M. Valeri Martialis Epigrammaton Liber IV
|
-
- 1
-
- Caesaris alma dies et luce sacratior illa
-
- conscia Dictaeum qua tulit Ida Iouem,
-
- longa, precor, Pylioque ueni numerosior aeuo
-
- semper et hoc uoltu uel meliore nite.
- 5
- Hic colat Albano Tritonida multus in auro
-
- perque manus tantas plurima quercus eat;
-
- hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
-
- et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
-
- Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
- 10
- pro tanto quae sunt inproba uota deo?
2
-
- Spectabat modo solus inter omnes
-
- nigris munus Horatius lacernis,
-
- cum plebs et minor ordo maximusque
-
- sancto cum duce candidus sederet.
- 5
- Toto nix cedidit repente caelo:
-
- albis spectat Horatius lacernis.
3
-
- Aspice quam densum tacitarum uellus aquarum
-
- defluat in uoltus Caesaris inque sinus.
-
- Indulget tamen ille Ioue, nec uertice moto
-
- concretas pigro frigore ridet aquas,
- 5
- sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
-
- et madidis Helicen dissimulare comis.
-
- Quis siccis lasciuit aquis et ab aethere ludit?
-
- Suspicor has pueri Caesaris esse niues.
4
-
- Quod siccae redolet palus lacunae,
-
- crudarum nebulae quod Albularum,
-
- piscinae uetus aura quod marinae,
-
- quod pressa piger hircus in capella,
- 5
- lassi uardaicus quod euocati,
-
- quod bis murice uellus inquinatum,
-
- quod ieiunia sabbatariarum,
-
- maestorum quod anhelitus reorum,
-
- quod spurcae moriens lucerna Ledae,
- 10
- quod ceromata faece de Sabina,
-
- quod uolpis fuga, uipera cubile,
-
- mallem quam quod oles olere, Bassa.
5
-
- Vir bonus et pauper linguaque et pectore uerus,
-
- quid tibi uis urbem qui, Fabiane, petis?
-
- Qui nec leno potes nec comissator haberi,
-
- nec pauidos tristi uoce citare reos,
- 5
- nec potes uxores cari corrumpere amici,
-
- nec potes algentes arrigere ad uetulas,
-
- uendere nec uanos circa Palatia fumos,
-
- plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
-
- unde miser uiues? -- "Homo certus, fidus amicus." --
- 10
- Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.
6
-
- Credi uirgine castior pudica
-
- et frontis tenerae cupis uideri,
-
- cum sis inprobior, Malisiane,
-
- quam qui compositos metro Tibulli
- 5
- in Stellae recitat domo libellos.
7
-
- Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
-
- durus tam subito qui modo mitis eras?
-
- Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
-
- O nox quam longa es quae facis una senem!
- 5
- Quid nos derides? Here qui puer, Hylle, fuisti,
-
- dic nobis, hodie qua ratione uir es?
8
-
- Prima salutantes atque altera conterit hora,
-
- exercet raucos tertia causidicos,
-
- in quintam uarios extendit Roma labores,
-
- sexta quies lassis, septima finis erit,
- 5
- sufficit in nonam nitidis octaua palaestris,
-
- imperat extructos frangere nona toros:
-
- hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
-
- temperat ambrosias cum tua cura dapes
-
- et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
- 10
- ingentique tenet pocula parca manu.
-
- Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
-
- ad matutinum nostra Thalia Iouem.
9
-
- Sotae filia clinici, Labulla,
-
- deserto sequeris Clytum marito,
-
- et donas et amas: echeis asotos.
10
-
- Dum nouus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
-
- pagina dum tangi non bene sicca timet,
-
- i, puer, et caro perfer leue munus amico
-
- qui meruit nugas primus habere meas.
- 5
- Curre, sed instructus: comitetur Punica librum
-
- spongea: muneribus conuenit illa meis.
-
- Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
-
- emendare iocos: una litura potest.
