D. IUNI IVVENALIS SATVRAE
SATVRA II
- Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
- Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
- qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt.
- indocti primum, quamquam plena omnia gypso
- 5
- Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum,
- si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit
- et iubet archetypos pluteum seruare Cleanthas.
- frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat
- tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis
- 10
- inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
- hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
- promittunt atrocem animum, sed podice leui
- caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
- rarus sermo illis et magna libido tacendi
- 15
- atque supercilio breuior coma. uerius ergo
- et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
- inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur.
- horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
- dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis
- 20
- Herculis inuadunt et de uirtute locuti
- clunem agitant. 'ego te ceuentem, Sexte, uerebor?'
- infamis Varillus ait, 'quo deterior te?'
- loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
- quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
- 25
- quis caelum terris non misceat et mare caelo
- si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
- Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
- in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?
- qualis erat nuper tragico pollutus adulter
- 30
- concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras
- omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
- cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam
- solueret et patruo similes effunderet offas.
- nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos
- 35
- contemnunt Scauros et castigata remordent?
- non tulit ex illis toruum Laronia quendam
- clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?'
- atque ita subridens: 'felicia tempora, quae te
- moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:
- 40
- tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
- haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
- quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.
- quod si uexantur leges ac iura, citari
- ante omnis debet Scantinia. respice primum
- 45
- et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos
- defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.
- magna inter molles concordia. non erit ullum
- exemplum in nostro tam detestabile sexu.
- Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam:
- 50
- Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque.
- numquid nos agimus causas, ciuilia iura
- nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus?
- luctantur paucae, comedunt coloephia paucae.
- uos lanam trahitis calathisque peracta refertis
- 55
- uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum
- Penelope melius, leuius torquetis Arachne,
- horrida quale facit residens in codice paelex.
- notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister
- liberto, dederit uiuus cur multa puellae.
- 60
- diues erit magno quae dormit tertia lecto.
- tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
- de nobis post haec tristis sententia fertur?
- dat ueniam coruis, uexat censura columbas.'
- fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem
- 65
- Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
- non facient alii, cum tu multicia sumas,
- Cretice, et hanc uestem populo mirante perores
- in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;
- damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem
- 70
- non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet,
- aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis.
- en habitum quo te leges ac iura ferentem
- uulneribus crudis populus modo uictor et illud
- montanum positis audiret uulgus aratris.
- 75
- quid non proclames, in corpore iudicis ista
- si uideas? quaero an deceant multicia testem.
- acer et indomitus libertatisque magister,
- Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
- et dabit in plures, sicut grex totus in agris
- 80
- unius scabie cadit et porrigine porci
- uuaque conspecta liuorem ducit ab uua.
- foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
- nemo repente fuit turpissimus. accipient te
- paulatim qui longa domi redimicula sumunt
- 85
- frontibus et toto posuere monilia collo
- atque bonam tenerae placant abdomine porcae
- et magno cratere deam. sed more sinistro
- exagitata procul non intrat femina limen:
- solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,'
- 90
- clamatur, 'nullo gemit hic tibicina cornu.'
- talia secreta coluerunt orgia taeda
- Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
- ille supercilium madida fuligine tinctum
- obliqua producit acu pingitque trementis
- 95
- attollens oculos; uitreo bibit ille priapo
- reticulumque comis auratum ingentibus implet
- caerulea indutus scutulata aut galbina rasa
- et per Iunonem domini iurante ministro;
- ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
- 100
- Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat
- armatum, cum iam tolli uexilla iuberet.
- res memoranda nouis annalibus atque recenti
- historia, speculum ciuilis sarcina belli.
- nimirum summi ducis est occidere Galbam
- 105
- et curare cutem, summi constantia ciuis
- Bebriaci campis solium adfectare Palati
- et pressum in faciem digitis extendere panem,
- quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe
- maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.
- 110
- hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae,
- hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi
- libertas et crine senex fanaticus albo
- sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
- gutturis exemplum conducendusque magister.
- 115
- quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat
- iam more superuacuam cultris abrumpere carnem?
- quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
- cornicini, siue hic recto cantauerat aere;
- signatae tabulae, dictum 'feliciter,' ingens
- 120
- cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti.
- o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
- scilicet horreres maioraque monstra putares,
- si mulier uitulum uel si bos ederet agnum?
- segmenta et longos habitus et flammea sumit
- 125
- arcano qui sacra ferens nutantia loro
- sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis,
- unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
- haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes?
- traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir,
- 130
- nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas
- nec quereris patri. uade ergo et cede seueri
- iugeribus campi, quem neglegis. 'officium cras
- primo sole mihi peragendum in ualle Quirini.'
- quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus
- 135
- nec multos adhibet.' liceat modo uiuere, fient,
- fient ista palam, cupient et in acta referri.
- interea tormentum ingens nubentibus haeret
- quod nequeant parere et partu retinere maritos.
- sed melius, quod nil animis in corpora iuris
- 140
- natura indulget: steriles moriuntur, et illis
- turgida non prodest condita pyxide Lyde,
- nec prodest agili palmas praebere luperco.
- uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
- lustrauitque fuga mediam gladiator harenam
- 145
- et Capitolinis generosior et Marcellis
- et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
- omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
- admoueas cuius tunc munere retia misit.
- esse aliquos manes et subterranea regna,
- 150
- Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras,
- atque una transire uadum tot milia cumba
- nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur.
- sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo
- Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
- 155
- quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuuentus,
- tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
- umbra uenit? cuperent lustrari, si qua darentur
- sulpura cum taedis et si foret umida laurus.
- illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra
- 160
- litora Iuuernae promouimus et modo captas
- Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,
- sed quae nunc populi fiunt uictoris in urbe
- non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus
- Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
- 165
- mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
- aspice quid faciant commercia: uenerat obses,
- hic fiunt homines. nam si mora longior urbem
- indulsit pueris, non umquam derit amator.
- mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum:
- 170
- sic praetextatos referunt Artaxata mores.