D. IUNI IVVENALIS SATVRAE
SATVRA XI
- Atticus eximie si cenat, lautus habetur,
- si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno
- excipitur uolgi quam pauper Apicius? omnis
- conuictus, thermae, stationes, omne theatrum
- 5
- de Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra
- sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur
- non cogente quidem sed nec prohibente tribuno
- scripturus leges et regia uerba lanistae.
- multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum
- 10
- creditor introitum solet expectare macelli,
- et quibus in solo uiuendi causa palato est.
- egregius cenat meliusque miserrimus horum
- et cito casurus iam perlucente ruina.
- interea gustus elementa per omnia quaerunt
- 15
- numquam animo pretiis obstantibus; interius si
- attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur.
- ergo haut difficile est perituram arcessere summam
- lancibus oppositis uel matris imagine fracta,
- et quadringentis nummis condire gulosum
- 20
- fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi.
- refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
- luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
- sumit et a censu famam trahit. illum ego iure
- despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas
- 25
- omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
- ignorat quantum ferrata distet ab arca
- sacculus. e caelo descendit gnothi seauton
- figendum et memori tractandum pectore, siue
- coniugium quaeras uel sacri in parte senatus
- 30
- esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis
- Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
- ancipitem seu tu magno discrimine causam
- protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
- orator uehemens an Curtius et Matho buccae.
- 35
- noscenda est mensura sui spectandaque rebus
- in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
- ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
- in loculis. quis enim te deficiente crumina
- et crescente gula manet exitus, aere paterno
- 40
- ac rebus mersis in uentrem fenoris atque
- argenti grauis et pecorum agrorumque capacem?
- talibus a dominis post cuncta nouissimus exit
- anulus, et digito mendicat Pollio nudo.
- non praematuri cineres nec funus acerbum
- 45
- luxuriae sed morte magis metuenda senectus.
- hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
- et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum
- nescio quid superest et pallet fenoris auctor,
- qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt.
- 50
- cedere namque foro iam non est deterius quam
- Esquilias a feruenti migrare Subura.
- ille dolor solus patriam fugientibus, illa
- maestitia est, caruisse anno circensibus uno.
- sanguinis in facie non haeret gutta, morantur
- 55
- pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.
- experiere hodie numquid pulcherrima dictu,
- Persice, non praestem uita et moribus et re,
- si laudem siliquas occultus ganeo, pultes
- coram aliis dictem puero sed in aure placentas.
- 60
- nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis
- Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo
- hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,
- alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
- fercula nunc audi nullis ornata macellis.
- 65
- de Tiburtino ueniet pinguissimus agro
- haedulus et toto grege mollior, inscius herbae
- necdum ausus uirgas humilis mordere salicti,
- qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani
- asparagi, posito quos legit uilica fuso.
- 70
- grandia praeterea tortoque calentia feno
- oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae
- parte anni quales fuerant in uitibus uuae,
- Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
- aemula Picenis et odoris mala recentis
- 75
- nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
- autumnum et crudi posuere pericula suci.
- haec olim nostri iam luxuriosa senatus
- cena fuit. Curius paruo quae legerat horto
- ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc
- 80
- squalidus in magna fastidit conpede fossor,
- qui meminit calidae sapiat quid uolua popinae.
- sicci terga suis rara pendentia crate
- moris erat quondam festis seruare diebus
- et natalicium cognatis ponere lardum
- 85
- accedente noua, si quam dabat hostia, carne.
- cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
- castrorum imperiis et dictatoris honore
- functus ad has epulas solito maturius ibat
- erectum domito referens a monte ligonem.
- 90
- cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
- et Scauros et Fabricium, rigidique seueros
- censoris mores etiam collega timeret,
- nemo inter curas et seria duxit habendum
- qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
- 95
- clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
- sed nudo latere et paruis frons aerea lectis
- uile coronati caput ostendebat aselli,
- ad quod lasciui ludebant ruris alumni.
- tales ergo cibi qualis domus atque supellex.
- 100
- tunc rudis et Graias mirari nescius artes
- urbibus euersis praedarum in parte reperta
- magnorum artificum frangebat pocula miles,
- ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis
- Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
- 105
- imperii fato, geminos sub rupe Quirinos
- ac nudam effigiem [in] clipeo uenientis et hasta
- pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
- ponebant igitur Tusco farrata catino:
- argenti quod erat solis fulgebat in armis.
- 110
- omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis.
- templorum quoque maiestas praesentior, et uox
- nocte fere media mediamque audita per urbem
- litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis
- officium uatis peragentibus. his monuit nos,
- 115
- hanc rebus Latiis curam praestare solebat
- fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro.
- illa domi natas nostraque ex arbore mensas
- tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus,
- annosam si forte nucem deiecerat eurus.
- 120
- at nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas,
- nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur
- unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis
- grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
- dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
- 125
- et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
- et quos deposuit Nabataeo belua saltu
- iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis,
- hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis,
- anulus in digito quod ferreus. ergo superbum
- 130
- conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res
- despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis
- est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
- materia, quin ipsa manubria cultellorum
- ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
- 135
- rancidula aut ideo peior gallina secatur.
- sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
- pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
- sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
- et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens
- 140
- et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
- caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
- nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
- nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni
- tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
- 145
- plebeios calices et paucis assibus emptos
- porriget incultus puer atque a frigore tutus,
- non Phryx aut Lycius [non a mangone petitus
- quisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine.
- idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
- 150
- atque hodie tantum propter conuiuia pexi.
- pastoris duri hic filius, ille bubulci.
- suspirat longo non uisam tempore matrem
- et casulam et notos tristis desiderat haedos
- ingenui uoltus puer ingenuique pudoris,
- 155
- qualis esse decet quos ardens purpura uestit,
- nec pupillares defert in balnea raucus
- testiculos, nec uellendas iam praebuit alas,
- crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto.
- hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis
- 160
- a quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit.
- [namque una atque eadem est uini patria atque ministri.]
- forsitan expectes ut Gaditana canoro
- incipiant prurire choro plausuque probatae
- ad terram tremulo descendant clune puellae,
- 165
- [spectant hoc nuptae iuxta recubante marito
- quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.]
- inritamentum ueneris languentis et acres
- diuitis urticae [maior tamen ista uoluptas
- alterius sexus]; magis ille extenditur, et mox
- 170
- auribus atque oculis concepta urina mouetur.
- non capit has nugas humilis domus. audiat ille
- testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans
- fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
- uocibus obscenis omnique libidinis arte,
- 175
- qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
- namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis,
- turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
- omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur.
- nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos:
- 180
- conditor Iliados cantabitur atque Maronis
- altisoni dubiam facientia carmina palmam.
- quid refert, tales uersus qua uoce legantur?
- sed nunc dilatis auerte negotia curis
- et gratam requiem dona tibi, quando licebit
- 185
- per totum cessare diem. non fenoris ulla
- mentio nec, prima si luce egressa reuerti
- nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor
- umida suspectis referens multicia rugis
- uexatasque comas et uoltum auremque calentem.
- 190
- protinus ante meum quidquid dolet exue limen,
- pone domum et seruos et quidquid frangitur illis
- aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis.
- interea Megalesiacae spectacula mappae
- Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho
- 195
- praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace
- inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,
- totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem
- percutit, euentum uiridis quo colligo panni.
- nam si deficeret, maestam attonitamque uideres
- 200
- hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis
- consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax
- sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae:
- nostra bibat uernum contracta cuticula solem
- effugiatque togam. iam nunc in balnea salua
- 205
- fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit
- ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus
- continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae
- magna: uoluptates commendat rarior usus.