11
-
- Dum nimium uano tumefactus nomine gaudes
-
- et Saturninum te, miser, esse pudet,
-
- impia Parrhasia mouisti bella sub ursa,
-
- qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
- 5
- Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,
-
- obruit Actiaci quod grauis ira freti?
-
- An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
-
- Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
-
- Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
- 10
- qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.
12
-
- Nulli, Thai, negas; sed si te non pudet istud,
-
- hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.
13
-
- Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
-
- macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
-
- Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
-
- Massica Theseis tam bene uina fauis;
- 5
- Nec melius teneris iunguntur uitibus ulmi,
-
- nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
-
- Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
-
- tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
-
- diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
- 10
- tum quoque, cum fuerit, non uideatur anus.
14
-
- Sili, Castalidum decus sororum,
-
- qui periuria barbari furoris
-
- ingenti premis ore perfidosque
-
- astus Hannibalis leuisque Poenos
- 5
- magnis cedere cogis Africanis:
-
- paulum seposita seueritate,
-
- dum blanda uagus alea December
-
- incertis sonat hinc et hinc fritillis
-
- et ludit tropa nequiore talo,
- 10
- nostris otia commoda Camenis,
-
- nec torua lege fronte, sed remissa
-
- lasciuis madidos iocis libellos.
-
- Sic forsan tener ausus est Catullus
-
- magno mittere Passerem Maroni.
15
-
- Mille tibi nummos hesterna luce roganti
-
- in sex aut septem, Caeciliane, dies
-
- "Non habeo" dixi: sed tu, causatus amici
-
- aduentum, lancem paucaque uasa rogas.
- 5
- Stultus es? An stultum me credis, amice? Negaui
-
- mille tibi nummos, milia quinque dabo?
16
-
- Priuignum non esse tuae te, Galle, nouercae
-
- rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
-
- Non tamen hoc poterat uiuo genitore probari:
-
- iam nusquam pater est, Galle, nouerca domi est.
- 5
- Magnus ab infernis reuocetur Tullius umbris
-
- et te defendat Regulus ipse licet,
-
- non potes absolui: nam quae non desinit esse
-
- post patrem, numquam, Galle, nouerca fuit.
17
-
- Facere in Lyciscam, Paule, me iubes uersus,
-
- quibus illa lectis rubeat et sit irata.
-
- O Paule, malus es: irrumare uis solus.
18
-
- Qua uicina pluit Vipsanis porta columnis
-
- et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
-
- in iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
-
- decidit hiberno praegrauis unda gelu:
- 5
- cumque peregisset miseri crudelia fata,
-
- tabuit in calido uolnere mucro tener.
-
- Quid non saeua sibi uoluit Fortuna licere?
-
- Aut ubi non mors est, si iugulatis aquae?
19
-
- Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
-
- quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
-
- sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
-
- dona, peregrinam mittimus endromida: --
- 5
- seu lentum ceroma teris tepidumque trigona
-
- siue harpasta manu puluerulenta rapis,
-
- plumea seu laxi partiris pondera follis
-
- siue leuem cursu uincere quaeris Athan --
-
- ne madidos intret penetrabile frigus in artus
- 10
- neue grauis subita te premat Iris aqua.
-
- Ridebis uentos hoc munere tectus et imbris,
-
- nec sic in Tyria sindone tutus eris.
20
-
- Dicit se uetulam, cum sit Caerellia pupa:
-
- pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
-
- Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
-
- altera ridicula est, altera putidula.
21
-
- Nullos esse deos, inane caelum
-
- adfirmat Segius: probatque, quod se
-
- factum, dum negat haec, uidet beatum.
22
-
- Primos passa toros et adhuc placanda marito
-
- merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
-
- dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
-
- lucebat, totis cum tegeretur aquis:
- 5
- condita sic puro numerantur lilia uitro,
-
- sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
-
- Insilui mersusque uadis luctantia carpsi
-
- basia: perspicuae plus uetuistis aquae.
23
-
- Dum tu lenta nimis diuque quaeris
-
- quis primus tibi quisue sit secundus,
-
- Graium quos epigramma conparauit,
-
- palmam Callimachus, Thalia, de se
- 5
- facundo dedit ipse Bruttiano.
