M. Valeri Martialis Epigrammaton Liber VIII
|
1. Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu famam, id est uitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto, propter hoc legentur. 2. Hic tamen, qui operis nostri octauus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur. 3. Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum materia successerat: quam quidem subinde aliqua iocorum mixtura uariare temptauimus, ne caelesti uerecundiae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint quam nos satiare, omnis uersus ingereret. 4. Quamuis autem epigrammata a seuerissimis quoque et summae fortunae uiris ita scripta sint ut mimicam uerborum licentiam adfectasse uideantur, ego tamen illis non permisi tam lasciui loqui quam solent. 5. Cum pars libri et maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alligata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione lustratos accedere ad templa debere. 6. Quod ut custoditurum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine profiteri breuissimo placuit epigrammate.
-
- 1
-
- Laurigeros domini, liber, intrature penates
-
- disce uerecundo sanctius ore loqui.
-
- Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
-
- tu mihi, tu Pallas Caesariana, ueni.
2
-
- Fastorum genitor parensque lanus
-
- uictorem modo cum uideret Histri,
-
- tot uultus sibi non satis putauit
-
- optauitque oculos habere plures,
- 5
- et lingua pariter locutus omni
-
- terrarum domino deoque rerum
-
- promisit Pyliam quater senectam.
-
- Addas, Iane pater, tuam rogamus.
3
-
- "Quinque satis fuerant: nam sex septemue libelli
-
- est nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuuat?
-
- Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
-
- fama potest: teritur noster ubique liber;
- 5
- et cum rupta situ Messallae saxa iacebunt
-
- altaque cum Licini marmora puluis erunt,
-
- me tamen ora legent et secum plurimus hospes
-
- ad patrias sedes carmina nostra feret."
-
- Finieram, cum sic respondit nona sororum,
- 10
- cui coma et unguento sordida uestis erat:
-
- "Tune potes dulcis, ingrate, relinquere nugas?
-
- dic mihi, quid melius desidiosus ages?
-
- an iuuat ad tragicos soccum transferre coturnos
-
- aspera uel paribus bella tonare modis,
- 15
- praelegat ut tumidus rauca te uoce magister,
-
- oderit et grandis uirgo bonusque puer?
-
- Scribant ista graues nimium nimiumque seueri,
-
- quos media miseros nocte lucerna uidet;
-
- at tu Romano lepidos sale tingue libellos:
- 20
- adgnoscat mores uita legatque suos.
-
- Angusta cantare licet uidearis auena,
-
- dum tua multorum uincat auena tubas."
4
-
- Quantus, io, Latias mundi conuentus ad aras
-
- suscipit et soluit pro duce uota suo!
-
- Non sunt haec hominum, Germanice, gaudia tantum,
-
- sed faciunt ipsi nunc, puto, sacra dei.
5
-
- Dum donas, Macer, anulos puellis,
-
- desisti, Macer, anulos habere.
6
-
- Archetypis uetuli nihil est odiosius Eucti
-
- (ficta Saguntino cymbia malo luto),
-
- argenti furiosa sui cum stemmata narrat
-
- garrulus et uerbis mucida uina facit:
- 5
- "Laomedonteae fuerant haec pocula mensae:
-
- ferret ut haec, muros struxit Apollo lyra.
-
- Hoc cratere ferox commisit proelia Rhoctus
-
- cum Lapithis: pugna debile cernis opus.
-
- Hi duo longaeuo censentur Nestore fundi:
- 10
- pollice de Pylio trita columba nitet.
-
- Hic scyphus est in quo misceri iussit amicis
-
- largius Aeacides uiuidiusque merum.
-
- Hac propinauit Bitiae pulcherrima Dido
-
- in patera, Phrygio cum data cena uiro est."
- 15
- Miratus fueris cum prisca torcumata multum,
-
- in Priami calathis Astyanacta bibes.
7
-
- Hoc agere est causas, hoc dicere, Cinna, diserte,
-
- horis, Cinna, decem dicere uerba nouem ?
-
- Sed modo clepsydras ingenti uoce petisti
-
- quattuor. O quantum, Cinna, tacere potes!
