscebat mella Falerno:
- 25
- mendose, quoniam vacuis conmittere venis
-
- nil nisi lene decet: leni praecordia
mulso
-
- prolueris melius. si dura morabitur
alvus,
-
- mitulus et viles pellent obstantia
conchae
-
- et lapathi brevis herba, sed albo non sine
Coo.
- 30
- lubrica nascentes inplent conchylia
lunae;
-
- sed non omne mare est generosae fertile
testae:
-
- murice Baiano melior Lucrina peloris,
-
- ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
-
- pectinibus patulis iactat se molle
Tarentum.
- 35
- nec sibi cenarum quivis temere arroget
artem,
-
- non prius exacta tenui ratione saporum.
-
- nec satis est cara piscis averrere mensa
-
- ignarum, quibus est ius aptius et quibus
assis
-
- languidus in cubitum iam se conviva
reponet.
- 40
- Umber et iligna nutritus glande rotundas
-
- curvat aper lances carnem vitantis
inertem;
-
- nam Laurens malus est, ulvis et harundine
pinguis.
-
- vinea submittit capreas non semper
edulis.
-
- fecundae leporis sapiens sectabitur
armos.
- 45
- piscibus atque avibus quae natura et foret
aetas,
-
- ante meum nulli patuit quaesita palatum.
-
- sunt quorum ingenium nova tantum crustula
promit.
-
- nequaquam satis in re una consumere
curam,
-
- ut siquis solum hoc, mala ne sint vina,
laboret,
- 50
- quali perfundat piscis securus olivo.
-
- Massica si caelo suppones vina sereno,
-
- nocturna siquid crassi est tenuabitur
aura
-
- et decedet odor nervis inimicus; at illa
-
- integrum perdunt lino vitiata saporem.
- 55
- Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
-
- vina, columbino limum bene colligit ovo,
-
- quatenus ima petit volvens aliena
vitellus.
-
- tostis marcentem squillis recreabis et
Afra
-
- potorem coclea; nam lactuca innatat acri
- 60
- post vinum stomacho; perna magis et magis
hillis
-
- flagitat inmorsus refici, quin omnia
malit
-
- quaecumque inmundis fervent allata
popinis.
-
- est operae pretium duplicis pernoscere
iuris
-
- naturam. simplex e dulci constat olivo,
- 65
- quod pingui miscere mero muriaque decebit
-
- non alia quam qua Byzantia putuit orca.
-
- hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
-
- Corycioque croco sparsum stetit, insuper
addes
-
- pressa Venafranae quod baca remisit
olivae.
- 70
- Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
-
- nam facie praestant, venucula convenit
ollis;
-
- rectius Albanam fumo duraveris uvam.
-
- hanc ego cum malis, ego faecem primus et
allec,
-
- primus et invenior piper album cum sale
nigro
- 75
- incretum puris circumposuisse catillis.
-
- inmane est vitium dare milia terna
macello
-
- angustoque vagos piscis urgere catino.
-
- magna movet stomacho fastidia, seu puer
unctis
-
- tractavit calicem manibus, dum furta
ligurrit,
- 80
- sive gravis veteri creterrae limus
adhaesit.
-
- vilibus in scopis, in mappis, in scobe
quantus
-
- consistit sumptus? neglectis flagitium
ingens.
-
- ten lapides varios lutulenta radere palma
-
- et Tyrias dare circum inlota toralia
vestis,
- 85
- oblitum, quanto curam sumptumque minorem
-
- haec habeant, tanto reprehendi iustius
illis,
-
- quae nisi divitibus nequeunt contingere
mensis?'
-
- 'docte Cati, per amicitiam divosque
rogatus
-
- ducere me auditum, perges quocumque,
memento.
- 90
- nam quamvis memori referas mihi pectore
cuncta,
-
- non tamen interpres tantundem iuveris.
adde
-
- voltum habitumque hominis, quem tu vidisse
beatus
-
- non magni pendis, quia contigit; at mihi
cura
-
- non mediocris inest, fontis ut adire
remotos
- 95
- atque haurire queam vitae praecepta beatae.'