-
- Qui si Cecropio satur lepore
-
- Romanae sale luserit Mineruae,
-
- ille me facias, precor, secundum.
24
-
- Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
-
- extulit: uxori fiat amica meae.
25
-
- Aemula Baianis Altini litora uillis
-
- et Phaethontei conscia silua rogi,
-
- quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
-
- nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
- 5
- et tu Ledaeo felix Aquileia Timauo,
-
- hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
-
- uos eritis nostrae requies portusque senectae,
-
- si iuris fuerint otia nostra sui.
26
-
- Quod te mane domi toto non uidimus anno,
-
- uis dicam quantum, Postume, perdiderim?
-
- Tricenos, puto, bis, uicenos ter, puto, nummos.
-
- Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
27
-
- Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
-
- Inuidus ecce negat: num minus ergo soles?
-
- Quid quod honorato non sola uoce dedisti
-
- non alius poterat quae dare dona mihi?
- 5
- Ecce iterum nigros conrodit liuidus ungues:
-
- da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
28
-
- Donasti tenero, Chloe, Luperco
-
- Hispanas Tyriasque coccinasque,
-
- et lotam tepido togam Galaeso,
-
- Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
- 5
- et centum dominos nouae monetae:
-
- et quidquid petit usque et usque donas.
-
- Vae glabraria, uae tibi misella:
-
- nudam te statuet tuus Lupercus.
29
-
- Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
-
- lectoremque frequens lassat et implet opus.
-
- Rara iuuant: primis sic maior gratia pomis,
-
- hibernae pretium sic meruere rosae;
- 5
- sic spoliatricem commendat fastus amicam
-
- ianua nec iuuenem semper aperta tenet.
-
- Saepius in libro numeratur Persius uno
-
- quam leuis in tota Marsus Amazonide.
-
- Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
- 10
- esse puta solum: sic tibi pluris erit.
30
-
- Baiano procul a lacu, monemus,
-
- piscator, fuge, ne nocens recedas.
-
- sacris piscibus hae natantur undae,
-
- qui norunt dominum manumque lambunt
- 5
- illam, qua nihil est in orbe maius.
-
- Quid quod nomen habent et ad magistri
-
- uocem quisque sui uenit citatus?
-
- Hoc quondam Libys impius profundo,
-
- dum praedam calamo tremente ducit,
- 10
- raptis luminibus repente caecus
-
- captum non potuit uidere piscem,
-
- et nunc sacrilegos perosus hamos
-
- Baianos sedet ad lacus rogator.
-
- At tu, dum potes, innocens recede
- 15
- iactis simplicibus cibis in undas,
-
- et pisces uenerare delicatos.
31
-
- Quod cupis in nostris dicique legique libellis
-
- et nonnullus honos creditur iste tibi,
-
- ne ualeam si non res est gratissima nobis
-
- et uolo te chartis inseruisse meis.
- 5
- Sed tu nomen habes auerso fonte sororum
-
- inpositum, mater quod tibi dura dedit;
-
- quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
-
- nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
-
- Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
- 10
- non semper belle dicitur "Hippodame".
32
-
- Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
-
- ut uideatur apis nectare clusa suo.
-
- Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
-
- credibile est ipsam sic uoluisse mori.
33
-
- Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
-
- emittis quare, Sosibiane, nihil?
-
- "Edent heredes" inquis "mea carmina". Quando?
-
- Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.
34
-
- Sordida cum tibi sit, uerum tamen, Attale, dicit,
-
- quisquis te niueam dicit habere togam.
35
-
- Frontibus aduersis molles concurrere dammas
-
- uidimus et fati sorte iacere pari.
-
- Spectauere canes praedam, stupuitque superbus
-
- uenator cultro nil superesse suo.
- 5
- Vnde leues animi tanto caluere furore?
-
- Sic pugnant tauri, sic cecidere uiri.
36
-
- Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
-
- non potes -- haec causa est -- et potes, Ole, comam.