8
-
- Principium des, Iane, licet uelocibus annis
-
- et renoues uoltu saecula longa tuo,
-
- te primum pia tura rogent, te uota salutent,
-
- purpura te felix, te colat omnis honos;
- 5
- tu tamen hoc mauis, Latiae quod contigit urbi
-
- mense tuo reducem, Iane, uidere dcum.
9
-
- Soluere dodrantem nuper tibi, Quinte, uolebat
-
- lippus Hylas, luscus uult dare dimidium.
-
- Accipe quam primum; breuis est occasio lucri:
-
- si fuerit caecus, nil tibi soluet Hylas.
10
-
- Emit lacernas milibus decem Bassus
-
- Tyrias coloris optimi. Lucrifecit.
-
- "Adeo bene emit?" inquis. Immo non soluet.
11
-
- Peruenisse tuam iam te scit Rhenus in urbem;
-
- nam populi uoces audit et ille tui:
-
- Sarmaticas etiam gentes Histrumque Getasque
-
- laetitiae clamor terruit ipse nouae.
- 5
- Dum te longa sacro uenerantur gaudia Circo,
-
- nemo quater missos currere sensit equos.
-
- Nullum Roma ducem, nec te sic, Caesar, amauit:
-
- te quoque iam non plus, ut uelit ipsa, potest.
12
-
- Vxorem quare locupletem ducere nolim
-
- quaeritis? Vxori nubere nolo meae.
-
- Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
-
- non aliter fiunt femina uirque pares.
13
-
- Morio dictus erat: uiginti milibus emi.
-
- Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.
14
-
- Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumam,
-
- mordeat et tenerum fortior aura nemus,
-
- hibernis obiecta Notis specularia puros
-
- admittunt soles et sine faece diem.
- 5
- At mihi cella datur non tota clusa fenestra,
-
- in qua nec Boreas ipse manere uelit.
-
- Sic habitare iubes ueterem crudelis amicum?
-
- Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
15
-
- Dum noua Pannonici numeratur gloria belli,
-
- omnis et ad reducem dum litat ara Iouem,
-
- dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus,
-
- et ditant Latias tertia dona tribus:
- 5
- hos quoque secretos memorauit Roma triumphos,
-
- nec minor ista tuae laurea pacis erat,
-
- quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
-
- Principis est uirtus maxima nosse suos.
16
-
- Pistor qui fueras diu, Cypere,
-
- causas nunc agis et ducena quaeris:
-
- sed consumis et usque mutuaris.
-
- A pistore, Cypere, non recedis:
- 5
- et panem facis et facis farinam.
17
-
- Egi, Sexte, tuam pactus duo milia causam:
-
- misisti nummos quod mihi mille quid est?
-
- "Narrasti nihil" inquis "et a te perdita causa est."
-
- Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
18
-
- Si tua, Cerrini, promas epigrammata uulgo,
-
- uel mecum possis uel prior ipse legi:
-
- sed tibi tantus inest ueteris respectus amici,
-
- carior ut mea sit quam tua fama tibi.
- 5
- Sic Maro nec Calabri temptauit carmina Flacci,
-
- Pindaricos nosset cum superare modos,
-
- et Vario cessit Romani laude cothurni,
-
- cum posset tragico fortius ore loqui.
-
- Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
- 10
- qui uelit ingenio cedere rarus erit.
19
-
- Pauper uideri Cinna uult; et est pauper.
20
-
- Cum facias uersus nulla non luce ducenos,
-
- Vare, nihil recitas. Non sapis, atque sapis.
21
-
- Phosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?
-
- Caesare uenturo, Phosphore, redde diem.
-
- Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae
-
- plaustra uehunt, lento quod nimis axe uenis?
- 5
- Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro:
-
- ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
-
- Quid cupidum Titana tenes ? Iam Xanthus et Aethon
-
- frena uolunt, uigilat Memnonis alma parens.
-
- Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci,
- 10
- et cupit Ausonium luna uidere ducem.
-
- iam, Caesar, uel nocte ueni: stent astra licebit,
-
- non derit populo te ueniente dies.
22
-
- Inuitas ad aprum, ponis mihi, Gallice, porcum.
