[1] Iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos abstinuisse; casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque qui inter mare Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Et in quem primo egressi sunt locum Troia vocatur pagoque inde Troiano nomen est: gens universa Veneti appellati. Aeneam ab simili clade domo profugum sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. Ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma et naues superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt: alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores ducemque advenarum euocasse ad conloquium; percontatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidue quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos, sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
Ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
[2] Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit: victi Rutuli: victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit. Aeneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit; nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen cum moenibus bellum propulsare posset in aciem copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcumque eum dici ius fasque est super Numicum flumen: Iovem indigetem appellant.
[3] Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri--tanta indoles in Lavinia erat--res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud ambigam--quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet?--hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus--certe natum Aenea constat--abundante Lavinii multitudine florentem iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu novercae relinquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creuerant maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita conuenerat ut Etruscis Latinisque fluuius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat Ascani filius, casu quodam in siluis natus; is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnat. Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. Is sepultus in eo colle qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris cum Vestalem eam legisset perpetua virginitate spem partus adimit.
[4] Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec di nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti iubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamuis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio in proxima alluuie ubi nunc ficus Ruminalis est--Romularem vocatam ferunt--pueros exponunt. Vastae tum in his locis solitudines erant. Tenet fama cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit-- Faustulo fuisse nomen ferunt--ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos. Sunt qui Larentiam volgato corpore lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum. Ita geniti itaque educati, cum primum adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes venando peragrare saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum subsistere sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.
[5] Iam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem appellatum; ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse ut nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes per lusum atque lasciuiam currerent, quem Romani deinde vocarunt Inuum. Huic deditis ludicro cum sollemne notum esset insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri; inde eos collecta iuvenum manu hostilem in modum praedas agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Iam inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se educari; nam et expositos iussu regis infantes sciebat et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed rem immaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas prior venit: ita metu subactus Romulo rem aperit. Forte et Numitori cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum et ipsam minime seruilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem pervenit ut haud procul esset quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo iuvenum--nec enim erat ad vim apertam par--sed aliis alio itinere iussis certo tempore ad regiam venire pastoribus ad regem impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata manu adiuuat Remus. Ita regem obtruncat.
[6] Numitor inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam auocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio scelera in se fratris originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit. Iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum auum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit.
Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis ubi expositi ubique educati erant urbis condendae. Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoue accesserant, qui omnes facile spem facerent paruam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe quae conderetur fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut di quorum tutelae ea loca essent auguriis legerent qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
[7] Priori Remo augurium venisse fertur, sex voltures; iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero auium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. Volgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset, "Sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea," interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.
Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit. Sacra dis aliis Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluuium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido ut quiete et pabulo laeto reficeret boves et ipsum fessum via procubuisse. Ibi cum eum cibo uinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum cum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa uestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves eximium quemque pulchritudine caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo uestigia ferrent. Quae ubi omnia foras versa vidit nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde cum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. Quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus claua fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines, venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant. Is tum Evander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens rogitat qui vir esset. Ubi nomen patremque ac patriam accepit, "Iove nate, Hercules, salue," inquit; "te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat." Dextra Hercules data accipere se omen impleturumque fata ara condita ac dicata ait. Ibi tum primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. Inde institutum mansit donec Pinarium genus fuit, ne extis eorum sollemnium vescerentur. Potitii ab Evandro edocti antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, donec tradito seruis publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum immortalitatis virtute partae ad quam eum sua fata ducebant fautor.
[8] Rebus divinis rite
perpetratis vocataque ad concilium multitudine quae coalescere in populi unius
corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit; quae ita sancta generi
hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset,
cum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit.
Alii ab numero auium quae augurio regnum portenderant eum secutum numerum
putant. me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus
ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et
numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos quod ex duodecim
populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
Crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia
appetendo loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad id quod tum
hominum erat munirent. Deinde ne uana urbis magnitudo esset, adiciendae
multitudinis causa vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem
conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum qui
nunc saeptus descendentibus inter duos lucos est asylum aperit. Eo ex finitimis
populis turba omnis sine discrimine, liber an seruus esset, auida novarum rerum
perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Cum iam virium haud
paeniteret consilium deinde viribus parat. Centum creat senatores, sive quia is
numerus satis erat, sive quia soli centum erant qui creari patres possent.
Patres certe ab honore patriciique progenies eorum appellati.
[9] Iam res Romana adeo
erat ualida ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria
mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes
prolis nec cum finitimis conubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos
circa vicinas gentes misit qui societatem conubiumque novo populo peterent:
urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac di iuvent,
magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis scire, origini Romanae et deos
adfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus
sanguinem ac genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul
spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis
metuebant. Ac plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum
aperuissent; id enim demum compar conubium fore. Aegre id Romana pubes passa et
haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret
Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri
sollemnes; Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque
apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspectatamque
facerent.
Multi mortales conuenere, studio etiam videndae novae
urbis, maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; iam Sabinorum
omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Inuitati hospitaliter per domos
cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam breui rem
Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis
erant, tum ex composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad rapiendas
virgines discurrit. Magna pars forte in quem quaeque inciderat raptae: quasdam
forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines quibus datum
negotium erat domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac pulchritudine
insignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt multisque sciscitantibus cuinam
eam ferrent, identidem ne quis violaret Thalassio ferri clamitatum; inde
nuptialem hanc vocem factam.
Turbato per metum ludicro maesti parentes virginum
profugiunt, incusantes violati hospitii foedus deumque invocantes cuius ad
sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent. Nec raptis aut spes de se
melior aut indignatio est minor. Sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum
id superbia factum qui conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio,
in societate fortunarum omnium civitatisque et quo nihil carius humano generi
sit liberum fore; mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent
animos; saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras viris
quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit,
parentium etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant blanditiae virorum,
factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium
efficaces preces sunt.
[10] Iam admodum
mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum maxime sordida ueste
lacrimisque et querellis civitates concitabant. Nec domi tantum indignationes
continebant sed congregabantur undique ad T. Tatium regem Sabinorum, et
legationes eo quod maximum Tati nomen in iis regionibus erat conveniebant.
Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars
pertinebat. Lente agere his Tatius Sabinique visi sunt: ipsi inter se tres
populi communiter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates pro
ardore iraque Caeninensium satis se impigre movent; ita per se ipsum nomen
Caeninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effuse uastantibus fit obuius cum
exercitu Romulus levique certamine docet uanam sine viribus iram esse. Exercitum
fundit fugatque, fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: duce
hostium occiso urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse cum
factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium
caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit;
ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono
designavit templo Iovis fines cognomenque addidit deo: "Iuppiter
Feretri" inquit, "haec tibi victor Romulus rex regia arma fero,
templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico, sedem opimis
spoliis quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri
ferent." Haec templi est origo quod primum omnium Romae sacratum est. Ita
deinde dis visum nec inritam conditoris templi vocem esse qua laturos eo spolia
posteros nuncupavit nec multitudine compotum eius doni volgari laudem. Bina
postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius
fortuna decoris fuit.
[11] Dum ea ibi Romani
gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines
Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris
oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum;
duplicique victoria ouantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata
orat ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat: ita rem coalescere
concordia posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus bellum
inferentes. Ibi minus etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis
fuit. Utroque coloniae missae: plures inventi qui propter ubertatem terrae in
Crustuminum nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus
maxime ac propinquis raptarum.
Nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum
fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum
prius quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae
praeerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem
accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam
armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur seu prodendi exempli causa
ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabula, quod volgo Sabini aureas
armillas magni ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint,
pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis
congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto
arma petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.
