D. IUNI IVVENALIS SATVRAE
SATVRA X
- Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
- Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
- uera bona atque illis multum diuersa, remota
- erroris nebula. quid enim ratione timemus
- 5
- aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te
- conatus non paeniteat uotique peracti?
- euertere domos totas optantibus ipsis
- di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur
- militia; torrens dicendi copia multis
- 10
- et sua mortifera est facundia; uiribus ille
- confisus periit admirandisque lacertis;
- sed pluris nimia congesta pecunia cura
- strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
- quanto delphinis ballaena Britannica maior.
- 15
- temporibus diris igitur iussuque Neronis
- Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos
- clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
- tota cohors: rarus uenit in cenacula miles.
- pauca licet portes argenti uascula puri
- 20
- nocte iter ingressus, gladium contumque timebis
- et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:
- cantabit uacuus coram latrone uiator.
- prima fere uota et cunctis notissima templis
- diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
- 25
- nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur
- fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes
- gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
- iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
- ridebat, quotiens a limine mouerat unum
- 30
- protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
- sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni:
- mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
- perpetuo risu pulmonem agitare solebat
- Democritus, quamquam non essent urbibus illis
- 35
- praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.
- quid si uidisset praetorem curribus altis
- extantem et medii sublimem puluere circi
- in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem
- ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
- 40
- tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla?
- quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
- ne placeat, curru seruus portatur eodem.
- da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno,
- illinc cornicines, hinc praecedentia longi
- 45
- agminis officia et niueos ad frena Quirites,
- defossa in loculos quos sportula fecit amicos.
- tum quoque materiam risus inuenit ad omnis
- occursus hominum, cuius prudentia monstrat
- summos posse uiros et magna exempla daturos
- 50
- ueruecum in patria crassoque sub aere nasci.
- ridebat curas nec non et gaudia uolgi,
- interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
- mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
- ergo superuacua aut [quae] perniciosa petuntur?
- 55
- propter quae fas est genua incerare deorum?
- quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
- inuidiae, mergit longa atque insignis honorum
- pagina. descendunt statuae restemque secuntur,
- ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
- 60
- caedit et inmeritis franguntur crura caballis.
- iam strident ignes, iam follibus atque caminis
- ardet adoratum populo caput et crepat ingens
- Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
- fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae.
- 65
- pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
- cretatumque bouem: Seianus ducitur unco
- spectandus, gaudent omnes. 'quae labra, quis illi
- uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui
- hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam
- 70
- delator quibus indicibus, quo teste probauit?'
- 'nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit
- a Capreis.' 'bene habet, nil plus interrogo.' sed quid
- turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit
- damnatos. idem populus, si Nortia Tusco
- 75
- fauisset, si oppressa foret secura senectus
- principis, hac ipsa Seianum diceret hora
- Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli
- uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
- imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
- 80
- continet atque duas tantum res anxius optat,
- panem et circenses. 'perituros audio multos.'
- 'nil dubium, magna est fornacula.' 'pallidulus mi
- Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram;
- quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax
- 85
- ut male defensus. curramus praecipites et,
- dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
- sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius
- ceruice obstricta dominum trahat.' hi sermones
- tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi.
- 90
- uisne salutari sicut Seianus, habere
- tantundem atque illi summas donare curules,
- illum exercitibus praeponere, tutor haberi
- principis angusta Caprearum in rupe sedentis
- cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis,
- 95
- egregios equites et castra domestica; quidni
- haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam
- posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti,
- ut rebus laetis par sit mensura malorum?
- huius qui trahitur praetextam sumere mauis
- 100
- an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
- et de mensura ius dicere, uasa minora
- frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris?
- ergo quid optandum foret ignorasse fateris
- Seianum; nam qui nimios optabat honores
- 105
- et nimias poscebat opes, numerosa parabat
- excelsae turris tabulata, unde altior esset
- casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
- quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum,
- ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
- 110
- summus nempe locus nulla non arte petitus
- magnaque numinibus uota exaudita malignis.
- ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci
- descendunt reges et sicca morte tyranni.
- eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
- 115
- incipit optare et totis quinquatribus optat
- quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam,
- quem sequitur custos angustae uernula capsae.