37
-
- "Centum Coranus et ducenta Mancinus,
-
- trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
-
- decies Sabinus alterumque Serranus;
-
- ex insulis fundisque tricies soldum,
- 5
- ex pectore redeunt ter ducena Parmensi":
-
- totis diebus, Afer, hoc mihi narras
-
- et teneo melius ista quam meum nomen.
-
- Numeres oportet aliquid, ut pati possim;
-
- cotidianam refice nauseam nummis:
- 10
- audire gratis, Afer, ista non possum.
38
-
- Galla, nega: satiatur amor nisi gaudia torquent:
-
- sed noli nimium, Galla, negare diu.
39
-
- Argenti genus omne conparasti,
-
- et solus ueteres Myronos artes,
-
- solus Praxitelus manum Scopaeque,
-
- solus Phidiaci toreuma caeli,
- 5
- solus Mentoreos habes labores.
-
- Nec desunt tibi uera Gratiana
-
- nec quae Callaico linuntur auro
-
- nec mensis anaglypta de paternis.
-
- Argentum tamen inter omne miror
- 10
- quare non habeas, Charine, purum.
40
-
- Atria Pisonum stabant cum stemmate toto
-
- et docti Senecae ter numeranda domus,
-
- praetulimus tantis solum te, Postume, regnis:
-
- pauper eras et eques, sed mihi consul eras.
- 5
- Tecum ter denas numeraui, Postume, brumas:
-
- communis nobis lectus et unus erat.
-
- Iam donare potes, iam perdere, plenus honorum,
-
- largus opum: expecto, Postume, quid facias.
-
- Nil facis et serum est alium mihi quaerere regem.
- 10
- Hoc, Fortuna, placet? "Postumus inposuit".
41
-
- Quid recitaturus circumdas uellera collo?
-
- Conueniunt nostris auribus ista magis.
42
-
- Si quis forte mihi possit praestare roganti,
-
- audi, quem puerum, Flacce, rogare uelim.
-
- Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
-
- nequitias tellus scit dare nulla magis.
- 5
- Sit niue candidior: namque in mareotide fusca
-
- pulchrior est quanto rarior iste color.
-
- Lumina sideribus certent mollesque flagellent
-
- colla comae: tortas non amo, Flacce, comas.
-
- Frons breuis atque modus leuiter sit naribus uncis,
- 10
- Paestanis rubeant aemula labra rosis.
-
- Saepe et nolentem cogat nolitque uolentem;
-
- liberior domino saepe sit ille suo;
-
- et timeat pueros, excludat saepe puellas:
-
- uir reliquis, uni sit puer ille mihi.
- 15
- "Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice uerum est.
-
- Talis erat" dices "noster Amazonicus".
43
-
- Non dixi, Coracine, te cinaedum:
-
- non sum tam temerarius nec audax
-
- nec mendacia qui loquar libenter.
-
- Si dixi, Coracine, te cinaedum,
- 5
- iratam mihi Pontiae lagonam,
-
- iratum calicem mihi Metili:
-
- iuro per Syrios tibi tumores,
-
- iuro per Berecyntios furores.
-
- Quid dixi tamen? Hoc leue et pusillum,
- 10
- quod notum est, quod et ipse non negabis:
-
- dixi te, Coracine, cunnilingum.
44
-
- Hic est pampineis uiridis modo Vesbius umbris,
-
- presserat hic madidos nobilis uua lacus:
-
- haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amauit;
-
- hoc nuper Satyri monte dedere choros;
- 5
- haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi;
-
- his locus Herculeo nomine clarus erat.
-
- Cuncta iacent flammis et tristi mersa fauilla:
-
- nec superi uellent hoc licuisse sibi.
45
-
- Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra,
-
- Phoebe, Palatinus munera Parthenius,
-
- ut, qui prima nouo signat quinquennia lustro,
-
- impleat innumeras Burrus Olympiadas.
- 5
- Fac rata uota patris: sic te tua diligat arbor,
-
- gaudeat et certa uirginitate soror;
-
- perpetuo sic flore mices, sic denique non sint
-
- tam longae Bromio quam tibi, Phoebe, comae.