-
- hybrida sum, si das, Gallice, uerba mihi.
23
-
- Esse tibi uideor saeuus nimiumque gulosus,
-
- qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
-
- Si lcuis ista tibi flagrorum causa uidetur,
-
- ex qua uis causa uapulet ergo cocus?
24
-
- Si quid forte petam timido gracilique libello,
-
- inproba non fuerit si mea charta, dato.
-
- Et si non dederis, Caesar, permitte rogari:
-
- offendunt numquam tura precesque Iouem.
- 5
- Qui fingit sacros auro uel marmore uultus,
-
- non facit ille deos: qui rogat, ille facit.
25
-
- Vidisti semel, Oppiane, tantum
-
- aegrum me: male, saepe te uidebo.
26
-
- Non tot in Eois timuit Gangeticus aruis
-
- raptor, in Hyrcano qui fugit albus equo,
-
- quot tua Roma nouas uidit, Germanice, tigres;
-
- delicias potuit nec numerare suas.
- 5
- Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos
-
- et uictoris opes diuitiasque dei:
-
- nam cum captiuos ageret sub curribus Indos,
-
- contentus gemina tigride Bacchus erat.
27
-
- Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
-
- si sapis et sentis, hoc tibi ait "Morere."
28
-
- Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
-
- esse uelis cuius fama decusque gregis ?
-
- Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
-
- qua saturat Calabris culta Galaesus aquis ?
- 5
- An Tartesiaeus stabuli nutritor Hiberi
-
- Baetis in Hesperia te quoque lauit oue?
-
- An tua multifidum numerauit lana Timauum,
-
- quem pius astrifero Cyllarus ore bibit ?
-
- te nec Amyclaeo decuit liuere ueneno
- 10
- nec Miletos erat uellere digna tuo.
-
- Lilia tu uincis nec adhuc delapsa ligustra
-
- et Tiburtino monte quod alget ebur;
-
- Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
-
- cedet Erythraeis eruta gemma uadis:
- 15
- sed licet haec primis niuibus sint aemula dona,
-
- non sunt Parthenio candidiora suo.
-
- Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
-
- texta, Samiramia quae uariantur acu;
-
- non Athamanteo potius me mirer in auro,
- 20
- Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
-
- O quantos risus pariter spectata mouebit
-
- cum Palatina nostra lacerna toga!
29
-
- Disticha qui scribit, puto, uult breuitate placere.
-
- Quid prodest breuitas, dic mihi, si liber est ?
30
-
- Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
-
- temporibus Bruti gloria summa fuit.
-
- Aspicis ut teneat flammas poenaque fruatur
-
- fortis, et attonito regnet in igne manus?
- 5
- Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
-
- funus amat: totis pascitur illa sacris;
-
- quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat
-
- sacuior in lassos ire sinistra focos.
-
- Scire piget post tale decus quid fecerit ante:
- 10
- quam uidi satis hanc est mihi nosse manum.
31
-
- Nescio quid de te non belle, Dento, fateris,
-
- coniuge qui ducta iura paterna petis.
-
- Sed iam supplicibus dominum lassare libellis
-
- desine et in patriam serus ab urbe redi:
- 5
- nam dum tu longe deserta uxore diuque
-
- tres quaeris natos, quattuor inuenies.
32
-
- Aera per tacitum delapsa sedentis in ipsos
-
- fluxit Aretullae blanda columba sinus.
-
- Luserat hoc casus, nisi inobseruata maneret
-
- permissaque sibi nollet abire fuga.
- 5
- Si meliora piae fas est sperare sorori
-
- et dominum mundi flectere uota ualent,
-
- haec a Sardois tibi forsitan exulis oris,
-
- fratre reuersuro, nuntia uenit auis.
33
-
- De praetoricia folium mihi, Paule, corona
-
- mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
-
- Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
-
- pallida quam rubri diluit unda croci;
- 5
- an magis astuti derasa est ungue ministri
-
- brattea, de fulcro quam reor esse tuo ?
-
- Illa potest culicem longe sentire uolantem
-
- et minimi pinna papilionis agi;
-
- exiguae uolitat suspensa uapore lucernae
- 10
- et lcuiter fuso rumpitur icta mero.