- eloquio sed uterque perit orator, utrumque
- largus et exundans leto dedit ingenii fons.
- 120
- ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam
- sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
- 'o fortunatam natam me consule Romam:'
- Antoni gladios potuit contemnere si sic
- omnia dixisset. ridenda poemata malo
- 125
- quam te, conspicuae diuina Philippica famae,
- uolueris a prima quae proxima. saeuus et illum
- exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
- torrentem et pleni moderantem frena theatri.
- dis ille aduersis genitus fatoque sinistro,
- 130
- quem pater ardentis massae fuligine lippus
- a carbone et forcipibus gladiosque paranti
- incude et luteo Volcano ad rhetora misit.
- bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis
- lorica et fracta de casside buccula pendens
- 135
- et curtum temone iugum uictaeque triremis
- aplustre et summo tristis captiuos in arcu
- humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
- Romanus Graiusque et barbarus induperator
- erexit, causas discriminis atque laboris
- 140
- inde habuit: tanto maior famae sitis est quam
- uirtutis. quis enim uirtutem amplectitur ipsam,
- praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
- gloria paucorum et laudis titulique cupido
- haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
- 145
- discutienda ualent sterilis mala robora fici,
- quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
- expende Hannibalem: quot libras in duce summo
- inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro
- percussa oceano Niloque admota tepenti
- 150
- rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.
- additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
- transilit. opposuit natura Alpemque niuemque:
- diducit scopulos et montem rumpit aceto.
- iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.
- 155
- 'acti' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas
- frangimus et media uexillum pono Subura.'
- o qualis facies et quali digna tabella,
- cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
- exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem
- 160
- nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
- mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
- donec Bithyno libeat uigilare tyranno.
- finem animae, quae res humanas miscuit olim,
- non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
- 165
- Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor
- anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes
- ut pueris placeas et declamatio fias.
- unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis,
- aestuat infelix angusto limite mundi
- 170
- ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho;
- cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem,
- sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
- quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
- uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax
- 175
- audet in historia, constratum classibus isdem
- suppositumque rotis solidum mare; credimus altos
- defecisse amnes epotaque flumina Medo
- prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.
- ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
- 180
- in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis
- barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
- ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum
- (mitius id sane, quod non et stigmate dignum
- credidit. huic quisquam uellet seruire deorum?--
- 185
- sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis
- fluctibus ac tarda per densa cadauera prora.
- has totiens optata exegit gloria poenas.
- 'da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos.'
- hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus optas.
- 190
- sed quam continuis et quantis longa senectus
- plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum
- dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
- pendentisque genas et talis aspice rugas
- quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
- 195
- in uetula scalpit iam mater simia bucca.
- plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille
- hoc atque �ille� alio, multum hic robustior illo:
- una senum facies, cum uoce trementia membra
- et iam leue caput madidique infantia nasi;
- 200
- frangendus misero gingiua panis inermi.
- usque adeo grauis uxori natisque sibique,
- ut captatori moueat fastidia Cosso.
- non eadem uini atque cibi torpente palato
- gaudia; nam coitus iam longa obliuio, uel si
- 205
- coneris, iacet exiguus cum ramice neruus
- et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.
- anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
- canities? quid quod merito suspecta libido est
- quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice partis
- 210
- nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas,
- sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco
- et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
- quid refert, magni sedeat qua parte theatri
- qui uix cornicines exaudiet atque tubarum
- 215
- concentus? clamore opus est ut sentiat auris
- quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.
- praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
- febre calet sola, circumsilit agmine facto
- morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
- 220
- promptius expediam quot amauerit Oppia moechos,
- quot Themison aegros autumno occiderit uno,
- quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
- pupillos, quot longa uiros exorbeat uno
- Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
- 225
- percurram citius quot uillas possideat nunc
- quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.
- ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
- perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius
- pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
- 230
- ipse ad conspectum cenae diducere rictum
- suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
- ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni
- membrorum damno maior dementia, quae nec
- nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici
- 235
- cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos
- quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo
- heredes uetat esse suos, bona tota feruntur
- ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris,
- quod steterat multis in carcere fornicis annis.
- 240
- ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
- funera natorum, rogus aspiciendus amatae
- coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
- haec data poena diu uiuentibus, ut renouata
- semper clade domus multis in luctibus inque
- 245
- perpetuo maerore et nigra ueste senescant.
- rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
- exemplum uitae fuit a cornice secundae.
- felix nimirum, qui tot per saecula mortem
- distulit atque suos iam dextra conputat annos,
- 250
- quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper
- attendas quantum de legibus ipse queratur
- fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris
- Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,
- quisquis adest, socio cur haec in tempora duret,
- 255
- quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo.
- haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
- atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
- incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras
- Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
- 260
- portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter
- Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus
- Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
- si foret extinctus diuerso tempore, quo non
- coeperat audaces Paris aedificare carinas.
- 265
- longa dies igitur quid contulit? omnia uidit
- euersa et flammis Asiam ferroque cadentem.
- tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
- et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos,
- qui domini cultris tenue et miserabile collum
- 270
- praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
- exitus ille utcumque hominis, sed torua canino
- latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor.
- festino ad nostros et regem transeo Ponti
- et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis
- 275
- respicere ad longae iussit spatia ultima uitae.
- exilium et carcer Minturnarumque paludes
- et mendicatus uicta Carthagine panis
- hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset
- natura in terris, quid Roma beatius umquam,
- 280
- si circumducto captiuorum agmine et omni
- bellorum pompa animam exhalasset opimam,
- cum de Teutonico uellet descendere curru?
- prouida Pompeio dederat Campania febres
- optandas, sed multae urbes et publica uota
- 285
- uicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis
- seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu
- Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
- integer et iacuit Catilina cadauere toto.
- formam optat modico pueris, maiore puellis
- 290
- murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater
- usque ad delicias uotorum. 'cur tamen' inquit
- 'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.'
- sed uetat optari faciem Lucretia qualem
- ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
- 295
- accipere �atque suum� Rutilae dare. filius autem
- corporis egregii miseros trepidosque parentes
- semper habet: rara est adeo concordia formae
- atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores
- tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos,
- 300
- praeterea castum ingenium uoltumque modesto
- sanguine feruentem tribuat natura benigna
- larga manu (quid enim puero conferre potest plus
- custode et cura natura potentior omni?),
- non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris
- 305
- improbitas ipsos audet temptare parentes:
- tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum
- deformem saeua castrauit in arce tyrannus,
- nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
- strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
- 310
- i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem
- maiora expectant discrimina. fiet adulter
- publicus et poenas metuet quascumque mariti
- +irati+ debet, nec erit felicior astro
- Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem
- 315
- interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
- concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
- uerberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.
- sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
- matronae. mox cum dederit Seruilia nummos
- 320
- fiet et illius quam non amat, exuet omnem
- corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis
- inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla?
- deterior totos habet illic femina mores.
- 'sed casto quid forma nocet?' quid profuit immo
- 325
- Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti?
- erubuit +nempe haec+ ceu fastidita repulso
- nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se
- concussere ambae. mulier saeuissima tunc est
- cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam
- 330
- suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor
- destinat. optimus hic et formonsissimus idem
- gentis patriciae rapitur miser extinguendus
- Messalinae oculis; dudum sedet illa parato
- flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis
- 335
- sternitur et ritu decies centena dabuntur
- antiquo, ueniet cum signatoribus auspex.
- haec tu secreta et paucis commissa putabas?
- non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic.
- ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas;
- 340
- si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res
- nota urbi et populo contingat principis aurem.
- dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu
- obsequere imperio, si tanti uita dierum
- paucorum. quidquid leuius meliusque putaris,
- 345
- praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix.
- nil ergo optabunt homines? si consilium uis,
- permittes ipsis expendere numinibus quid
- conueniat nobis rebusque sit utile nostris;
- nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.
- 350
- carior est illis homo quam sibi. nos animorum
- inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti
- coniugium petimus partumque uxoris, at illis
- notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
- ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis
- 355
- exta et candiduli diuina tomacula porci,
- orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
- fortem posce animum mortis terrore carentem,
- qui spatium uitae extremum inter munera ponat
- naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
- 360
- nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
- Herculis aerumnas credat saeuosque labores
- et uenere et cenis et pluma Sardanapalli.
- monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
- tranquillae per uirtutem patet unica uitae.
- 365
- nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
- nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.