46
-
- Saturnalia diuitem Sabellum
-
- fecerunt: merito tumet Sabellus,
-
- nec quemquam putat esse praedicatque
-
- inter causidicos beatiorem.
- 5
- Hos fastus animosque dat Sabello
-
- farris semodius fabaeque fresae,
-
- et turis piperisque tres selibrae,
-
- et Lucanica uentre cum Falisco,
-
- et nigri Syra defruti lagona,
- 10
- et ficus Libyca gelata testa
-
- cum bulbis cocleisque caseoque.
-
- Piceno quoque uenit a cliente
-
- parcae cistula non capax oliuae
-
- et crasso figuli polita caelo
- 15
- septenaria synthesis Sagunti,
-
- Hispanae luteum rotae toreuma,
-
- et lato uariata mappa clauo.
-
- Saturnalia fructuosiora
-
- annis non habuit decem Sabellus.
47
-
- Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
-
- Quid tibi uis, dipyrum qui Phaethonta facis?
48
-
- Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras:
-
- cur, quae uis fieri, Papyle, facta doles?
-
- Paenitet obscenae pruriginis? An magis illud
-
- fles, quod percidi, Papyle, desieris?
49
-
- Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
-
- qui tantum lusus illa iocosque uocat.
-
- Ille magis ludit qui scribit prandia saeui
-
- Tereos aut cenam, crude Thyesta, tuam,
- 5
- aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
-
- pascentem Siculas aut Polyphemon ouis.
-
- A nostris procul est omnis uesica libellis,
-
- Musa nec insano syrmate nostra tumet.
-
- "Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant".
- 10
- Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
50
-
- Quid me, Thai, senem subinde dicis?
-
- Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
51
-
- Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,
-
- ingenti late uectus es hexaphoro:
-
- postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
-
- ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes.
- 5
- Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem?
-
- Di reddant sellam, Caeciliane, tibi.
52
-
- Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris,
-
- qui modo ficus eras, iam caprificus eris.
53
-
- Hunc, quem saepe uides intra penetralia nostrae
-
- Pallados et templi limina, Cosme, noui
-
- cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
-
- stat coma et in pectus sordida barba cadit,
- 5
- cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,
-
- cui dat latratos obuia turba cibos,
-
- esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
-
- non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? Canis.
54
-
- O cui Tarpeias licuit contingere quercus
-
- et meritas prima cingere fronde comas,
-
- si sapis, utaris totis, Colline, diebus
-
- extremumque tibi semper adesse putes.
- 5
- Lanificas nulli tres exorare puellas
-
- contigit: obseruant quem statuere diem.
-
- Diuitior Crispo, Thrasea constantior ipso,
-
- lautior et nitido sis Meliore licet:
-
- nil adicit penso Lachesis, fusosque sororum
- 10
- explicat et semper de tribus una secat.
55
-
- Luci, gloria temporum tuorum,
-
- qui Caium ueterem Tagumque nostrum
-
- Arpis cedere non sinis disertis,
-
- Argiuas generatus inter urbes
- 5
- Thebas carmine cantet aut Mycenas,
-
- aut claram Rhodon aut libidinosae
-
- Ledaeas Lacedaemonos plaestras:
-
- nos Celtis genitos et ex Hiberis
-
- nostrae nomina duriora terrae
- 10
- grato non pudeat referre uersu:
-
- saeuo Bilbilin optimam metallo,
-
- quae uincit Chalypasque Noricosque,
-
- et ferro Plateam suo sonantem,
-
- quam fluctu tenui, sed inquieto
- 15
- armorum Salo temperator ambit,
-
- Tutelamque chorosque Rixa marum,
-
- et conuiuia festa Carduarum,
-
- et textis Peterin rosis rubentem,
-
- atque antiqua patrum theatra Rigas,
- 20
- et certos iaculo leui Silaos,
-
- Turgontique lacus Turasiaeque,
-
- et parua uada pura Tuetonissae,
-
- et sanctum Buradonis ilicetum,
-
- per quod uel piger ambulat uiator,
- 25
- et quae fortibus excolit iuuencis
-
- curuae Manlius arua Vatiuescae.
