D. IUNI IVVENALIS SATVRAE



SATVRA XIII

Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
displicet auctori. prima est haec ultio, quod se
iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis
gratia fallaci praetoris uicerit urna.
5
quid sentire putas homines, Caluine, recenti
de scelere et fidei uiolatae crimine? sed nec
tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
iacturae te mergat onus, nec rara uidemus
quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam
10
tritus et e medio fortunae ductus aceruo.
ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo
non debet dolor esse uiri nec uolnere maior.
tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum
particulam uix ferre potes spumantibus ardens
15
uisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit
sexaginta annos Fonteio consule natus?
an nihil in melius tot rerum proficis usu?
magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
20
uictrix fortunae sapientia, ducimus autem
hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae
nec iactare iugum uita didicere magistra.
quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
25
quaesitum et partos gladio uel pyxide nummos?
rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot
Thebarum portae uel diuitis ostia Nili.
nona aetas agitur peioraque saecula ferri
temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa
30
nomen et a nullo posuit natura metallo.
nos hominum diuomque fidem clamore ciemus
quanto Faesidium laudat uocalis agentem
sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis
quas habeat ueneres aliena pecunia? nescis
35
quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum
exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
esse aliquod numen templis araeque rubenti?
quondam hoc indigenae uiuebant more, priusquam
sumeret agrestem posito diademate falcem
40
Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula Iuno
et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
nulla super nubes conuiuia caelicolarum
nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor
ad cyathos et iam siccato nectare tergens
45
bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna;
prandebat sibi quisque deus nec turba deorum
talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
numinibus miserum urguebant Atlanta minori
pondere; nondum imi sortitus triste profundi
50
imperium Sicula toruos cum coniuge Pluton,
nec rota nec Furiae nec saxum aut uolturis atri
poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
inprobitas illo fuit admirabilis aeuo,
credebant quo grande nefas et morte piandum
55
si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si
barbato cuicumque puer, licet ipse uideret
plura domi fraga et maiores glandis aceruos;
tam uenerabile erat praecedere quattuor annis
primaque par adeo sacrae lanugo senectae.
60
nunc si depositum non infitietur amicus,
si reddat ueterem cum tota aerugine follem,
prodigiosa fides et Tuscis digna libellis
quaeque coronata lustrari debeat agna.
egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri
65
hoc monstrum puero et miranti sub aratro
piscibus inuentis et fetae comparo mulae,
sollicitus, tamquam lapides effuderit imber
examenque apium longa consederit uua
culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
70
gurgitibus miris et lactis uertice torrens.
    intercepta decem quereris sestertia fraude
sacrilega. quid si bis centum perdidit alter
hoc arcana modo, maiorem tertius illa
summam, quam patulae uix ceperat angulus arcae?
75
tam facile et pronum est superos contemnere testes,
si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta
uoce neget, quae sit ficti constantia uoltus.
per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
et Martis frameam et Cirrhaei spicula uatis,
80
per calamos uenatricis pharetramque puellae
perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,
addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae,
quidquid habent telorum armamentaria caeli.
si uero et pater est, 'comedam' inquit 'flebile nati
85
sinciput elixi Pharioque madentis aceto.'
    sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
et nullo credant mundum rectore moueri
natura uoluente uices et lucis et anni,
atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
90
[est alius metuens ne crimen poena sequatur.]
hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
'decernat quodcumque uolet de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,
dummodo uel caecus teneam quos abnego nummos.
95
et pthisis et uomicae putres et dimidium crus
sunt tanti. pauper locupletem optare podagram
nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
Archigene; quid enim uelocis gloria plantae
praestat et esuriens Pisaeae ramus oliuae?
100
ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
si curant igitur cunctos punire nocentes,
quando ad me uenient? sed et exorabile numen
fortasse experiar; solet his ignoscere. multi
committunt eadem diuerso crimina fato:
105
ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.'
sic animum dirae trepidum formidine culpae
confirmat, tunc te sacra ad delubra uocantem
praecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus.
nam cum magna malae superest audacia causae,
110
creditur a multis fiducia. mimum agit ille,
urbani qualem fugitiuus scurra Catulli:
tu miser exclamas, ut Stentora uincere possis,
uel potius quantum Gradiuus Homericus, 'audis,
Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere uocem
115
debueris uel marmoreus uel aeneus? aut cur
in carbone tuo charta pia tura soluta
ponimus et sectum uituli iecur albaque porci
omenta? ut uideo, nullum discrimen habendum est
effigies inter uestras statuamque Vagelli.'