[12] Tenuere tamen
arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod
inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius
descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante
animos in adversum Romani subiere. Principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis
Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad
prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostius cecidit, confestim Romana
inclinatur acies fusaque est. Ad veterem portam Palati Romulus et ipse turba
fugientium actus, arma ad caelum tollens, "Iuppiter, tuis" inquit
"iussus auibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere
emptam Sabini habent; inde huc armati superata media valle tendunt; at tu, pater
deum hominumque, hinc saltem arce hostes; deme terrorem Romanis fugamque foedam
siste. Hic ego tibi templum Statori Iovi, quod monumentum sit posteris tua
praesenti ope seruatam urbem esse, voveo." Haec precatus, ueluti sensisset
auditas preces, "Hinc" inquit, "Romani, Iuppiter optimus maximus
resistere atque iterare pugnam iubet." Restitere Romani tamquam caelesti
voce iussi: ipse ad primores Romulus provolat. Mettius Curtius ab Sabinis
princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro
spatium est. Nec procul iam a porta Palati erat, clamitans: "Vicimus
perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines rapere,
aliud pugnare cum viris." In eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum
iuvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli
facilius fuit.
Pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia
regis accensa, fundit Sabinos. Mettius in paludem sese strepitu sequentium
trepidante equo coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri.
Et ille quidem adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo
evadit: Romani Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant proelium;
sed res Romana erat superior.
[13] Tum Sabinae
mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque ueste,
victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transuerso
impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres, hinc viros
orantes, ne sanguine se nefando soceri generique respergerent, ne parricidio
macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. "Si adfinitatis
inter vos, si conubii piget, in nos vertite iras; nos causa belli, nos volnerum
ac caedium viris ac parentibus sumus; melius peribimus quam sine alteris uestrum
viduae aut orbae uiuemus." movet res cum multitudinem tum duces; silentium
et repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces prodeunt. Nec pacem modo
sed civitatem unam ex duabus faciunt. Regnum consociant: imperium omne conferunt
Romam. Ita geminata urbe ut Sabinis tamen aliquid daretur Quirites a Curibus
appellati. Monumentum eius pugnae ubi primum ex profunda emersus palude equus
Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.
Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas
viris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. Itaque cum populum in
curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, cum
haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus
suis virorumue an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem tempore et
centuriae tres equitum conscriptae sunt. Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio
Titienses appellati: Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non
modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.
[14] Post aliquot
annos propinqui regis Tati legatos Laurentium pulsant; cumque Laurentes iure
gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur
illorum poenam in se vertit; nam Lavinii cum ad sollemne sacrificium eo venisset
concursu facto interficitur. Eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse
Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria caesum
credebat. Itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae
regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.
Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius
atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se
conualescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum
apparebat, occupant bellum facere. Iuventute armata immissa uastatur agri quod
inter urbem ac Fidenas est; inde ad laevam versi quia dextra Tiberis arcebat,
cum magna trepidatione agrestium populantur, tumultusque repens ex agris in
urbem inlatus pro nuntio fuit. Excitus Romulus--neque enim dilationem pati tam
vicinum bellum poterat--exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.
Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis partem militum locis circa
densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit: cum parte maiore
atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere
pugnae adequitando ipsis prope portis hostem exciuit. Fugae quoque, quae
simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. Et cum,
velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret
gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi
sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transuersam
invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum qui in
praesidio relicti fuerant.
Ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene,
quam Romulus quique avehi cum eo visi erant circumagerent frenis equos, terga
vertunt; multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti
erant oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo Romanus,
priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
[15] Belli Fidenatis
contagione inritati Veientium animi et consanguinitate--nam Fidenates quoque
Etrusci fuerunt--et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta
finitimis essent, stimulabat. In fines Romanos excucurrerunt populabundi magis
quam iusti more belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium
exercitu, raptam ex agris praedam portantes Veios rediere. Romanus contra
postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque
Tiberim transit. Quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Veientes
audiuere, obuiam egressi ut potius acie decernerent quam inclusi de tectis
moenibusque dimicarent. Ibi viribus nulla arte adiutis, tantum veterani robore
exercitus rex Romanus vicit; persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida
muris ac situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi magis quam
praedae studio; eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem
petitum oratores Romam mittunt. Agri parte multatis in centum annos indutiae
datae.
Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum
nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit,
non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello
ac pace firmandae. Ab illo enim profecto viribus datis tantum ualuit ut in
quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit
quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis; trecentosque
armatos ad custodiam corporis quos Celeres appellavit non in bello solum sed
etiam in pace habuit.
[16] His immortalibus
editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae
paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam
denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in
terris Romulus fuit. Romana pubes sedato tandem pavore postquam ex tam turbido
die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis
credebat patribus qui proximi steterant sublimem raptum procella, tamen velut
orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde a paucis
initio facto, deum deo natum, regem parentemque urbis Romanae saluere universi
Romulum iubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper
sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum
manibus taciti arguerent; manavit enim haec quoque sed perobscura fama; illam
alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. Et consilio etiam unius
hominis addita rei dicitur fides. Namque Proculus Iulius, sollicita civitate
desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur, quamuis magnae rei
auctor in contionem prodit. "Romulus" inquit, "Quirites, parens
urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obuium dedit.
Cum perfusus horrore venerabundusque adstitissem petens precibus ut contra
intueri fas esset, ""Abi, nuntia"" inquit
""Romanis, caelestes ita velle ut mea Roma caput orbis terrarum sit;
proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes
humanas armis Romanis resistere posse."" Haec" inquit
"locutus sublimis abiit." Mirum quantum illi viro nuntianti haec fides
fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide
immortalitatis lenitum sit.
[17] Patrum interim
animos certamen regni ac cupido versabat; necdum ad singulos, quia nemo
magnopere eminebat in novo populo, pervenerat: factionibus inter ordines
certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne quia post Tati mortem ab sua parte non erat
regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis
creari regem volebant: Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis
voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta.
Timor deinde patres incessit ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce,
multarum circa civitatium inritatis animis, vis aliqua externa adoriretur. Et
esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum
inducebat. Ita rem inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in
singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent consociant. Decem
imperitabant: unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum
spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat, annuumque interuallum
regni fuit. Id ab re quod nunc quoque tenet nomen interregnum appellatum.
Fremere deinde plebs multiplicatam seruitutem, centum pro uno dominos factos;
nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum videbantur passuri. Cum sensissent ea
moveri patres, offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt
summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam detinerent.
Decreuerunt enim ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset si patres
auctores fierent. Hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur
idem ius, vi adempta: priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum
euentum patres auctores fiunt. Tum interrex contione advocata, "Quod bonum,
faustum felixque sit" inquit, "Quirites, regem create: ita patribus
visum est. Patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis,
auctores fient." Adeo id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio
viderentur, id modo sciscerent iuberentque ut senatus decerneret qui Romae
regnaret.
[18] Inclita iustitia
religioque ea tempestate Numae Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat,
consultissimus vir, ut in illa quisquam esse aetate poterat, omnis divini atque
humani iuris. Auctorem doctrinae eius, quia non exstat alius, falso Samium
Pythagoram edunt, quem Seruio Tullio regnante Romae centum amplius post annos in
ultima Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuvenum aemulantium
studia coetus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset,
quae fama in Sabinos? Aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi
excivisset? Quoue praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque
pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor
magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi
veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine
Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto
videbantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum
aut civium quemquam praeferre illi viro ausi, ad unum omnes Numae Pompilio
regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda
regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. Inde ab augure, cui deinde
honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem, in
lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam eius capite uelato sedem
cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens quem lituum appellarunt.
Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad
occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse
dixit; signum contra quo longissime conspectum oculi ferebant animo finiuit; tum
lituo in laevam manum translato, dextra in caput Numae imposita, ita precatus
est: "Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium cuius ego caput teneo
regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quod
feci." Tum peregit verbis auspicia quae mitti vellet. Quibus missis
declaratus rex Numa de templo descendit.
[19] Qui regno ita
potitus urbem novam conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de
integro condere parat. Quibus cum inter bella adsuescere videret non
posse--quippe efferari militia animos--, mitigandum ferocem populum armorum
desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit,
apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos
significaret. Bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule
post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt ut
videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique
parta.-- Clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus
iunxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarent otio
animi quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem
ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum
iniciendum ratus est. Qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi
non posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se
monitu quae acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes suos cuique
deorum praeficere. Atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses
discribit annum; quem quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet
desuntque sex dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis
mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis
unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis dies congruerent. Idem nefastos
dies fastosque fecit quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.