-
- Haec tam rustica, delicate lector,
-
- rides nomina? Rideas licebit,
-
- haec tam rustica malo quam Butuntus.
56
-
- Munera quod senibus uiduisque ingentia mittis,
-
- uis te munificum, Gargiliane, uocem?
-
- sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
-
- qui potes insidias dona uocare tuas:
- 5
- sic auidis fallax indulget piscibus hamus,
-
- callida sic stultas decipit esca feras.
-
- Quid sit largiri, quid sit donare docebo,
-
- si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
57
-
- Dum nos blanda tenent lasciui stagna Lucrini
-
- et quae pumiceis fontibus antra calent,
-
- tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
-
- quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
- 5
- Horrida sed feruent Nemeaei pectora monstri,
-
- nec satis est Baias igne calere suo.
-
- Ergo sacri fontes et litora grata ualete,
-
- Nympharum pariter Nereidumque domus.
-
- Herculeos colles gelida uos uincite bruma,
- 10
- nunc Tiburtinis cedite frigoribus.
58
-
- In tenebris luges amissum, Galla, maritum:
-
- nam plorare pudet te, puto, Galla, uirum.
59
-
- Flentibus Heliadum ramis dum uipera repit,
-
- fluxit in obstantem sucina gemma feram:
-
- quae dum miratur pingui se rore teneri,
-
- concreto reguit uincta repente gelu.
- 5
- Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulcro,
-
- uipera si tumulo nobiliore iacet.
60
-
- Ardea solstitio Castranaque rura petantur
-
- quique Cleonaeo sidere feruet ager,
-
- cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
-
- inter laudatas ad Styga missus aquas.
- 5
- Nullo fata loco possis excludere: cum mors
-
- uenerit, in medio Tibure Sardinia est.
61
-
- Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,
-
- nuper superbo laetus ore iactasti.
-
- Quartus dies est, in schola poetarum
-
- dum fabulamur, milibus decem dixti
- 5
- emptas lacernas munus esse Pompullae,
-
- sardonycha uerum lineisque ter cinctum
-
- duasque similes fluctibus maris gemmas
-
- dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
-
- Here de theatro, Pollione cantante,
- 10
- cum subito abires, dum fugis, loquebaris,
-
- hereditatis tibi trecenta uenisse,
-
- et mane centum, et post meridie centum.
-
- Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
-
- Miserere iam, crudelis, et sile tandem;
- 15
- aut, si tacere lingua non potest ista,
-
- aliquando narra quod uelimus audire.
62
-
- Tibur in Herculeum migrauit nigra Lycoris,
-
- omnia dum fieri candida credit ibi.
63
-
- Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
-
- occidit insani crimine mersa freti.
-
- Gloria quanta perit uobis! Haec monstra Neroni
-
- nec iussae quondam praestiteratis, aquae.
64
-
- Iuli iugera pauca Martialis
-
- hortis Hesperidum beatiora
-
- longo Ianiculi iugo recumbunt:
-
- lati collibus imminent recessus,
- 5
- et planus modico tumore uertex
-
- caelo perfruitur sereniore,
-
- et curuas nebula tegente ualles
-
- solus luce nitet peculiari:
-
- puris leniter admouentur astris
- 10
- celsae culmina delicata uillae.
-
- Hinc septem dominos uidere montis
-
- et totam licet aestimare Romam,
-
- Albanos quoque Tusculosque colles
-
- et quodcumque iacet sub urbe frigus,
- 15
- Fidenas ueteres breuesque Rubras,
-
- et quod uirgineo cruore gaudet
-
- Annae pomiferum nemus Perennae.
-
- Illinc Flaminiae Salariaeque
-
- gestator patet essedo tacente,
- 20
- ne blando rota sit molesta somno,
-
- quem nec rumpere nauticum celeuma
-
- nec clamor ualet helciariorum,
-
- cum sit tam prope Muluius sacrumque
-
- lapsae per Tiberim uolent carinae.