2.5
-
- 'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata
petenti
-
- responde, quibus amissas reparare queam
res
-
- artibus atque modis. quid rides?' 'iamne
doloso
-
- non satis est Ithacam revehi patriosque
penatis
- 5
- adspicere?' 'o nulli quicquam mentite, vides
ut
-
- nudus inopsque domum redeam te vate, neque
illic
-
- aut apotheca procis intacta est aut pecus:
atqui
-
- et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga
est.'
-
- quando pauperiem missis ambagibus horres,
- 10
- accipe qua ratione queas ditescere.
turdus
-
- sive aliud privum dabitur tibi, devolet
illuc,
-
- res ubi magna nitet domino sene; dulcia
poma
-
- et quoscumque feret cultus tibi fundus
honores
-
- ante Larem gustet venerabilior Lare
dives.
- 15
- qui quamvis periurus erit, sine gente,
cruentus
-
- sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen
illi
-
- tu comes exterior, si postulet, ire
recuses.'
-
- 'utne tegam spurco Damae latus? haud ita
Troiae
-
- me gessi, certans semper melioribus.'
'ergo
- 20
- pauper eris.' 'fortem hoc animum tolerare
iubebo;
-
- et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
-
- divitias aerisque ruam, dic, augur,
acervos.'
-
- 'dixi equidem et dico: captes astutus
ubique
-
- testamenta senum neu, si vafer unus et
alter
- 25
- insidiatorem praeroso fugerit hamo,
-
- aut spem deponas aut artem inlusus
omittas.
-
- magna minorve foro si res certabitur
olim,
-
- vivet uter locuples sine gnatis, inprobus,
ultro
-
- qui meliorem audax vocet in ius, illius
esto
- 30
- defensor; fama civem causaque priorem
-
- sperne, domi si gnatus erit fecundave
coniux.
-
- "Quinte" puta aut
"Publi" gaudent praenomine molles
-
- auriculae, "tibi me virtus tua fecit
amicum.
-
- ius anceps novi, causas defendere possum;
- 35
- eripiet quivis oculos citius mihi quam te
-
- contemptum cassa nuce pauperet; haec mea
cura est,
-
- nequid tu perdas neu sis iocus." ire
domum atque
-
- pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
-
- persta atque obdura: seu rubra Canicula
findet
- 40
- infantis statuas, seu pingui tentus omaso
-
- Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.
-
- "nonne vides" aliquis cubito
stantem prope tangens
-
- inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus,
ut acer?"
-
- plures adnabunt thynni et cetaria
crescent.
- 45
- sicui praeterea validus male filius in re
-
- praeclara sublatus aletur, ne manifestum
-
- caelibis obsequium nudet te, leniter in
spem
-
- adrepe officiosus, ut et scribare
secundus
-
- heres et, siquis casus puerum egerit
Orco,
- 50
- in vacuom venias: perraro haec alea
fallit.
-
- qui testamentum tradet tibi cumque
legendum,
-
- abnuere et tabulas a te removere memento,
-
- sic tamen, ut limis rapias, quid prima
secundo
-
- cera velit versu; solus multisne coheres,
- 55
- veloci percurre oculo. plerumque recoctus
-
- scriba ex quinqueviro corvum deludet
hiantem
-
- captatorque dabit risus Nasica Corano.'
-
- 'num furis? an prudens ludis me obscura
canendo?'
-
- 'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut
non:
- 60
- divinare etenim magnus mihi donat
Apollo.'
-
- 'quid tamen ista velit sibi fabula, si
licet, ede.'
-
- 'tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab
alto
-
- demissum genus Aenea, tellure marique
-
- magnus erit, forti nubet procera Corano
- 65
- filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
-
- tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit
atque
-
- ut legat orabit; multum Nasica negatas
-
- accipiet tandem et tacitus leget
invenietque
-
- nil sibi legatum praeter plorare suisque.
- 70
- illud ad haec iubeo: mulier si forte
dolosa
-
- libertusve senem delirum temperet, illis
-
- accedas socius: laudes, lauderis ut
absens.
-
- adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius
ipsum
-
- expugnare caput. scribet mala carmina
vecors:
- 75
- laudato. scortator erit: cave te roget;
ultro
-
- Penelopam facilis potiori trade.'
'putasne
-
- perduci poterit tam frugi tamque pudica,
-
- quam nequiere proci recto depellere
cursu?'
-
- 'venit enim magnum donandi parca iuventus
- 80
- nec tantum veneris quantum studiosa
culinae.