[20] Tum sacerdotibus
creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc
ad Dialem flaminem pertinent. Sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam
Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis
desererentur flaminem Iovi adsiduum sacerdotem creavit insignique eum ueste et
curuli regia sella adornavit. Huic duos flamines adiecit, Marti unum, alterum
Quirino, virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris
haud alienum. His ut adsiduae templi antistites essent stipendium de publico
statuit; virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios
item duodecim Marti Gradiuo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super
tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellantur,
ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu
iussit. Pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique
sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad
quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera
quoque omnia publica priuataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo
consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus
peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo caerimonias, sed iusta
quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia
fulminibus alIove quo visu missa susciperentur atque curarentur. Ad ea elicienda
ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit
auguriis, quae suscipienda essent.
[21] Ad haec
consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi
aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum interesse
rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat ut
fides ac ius iurandum [proximo] legum ac poenarum metu civitatem regerent. Et
cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent, tum finitimi
etiam populi, qui antea castra non urbem positam in medio ad sollicitandam
omnium pacem crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in
cultum versam deorum violari ducerent nefas. Lucus erat quem medium ex opaco
specu fons perenni rigabat aqua.
Quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad
congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia
cum coniuge sua Egeria essent. Et [soli] Fidei sollemne instituit. Ad id
sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit manuque ad digitos usque
inuoluta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in
dexteris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis quae
Argeos pontifices vocant dedicavit. Omnium tamen maximum eius operum fuit tutela
per omne regni tempus haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius
alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta
regnavit annos, Numa tres et quadraginta. Cum ualida tum temperata et belli et
pacis artibus erat civitas.
[22] Numae morte ad
interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima
arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores
acti. Hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus
fuit. Cum aetas viresque tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere
igitur civitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat. Forte
evenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem
agerent. Imperitabat tum Gaius Cluilius Albae. Utrimque legati fere sub idem
tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis ne quid prius quam
mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse.
Ab Albanis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne,
comiter regis conuiuium celebrant. Tantisper Romani et res repetiuerant priores
et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. Haec renuntiant Tullo.
Tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes venerint facit. Illi omnium
ignari primum purgando terunt tempus: se inuitos quicquam quod minus placeat
Tullo dicturos, sed imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur
bellum indicere iussos. Ad haec Tullus "Nuntiate" inquit, "regi
uestro regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes
legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades
belli."
[23] Haec nuntiant
domum Albani. Et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello,
prope inter parentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia,
ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Euentus tamen
belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et tectis
modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt. Albani priores
ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere.
Castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant,
fossa circumdant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata
est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius
Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. Interim Tullus
ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in
omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte
praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab
statiuis exciuit Mettium. Ducit quam proxime ad hostem potest; inde legatum
praemissum nuntiare Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio; si secum
congressus sit, satis scire ea se allaturum quae nihilo minus ad rem Romanam
quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus Tullus, tamen si uana adferantur in
aciem educit.
Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque
stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus:
"Iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego regem
nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse videor, nec te dubito, Tulle,
eadem prae te ferre; sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido
imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte an
perperam, interpretor. Fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit: me
Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum uelim: Etrusca res
quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Volscis hoc magis scis. Multum
illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has
duas acies spectaculo fore ut fessos confectosque simul victorem ac victum
adgrediantur. Itaque si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in
dubiam imperii seruitiique aleam imus, ineamus aliquam viam qua utri utris
imperent sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni
possit." Haud displicet res Tullo quamquam cum indole animi tum spe
victoriae ferocior erat. Quaerentibus utrimque ratio initur cui et fortuna ipsa
praebuit materiam.
[24] Forte in duobus
tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate nec viribus dispares.
Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est
nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii,
utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt; plures tamen invenio qui
Romanos Horatios vocent; hos ut sequar inclinat animus. Cum trigeminis agunt
reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore unde victoria
fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent foedus
ictum inter Romanos et Albanos est his legibus ut cuiusque populi ciues eo
certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia
aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec
ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit:
"Iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?"
Iubente rege, "Sagmina" inquit "te, rex, posco." Rex ait:
"Pura tollito." Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. Postea
regem ita rogavit: "Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani
Quiritium, uasa comitesque meos?" Rex respondit: "Quod sine fraude mea
populique Romani Quiritium fiat, facio." Fetialis erat M. Valerius; is
patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater
patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque id
verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. Legibus
deinde, recitatis, "Audi" inquit, "Iuppiter; audi, pater patrate
populi Albani; audi tu, populus Albanus. Ut illa palam prima postrema ex illis
tabulis ceraue recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime
intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior
defexit publico consilio dolo malo, tum ille Diespiter populum Romanum sic
ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis
potes pollesque." Id ubi dixit porcum saxo silice percussit. Sua item
carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes
peregerunt.
[25] Foedere icto
trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, deos
patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit,
illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni
adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque
pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes; quippe
imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo
erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo incenduntur. Datur signum
infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes
concurrunt. Nec his nec illis periculum suum, publicum imperium seruitiumque
obuersatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. Ut
primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens
spectantes perstringit et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque.
Consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps
telorum armorumque sed volnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani
super alium alius, volneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. Ad quorum
casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota,
nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius quem tres Curiatii
circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic
adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum capessit fugam, ita
ratus secuturos ut quemque volnere adfectum corpus sineret. Iam aliquantum
spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens videt magnis
interuallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu
rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam
Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc clamore qualis ex
insperato fauentium solet Romani adiuuant militem suum; et ille defungi proelio
festinat. Prius itaque quam alter--nec procul aberat--consequi posset, et
alterum Curiatium conficit; iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe
nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in
certamen tertium dabat: alter fessum volnere, fessum cursu trahens corpus
victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti. Nec illud proelium
fuit. Romanus exsultans "Duos" inquit, "fratrum manibus dedi;
tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male
sustinenti arma gladium superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ouantes
ac gratulantes Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope metum res
fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe
imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. Sepulcra exstant quo
quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam
versus sed distantia locis ut et pugnatum est.
[26] Priusquam inde
digrederentur, roganti Mettio ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus uti
iuventutem in armis habeat: usurum se eorum opera si bellum cum Veientibus
foret. Ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina
spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa, uni ex Curiatiis fuerat,
obuia ante portam Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento
sponsi quod ipsa confecerat, soluit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum
appellat. movet feroci iuveni animum comploratio sororis in victoria sua
tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit
puellam. "Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum," inquit,
"oblita fratrum mortuorum uiuique, oblita patriae. Sic eat quaecumque
Romana lugebit hostem." Atrox visum id facinus patribus plebique, sed
recens meritum facto obstabat. Tamen raptus in ius ad regem. Rex ne ipse tam
tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor
esset, concilio populi advocato "Duumuiros" inquit, "qui Horatio
perduellionem iudicent, secundum legem facio." Lex horrendi carminis erat:
"Duumuiri perduellionem iudicent; si a duumuiris provocarit, provocatione
certato; si uincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato
vel intra pomerium vel extra pomerium." Hac lege duumuiri creati, qui se
absoluere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum
alter ex iis "Publi Horati, tibi perduellionem iudico" inquit.
"I, lictor, colliga manus." Accesserat lictor iniciebatque laqueum.
Tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, "Provoco"
inquit. Itaque provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo
iudicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare; ni
ita esset, patrio iure in filium animaduersurum fuisse. Orabat deinde ne se quem
paulo ante cum egregia stirpe conspexissent orbum liberis facerent. Inter haec
senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc Pila Horatia
appellatur ostentans, "Huncine" aiebat, "quem modo decoratum
ouantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter
verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme
spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae
imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis huius;
arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et
spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum; quo enim
ducere hunc iuvenem potestis ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii
vindicent?" Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni
periculo animum, absolueruntque admiratione magis virtutis quam iure causae.
Itaque ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut
filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus sacrificiis factis
quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite
adoperto velut sub iugum misit iuvenem. Id hodie quoque publice semper refectum
manet; sororium tigillum. Vocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta,
constructum est saxo quadrato.