- 25
- Hoc rus, seu potius domus uocanda est,
-
- commendat dominus: tuam putabis,
-
- tam non inuida tamque liberalis,
-
- tam comi patet hospitalitate:
-
- credas Alcinoi pios Penates
- 30
- aut facti modo diuitis Molorchi.
-
- Vos nunc omnia parua qui putatis,
-
- centeno gelidum ligone Tibur
-
- uel Praeneste domate pendulamque
-
- uni dedite Setiam colono,
- 35
- dum me iudice praeferantur istis
-
- Iuli iugera pauca Martialis.
65
-
- Oculo Philaenis semper altero plorat.
-
- Quo fiat istud quaeritis modo? Lusca est.
66
-
- Egisti uitam semper, Line, municipalem,
-
- qua nihil omnino uilius esse potest.
-
- Idibus et raris togula est excussa Kalendis,
-
- duxit et aestates synthesis una decem.
- 5
- Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
-
- silua grauis turdos exagitata dedit,
-
- captus flumineo uenit de gurgite piscis,
-
- uina ruber fudit non peregrina cadus.
-
- Nec tener Argolica missus de gente minister,
- 10
- sed stetit inculti rustica turba foci.
-
- Vilica uel duri conpressa est nupta coloni,
-
- incaluit quotiens saucia uena mero.
-
- Nec nocuit tectis ignis nec Sirius agris,
-
- nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
- 15
- Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
-
- alea sed parcae sola fuere nuces.
-
- Dic ubi sit decies, mater quod auara reliquit.
-
- Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
67
-
- Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
-
- orabat cana notus amicitia,
-
- dicebatque suis haec tantum desse trecentis,
-
- ut posset domino plaudere iustus eques.
- 5
- Praetor ait: "Scis me Scorpo Thalloque daturum,
-
- atque utinam centum milia sola darem."
-
- Ah! pudet ingratae, pudet ah! male diuitis arcae.
-
- Quod non das equiti, uis dare, praetor, equo?
68
-
- Inuitas centum quadrantibus et bene cenas.
-
- Vt cenem inuitor, Sexte, an ut inuideam?
69
-
- Tu Setina quidem semper uel Massica ponis,
-
- Papyle, sed rumor tam bona uina negat:
-
- diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
-
- Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.
70
-
- Nihil Ammiano praeter aridam restem
-
- moriens reliquit ultimis pater ceris.
-
- Fieri putaret posse quis, Marulline,
-
- ut Ammianus mortuum patrem nollet?
71
-
- Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
-
- si qua puella neget: nulla puella negat.
-
- Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
-
- tamquam non liceat, nulla puella negat.
- 5
- Casta igitur nulla est? Sunt castae mille. Quid ergo
-
- casta facit? Non dat, non tamen illa negat.
72
-
- Exigis ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
-
- Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
-
- "Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
-
- Non, inquis, faciam tam fatue." Nec ego.
73
-
- Cum grauis extremas Vestinus duceret horas
-
- et iam per Stygias esset iturus aquas,
-
- ultima uoluentis orauit pensa sorores,
-
- ut traherent parua stamina pulla mora,
- 5
- iam sibi defunctus caris dum uiuit amicis.
-
- Mouerunt tetricas tam pia uota deas.
-
- Tunc largas partitus opes a luce recessit,
-
- seque mori post hoc credidit ille senem.
74
-
- Aspicis inbelles temptent quam fortia dammae
-
- proelia? Tam timidus quanta sit ira feris?
-
- In mortem paruis concurrere frontibus ardent.
-
- Vis, Caesar, dammis parcere? Mitte canes.
75
-
- O felix animo, felix, Nigrina, marito,
-
- atque inter Latias gloria prima nurus:
-
- te patrios miscere iuuat cum coniuge census,
-
- gaudentem socio participique uiro.
- 5
- Arserit Euhadne flammis iniecta mariti,
-
- nec minor Alcestin fama sub astra ferat;
-
- tu melius. Certo meruisti pignore uitae
-
- ut tibi non esset morte probandus amor.