-
- sic tibi Penelope frugi est; quae si semel
uno
-
- de sene gustarit tecum partita lucellum,
-
- ut canis a corio numquam absterrebitur
uncto.
-
- me sene quod dicam factum est. anus inproba
Thebis
- 85
- ex testamento sic est elata: cadaver
-
- unctum oleo largo nudis umeris tulit
heres,
-
- scilicet elabi si posset mortua; credo,
-
- quod nimium institerat viventi. cautus
adito
-
- neu desis operae neve immoderatus
abundes.
- 90
- difficilem et morosum offendet garrulus:
ultra
-
- 'non' 'etiam' sileas; Davus sis comicus
atque
-
- stes capite obstipo, multum similis
metuenti.
-
- obsequio grassare; mone, si increbruit
aura,
-
- cautus uti velet carum caput; extrahe
turba
- 95
- oppositis umeris; aurem substringe
loquaci.
-
- inportunus amat laudari: donec 'ohe iam'
-
- ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
-
- crescentem tumidis infla sermonibus
utrem.
-
- cum te servitio longo curaque levarit,
- 100
- et certum vigilans "quartae sit partis
Ulixes"
-
- audieris "heres": "ergo nunc
Dama sodalis
-
- nusquam est? unde mihi tam fortem tamque
fidelem?"
-
- sparge subinde et, si paulum potes
inlacrimare, est
-
- gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
- 105
- permissum arbitrio sine sordibus exstrue:
funus
-
- egregie factum laudet vicinia. siquis
-
- forte coheredum senior male tussiet, huic
tu
-
- dic, ex parte tua seu fundi sive domus
sit
-
- emptor, gaudentem nummo te addicere. sed
me
- 110
- imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.'
2.6
-
- Hoc erat in votis: modus agri non ita
magnus,
-
- hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae
fons
-
- et paulum silvae super his foret. auctius
atque
-
- di melius fecere. bene est. nil amplius
oro,
- 5
- Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera
faxis.
-
- si neque maiorem feci ratione mala rem
-
- nec sum facturus vitio culpave minorem,
-
- si veneror stultus nihil horum: 'o si
angulus ille
-
- proximus accedat, qui nunc denormat
agellum!
- 10
- o si urnam argenti fors quae mihi monstret,
ut illi,
-
- thesauro invento qui mercennarius agrum
-
- illum ipsum mercatus aravit, dives amico
-
- Hercule!' si quod adest gratum iuvat, hac
prece te oro:
-
- pingue pecus domino facias et cetera
praeter
- 15
- ingenium, utque soles, custos mihi maximus
adsis!
-
- Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe
removi,
-
- quid prius inlustrem saturis Musaque
pedestri?
-
- nec mala me ambitio perdit nec plumbeus
Auster
-
- autumnusque gravis, Libitinae quaestus
acerbae.
- 20
- Matutine pater, seu Iane libentius audis,
-
- unde homines operum primos vitaeque
labores
-
- instituunt (sic dis placitum), tu carminis
esto
-
- principium. Romae sponsorem me rapis:
'heia,
-
- ne prior officio quisquam respondeat,
urge.'
- 25
- sive Aquilo radit terras seu bruma
nivalem
-
- interiore diem gyro trahit, ire necesse
est.
-
- postmodo, quod mi obsit, clare certumque
locuto
-
- luctandum in turba et facienda iniuria
tardis.
-
- 'quid tibi vis, insane?' et 'quam rem agis?'
inprobus urget
- 30
- iratis precibus: 'tu pulses omne quod
obstat,
-
- ad Maecenatem memori si mente recurras.'
-
- Hoc iuvat et melli est, non mentiar. at
simul atras
-
- ventum est Esquilias, aliena negotia
centum
-
- per caput et circa saliunt latus. 'ante
secundam
- 35
- Roscius orabat sibi adesses ad Puteal
cras.'
-
- 'de re communi scribae magna atque nova
te
-
- orabant hodie meminisses, Quinte,
reverti.'
-
- 'inprimat his, cura, Maecenas signa
tabellis.'
-
- dixeris: 'experiar': 'si vis, potes,' addit
et instat.
