D. IUNI IVVENALIS SATVRAE
SATVRA V
- Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
- ut bona summa putes aliena uiuere quadra,
- si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
- Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset,
- 5
- quamuis iurato metuam tibi credere testi.
- uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum
- defecisse puta, quod inani sufficit aluo:
- nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars
- dimidia breuior? tantine iniuria cenae,
- 10
- tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
- et tremere et sordes farris mordere canini?
- primo fige loco, quod tu discumbere iussus
- mercedem solidam ueterum capis officiorum.
- fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex,
- 15
- et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post
- si libuit menses neglectum adhibere clientem,
- tertia ne uacuo cessaret culcita lecto,
- 'una simus' ait. uotorum summa. quid ultra
- quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
- 20
- debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
- tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
- sideribus dubiis aut illo tempore quo se
- frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
- qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit
- 25
- lana pati: de conuiua Corybanta uidebis.
- iurgia proludunt, sed mox et pocula torques
- saucius et rubra deterges uulnera mappa,
- inter uos quotiens libertorumque cohortem
- pugna Saguntina feruet commissa lagona.
- 30
- ipse capillato diffusum consule potat
- calcatamque tenet bellis socialibus uuam.
- cardiaco numquam cyathum missurus amico
- cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
- Setinis, cuius patriam titulumque senectus
- 35
- deleuit multa ueteris fuligine testae,
- quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant
- Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces
- Heliadum crustas et inaequales berullo
- Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,
- 40
- uel, si quando datur, custos adfixus ibidem,
- qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos.
- da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis.
- nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
- a digitis, quas in uaginae fronte solebat
- 45
- ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae.
- tu Beneuentani sutoris nomen habentem
- siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
- quassatum et rupto poscentem sulpura uitro.
- si stomachus domini feruet uinoque ciboque,
- 50
- frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
- non eadem uobis poni modo uina querebar?
- uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor
- Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
- et cui per mediam nolis occurrere noctem,
- 55
- cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae.
- flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
- quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
- et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
- friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
- 60
- respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
- pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas
- digna supercilio. quando ad te peruenit ille?
- quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
- quippe indignatur ueteri parere clienti
- 65
- quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
- [maxima quaeque domus seruis est plena superbis.]
- ecce alius quanto porrexit murmure panem
- uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
- quae genuinum agitent, non admittentia morsum.
- 70
- sed tener et niueus mollique siligine fictus
- seruatur domino. dextram cohibere memento;
- salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te
- inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
- 'uis tu consuetis, audax conuiua, canistris
- 75
- impleri panisque tui nouisse colorem?'
- 'scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
- coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri
- Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus
- Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.'
- 80
- aspice quam longo distinguat pectore lancem
- quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
- asparagis qua despiciat conuiuia cauda,
- dum uenit excelsi manibus sublata ministri.
- sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo
- 85
- ponitur exigua feralis cena patella.
- ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui
- pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
- lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod
- canna Micipsarum prora subuexit acuta,
- 90
- propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur,
- quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
- mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem
- Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
- et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit,
- 95
- retibus adsiduis penitus scrutante macello
- proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
- instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc
- quod captator emat Laenas, Aurelia uendat.
- Virroni muraena datur, quae maxima uenit
- 100
- gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
- dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
- contemnunt mediam temeraria lina Charybdim:
- uos anguilla manet longae cognata colubrae
- aut �glacie aspersus� maculis Tiberinus et ipse
- 105
- uernula riparum, pinguis torrente cloaca
- et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
- ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem.
- nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
- a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
- 110
- largiri; namque et titulis et fascibus olim
- maior habebatur donandi gloria. solum
- poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto,
- esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis.
- anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
- 115
- altilis, et flaui dignus ferro Meleagri
- spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer
- tunc erit et facient optata tonitrua cenas
- maiores. 'tibi habe frumentum' Alledius inquit,
- 'o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas.'
- 120
- structorem interea, ne qua indignatio desit,
- saltantem spectes et chironomunta uolanti
- cultello, donec peragat dictata magistri
- omnia; nec minimo sane discrimine refert
- quo gestu lepores et quo gallina secetur.
- 125
- duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus
- et ponere foris, si quid temptaueris umquam
- hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat
- Virro tibi sumitue tuis contacta labellis
- pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis
- 130
- perditus, ut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae
- non audent homines pertusa dicere laena.
- quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
- et melior fatis donaret homuncio, quantus
- ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
- 135
- 'da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis
- ilibus?' o nummi, uobis hunc praestat honorem,
- uos estis frater. dominus tamen et domini rex
- si uis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula
- luserit Aeneas nec filia dulcior illo.
- 140
- [iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.]
- sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
- in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
- gaudebit nido, uiridem thoraca iubebit
- adferri minimasque nuces assemque rogatum,
- 145
- ad mensam quotiens parasitus uenerit infans.
- uilibus ancipites fungi ponentur amicis,
- boletus domino, sed quales Claudius edit
- ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
- Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
- 150
- poma dari, quorum solo pascaris odore,
- qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
- credere quae possis subrepta sororibus Afris:
- tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
- qui tegitur parma et galea metuensque flagelli
- 155
- discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
- forsitan inpensae Virronem parcere credas.
- hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus
- quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
- si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
- 160
- cogaris pressoque diu stridere molari.
- tu tibi liber homo et regis conuiua uideris:
- captum te nidore suae putat ille culinae,
- nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum
- bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
- 165
- uel nodus tantum et signum de paupere loro?
- spes bene cenandi uos decipit. 'ecce dabit iam
- semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
- ad nos iam ueniet minor altilis.' inde parato
- intactoque omnes et stricto pane tacetis.
- 170
- ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre
- si potes, et debes. pulsandum uertice raso
- praebebis quandoque caput nec dura timebis
- flagra pati, his epulis et tali dignus amico.