76
-
- Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
-
- ut bis sena feram, bis duodena petam.
77
-
- Numquam diuitias deos rogaui
-
- contentus modicis meoque laetus:
-
- paupertas, ueniam dabis, recede.
-
- Causast quae subiti nouique uoti?
- 5
- Pendentem uolo Zoilum uidere.
78
-
- Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
-
- et facies multo splendeat alba pilo,
-
- discurris tota uagus urbe, nec ulla cathedra est
-
- cui non mane feras inrequietus Haue;
- 5
- et sine te nulli fas est prodire tribuno,
-
- nec caret officio consul uterque tuo;
-
- et sacro decies repetis Palatia cliuo
-
- Sigerosque meros Partheniosque sonas.
-
- Haec faciant sane iuuenes: deformius, Afer,
- 10
- omnino nihil est ardalione sene.
79
-
- Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
-
- Hoc emis. Inposui: rus tibi uendo tuum.
80
-
- Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
-
- si nescis, non es sanus, amice Maron.
-
- Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
-
- si sudare aliter non potes, est ratio.
- 5
- "Magna tamen res est". Erras; cum uiscera febris
-
- exurit, res est magna tacere, Maron.
81
-
- Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
-
- negare nullam quo queror puellarum,
-
- semel rogata bisque terque neglexit
-
- preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
- 5
- negare iussi, pernegare non iussi.
82
-
- Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,
-
- inputet et nobis otia parua roga,
-
- immemor et paulum curarum operumque suorum
-
- non tetrica nugas exigat aure meas.
- 5
- Sed nec post primum legat haec summumue trientem,
-
- sed sua cum medius proelia Bacchus amat.
-
- Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur
-
- altera: diuisum sic breue fiet opus.
83
-
- Securo nihil est te, Naeuole, peius; eodem
-
- sollicito nihil est, Naeuole, te melius.
-
- Securus nullum resalutas, despicis omnes,
-
- nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
- 5
- sollicitus donas, dominum regemque salutas,
-
- inuitas. Esto, Naeuole, sollicitus.
84
-
- Non est in populo nec urbe tota
-
- a se Thaida qui probet fututam,
-
- cum multi cupiant rogentque multi.
-
- Tam casta est, rogo, Thais? Immo fellat.
85
-
- Nos bibimus uitro, tu murra, Pontice. Quare?
-
- Prodat perspicuus ne duo uina calix.
86
-
- Si uis auribus Atticis probari,
-
- exhortor moneoque te, libelle,
-
- ut docto placeas Apollinari:
-
- nil exactius eruditiusque est,
- 5
- sed nec candidius benigniusque.
-
- Si te pectore, si tenebit ore,
-
- nec rhonchos metues maligniorum,
-
- nec scombris tunicas dabis molestas:
-
- si damnauerit, ad salariorum
- 10
- curras scrinia protinus licebit,
-
- inuersa pueris arande charta.
87
-
- Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle,
-
- conlocat et lusus deliciasque uocat,
-
- et, quo mireris magis, infantaria non est.
-
- Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.
88
-
- Nulla remisisti paruo pro munere dona,
-
- et iam Saturni quinque fuere dies.
-
- Ergo nec argenti sex scripula Septiciam
-
- missa nec a querulo mappa cliente fuit,
- 5
- Antipolitani nec quae de sanguine thynni
-
- testa rubet, nec quae cottana parua gerit,
-
- nec rugosarum uimen breue Picernarum,
-
- dicere te posses ut meminisse mei!
-
- Decipies alios uerbis uoltuque benigno,
- 10
- nam mihi iam notus dissimulator eris.
89
-
- Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
-
- iam peruenimus usque ad umbilicos.
-
- Tu procedere adhuc et ire quaeris,
-
- nec summa potes in schida teneri,
- 5
- sic tamquam tibi res peracta non sit,
-
- quae prima quoque pagina peracta est.
-
- Iam lector queriturque deficitque,
-
- iam librarius hoc et ipse dicit
-
- "Ohe, iam satis est, ohe, libelle."