120
    accipe quae contra ualeat solacia ferre
et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit
a Cynicis tunica distantia, non Epicurum
suspicit exigui laetum plantaribus horti.
curentur dubii medicis maioribus aegri:
125
tu uenam uel discipulo committe Philippi.
si nullum in terris tam detestabile factum
ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus
te ueto nec plana faciem contundere palma,
quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,
130
et maiore domus gemitu, maiore tumultu
planguntur nummi quam funera; nemo dolorem
fingit in hoc casu, uestem diducere summam
contentus, uexare oculos umore coacto:
ploratur lacrimis amissa pecunia ueris.
135
sed si cuncta uides simili fora plena querella,
si deciens lectis diuersa parte tabellis
uana superuacui dicunt chirographa ligni,
arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
140
ten, o delicias, extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos uiles pulli nati infelicibus ouis?
rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
si flectas oculos maiora ad crimina. confer
145
conductum latronem, incendia sulpure coepta
atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi
pocula adorandae robiginis et populorum
dona uel antiquo positas a rege coronas;
150
haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
[an dubitet solitus totum conflare Tonantem?]
confer et artifices mercatoremque ueneni
155
et deducendum corio bouis in mare, cum quo
clauditur aduersis innoxia simia fatis.
haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
usque a lucifero donec lux occidat audit?
humani generis mores tibi nosse uolenti
160
sufficit una domus; paucos consume dies et
dicere te miserum, postquam illinc ueneris, aude.
quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis
in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
caerula quis stupuit Germani lumina, flauam
165
caesariem et madido torquentem cornua cirro?
[nempe quod haec illis natura est omnibus una.]
ad subitas Thracum uolucres nubemque sonoram
Pygmaeus paruis currit bellator in armis,
mox inpar hosti raptusque per aera curuis
170
unguibus a saeua fertur grue. si uideas hoc
gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,
quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet
nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.
    'nullane peiuri capitis fraudisque nefandae
175
poena erit?' abreptum crede hunc grauiore catena
protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari
arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam
depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco
inuidiosa dabit minimus solacia sanguis.
180
'at uindicta bonum uita iucundius ipsa.'
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
interdum aut leuibus uideas flagrantia causis.
[quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.]
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
185
ingenium dulcique senex uicinus Hymetto,
qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae
accusatori nollet dare. [plurima felix
paulatim uitia atque errores exuit, omnes
prima docens rectum, sapientia.] quippe minuti
190
semper et infirmi est animi exiguique uoluptas
ultio. continuo sic collige, quod uindicta
nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu
euasisse putes, quos diri conscia facti
mens habet attonitos et surdo uerbere caedit
195
occultum quatiente animo tortore flagellum?
poena autem uehemens ac multo saeuior illis
quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamanthus,
nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia uates
200
haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
depositum retinere et fraudem iure tueri
iurando. quaerebat enim quae numinis esset
mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem
205
uocem adyti dignam templo ueramque probauit
extinctus tota pariter cum prole domoque
et quamuis longa deductis gente propinquis.
has patitur poenas peccandi sola uoluntas.
nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum
210
facti crimen habet. cedo si conata peregit.
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat
faucibus ut morbo siccis interque molares
difficili crescente cibo, sed uina misellus
expuit, Albani ueteris pretiosa senectus
215
displicet; ostendas melius, densissima ruga
cogitur in frontem uelut acri ducta Falerno.
nocte breuem si forte indulsit cura soporem
et toto uersata toro iam membra quiescunt,
continuo templum et uiolati numinis aras
220
et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
te uidet in somnis; tua sacra et maior imago
humana turbat pauidum cogitque fateri.
hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
225
non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed
iratus cadat in terras et iudicet ignis.
illa nihil nocuit, cura grauiore timetur
proxima tempestas uelut hoc dilata sereno.
praeterea lateris uigili cum febre dolorem
230
si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
infesto credunt a numine; saxa deorum
haec et tela putant. pecudem spondere sacello
balantem et Laribus cristam promittere galli
non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
235
concessum? uel quae non dignior hostia uita?
[mobilis et uaria est ferme natura malorum.]
cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
atque nefas tandem incipiunt sentire peractis
criminibus. tamen ad mores natura recurrit
240
damnatos fixa et mutari nescia. nam quis
peccandi finem posuit sibi? quando recepit
eiectum semel attrita de fronte ruborem?
quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno
flagitio? dabit in laqueum uestigia noster
245
perfidus et nigri patietur carceris uncum
aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
exulibus magnis. poena gaudebis amara
nominis inuisi tandemque fatebere laetus
nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.