- 40
- Septimus octavo propior iam fugerit
annus,
-
- ex quo Maecenas me coepit habere suorum
-
- in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere
raeda
-
- vellet iter faciens et cui concredere
nugas
-
- hoc genus: 'hora quota est?' 'Thraex est
Gallina Syro par?'
- 45
- 'matutina parum cautos iam frigora
mordent',
-
- et quae rimosa bene deponuntur in aure.
-
- per totum hoc tempus subiectior in diem et
horam
-
- invidiae noster. ludos spectaverat, una
-
- luserat in Campo: 'Fortunae filius'
omnes.
- 50
- frigidus a rostris manat per compita
rumor:
-
- quicumque obvius est, me consulit: 'o bone
nam te
-
- scire, deos quoniam propius contingis,
oportet,
-
- numquid de Dacis audisti?' 'nil equidem.'
'ut tu
-
- semper eris derisor.' 'at omnes di
exagitent me,
- 55
- si quicquam.' 'quid? militibus promissa
Triquetra
-
- praedia Caesar an est Itala tellure
daturus?'
-
- iurantem me scire nihil mirantur ut unum
-
- scilicet egregii mortalem altique
silenti.
-
- Perditur haec inter misero lux non sine
votis:
- 60
- o rus, quando ego te adspiciam quandoque
licebit
-
- nunc veterum libris, nunc somno et
inertibus horis,
-
- ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
-
- o quando faba Pythagorae cognata
simulque
-
- uncta satis pingui ponentur holuscula
lardo?
- 65
- o noctes cenaeque deum, quibus ipse
meique
-
- ante Larem proprium vescor vernasque
procaces
-
- pasco libatis dapibus. prout cuique libido
est,
-
- siccat inaequalis calices conviva,
solutus
-
- legibus insanis, seu quis capit acria
fortis
- 70
- pocula, seu modicis uvescit laetius.
ergo
-
- sermo oritur, non de villis domibusve
alienis,
-
- nec male necne Lepos saltet; sed, quod
magis ad nos
-
- pertinet et nescire malum est, agitamus:
utrumne
-
- divitiis homines an sint virtute beati,
- 75
- quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat
nos
-
- et quae sit natura boni summumque quid
eius.
-
- Cervius haec inter vicinus garrit anilis
-
- ex re fabellas. si quis nam laudat
Arelli
-
- sollicitas ignarus opes, sic incipit:
'olim
- 80
- rusticus urbanum murem mus paupere
fertur
-
- accepisse cavo, veterem vetus hospes
amicum,
-
- asper et attentus quaesitis, ut tamen
artum
-
- solveret hospitiis animum. quid multa?
neque ille
-
- sepositi ciceris nec longae invidit
avenae,
- 85
- aridum et ore ferens acinum semesaque
lardi
-
- frusta dedit, cupiens varia fastidia
cena
-
- vincere tangentis male singula dente
superbo,
-
- cum pater ipse domus palea porrectus in
horna
-
- esset ador loliumque, dapis meliora
relinquens.
- 90
- tandem urbanus ad hunc 'quid te iuvat'
inquit, 'amice,
-
- praerupti nemoris patientem vivere
dorso?
-
- vis tu homines urbemque feris praeponere
silvis?
-
- carpe viam, mihi crede, comes, terrestria
quando
-
- mortalis animas vivunt sortita, neque ulla
est
- 95
- aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone,
circa,
-
- dum licet, in rebus iucundis vive
beatus,
-
- vive memor, quam sis aevi brevis.' haec ubi
dicta
-
- agrestem pepulere, domo levis exsilit;
inde
-
- ambo propositum peragunt iter, urbis
aventes
- 100
- moenia nocturni subrepere. iamque
tenebat
-
- nox medium caeli spatium, cum ponit
uterque
-
- in locuplete domo vestigia, rubro ubi
cocco
-
- tincta super lectos canderet vestis
eburnos
-
- multaque de magna superessent fercula
cena,
- 105
- quae procul exstructis inerant hesterna
canistris.
-
- ergo ubi purpurea porrectum in veste
locavit
-
- agrestem, veluti succinctus cursitat
hospes
-
- continuatque dapes, nec non verniliter
ipsis
-
- fungitur officiis, praelambens omne quod
adfert.
- 110
- ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
-
- rebus agit laetum convivam, cum subito
ingens
-
- valvarum strepitus lectis excussit
utrumque.