-
- Hoc linitur sputo lani caryota Kalendis,
-
- quam fert cum parco sordidus asse cliens.
-
- Lenta minus gracili crescunt colocasia filo,
-
- plena magis nimio lilia sole cadunt;
- 15
- nec uaga tam tenui discurrit aranea tela,
-
- tam leue nec bombyx pendulus urget opus.
-
- Crassior in facie uetulae stat creta Fabullae,
-
- crassior offensae bulla tumescit aquae;
-
- fortior et tortos seruat uesica capillos
- 20
- et mutat Latias spuma Bataua eomas.
-
- hac cute Ledaeo uestitur pullus in ouo,
-
- talia lunata splenia fronte sedent.
-
- Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis,
-
- mittere cum possis uel cocleare mihi,
- 25
- (magna nimis loquimur), cocleam cum mittere possis,
-
- denique cum possis mittere, Paule, nihil ?
34
-
- Archetypum Myos argentum te dicis habere.
-
- Quod sine te factum est hoc magis archetypum est?
35
-
- Cum sitis similes paresque uita,
-
- uxor pessima, pessimus maritus,
-
- miror non bene conuenire uobis.
36
-
- Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
-
- iam tacet Eoum barbara Memphis opus:
-
- pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
-
- clarius in toto nil uidet orbe dies.
- 5
- Septenos pariter credas adsurgere montes,
-
- Thessalicum breuior Pelion Ossa tulit;
-
- aethera sic intrat nitidis ut conditus astris
-
- inferiore tonet nube serenus apex
-
- et prius arcano satietur numine Phocbi
- 10
- nascentis Circe quam uidet ora patris.
-
- Haec, Auguste, tamen, quae uertice sidera pulsat,
-
- par domus est caelo sed minor est domino.
37
-
- Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas,
-
- milia te centum num tribuisse putas ?
-
- "Debuit haec" inquis. Tibi habe, Polycharme, tabellas
-
- et Caietano milia crede duo.
38
-
- Qui praestat pietate pertinaci
-
- sensuro bona liberalitatis,
-
- captet forsitan aut uicem reposcat:
-
- at si quis dare nomini relicto
- 5
- post manes tumulumque perseuerat,
-
- quaerit quid nisi parcius dolere ?
-
- Refert sis bonus an uelis uideri.
-
- Praestas hoc, Melior, sciente fama,
-
- qui sollemnibus anxius sepulti
- 10
- nomen non sinis interire Blaesi.
-
- et de munifica profusus arca
-
- ad natalicium diem colendum
-
- scribarum memori piaeque turbae
-
- quod donas, facis ipse Blaesianum.
- 15
- Hoc longum tibi, uita dum manebit,
-
- hoc et post cineres erit tributum.
39
-
- Qui Palatinae caperet conuiuia mensae
-
- ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
-
- hic haurire decet sacrum, Germanice, nectar
-
- et Ganymedea pocula mixta manu.
- 5
- Esse uelis, oro, serus conuiua Tonantis:
-
- at tu si properas, Iuppiter, ipse ueni.
40
-
- Non horti neque palmitis beati
-
- sed rari nemoris, Priape, custos,
-
- ex quo natus es et potes renasci,
-
- furaces, moneo, manus repellas
- 5
- et siluam domini focis reserues:
-
- si defecerit haec, et ipse lignum es.
41
-
- "Tristis Athenagoras non misit munera nobis
-
- quae medio brumae mittere mense solet."
-
- An sit Athenagoras tristis, Faustine, uidebo:
-
- me certe tristem fecit Athenagoras.
42
-
- Si te sportula maior ad beatos
-
- non corruperit, ut solet, licebit
-
- de nostro, Matho, centies laueris.
43
-
- Effert uxores Fabius, Chrestilla maritos,
-
- funereamque toris quassat uterque facem.
-
- Victores committe, Venus: quos iste manebit
-
- exitus, una duos ut Libitina ferat.
44
-
- Titulle, moneo, uiue: semper hoc serum est;
-
- sub paedagogo coeperis licet, serum est.