[27] Nec diu pax
Albana mansit. Inuidia volgi quod tribus militibus fortuna publica commissa
fuerit, uanum ingenium dictatoris corrupit, et quoniam recta consilia haud bene
euenerant, prauis reconciliare popularium animos coepit. Igitur ut prius in
bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam
virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat
populos, suis per speciem societatis proditionem reseruat. Fidenates, colonia
Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis, pacto transitionis Albanorum ad
bellum atque arma incitantur. Cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio
exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit. Ubi Anienem transiit, ad
confluentes conlocat castra. Inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus
Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in
sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem
derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat. Albano non plus animi
erat quam fidei. Nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes
succedit; inde ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem,
fluctuansque animo ut tereret tempus ordines explicat. Consilium erat qua
fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esse Romanis qui proximi
steterant ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques citato
equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim vovit Salios
fanaque Pallori ac pavori. Equitem clara increpans voce ut hostes exaudirent,
redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu circumduci
Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga invadant; idem imperat ut hastas
equites erigerent. Id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis
Albani exercitus intersaepsit; qui viderant, id quod ab rege auditum erat rati,
eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit; et audiuerant clara voce dictum, et
magna pars Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant.
Itaque ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga
vertunt. Instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore
perculsum ferocior redit. Nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen
obiectum ab tergo arcebat. Quo postquam fuga inclinavit, alii arma foede
iactantes in aquam caeci ruebant, alii dum cunctantur in ripis inter fugae
pugnaeque consilium oppressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.
[28] Tum Albanus
exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettius Tullo deuictos
hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne adloquitur. Quod bene vertat,
castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem
posterum parat. Ubi inluxit, paratis omnibus ut adsolet, vocari ad contionem
utrumque exercitum iubet. Praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos. Hi
novitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem audirent proximi
constitere. Ex composito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum
negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit:
"Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit quod primum dis
immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae ipsorum virtuti, hesternum id
proelium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio
maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam ne vos
falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud
meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis, ignorantibus deseri
vos, averteretur a certamine animus, et hostibus, circumveniri se ab tergo
ratis, terror ac fuga iniceretur. Nec ea culpa quam arguo omnium Albanorum est:
ducem secuti sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem,
fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius
machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia
alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero." Centuriones
armati Mettium circumsistunt; rex cetera ut orsus erat peragit: "Quod bonum
faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem
Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres
legere, unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex uno quondam in duos populos
divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat." Ad haec Albana pubes,
inermis ab armatis saepta, in variis voluntatibus communi tamen metu cogente,
silentium tenet. Tum Tullus "Metti Fufeti" inquit, "si ipse
discere posses fidem ac foedera seruare, uiuo tibi ea disciplina a me adhibita
esset; nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce
humanum genus ea sancta credere quae a te violata sunt. Ut igitur paulo ante
animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim
distrahendum dabis." Exinde duabus admotis quadrigis, in currus earum
distentum inligat Mettium; deinde in diuersum iter equi concitati, lacerum in
utroque curru corpus, qua inhaeserant uinculis membra, portantes. avertere omnes
ab tanta foeditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud
Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit: in aliis gloriari licet
nulli gentium mitiores placuisse poenas.
[29] Inter haec iam
praemissi Albam erant equites qui multitudinem traducerent Romam. Legiones
deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit
tumultus ille nec pavor qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis
stratisue ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem
armatorum omnia ferro flammaque miscet; sed silentium triste ac tacita maestitia
ita defixit omnium animos, ut prae metu obliti quid relinquerent, quid secum
ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent,
nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri peruagarentur. Ut vero iam
equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur
ultimis urbis partibus audiebatur puluisque ex distantibus locis ortus velut
nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem
ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes
exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum
mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur,
mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut
captos relinquerent deos. Egressis urbe Albanis Romanus passim publica
priuataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus
quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum--ita enim
edictum ab rege fuerat--temperatum est.
[30] Roma interim
crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus; Caelius additur urbi mons, et
quo frequentius habitaretur eam sedem Tullus regiae capit ibique habitavit.
Principes Albanorum in patres ut ea quoque pars rei publicae cresceret legit,
Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini
ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem
appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur
equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento
explevit et novas scripsit.
Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti
ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Utrimque iniuriae
factae ac res nequiquam erant repetitae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu
frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur, Sabini suos prius in
lucum confugisse ac Romae retentos. Hae causae belli ferebantur. Sabini haud
parum memores et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem
nuper etiam adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa
auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde ob residuas
bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis voluntarios traxere, et
apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces ualuit: publico auxilio nullo
adiuti sunt ualuitque apud Veientes--nam de ceteris minus mirum est--pacta cum
Romulo indutiarum fides. Cum bellum utrimque summa ope pararent vertique in eo
res videretur utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum
transire. Pugna atrox ad siluam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore,
ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies ualuit. Ab equitibus repente
inuectis turbati ordines sunt Sabinorum, nec pugna deinde illis constare nec
fuga explicari sine magna caede potuit.
[31] Deuictis Sabinis
cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset,
nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluvisse. Quod cum
credi vix posset, missis ad id visendum prodigium in conspectu haud aliter quam
cum grandinem venti glomeratam in terras agunt crebri cecidere caelo lapides.
Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco ut patrio ritu sacra
Albani facerent, quae velut dis quoque simul cum patria relictis obliuioni
dederant, et aut Romana sacra susceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum
reliquerant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice
susceptum est, seu voce caelesti ex Albano monte missa--nam id quoque
traditur--seu haruspicum monitu; mansit certe sollemne ut quandoque idem
prodigium nuntiaretur feriae per novem dies agerentur.
Haud ita multo post pestilentia laboratum est. Unde cum
pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso
rege, salubriora etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec
ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore
sunt spiritus illi feroces ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam
sacris dedere animum, repente omnibus magnis paruisque superstitionibus obnoxius
degeret religionibusque etiam populum impleret. Volgo iam homines eum statum
rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam opem aegris corporibus relictam
si pax veniaque ab dis impetrata esset credebant. Ipsum regem tradunt voluentem
commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio
facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse; sed non rite initum aut
curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira
Iovis sollicitati praua religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus
magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.
[32] Mortuo Tullo res,
ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat hique interregem
nominauerant. Quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit; patres
fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat. Qui ut
regnare coepit et avitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium,
ab una parte haud satis prosperum fuerat aut neglectis religionibus aut praue
cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant
facere, omnia ea ex commentariis regiis pontificem in album elata proponere in
publico iubet. Inde et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes
in aui mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini cum quibus Tullo
regnante ictum foedus erat sustulerant animos, et cum incursionem in agrum
Romanum fecissent repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem
Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in
Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod aui regno magis
necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam quod illi
contigisset otium sine iniuria id se haud facile habiturum; temptari patientiam
et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae. Ut tamen,
quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae
proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius
ab antiqua gente Aequiculis quod nunc fetiales habent descripsit, quo res
repetuntur. Legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite uelato
filo--lanae uelamen est--"Audi, Iuppiter" inquit; "audite,
fines"--cuiuscumque gentis sunt, nominat--; "audiat fas. Ego sum
publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio, verbisque meis fides
sit." Peragit deinde postulata. Inde Iovem testem facit: "Si ego
iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae
compotem me nunquam siris esse." Haec, cum fines suprascandit, haec,
quicumque ei primus vir obuius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum
ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit.
Si non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta--tot enim sollemnes
sunt--peractis bellum ita indicit: "Audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine,
dique omnes caelestes, vosque terrestres vosque inferni, audite; ego vos testor
populum illum"--quicumque est, nominat--"iniustum esse neque ius
persoluere; sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius
nostrum adipiscamur."
Cum nuntius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his
ferme verbis patres consulebat: "Quarum rerum litium causarum condixit
pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum
hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec soluerunt nec fecerunt,
quas res dari fieri solui oportuit, dic" inquit ei quem primum sententiam
rogabat, "quid censes?" Tum ille: "Puro pioque duello quaerendas
censeo, itaque consentio consciscoque." Inde ordine alii rogabantur;
quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat
consensum. Fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad
fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret:
"Quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum
Romanum Quiritium fecerunt deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum
cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit
consensit consciuit ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego
populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis
bellum indico facioque." Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat.
Hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri
acceperunt.
[33] Ancus demandata
cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto
profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; secutusque morem regum
priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis,
multitudinem omnem Romam traduxit. Et cum circa Palatium, sedem veterum
Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent,
Aventinum novae multitudini datum. Additi eodem haud ita multo post, Tellenis
Ficanaque captis, novi ciues. Politorium inde rursus bello repetitum quod vacuum
occupaverant Prisci Latini, eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis ne
hostium semper receptaculum esset. Postremo omni bello Latino Medulliam
compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, varia victoria pugnatum est; nam et urbs
tuta munitionibus praesidioque firmata ualido erat, et castris in aperto positis
aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum
omnibus copiis conisus Ancus acie primum uincit; inde ingenti praeda potens
Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus,
ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes. Ianiculum quoque
adiectum, non inopia loci sed ne quando ea arx hostium esset. Id non muro solum
sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto,
coniungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum a
planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis,
cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso,
facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media
urbe imminens foro aedificatur. Nec urbs tantum hoc rege creuit sed etiam ager
finesque. Silua Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in
ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello
gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
[34] Anco regnante
Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit cupidine maxime ac spe
magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis--nam ibi quoque peregrina stirpe
oriundus erat--facultas non fuerat. Demarati Corinthii filius erat, qui ob
seditiones domo profugus cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos
filios genuit. Nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri
bonorum omnium heres: Arruns prior quam pater moritur uxore gravida relicta. Nec
diu manet superstes filio pater; qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor
in testando nepotis decessisset, puero post aui mortem in nullam sortem bonorum
nato ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra, omnium heredi bonorum, cum
divitiae iam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco
nata et quae haud facile iis in quibus nata erat humiliora sineret ea quo
innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem exsule advena ortum, ferre
indignitatem non potuit, oblitaque ingenitae erga patriam caritatis dummodo
virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id
potissima visa: in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas
sit, futurum locum forti ac strenuo viro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in
regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre ortum nobilemque una imagine Numae
esse. Facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria
esset. Sublatis itaque rebus amigrant Romam. Ad Ianiculum forte ventum erat; ibi
ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leviter alis pilleum
aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans rursus velut ministerio
divinitus missa capiti apte reponit; inde sublimis abiit. Accepisse id augurium
laeta dicitur Tanaquil, perita ut volgo Etrusci caelestium prodigiorum mulier.
Excelsa et alta sperare complexa virum iubet: eam alitem ea regione caeli et
eius dei nuntiam venisse; circa summum culmen hominis auspicium fecisse; levasse
humano superpositum capiti decus ut divinitus eidem redderet. Has spes
cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato
L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque
faciebant; et ipse fortunam benigno adloquio, comitate inuitandi beneficiisque
quos poterat sibi conciliando adiuuabat, donec in regiam quoque de eo fama
perlata est. Notitiamque eam breui apud regem liberaliter dextereque obeundo
officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac priuatis
consiliis bello domique interesset et per omnia expertus postremo tutor etiam
liberis regis testamento institueretur.
[35] Regnavit Ancus
annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus
et gloria par. Iam filii prope puberem aetatem erant. Eo magis Tarquinius
instare ut quam primum comitia regi creando fierent. Quibus indictis sub tempus
pueros venatum ablegavit. Isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem
dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: cum se non rem novam
petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirariue posset, sed
tertius Romae peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed
etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non petentem, in regnum
ultro accitum: se ex quo sui potens fuerit Romam cum coniuge ac fortunis omnibus
commigrasse; maiorem partem aetatis eius qua civilibus officiis fungantur
homines, Romae se quam in vetere patria uixisse; domi militiaeque sub haud
paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse;
obsequio et obseruantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege
ipso certasse. Haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus
regnare iussit. Ergo virum cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat,
etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei
publicae memor centum in patres legit qui deinde minorum gentium sunt appellati,
factio haud dubia regis cuius beneficio in curiam venerant.
Bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas
vi cepit; praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos
opulentius instructiusque quam priores reges fecit. Tum primum circo qui nunc
maximus dicitur designatus locus est. Loca divisa patribus equitibusque ubi
spectacula sibi quisque facerent; fori appellati; spectavere furcis duodenos ab
terra spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit equi pugilesque ex
Etruria maxime acciti. Sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique
varie appellati. Ab eodem rege et circa forum priuatis aedificanda divisa sunt
loca; porticus tabernaeque factae.
[36] Muro quoque
lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum bellum coeptis intervenit. Adeoque
ea subita res fuit ut prius Anienem transirent hostes quam obuiam ire ac
prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum Romae est; et primo dubia
victoria, magna utrimque caede pugnatum est. Reductis deinde in castra hostium
copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius
equitem maxime suis deesse viribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas
centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere
nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius, inclitus ea
tempestate augur, neque mutari neque novum constitui nisi aues addixissent
posse. Ex eo ira regi mota; eludensque artem ut ferunt, "Age dum"
inquit, "diuine tu, inaugura fierine possit quod nunc ego mente
concipio." Cum ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset,
"Atqui hoc animo agitaui" inquit, "te novacula cotem discissurum.
Cape haec et perage quod aues tuae fieri posse portendunt." Tum illum haud
cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite uelato, quo in loco res
acta est in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit, cotem quoque eodem
loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli
domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati,
summa rerum, ubi aues non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de
equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adiecit, ut mille et
octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modo sub iisdem
nominibus qui additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt sex
vocant centurias.
[37] Hac parte
copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. Sed praeterquam quod viribus
creuerat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam
vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent; ventoque
iuvante accensa ligna et pleraque in ratibus impacta sublicisque cum haererent,
pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis
eadem fugam impedit; multique mortales cum hostem effugissent in flumine ipso
periere, quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam
nuntiari posset insignem victoriam fecere. Eo proelio praecipua equitum gloria
fuit; utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum
acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas
legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. Montes
effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars, ut ante dictum est,
ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis ratus,
praeda captiuisque Romam missis, spoliis hostium--id votum Volcano erat--ingenti
cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere; et quamquam
male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi
res non dabat spatium, ire obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi,
perditis iam prope rebus pacem petiere.
[38] Collatia et
quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis ademptum; Egerius--fratris hic filius
erat regis--Collatiae in praesidio relictus. Deditosque Collatinos ita accipio
eamque deditionis formulam esse: rex interrogavit: "Estisne vos legati
oratoresque missi a populo Collatino ut vos populumque Collatinum
dederetis?"--"Sumus."--"Estne populus Collatinus in sua
potestate?"--"Est."--"Deditisne vos populumque Collatinum,
urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in
meam populique Romani dicionem?"--"Dedimus."--"At ego
recipio."
Bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit.
Inde Priscis Latinis bellum fecit; ubi nusquam ad universae rei dimicationem
ventum est, ad singula oppida circumferendo arma omne nomen Latinum domuit.
Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum,
haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde
est facta. Maiore inde animo pacis opera incohata quam quanta mole gesserat
bella, ut non quietior populus domi esset quam militiae, fuisset. Nam et muro
lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum
munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas
collibus conualles, quia ex planis locis haud facile euehebant aquas, cloacis
fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iovis quam
voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci,
occupat fundamentis.
[39] Eo tempore in
regia prodigium visu euentuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Seruio Tullio
fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in conspectu; plurimo igitur clamore
inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam
ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri
vetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno et flammam
abisse. Tum abducto in secretum viro Tanaquil "Viden tu puerum hunc"
inquit, "quem tam humili cultu educamus? Scire licet hunc lumen quondam
rebus nostris dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae; proinde materiam
ingentis publice priuatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus."
Inde puerum liberum loco coeptum haberi erudirique artibus quibus ingenia ad
magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile quod dis cordi esset: iuvenis
euasit vere indolis regiae nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam
Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit.
Hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet serva natum
eum parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiae sum qui Corniculo capto
Ser. Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, cum
inter reliquas captiuas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana
prohibitam ferunt seruitio partum Romae edidisse Prisci Tarquini in domo; inde
tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a
paruo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quod, capta
patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur fecisse.
[40] Duodequadragesimo
ferme anno ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo sed apud
patres plebemque longe maximo honore Ser. Tullius erat. Tum Anci filii duo etsi
antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos,
regnare Romae advenam non modo vicinae sed ne Italicae quidem stirpis, tum
impensius iis indignitas crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret
regnum, sed praeceps inde porro ad seruitia caderet, ut in eadem civitate post
centesimum fere annum quam Romulus deo prognatus deus ipse tenuerit regnum donec
in terris fuerit, id seruus serva natus possideat. cum commune Romani nominis
tum praecipue id domus suae dedecus fore, si Anci regis virili stirpe salua non
modo advenis sed seruis etiam regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere
contumeliam statuunt; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in
Seruium eos stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus
erat quam priuatus; tum Seruio occiso, quemcumque alium generum delegisset,
eundem regni heredem facturus videbatur; ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex
pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque
agrestibus ferramentis, in uestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie
rixae in se omnes apparitores regios convertunt; inde, cum ambo regem
appellarent clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem
pergunt. Primo uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere; coerciti
ab lictore et iussi in vicem dicere tandem obloqui desistunt; unus rem ex
composito orditur. Cum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam
securim in caput deiecit, relictoque in volnere telo ambo se foras eiciunt.
[41] Tarquinium
moribundum cum qui circa erant excepissent, illos fugientes lictores
comprehendunt. Clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset.
Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiecit. Simul quae curando
volneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo comparat, simul si destituat
spes, alia praesidia molitur. Seruio propere accito cum paene exsanguem virum
ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis
ludibrio esse sinat. "Tuum est" inquit, "Serui, si vir es,
regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te deosque
duces sequere qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni
portenderunt. Nunc te illa caelestis excitet flamma; nunc expergiscere vere. Et
nos peregrini regnauimus; qui sis, non unde natus sis reputa. Si tua re subita
consilia torpent, at tu mea consilia sequere." Cum clamor impetusque
multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in
Nouam viam versas--habitabat enim rex ad Iovis Statoris--populum Tanaquil
adloquitur. Iubet bono animo, esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum
haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum volnus absterso
cruore; omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos visuros; interim Ser.
Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia
regis munia esse. Seruius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens
alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. Itaque per aliquot
dies cum iam exspirasset Tarquinius celata morte per speciem alienae fungendae
vicis suas opes firmavit; tum demum palam factum est comploratione in regia
orta. Seruius praesidio firmo munitus, primus iniussu populi, voluntate patrum
regnavit. Anci liberi iam tum comprensis sceleris ministris ut uiuere regem et
tantas esse opes Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.
[42] Nec iam publicis
magis consiliis Seruius quam priuatis munire opes, et ne, qualis Anci liberum
animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquini liberum esset,
duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis iungit; nec rupit
tamen fati necessitatem humanis consiliis quin inuidia regni etiam inter
domesticos infida omnia atque infesta faceret.
Peropportune ad praesentis quietem status bellum cum
Veientibus--iam enim indutiae exierant--aliisque Etruscis sumptum. In eo bello
et virtus et fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius
rex, seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Adgrediturque
inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmodum Numa divini auctor iuris
fuisset, ita Seruium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque quibus
inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent.
Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli
pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum
classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel
bello.
[43] Ex iis qui centum
milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias,
quadragenas seniorum ac iuniorum; prima classis omnes appellati; seniores ad
urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris bella gererent; arma his
imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere; haec ut tegumenta
corporis essent: tela in hostem hastaque et gladius. Additae huic classi duae
fabrum centuriae quae sine armis stipendia facerent; datum munus ut machinas in
bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta
milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti
conscriptae centuriae; arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia
eadem. Tertiae classis in quinquaginta milium censum esse voluit; totidem
centuriae et hae eodemque discrimine aetatium factae; nec de armis quicquam
mutatum, ocreae tantum ademptae. In quarta classe census quinque et viginti
milium, totidem centuriae factae, arma mutata: nihil praeter hastam et verutum
datum. Quinta classis aucta; centuriae triginta factae; fundas lapidesque
missiles hi secum gerebant; in his accensi cornicines tubicinesque in duas
centurias distributi; undecim milibus haec classis censebatur. Hoc minor census
reliquam multitudinem habuit; inde una centuria facta est, immunis militia. Ita
pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim
scripsit centurias; sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub
iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. Ad equos emendos dena milia
aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, viduae attributae quae bina
milia aeris in annos singulos penderent. Haec omnia in dites a pauperibus
inclinata onera. Deinde est honos additus. Non enim, ut ab Romulo traditum
ceteri seruauerant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure promisce
omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio
videretur et vis omnis penes primores civitatis esset; equites enim vocabantur
primi, octoginta inde primae classis centuriae, ibi si variaret--quod raro
incidebat--secundae classis; nec fere unquam infra ita descenderunt ut ad
infimos pervenirent. Nec mirari oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas
quinque et triginta tribus, duplicato earum numero centuriis iuniorum
seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. Quadrifariam
enim urbe divisa regionibus collibus qui habitabantur, partes eas tribus
appellavit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque aequaliter ex censu
conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae tribus ad centuriarum
distributionem numerumque quicquam pertinuere.
[44] Censu perfecto
quem maturauerat metu legis de incensis latae cum uinculorum minis mortisque,
edixit ut omnes ciues Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in
campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum exercitum omnem suouetaurilibus
lustravit, idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.
Milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur; adicit scriptorum antiquissimus
Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent eum numerum fuisse. Ad eam
multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem
Viminalemque; Viminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique ipse, ut loco
dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium
profert. Pomerium verbi vim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est
autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci qua
murum ducturi erant certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque
interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam
coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc
spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum
esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis
incremento semper quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati
proferebantur.
[45] Aucta civitate
magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper
armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod
addere urbi decus. Iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum; id communiter a
civitatibus Asiae factum fama ferebat. Eum consensum deosque consociatos laudare
mire Seruius inter proceres Latinorum, cum quibus publice priuatimque hospitia
amicitiasque de industria iunxerat. Saepe iterando eadem perpulit tandem, ut
Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio
caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat. Id quamquam
omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis
videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est priuato consilio imperii
reciperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patri familiae dicitur miranda
magnitudine ac specie; fixa per multas aetates cornua in uestibulo templi Dianae
monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est, et
cecinere uates cuius civitatis eam civis Dianae immolasset, ibi fore imperium;
idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae Sabinusque ut prima apta dies
sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram
statuit. Ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo victimae celebrata fama
movisset, memor responsi Sabinum ita adloquitur: "Quidnam tu, hospes,
paras?" inquit, "inceste sacrificium Dianae facere? Quin tu ante uiuo
perfunderis flumine? infima valle praefluit Tiberis." Religione tactus
hospes, qui omnia, ut prodigio responderet euentus, cuperet rite facta, extemplo
descendit ad Tiberim; interea Romanus immolat Dianae bovem. Id mire gratum regi
atque civitati fuit.
[46] Seruius quamquam
iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum iactari voces a iuvene
Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis
agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum vellent
iuberentne se regnare; tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est
declaratus. Neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo eo
impensius quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi
Serui apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse
iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. Tulit
enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret
libertas ultimumque regnum esset quod scelere partum foret. Hic L.
Tarquinius--Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus
tamen auctoribus filium ediderim--fratrem habuerat Arruntem Tarquinium mitis
ingenii iuvenem. His duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis filiae
nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat ne duo violenta
ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius
Serui regnum esset constituique civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia
nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in
alterum aversa Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum:
spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit
celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium
turbandi omnia a femina ortum est. Ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus
nullis verborum contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et
se rectius viduam et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari
iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset; si sibi eum quo digna esset di
dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse quod apud patrem
videat. Celeriter adulescentem suae temeritatis implet; Arruns Tarquinius et
Tullia minor prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio
fecissent, iunguntur nuptiis, magis non prohibente Seruio quam adprobante.