-
- currere per totum pavidi conclave
magisque
-
- exanimes trepidare, simul domus alta
Molossis
- 115
- personuit canibus. tum rusticus: 'haud mihi
vita
-
- est opus hac' ait et 'valeas: me silva
cavusque
-
- tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.''
2.7
-
- 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere
servos
-
- pauca reformido.' 'Davusne?' 'ita, Davus,
amicum
-
- mancipium domino et frugi quod sit satis,
hoc est,
-
- ut vitale putes.' 'age libertate
Decembri,
- 5
- quando ita maiores voluerunt, utere:
narra.'
-
- 'pars hominum vitiis gaudet constanter et
urget
-
- propositum; pars multa natat, modo recta
capessens,
-
- interdum pravis obnoxia. saepe notatus
-
- cum tribus anellis, modo laeva Priscus
inani
- 10
- vixit inaequalis, clavum ut mutaret in
horas,
-
- aedibus ex magnis subito se conderet
unde
-
- mundior exiret vix libertinus honeste;
-
- iam moechus Romae, iam mallet doctus
Athenis
-
- vivere, Vortumnis quotquot sunt natus
iniquis.
- 15
- scurra Volanerius, postquam illi iusta
cheragra
-
- contudit articulos, qui pro se tolleret
atque
-
- mitteret in phimum talos, mercede diurna
-
- conductum pavit: quanto constantior
isdem
-
- in vitiis, tanto levius miser ac prior
illo
- 20
- qui iam contento, iam laxo fune
laborat.'
-
- 'non dices hodie, quorsum haec tam putida
tendant,
-
- furcifer?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto,
pessime?' 'laudas
-
- fortunam et mores antiquae plebis, et
idem,
-
- siquis ad illa deus subito te agat, usque
recuses,
- 25
- aut quia non sentis, quod clamas, rectius
esse,
-
- aut quia non firmus rectum defendis et
haeres
-
- nequiquam caeno cupiens evellere
plantam.
-
- Romae rus optas; absentem rusticus urbem
-
- tollis ad astra levis. si nusquam es forte
vocatus
- 30
- ad cenam, laudas securum holus ac, velut
usquam
-
- vinctus eas, ita te felicem dicis
amasque,
-
- quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad
se
-
- Maecenas serum sub lumina prima venire
-
- convivam: "nemon oleum fert ocius?
ecquis
- 35
- audit?" cum magno blateras clamore
fugisque.
-
- Mulvius et scurrae, tibi non referenda
precati,
-
- discedunt. "etenim fateor me"
dixerit ille
-
- "duci ventre levem, nasum nidore
supinor,
-
- inbecillus, iners, siquid vis, adde,
popino.
- 40
- tu cum sis quod ego et fortassis nequior,
ultro
-
- insectere velut melior verbisque decoris
-
- obvolvas vitium?" quid, si me stultior
ipso
-
- quingentis empto drachmis deprenderis?
aufer
-
- me voltu terrere; manum stomachumque
teneto,
- 45
- dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
-
- te coniunx aliena capit, meretricula
Davum:
-
- peccat uter nostrum cruce dignius? acris
ubi me
-
- natura intendit, sub clara nuda lucerna
-
- quaecumque excepit turgentis verbera
caudae
- 50
- clunibus aut agitavit equum lasciva
supinum,
-
- dimittit neque famosum neque sollicitum,
ne
-
- ditior aut formae melioris meiat eodem.
-
- tu cum proiectis insignibus, anulo
equestri
-
- Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
- 55
- turpis odoratum caput obscurante
lacerna,
-
- non es quod simulas? metuens induceris
atque
-
- altercante libidinibus tremis ossa
pavore.
-
- quid refert, uri virgis ferroque necari
-
- auctoratus eas, an turpi clausus in
arca,
- 60
- quo te demisit peccati conscia erilis,
-
- contractum genibus tangas caput? estne
marito
-
- matronae peccantis in ambo iusta
potestas,
-
- in corruptorem vel iustior? illa tamen
se
-
- non habitu mutatve loco peccatve
superne,
- 65
- cum te formidet mulier neque credat
amanti.
