D. IUNI IVVENALIS SATVRAE
SATVRA XVI
- Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
- militiae? nam si subeuntur prospera castra
- me pauidum excipiat tironem porta secundo
- sidere. plus etenim fati ualet hora benigni
- 5
- quam si nos Veneris commendet epistula Marti
- et Samia genetrix quae delectatur harena.
- commoda tractemus primum communia, quorum
- haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
- audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec
- 10
- audeat excussos praetori ostendere dentes
- et nigram in facie tumidis liuoribus offam
- atque oculum medico nil promittente relictum.
- Bardaicus iudex datur haec punire uolenti
- calceus et grandes magna ad subsellia surae
- 15
- legibus antiquis castrorum et more Camilli
- seruato, miles ne uallum litiget extra
- et procul a signis. 'iustissima centurionum
- cognitio est +igitur+ de milite, nec mihi derit
- ultio, si iustae defertur causa querellae.'
- 20
- tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
- consensu magno efficiunt curabilis ut sit
- uindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo
- declamatoris mulino corde Vagelli,
- cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
- 25
- milia clauorum. quis tam procul adsit ab urbe
- praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
- ut ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se
- excusaturos non sollicitemus amicos.
- 'da testem' iudex cum dixerit, audeat ille
- 30
- nescio quis, pugnos qui uidit, dicere 'uidi,'
- et credam dignum barba dignumque capillis
- maiorum. citius falsum producere testem
- contra paganum possis quam uera loquentem
- contra fortunam armati contraque pudorem.
- 35
- praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus
- sacramentorum. conuallem ruris auiti
- improbus aut campum mihi si uicinus ademit
- et sacrum effodit medio de limite saxum,
- quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
- 40
- debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
- uana superuacui dicens chirographa ligni,
- expectandus erit qui lites incohet annus
- totius populi. sed tum quoque mille ferenda
- taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
- 45
- sternuntur, iam facundo ponente lacernas
- Caedicio et Fusco iam micturiente parati
- digredimur, lentaque fori pugnamus harena.
- ast illis quos arma tegunt et balteus ambit
- quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,
- 50
- nec res atteritur longo sufflamine litis.
- solis praeterea testandi militibus ius
- uiuo patre datur. nam quae sunt parta labore
- militiae placuit non esse in corpore census,
- omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum
- 55
- signorum comitem castrorumque aera merentem
- quamuis iam tremulus captat pater; hunc fauor aequus
- prouehit et pulchro reddit sua dona labori.
- ipsius certe ducis hoc referre uidetur
- ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
- 60
- ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes
- * * * * *