[47] Tum vero in dies
infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum esse; iam enim ab scelere ad
aliud spectare mulier scelus. Nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne
gratuita praeterita parricidia essent: non sibi defuisse cui nupta diceretur,
nec cum quo tacita seruiret; defuisse qui se regno dignum putaret, qui
meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum
mallet. "Si tu is es cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem
appello; sin minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignauia est
scelus. Quin accingeris? Non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo,
peregrina regna moliri necesse est: di te penates patriique et patris imago et
domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat vocatque regem.
Aut si ad haec parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium
iuvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro
ad stirpem, fratri similior quam patri." His aliisque increpando iuvenem
instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tanaquil, peregrina mulier,
tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna viro ac deinceps genero
dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno
faceret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare
minorum maxime gentium patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam
repetere; allicere donis iuvenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis
criminibus omnibus locis crescere. Postremo ut iam agendae rei tempus visum est,
stipatus agmine armatorum in forum inrupit. Inde omnibus perculsis pavore, in
regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium
citari iussit. Conuenere extemplo, alii iam ante ad hoc praeparati, alii metu ne
non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti et iam de Seruio actum
rati. Ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ultima orsus: seruum seruaque natum
post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis
habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono
regnum occupasse. Ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum
ex quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo
cuique divisisse; omnia onera quae communia quondam fuerint inclinasse in
primores civitatis; instituisse censum ut insignis ad inuidiam locupletiorum
fortuna esset et parata unde, ubi vellet, egentissimis largiretur.
[48] Huic orationi
Seruius cum intervenisset trepido nuntio excitatus, extemplo a uestibulo curiae
magna voce "Quid hoc" inquit, "Tarquini, rei est? qua tu audacia
me uiuo vocare ausus es patres aut in sede considere mea?" Cum ille
ferociter ad haec--se patris sui tenere sedem; multo quam seruum potiorem filium
regis regni heredem; satis illum diu per licentiam eludentem insultasse
dominis--, clamor ab utriusque fautoribus oritur et concursus populi fiebat in
curiam, apparebatque regnaturum qui vicisset. Tum Tarquinius necessitate iam et
ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et viribus ualidior, medium arripit
Seruium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deiecit; inde ad
cogendum senatum in curiam rediit. Fit fuga regis apparitorum atque comitum;
ipse prope exsanguis cum sine regio comitatu domum se reciperet ab iis qui missi
ab Tarquinio fugientem consecuti erant interficitur. Creditur, quia non abhorret
a cetero scelere, admonitu Tulliae id factum. Carpento certe, id quod satis
constat, in forum inuecta nec reuerita coetum virorum euocavit virum e curia
regemque prima appellavit. A quo facessere iussa ex tanto tumultu cum se domum
reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit,
flectenti carpentum dextra in Urbium cliuum ut in collem Esquiliarum eueheretur,
restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat iacentemque dominae
Seruium trucidatum ostendit. Foedum inhumanumque inde traditur scelus
monumentoque locus est--Sceleratum vicum vocant--quo amens, agitantibus furiis
sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque
sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque,
tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes
propediem exitus sequerentur.
Ser. Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita
ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset; ceterum id
quoque ad gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna
occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen quia unius esset
deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum
liberandae patriae consilia agitanti intervenisset.
[49] Inde L.
Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum
gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans,
primoresque patrum, quos Serui rebus favisse credebat, interfecit; conscius
deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis
corpus circumsaepsit; neque enim ad ius regni quicquam praeter vim habebat ut
qui neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret. Eo accedebat ut in
caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset. Quem ut
pluribus incuteret cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus
exercebat, perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat
non suspectos modo aut inuisos sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset.
Praecipue ita patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere, quo
contemptior paucitate ipsa ordo esset minusque per se nihil agi indignarentur.
Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi
soluit; domesticis consiliis rem publicam administravit; bellum, pacem, foedera,
societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus, fecit
diremitque. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus
tutior inter ciues esset, neque hospitia modo cum primoribus eorum sed
adfinitates quoque iungebat. Octauio Mamilio Tusculano--is longe princeps Latini
nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus--, ei Mamilio
filiam nuptum dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius
conciliat.
[50] Iam magna
Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in diem certam ut ad
lucum Ferentinae conveniant indicit: esse, quae agere de rebus communibus uelit.
Conveniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem quidem seruavit, sed
paulo ante quam sol occideret venit. Multa ibi toto die in concilio variis
iactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem
Tarquinium erat inuectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen.--Iam
enim ita clam quidem mussitantes, volgo tamen eum appellabant.--an quicquam
superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? longe ab domo excitis,
ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam ut, si
iugum acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere, adfectare eum imperium
in Latinos? quod si sui bene crediderint ciues, aut si creditum illud et non
raptum parricidio sit, credere et Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae
debere: sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur
exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se
audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis obseruaturos diem concilii
quam ipse qui indixerit obseruet. Haec atque alia eodem pertinentia seditiosus
facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret,
intervenit Tarquinius. Is finis orationi fuit; aversi omnes ad Tarquinium
salutandum. Qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod id
temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium cura
reconciliandi eos in gratiam moratum esse, et quia ea res exemisset illum diem,
postero die acturum quae constituisset. Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum
ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem quam inter patrem et
filium paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, habitrum infortunium
esse.
[51] Haec Aricinus in
regem Romanum increpans ex concilio abiit. Quam rem Tarquinius aliquanto quam
videbatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem
quo civium animos domi oppresserat Latinis iniceret. Et quia pro imperio palam
interfici non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit. Per adversae
factionis quosdam Aricinos seruum Turni auro corrupit, ut in deuersorium eius
vim magnam gladiorum inferri clam sineret. Ea cum una nocte perfecta essent,
Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova
perturbatus, moram suam hesternam velut deorum quadam prouidentia inlatam ait
saluti sibi atque illis fuisse. Ab Turno dici sibi et primoribus populorum
parari necem ut Latinorum solus imperium teneat. Adgressurum fuisse hesterno die
in concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime peteret.
Inde illam absentis insectationem esse natam quod morando spem destituerit. Non
dubitare, si vera deferantur, quin prima luce, ubi ventum in concilium sit,
instructus cum coniuratorum manu armatusque venturus sit. Dici gladiorum
ingentem esse numerum ad eum conuectum. Id uanum necne sit, extemplo sciri
posse. rogare eos ut inde secum ad Turnum veniant. Suspectam fecit rem et
ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod videbatur ob eam
differri caedes potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen,
nisi gladiis deprehensis, cetera uana existimaturi. Ubi est eo ventum, Turnum ex
somno excitatum circumsistunt custodes; comprehensisque seruis qui caritate
domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deuerticuli
protraherentur, enimuero manifesta res visa iniectaeque Turno catenae; et
confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam atrox inuidia
orta est gladiis in medio positis, ut indicta causa, novo genere leti, deiectus
ad caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur.
[52] Reuocatis deinde
ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum nouantem res pro
manifesto parricidio merita poena adfecissent) ita verba fecit: posse quidem se
vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi sint, [in] eo foedere teneantur, quo sub Tullo res omnis Albana
cum colonis suis in Romanum cesserit imperium; ceterum se utilitatis id magis
omnium causa censere ut renouetur id foedus, secundaque potius fortuna populi
Romani ut participes Latini fruantur quam urbium excidia uastationesque agrorum,
quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper aut exspectent
aut patiantur. Haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in ea foedere
superior Romana res erat; ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum
rege videbant, et [Turnus] sui cuique
periculi, si adversatus esset, recens erat documentum. Ita renovatum foedus,
indictumque iunioribus Latinorum ut ex foedere die certa ad lucum Ferentinae
armati frequentes adessent. Qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis
conuenere, ne ducem suum neve secretum imperium propriaue signa haberent,
miscuit manipulos ex Latinis Romanisque ut ex binis singulos faceret binosque ex
singulis; ita geminatis manipulis centuriones imposuit.