-
- At tu, miser Titulle, nec senex uiuis,
-
- sed omne limen conteris salutator
- 5
- et mane sudas urbis osculis udus,
-
- foroque triplici sparsus ante equos omnis
-
- aedemque Martis et colosson Augusti
-
- curris per omnis tertiasque quintasque.
-
- Rape, congere, aufer, posside: relinquendum est.
- 10
- Superba densis area palleat nummis,
-
- centum explicentur paginae Kalendarum,
-
- iurabit heres te nihil reliquisse,
-
- supraque plutcum te iacente uel saxum,
-
- fartus papyro dum tibi torus crescit,
- 15
- flentes superbus basiabit eunuchos;
-
- tuoque tristis filius, uelis nolis,
-
- cum concubino nocte dormiet prima.
45
-
- Priscus ab Aetnaeis mihi, Flacce, Terentius oris
-
- redditur: hanc lucem lactea gemma notet;
-
- defluat et lento splendescat turbida lino
-
- amphora centeno consule facta minor.
- 5
- Continget nox quando meis tam candida mensis ?
-
- Tam iusto dabitur quando calere mero ?
-
- Cum te, Flacce, mihi reddet Cythereia Cypros,
-
- luxuriae fiet tam bona causa meae.
46
-
- Quanta tua est probitas tanta est infantia formae,
-
- Ceste puer, puero castior Hippolyto.
-
- Te secum Diana uelit doceatque natare,
-
- te Cybele totum mallet habere Phryge;
- 5
- tu Ganymedeo poteras succedere lecto,
-
- sed durus domino basia sola dares.
-
- Felix, quae tenerum uexabit sponsa maritum
-
- et quae te faciet prima puella uirum !
47
-
- Pars maxillarum tonsa est tibi, pars tibi rasa est,
-
- pars uulsa est. Vnum quis putet esse caput ?
48
-
- Nescit cui dederit Tyriam Crispinus abollam,
-
- dum mutat cultus induiturque togam.
-
- Quisquis habes, umeris sua munera redde, precamur:
-
- non hoc Crispinus te, sed abolla rogat.
- 5
- Non quicumque capit saturatas murice uestes
-
- nec nisi deliciis conuenit iste color.
-
- si te praeda iuuat foedique insania lucri,
-
- qua possis melius fallere, sume togam.
49 [51]
-
- Formosam sane, sed caecus diligit Asper.
-
- plus ergo, ut res est, quam uidet Asper amat.
50 [49]
-
- Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi
-
- quantaque nox superis omnibus illa fuit,
-
- qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum
-
- et licuit Faunis poscere uina Iouem:
- 5
- tanta tuas celebrant, Caesar, conuiuia laurus;
-
- exhilarant ipsos gaudia nostra deos.
-
- Vescitur omnis eques tecum populusque patresque
-
- et capit ambrosias cum duce Roma dapes.
-
- Grandia pollicitus quanto maiora dedisti !
- 10
- Promissa est nobis sportula, recta data est.
51 [50]
-
- Quis labor in phiala ? Docti Myos anne Myronos ?
-
- Mentoris haec manus est an, Polyclite, tua ?
-
- Liuescit nulla caligine fusca nec odit
-
- exploratores nubila massa focos.
- 5
- uera minus flauo radiant electra metallo
-
- et niucum felix pustula uincit ebur.
-
- Materiae non cedit opus: sic alligat orbem,
-
- plurima cum tota lampade luna nitet.
-
- Stat caper Aeolio Thebani uellere Phrixi
- 10
- cultus: ab hoc mallet uecta fuisse soror;
-
- hunc nec Cinyphius tonsor uiolauerit et tu
-
- ipse tua pasci uite, Lyaee, uelis.
-
- Terga premit pecudis geminis Amor aureus alis;
-
- Palladius tenero lotos ab ore sonat:
- 15
- sic Methymnaeo gauisus Arione delphin
-
- languida non tacitum per freta uexit onus.
-
- Imbuat egregium digno mihi nectare munus
-
- non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
-
- Ceste, decus mensae, misce Setina: uidetur
- 20
- ipse puer nobis, ipse sitire caper.