-
- ibis sub furcam prudens dominoque
furenti
-
- conmittes rem omnem et vitam et cum corpore
famam
-
- evasti: credo, metues doctusque cavebis:
-
- quaeres, quando iterum paveas iterumque
perire
- 70
- possis, o totiens servus. quae belua
ruptis,
-
- cum semel effugit, reddit se prava
catenis?
-
- "non sum moechus" ais. neque ego
hercule fur, ubi vasa
-
- praetereo sapiens argentea. tolle
periclum:
-
- iam vaga prosiliet frenis natura
remotis.
- 75
- tune mihi dominus, rerum imperiis
hominumque
-
- tot tantisque minor, quem ter vindicta
quaterque
-
- inposita haud umquam misera formidine
privet?
-
- adde super, dictis quod non levius valeat;
nam,
-
- sive vicarius est, qui servo paret, uti
mos
- 80
- vester ait, seu conservus, tibi quid sum
ego? nempe
-
- tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser
atque
-
- duceris ut nervis alienis mobile lignum.
-
- quisnam igitur liber? sapiens sibi qui
imperiosus,
-
- quem neque pauperies neque mors neque
vincula terrent,
- 85
- responsare cupidinibus, contemnere
honores
-
- fortis, et in se ipso totus, teres atque
rotundus,
-
- externi nequid valeat per leve morari,
-
- in quem manca ruit semper fortuna.
potesne
-
- ex his ut proprium quid noscere? quinque
talenta
- 90
- poscit te mulier, vexat foribusque
repulsum
-
- perfundit gelida, rursus vocat: eripe
turpi
-
- colla iugo liber, "liber sum" dic
age. non quis.
-
- urget enim dominus mentem non lenis et
acris
-
- subiectat lasso stimulos versatque
negantem.
- 95
- vel cum Pausiaca torpes, insane,
tabella,
-
- qui peccas minus atque ego, cum Fulvi
Rutubaeque
-
- aut Pacideiani contento poplite miror
-
- proelia rubrica picta aut carbone, velut
si
-
- re vera pugnent, feriant vitentque
moventes
- 100
- arma viri? nequam et cessator Davus; at
ipse
-
- subtilis veterum iudex et callidus
audis.
-
- nil ego, si ducor libo fumante: tibi
ingens
-
- virtus atque animus cenis responsat
opimis?
-
- obsequium ventris mihi perniciosius est
cur?
- 105
- tergo plector enim. qui tu inpunitior
illa,
-
- quae parvo sumi nequeunt, obsonia
captas?
-
- nempe inamarescunt epulae sine fine
petitae
-
- inlusique pedes vitiosum ferre recusant
-
- corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer
uvam
- 110
- furtiva mutat strigili: qui praedia
vendit,
-
- nil servile gulae parens habet? adde, quod
idem
-
- non horam tecum esse potes, non otia
recte
-
- ponere teque ipsum vitas fugitivus et
erro,
-
- iam vino quaerens, iam somno fallere
curam,
- 115
- frustra: nam comes atra premit sequiturque
fugacem.'
-
- 'unde mihi lapidem?' 'quorsum est opus?'
'unde sagittas?'
-
- 'aut insanit homo aut versus facit.' 'ocius
hinc te
-
- ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'
2.8
-
- 'Ut Nasidieni iuvit te cena beati?
-
- nam mihi quaerenti convivam dictus here
illic
-
- de medio potare die.' 'sic, ut mihi
numquam
-
- in vita fuerit melius.' 'da, si grave non
est,
- 5
- quae prima iratum ventrem placaverit
esca.'
-
- 'in primis Lucanus aper: leni fuit
austro
-
- captus, ut aiebat cenae pater: acria
circum
-
- rapula, lactucae, radices, qualia lassum
-
- pervellunt stomachum, siser, allec, faecula
Coa.
- 10
- his ut sublatis puer alte cinctus acernam
-
- gausape purpureo mensam pertersit et
alter
-
- sublegit quodcumque iaceret inutile
quodque
-
- posset cenantis offendere, ut Attica
virgo
-
- cum sacris Cereris procedit fuscus
Hydaspes
- 15
- Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris
expers.
-
- hic erus "Albanum, Maecenas, sive
Falernum
-
- te magis adpositis delectat, habemus
utrumque."'
-
- 'divitias miseras! sed quis cenantibus
una,
-
- Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse
laboro.'