[53] Nec ut iniustus
in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin ea arte aequasset superiores reges
ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. Is primus Volscis bellum
in ducentos amplius post suam aetatem annos mouit, Suessamque Pometiam ex iis vi
cepit. Ubi cum diuendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit
animo eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano
imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset; captiuam pecuniam in
aedificationem eius templi seposuit.
Excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam
urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus
adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. Nam
cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus
intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat,
transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
iam ab alienis in suos vertisse superbiam et liberorum quoque eum frequentiae
taedere, ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam
stirpem, ne quem heredem regni relinquat. Se quidem inter tela et gladios patris
elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse. nam ne
errarent, manere iis bellum quod positum simuletur, et per occasionem eum
incautos inuasurum. Quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se
omne Latium, Volscosque se inde et Aequos et Hernicos petiturum donec ad eos
perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant.
forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem
ac ferocissimum populum inventurum. Cum si nihil morarentur infensus ira porro
inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur. Vetant mirari si, qualis
in ciues, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset; in se ipsum
postremo saeviturum, si alia desint. sibi vero gratum adventum eius esse,
futurumque credere breui ut illo adiuuante a portis Gabinis sub Romana moenia
bellum transferatur.
[54] Inde in consilia
publica adhiberi. Ubi cum de aliis rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret
quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi
praecipuam prudentiam adsumere quod utriusque populi vires nosset, sciretque
inuisam profecto superbiam regiam civibus esse quam ferre ne liberi quidem
potuissent. Ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum
promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret et dictis factisque
omnibus ad fallendum instructis uana adcresceret fides, dux ad ultimum belli
legitur. Ibi cum inscia multitudine quid ageretur, proelia parua inter Romam
Gabiosque fierent quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi
infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. Apud
milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo
tanta caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis
esset. Itaque postquam satis virium conlectum ad omnes conatus videbat, tum ex
suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se facere vellet, quando
quidem ut omnia unus publice Gabiis posset ei di dedissent. Huic nuntio, quia,
credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est; rex velut
deliberabundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii; ibi inambulans
tacitus summa papauerum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando
exspectandoque responsum nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae
dixerit ipse quaeque viderit refert; seu ira seu odio seu superbia insita
ingenio nullam eum vocem emisisse. Sexto ubi quid vellet parens quidue
praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores civitatis criminando alios apud
populum, alios sua ipsos inuidia opportunos interemit. Multi palam, quidam in
quibus minus speciosa criminatio erat futura clam interfecti. Patuit quibusdam
volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona iuxta atque inter
emptorum divisui fuere. Largitiones inde praedaeque; et dulcedine priuati
commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina
res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.
[55] Gabiis receptis
Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit. Inde ad
negotia urbana animum convertit; quorum erat primum ut Iovis templum in monte
Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos
patrem vovisse, filium perfecisse. Et ut libera a ceteris religionibus area
esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque
statuit quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus
Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant. Inter principia
condendi huius operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur
deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aues, in Termini fano
non addixere; idque omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini sedem
unumque eum deorum non euocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta
portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud magnitudinem
imperii portendens prodigium est: caput humanum integra facie aperientibus
fundamenta templi dicitur apparuisse. Quae visa species haud per ambages arcem
eam imperii caputque rerum fore portendebat; idque ita cecinere uates quique in
urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciuerant.
Augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometinae
manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta
suppeditavere. Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim
quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo
argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis
praeda sperandam et nullius ne horum quidem operum fundamenta non exsuperaturam.
[56] Intentus
perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecunia solum ad id
publica est usus sed operis etiam ex plebe. Qui cum haud parvus et ipse militiae
adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare
manibus suis quam postquam et ad alia, ut specie minora, sic laboris aliquanto
maioris traducebantur opera foros in circo faciendos cloacamque maximam,
receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; quibus duobus
operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit. His laboribus
exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur
esse et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam
Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.
Haec agenti portentum terribile visum: anguis ex columna
lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam
subito pavore perculit pectus quam anxiis implevit curis. Itaque cum ad publica
prodigia Etrusci tantum uates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu
Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. Neque responsa
sortium ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate
terras, ignotiora maria in Graeciam misit. Titus et Arruns profecti; comes iis
additus L. Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuvenis longe alius
ingenii quam cuius simulationem induerat. Is cum primores civitatis, in quibus
fratrem suum, ab auunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi
timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus
esse ubi in iure parum praesidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem
stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit
cognomen ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus
latens opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium
verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cauato ad id baculo tulisse
donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quo postquam ventum
est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi ad
quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt:
imperium summum Romae habebit qui uestrum primus, O iuvenes, osculum matri
tulerit. Tarquinii ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi
expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior,
cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus
spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit,
scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi
adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.
[57] Ardeam Rutuli
habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, divitiis praepollens; eaque
ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia
publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam
superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac seruili tam
diu habitos opere ab rege indignabantur. Temptata res est, si primo impetu capi
Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi
hostes. In his statiuis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi
commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem iuvenes
interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant. Forte potantibus
his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius,
incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis; inde certamine
accenso Collatinus negat verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri
quantum ceteris praestet Lucretia sua. "Quin, si vigor iuventae inest,
conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique
spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit oculis."
Incaluerant uino; "Age sane" omnes; citatis equis auolant Romam. Quo
cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi
Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus
viderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas
in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam
fuit. Adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor maritus comiter inuitat
regios iuvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae
capit; cum forma tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno
iuvenali ludo in castra redeunt.
[58] Paucis
interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam
venit. Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale
cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique
omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu
mulieris pectore oppresso "Tace, Lucretia" inquit; "Sex.
Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem." Cum pavida
ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius
fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem
animum. Ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad
metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in sordido
adulterio necata dicatur. Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut
vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri
esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad
virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque
opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio,
Collatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio
uxoris erat conuentus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Aduentu
suorum lacrimae obortae, quaerentique viro "Satin salue?"
"Minime" inquit; "quid enim salui est mulieri amissa pudicitia?
Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum
violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud
impune adultero fore. Sex. est Tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte vi
armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium."
Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in
auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit culpam
abesse. "Vos" inquit "uideritis quid illi debeatur: ego me etsi
peccato absoluo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae
exemplo uiuet." Cultrum, quem sub ueste abditum habebat, eum in corde
defigit, prolapsaque in volnus moribunda cecidit. Conclamat vir paterque.
[59] Brutus illis
luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum, manantem cruore prae se
tenens, "Per hunc" inquit "castissimum ante regiam iniuriam
sanguinem iuro, vosque, di, testes facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata
coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni quacumque dehinc vi possim
exsecuturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum." Cultrum
deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei,
unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum erat iurant; totique ab
luctu versi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur
ducem.
Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt,
concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines. Pro se
quisque scelus regium ac vim queruntur. movet cum patris maestitia, tum Brutus
castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod
Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque
iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde patre
praeside relicto Collatiae [ad portas] custodibusque datis ne quis eum motum
regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti. Ubi eo ventum est,
quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus ubi
anteire primores civitatis vident, quidquid sit haud temere esse rentur. Nec
minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo ex
omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum
celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio
habita nequaquam eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem fuerat, de
vi ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede,
de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior
esset. Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas
cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, victores omnium circa
populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Ser. Tulli
regis memorata caedes et inuecta corpori patris nefando vehiculo filia,
invocatique ultores parentum di. His atrocioribusque, credo, aliis, quae
praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit,
memoratis, incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque
esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse iunioribus qui ultro
nomina dabant lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum
Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam
ante ab rege instituto, relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit
exsecrantibus quacumque incedebat invocantibusque parentum furias viris
mulieribusque.
[60] Harum rerum
nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad
comprimendos motus, flexit viam Brutus--senserat enim adventum--ne obuius
fieret; eodemque fere tempore, diuersis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius
Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exsiliumque indictum: liberatorem urbis
laeta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt qui
exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius Gabios tamquam in suum
regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse caedibus
rapinisque concierat, est interfectus.
L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti.
Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor.
Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser.
Tulli creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.