D. IUNI IVVENALIS SATVRAE
SATVRA III
- Quamuis digressu ueteris confusus amici
- laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis
- destinet atque unum ciuem donare Sibyllae.
- ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
- 5
- secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae;
- nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non
- deterius credas horrere incendia, lapsus
- tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae
- urbis et Augusto recitantes mense poetas?
- 10
- sed dum tota domus raeda componitur una,
- substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam.
- hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae
- (nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
- Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;
- 15
- omnis enim populo mercedem pendere iussa est
- arbor et eiectis mendicat silua Camenis),
- in uallem Egeriae descendimus et speluncas
- dissimiles ueris. quanto praesentius esset
- numen aquis, uiridi si margine cluderet undas
- 20
- herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum.
- hic tunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis
- nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
- res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
- deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
- 25
- ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
- dum noua canities, dum prima et recta senectus,
- dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
- porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
- cedamus patria. uiuant Artorius istic
- 30
- et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt,
- quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
- siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer,
- et praebere caput domina uenale sub hasta.
- quondam hi cornicines et municipalis harenae
- 35
- perpetui comites notaeque per oppida buccae
- munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus
- cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi
- conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint
- quales ex humili magna ad fastigia rerum
- 40
- extollit quotiens uoluit Fortuna iocari.
- quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,
- si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
- astrorum ignoro; funus promittere patris
- nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam
- 45
- inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
- quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
- fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
- mancus et extinctae corpus non utile dextrae.
- quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens
- 50
- aestuat occultis animus semperque tacendis?
- nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
- participem qui te secreti fecit honesti.
- carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult
- accusare potest. tanti tibi non sit opaci
- 55
- omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum,
- ut somno careas ponendaque praemia sumas
- tristis et a magno semper timearis amico.
- quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris
- et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
- 60
- nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,
- Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei?
- iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
- et linguam et mores et cum tibicine chordas
- obliquas nec non gentilia tympana secum
- 65
- uexit et ad circum iussas prostare puellas.
- ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.
- rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
- et ceromatico fert niceteria collo.
- hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
- 70
- hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
- Esquilias dictumque petunt a uimine collem,
- uiscera magnarum domuum dominique futuri.
- ingenium uelox, audacia perdita, sermo
- promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum
- 75
- esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos:
- grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
- augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit
- Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit.
- in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
- 80
- qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
- horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
- signabit fultusque toro meliore recumbet,
- aduectus Romam quo pruna et cottana uento?
- usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum
- 85
- hausit Auentini baca nutrita Sabina?
- quid quod adulandi gens prudentissima laudat
- sermonem indocti, faciem deformis amici,
- et longum inualidi collum ceruicibus aequat
- Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
- 90
- miratur uocem angustam, qua deterius nec
- ille sonat quo mordetur gallina marito?
- haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
- creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum
- uxorem comoedus agit uel Dorida nullo
- 95
- cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur,
- non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas
- infra uentriculum et tenui distantia rima.
- nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
- aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
- 100
- natio comoeda est. rides, maiore cachinno
- concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
- nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
- accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat.
- non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
- 105
- nocte dieque potest aliena sumere uultum
- a facie, iactare manus laudare paratus,
- si bene ructauit, si rectum minxit amicus,
- si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.
- praeterea sanctum nihil est ab inguine tutum,
- 110
- non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse
- sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus.
- horum si nihil est, auiam resupinat amici.
- [scire uolunt secreta domus atque inde timeri.]
- et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
- 115
- gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
- Stoicus occidit Baream delator amicum
- discipulumque senex ripa nutritus in illa
- ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
- non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
- 120
- Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus,
- qui gentis uitio numquam partitur amicum,
- solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem
- exiguum de naturae patriaeque ueneno,
- limine summoueor, perierunt tempora longi
- 125
- seruitii; nusquam minor est iactura clientis.
- quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
- pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
- currere, cum praetor lictorem inpellat et ire
- praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis,
- 130
- ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
- diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum
- filius; alter enim quantum in legione tribuni
- accipiunt donat Caluinae uel Catienae,
- ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
- 135
- cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres
- et dubitas alta Chionen deducere sella.
- da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
- numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui
- seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam:
- 140
- protinus ad censum, de moribus ultima fiet
- quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri
- iugera? quam multa magnaque paropside cenat?"
- quantum quisque sua nummorum seruat in arca,
- tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum
- 145
- et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
- creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
- quid quod materiam praebet causasque iocorum
- omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
- si toga sordidula est et rupta calceus alter
- 150
- pelle patet, uel si consuto uolnere crassum
- atque recens linum ostendit non una cicatrix?
- nil habet infelix paupertas durius in se
- quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit,
- "si pudor est, et de puluino surgat equestri,
- 155
- cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
- lenonum pueri quocumque ex fornice nati,
- hic plaudat nitidus praeconis filius inter
- pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae."
- sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni.
- 160
- quis gener hic placuit censu minor atque puellae
- sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?
- quando in consilio est aedilibus? agmine facto
- debuerant olim tenues migrasse Quirites.
- haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat
- 165
- res angusta domi, sed Romae durior illis
- conatus: magno hospitium miserabile, magno
- seruorum uentres, et frugi cenula magno.
- fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis
- translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
- 170
- contentusque illic Veneto duroque cucullo.
- pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua
- nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum
- festorum herboso colitur si quando theatro
- maiestas tandemque redit ad pulpita notum
- 175
- exodium, cum personae pallentis hiatum
- in gremio matris formidat rusticus infans,
- aequales habitus illic similesque uidebis
- orchestram et populum; clari uelamen honoris
- sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
- 180
- hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus
- quam satis est interdum aliena sumitur arca.
- commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa
- paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae
- cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,
- 185
- ut te respiciat clauso Veiiento labello?
- ille metit barbam, crinem hic deponit amati;
- plena domus libis uenalibus: accipe et istud
- fermentum tibi habe. praestare tributa clientes
- cogimur et cultis augere peculia seruis.
- 190
- quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam
- aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
- simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
- nos urbem colimus tenui tibicine fultam
- magna parte sui; nam sic labentibus obstat
- 195
- uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum,
- securos pendente iubet dormire ruina.
- uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
- nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert
- Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
- 200
- tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
- ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
- a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae.
- lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex
- ornamentum abaci, nec non et paruulus infra
- 205
- cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
- iamque uetus Graecos seruabat cista libellos
- et diuina opici rodebant carmina mures.
- nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud
- perdidit infelix totum nihil. ultimus autem
- 210
- aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem
- nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit.
- si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
- pullati proceres, differt uadimonia praetor.
- tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.
- 215
- ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
- conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
- hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,
- haec Asianorum uetera ornamenta deorum,
- hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam,
- 220
- hic modium argenti. meliora ac plura reponit
- Persicus orborum lautissimus et merito iam
- suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.
- si potes auelli circensibus, optima Sorae
- aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur
- 225
- quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
- hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus
- in tenuis plantas facili diffunditur haustu.
- uiue bidentis amans et culti uilicus horti
- unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
- 230
- est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,
- unius sese dominum fecisse lacertae.
- plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum
- languorem peperit cibus inperfectus et haerens
- ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum
- 235
- admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.
- inde caput morbi. raedarum transitus arto
- uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae
- eripient somnum Druso uitulisque marinis.
- si uocat officium, turba cedente uehetur
- 240
- diues et ingenti curret super ora Liburna
- atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus;
- namque facit somnum clausa lectica fenestra.
- ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat
- unda prior, magno populus premit agmine lumbos
- 245
- qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
- alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
- pinguia crura luto, planta mox undique magna
- calcor, et in digito clauus mihi militis haeret.
- nonne uides quanto celebretur sportula fumo?
- 250
- centum conuiuae, sequitur sua quemque culina.
- Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res
- inpositas capiti, quas recto uertice portat
- seruulus infelix et cursu uentilat ignem.
- scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat
- 255
- serraco ueniente abies, atque altera pinum
- plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur.
- nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
- axis et euersum fudit super agmina montem,
- quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
- 260
- inuenit? obtritum uolgi perit omne cadauer
- more animae. domus interea secura patellas
- iam lauat et bucca foculum excitat et sonat unctis
- striglibus et pleno componit lintea guto.
- haec inter pueros uarie properantur, at ille
- 265
- iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret
- porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum
- infelix nec habet quem porrigat ore trientem.
- respice nunc alia ac diuersa pericula noctis:
- quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum
- 270
- testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
- uasa cadant, quanto percussum pondere signent
- et laedant silicem. possis ignauus haberi
- et subiti casus inprouidus, ad cenam si
- intestatus eas: adeo tot fata, quot illa
- 275
- nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae.
- ergo optes uotumque feras miserabile tecum,
- ut sint contentae patulas defundere pelues.
- ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
- dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
- 280
- Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus:
- [ergo non aliter poterit dormire; quibusdam]
- somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis
- atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena
- uitari iubet et comitum longissimus ordo,
- 285
- multum praeterea flammarum et aenea lampas.
- me, quem luna solet deducere uel breue lumen
- candelae, cuius dispenso et tempero filum,
- contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,
- si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum.
- 290
- stat contra starique iubet. parere necesse est;
- nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
- fortior? "unde uenis" exclamat, "cuius aceto,
- cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
- sutor et elixi ueruecis labra comedit?
- 295
- nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.
- ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?"
- dicere si temptes aliquid tacitusue recedas,
- tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde
- irati faciunt. libertas pauperis haec est:
- 300
- pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
- ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti.
- nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te
- non derit clausis domibus postquam omnis ubique
- fixa catenatae siluit compago tabernae.
- 305
- interdum et ferro subitus grassator agit rem:
- armato quotiens tutae custode tenentur
- et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
- sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt.
- qua fornace graues, qua non incude catenae?
- 310
- maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne
- uomer deficiat, ne marra et sarcula desint.
- felices proauorum atauos, felicia dicas
- saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
- uiderunt uno contentam carcere Romam.
- 315
- his alias poteram et pluris subnectere causas,
- sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est;
- nam mihi commota iamdudum mulio uirga
- adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te
- Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
- 320
- me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam
- conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas,
- auditor gelidos ueniam caligatus in agros.'