-
- Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
-
- auctor enim tanti muneris ille mihi:
-
- si Telethusa uenit promissaque gaudia portat,
-
- seruabor dominae, Rufe, triente tuo;
- 25
- si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
-
- ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
52
-
- Tonsorem puerum sed arte talem
-
- qualis nec Thalamus fuit Neronis,
-
- Drusorum cui contigere barbae,
-
- aequandas semel ad genas rogatus
- 5
- Rufo, Caediciane, commodaui.
-
- Dum iussus repetit pilos eosdem,
-
- censura speculi manum regente,
-
- expingitque cutem facitque longam
-
- detonsis epaphaeresin capillis,
- 10
- barbatus mihi tonsor est reuersus.
53 [54]
-
- Formosissima quae fuere uel sunt,
-
- sed uilissima quae fuere uel sunt,
-
- o quam te fieri, Catulla, uellem
-
- formosam minus aut magis pudicam !
54 [56]
-
- Magna licet totiens tribuas, maiora daturus
-
- dona, ducum uictor, uictor et ipse tui,
-
- diligeris populo non propter praemia, Caesar,
-
- te propter populus praemia, Caesar, armat.
55 [53]
-
- Auditur quantum Massyla per auia murmur,
-
- innumero quotiens silua leone furit,
-
- pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
-
- cum reuocat tauros et sine mente pecus,
- 5
- tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
-
- Quis non esse gregem crederet ? unus erat;
-
- sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
-
- cui diadema daret marmore picta Nomas.
-
- O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
- 10
- aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae !
-
- Grandia quam decuit latum uenabula pectus
-
- quantaque de magna gaudia morte tulit !
-
- Vnde tuis, Libye, tam felix gloria siluis ?
-
- A Cybeles numquid uenerat ille iugo ?
- 15
- An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro
-
- hanc tibi uel frater uel pater ipse feram ?
56 [55]
-
- Temporibus nostris aetas cum cedat auorum
-
- creuerit et maior cum duce Roma suo,
-
- ingenium sacri miraris desse Maronis
-
- nec quemquam tanta bella sonare tuba.
- 5
- Sint Maecenates, non derunt, Flacce, Marones
-
- Vergiliumque tibi uel tua rura dabunt.
-
- iugera perdiderat miserae uicina Cremonae
-
- flebat et abductas Tityrus aeger oues:
-
- risit Tuscus eques paupertatemque malignam
- 10
- reppulit et celeri iussit abire fuga.
-
- "Accipe diuitias et uatum maximus esto;
-
- tu licet et nostrum" dixit "Alexin ames."
-
- Adstabat domini mensis pulcherrimus ille
-
- marmorea fundens nigra Falerna manu,
- 15
- et libata dabat roseis carchesia labris
-
- quae poterant ipsum sollicitare Iouem.
-
- Excidit attonito pinguis Galatea poetae
-
- Thestylis et rubras messibus usta genas:
-
- protinus Italiam concepit et "Arma uirumque,"
- 20
- qui modo uix Culicem fleuerat ore rudi.
-
- Quid Varios Marsosque loquar ditataque uatum
-
- nomina, magnus erit quos numerare labor?
-
- Ergo ero Vergilius, si munera Maecenatis
-
- des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
57
-
- Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,
-
- ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
-
- collegitque sinu fragmenta nouissima laxi
-
- oris et adgesta contumulauit humo.
- 5
- Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
-
- hoc sibi iam Picens praestitit officium.
58
-
- Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
-
- possim te Sagarim iure uocare meo.
59
-
- Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
-
- lippa sub adtrita fronte lacuna patet?
-
- Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
-
- non fuit Autolyci tam piperata manus.
- 5
- Hunc tu conuiuam cautus seruare memento:
-
- tunc furit atque oculo luscus utroque uidet:
-
- pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
-
- et latet in tepido plurima mappa sinu;
-
- lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
- 10
- et tectus laenis saepe duabus abit;
-
- nec dormitantem uernam fraudare lucerna
-
- erubuit fallax, ardeat illa licet.
-
- Si nihil inuasit, puerum tunc arte dolosa
-
- circuit et soleas subripit ipse suas.
60
-
- Summa Palatini poteras aequare Colossi,
-
- si fieres breuior, Claudia, sesquipede.