- 20
- 'summus ego et prope me Viscus Thurinus et
infra,
-
- si memini, Varius; cum Servilio
Balatrone
-
- Vibidius, quos Maecenas adduxerat
umbras.
-
- Nomentanus erat super ipsum, Porcius
infra,
-
- ridiculus totas semel absorbere
placentas;
- 25
- Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte
lateret,
-
- indice monstraret digito; nam cetera
turba,
-
- nos, inquam, cenamus avis, conchylia,
piscis,
-
- longe dissimilem noto celantia sucum,
-
- ut vel continuo patuit, cum passeris
atque
- 30
- ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
-
- post hoc me docuit melimela rubere
minorem
-
- ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab
ipso
-
- audieris melius. tum Vibidius Balatroni
-
- "nos nisi damnose bibimus, moriemur
inulti,"
- 35
- et calices poscit maiores. vertere
pallor
-
- tum parochi faciem nil sic metuentis ut
acris
-
- potores, vel quod maledicunt liberius
vel
-
- fervida quod subtile exsurdant vina
palatum.
-
- invertunt Allifanis vinaria tota
- 40
- Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi
-
- convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
-
- adfertur squillas inter murena natantis
-
- in patina porrecta. sub hoc erus "haec
gravida" inquit
-
- "capta est, deterior post partum carne
futura.
- 45
- his mixtum ius est: oleo, quod prima
Venafri
-
- pressit cella; garo de sucis piscis
Hiberi;
-
- vino quinquenni, verum citra mare nato,
-
- dum coquitur, cocto Chium sic convenit, ut
non
-
- hoc magis ullum aliud; pipere albo, non
sine aceto,
- 50
- quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
-
- erucas viridis, inulas ego primus amaras
-
- monstravi incoquere; inlutos Curtillus
echinos,
-
- ut melius muria quod testa marina
remittat."
-
- interea suspensa gravis aulaea ruinas
- 55
- in patinam fecere, trahentia pulveris
atri
-
- quantum non Aquilo Campanis excitat
agris.
-
- nos maius veriti, postquam nihil esse
pericli
-
- sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut
si
-
- filius inmaturus obisset, flere. quis
esset
- 60
- finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
-
- tolleret: "heu, Fortuna, quis est
crudelior in nos
-
- te deus? ut semper gaudes inludere rebus
-
- humanis!" Varius mappa conpescere
risum
-
- vix poterat. Balatro suspendens omnia
naso
- 65
- "haec est condicio vivendi"
aiebat, "eoque
-
- responsura tuo numquam est par fama
labori.
-
- tene, ut ego accipiar laute, torquerier
omni
-
- sollicitudine districtum, ne panis
adustus,
-
- ne male conditum ius adponatur, ut omnes
- 70
- praecincti recte pueri comptique
ministrent.
-
- adde hos praeterea casus, aulaea ruant
si,
-
- ut modo; si patinam pede lapsus frangat
agaso.
-
- sed convivatoris, uti ducis, ingenium
res
-
- adversae nudare solent, celare
secundae."
- 75
- Nasidienus ad haec "tibi di,
quaecumque preceris,
-
- commoda dent: ita vir bonus es convivaque
comis"
-
- et soleas poscit. tum in lecto quoque
videres
-
- stridere secreta divisos aure susurros.'
-
- 'nullos his mallem ludos spectasse; sed
illa
- 80
- redde age quae deinceps risisti.' 'Vibidius
dum
-
- quaerit de pueris, num sit quoque fracta
lagoena,
-
- quod sibi poscenti non dentur pocula,
dumque
-
- ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
-
- Nasidiene, redis mutatae frontis, ut
arte
- 85
- emendaturus fortunam; deinde secuti
-
- mazonomo pueri magno discerpta ferentes
-
- membra gruis sparsi sale multo non sine
farre,
-
- pinguibus et ficis pastum iecur anseris
albae
-
- et leporum avolsos, ut multo suavius,
armos,
- 90
- quam si cum lumbis quis edit. tum pectore
adusto
-
- vidimus et merulas poni et sine clune
palumbis,
-
- suavis res, si non causas narraret earum
et
-
- naturas dominus; quem nos sic fugimus
ulti,
-
- ut nihil omnino gustaremus, velut illis
- 95
- Canidia adflasset, peior serpentibus
Afris.'