61
-
- Liuet Charinus, rumpitur, furit, plorat
-
- et quaerit altos unde pendeat ramos:
-
- non iam quod orbe cantor et legor toto,
-
- nec umbilicis quod decorus et cedro
- 5
- spargor per omnes Roma quas tenet gentes;
-
- sed quod sub urbe rus habemus aestiuum
-
- uehimurque mulis non ut ante conductis.
-
- Quid inprecabor, o Seuere, liuenti ?
-
- Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.
62
-
- Scribit in auersa Picens epigrammata charta,
-
- et dolet auerso quod facit illa deo.
63
-
- Thestylon Aulus amat sed nec minus ardet Alexin,
-
- forsitan et nostrum nunc Hyacinthon amat.
-
- I nunc et dubita uates an diligat ipsos,
-
- delicias uatum cum meus Aulus amet.
64
-
- Vt poscas, Clyte, munus exigasque,
-
- uno nasceris octiens in anno
-
- et solas, puto, tresue quattuorue
-
- non natalicias habes Kalendas.
- 5
- Sit uultus tibi leuior licebit
-
- tritis litoris aridi lapillis,
-
- sit moro coma nigrior caduco,
-
- uineas mollitia tremente plumas
-
- aut massam modo lactis alligati,
- 10
- et talis tumor excitet papillas
-
- qualis cruda uiro puella seruat,
-
- tu nobis, Clyte, iam senex uideris:
-
- tam multos quis enim fuisse credat
-
- natalis Priamiue Nestorisue?
- 15
- Sit tandem pudor et modus rapinis.
-
- Quod si ludis adhuc semelque nasci
-
- uno iam tibi non sat est in anno,
-
- natum te, Clyte, nec semel putabo.
65
-
- Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late
-
- templa nitent, felix area nuper erat:
-
- hic stetit Arctoi formosus puluere belli
-
- purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
- 5
- hic lauru redimita comas et candida cultu
-
- Roma salutauit uoce manuque ducem.
-
- Grande loci meritum testantur et altera dona:
-
- stat sacer et domitis gentibus arcus ouat.
-
- hic gemini currus numerant elephanta frequentem,
- 10
- sufficit inmensis aureus ipse iugis.
-
- Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
-
- hos aditus urbem Martis habere decet.
66
-
- Augusto pia tura uictimasque
-
- pro uestro date Silio, Camenae.
-
- Bis senos iubet en redire fasces,
-
- nato consule, nobilique uirga
- 5
- uatis Castaliam domum sonare
-
- rerum prima salus et una Caesar.
-
- Gaudenti superest adhuc quod optet,
-
- felix purpura tertiusque consul.
-
- Pompeio dederit licet senatus
- 10
- et Caesar genero sacros honores,
-
- quorum pacificus ter ampliauit
-
- Ianus nomina: Silius frequentes
-
- mauult sic numerare consulatus.
67
-
- Horas quinque puer nondum tibi nuntiat et tu
-
- iam conuiua mihi, Caeciliane, uenis,
-
- cum modo distulerint raucae uadimonia quartae
-
- et Floralicias lasset harena feras.
- 5
- Curre, age, et inlotos reuoca, Calliste, ministros;
-
- sternantur lecti: Caeciliane, sede.
-
- Caldam poscis aquam: nondum mihi frigida uenit;
-
- alget adhuc nudo clusa culina foco.
-
- Mane ueni potius; nam cur te quinta moretur ?
- 10
- ut iantes, sero, Caeciliane, uenis.
68
-
- Qui Corcyraei uidit pomaria regis,
-
- rus, Entelle, tuae praeferet ille domus.
-
- Inuida purpureos urat ne bruma racemos
-
- et gelidum Bacchi munera frigus edat,
- 5
- condita perspicua uiuit uindemia gemma
-
- et tegitur felix nec tamen uua latet:
-
- femineum lucet sic per bombycina corpus,
-
- calculus in nitida sic numeratur aqua.
-
- Quid non ingenio uoluit natura licere ?
- 10
- Autumnum sterilis ferre iubetur hiems.
69
-
- Miraris ueteres, Vacerra, solos
-
- nec laudas nisi mortuos poetas.
-
- Ignoscas petimus, Vacerra: tanti
-
- non est, ut placeam tibi, perire.
70
-
- Quanta quies placidi tantast facundia Neruae,
-
- sed cohibet uires ingeniumque pudor.
-
- Cum siccare sacram largo Permessida posset
-
- ore, uerecundam maluit esse sitim,
- 5
- Pieriam tenui frontem redimire corona
-
- contentus, famae nec dare uela suae.
-
- Sed tamen hunc nostri scit temporis esse Tibullum,
-
- carmina qui docti nota Neronis habet.
71
-
- Quattuor argenti libras mihi tempore brumae
-
- misisti ante annos, Postumiane, decem;
-
- speranti plures (nam stare aut crescere debent
-
- munera) uenerunt plusue minusue duae;
- 5
- tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
-
- libra fuit quinto Septiciana quidem;
-
- besalem ad scutulam sexto peruenimus anno;
-
- Post hunc in cotula rasa selibra data est;
-
- octauus ligulam misit sextante minorem;
- 10
- nonus acu leuius uix cocleare tulit.
-
- Quod mittat nobis decumus iam non habet annus:
-
- quattuor ad libras, Postumiane, redi.
72
-
- Nondum murice cultus asperoque
-
- morsu pumicis aridi politus
-
- Arcanum properas sequi, libelle,
-
- quem pulcherrima iam redire Narbo,
- 5
- docti Narbo Paterna Votieni,
-
- ad leges iubet annuosque fasces:
-
- uotis quod paribus tibi petendum est,
-
- continget locus ille et hic amicus.
-
- Quam uellem fieri meus libellus!
73
-
- Instanti, quo nec sincerior alter habetur
-
- pectore nec niuea simplicitate prior,
-
- si dare uis nostrae uires animosque Thaliae
-
- et uictura petis carmina, da quod amem.
- 5
- Cynthia te uatem fecit, lasciue Properti;
-
- ingenium Galli pulchra Lycoris erat;
-
- fama est arguti Nemesis formosa Tibulli;
-
- Lesbia dictauit, docte Catulle, tibi:
-
- non me Paeligni nec spernet Mantua uatem,
- 10
- si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.
74
-
- Oplomachus nunc es, fueras opthalmicus ante.
-
- Fecisti medicus quod facis oplomachus.
75
-
- Dum repetit sera conductos nocte penates
-
- Lingonus a Tecta Flaminiaque recens,
-
- expulit offenso uitiatum pollice talum
-
- et iacuit toto corpore fusus humi.
- 5
- Quid faceret Gallus, qua se ratione moueret?
-
- ingenti domino seruulus unus erat,
-
- tam macer ut minimam posset uix ferre lacernam:
-
- succurrit misero casus opemque tulit.
-
- Quattuor inscripti portabant uile cadauer,
- 10
- accipit infelix qualia mille rogus;
-
- hos comes inualidus summissa uoce precatur,
-
- ut quocumque uelint corpus inane ferant:
-
- permutatur onus stipataque tollitur alte
-
- grandis in angusta sarcina sandapila.
- 15
- Hic mihi de multis unus, Lucane, uidetur
-
- cui merito dici "mortue Galle" potest.
76
-
- "Dic uerum mihi, Marce, dic, amabo;
-
- nil est quod magis audiam libenter."
-
- Sic et cum recitas tuos libellos,
-
- et causam quotiens agis clientis,
- 5
- oras, Gallice, me rogasque semper.
-
- Durum est me tibi quod petis negare.
-
- Vero uerius ergo quid sit audi:
-
- uerum, Gallice, non libenter audis.
77
-
- Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
-
- Liber, in aeterna uiuere digne rosa,
-
- si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
-
- splendeat et cingant florea serta caput;
- 5
- candida nigrescant uetulo crystalla Falerno
-
- et caleat blando mollis amore torus.
-
- Qui sic uel medio finitus uixit in aeuo,
-
- longior huic facta est quam data uita fuit.
78
-
- Quos cuperet Phlegraea suos uictoria ludos,
-
- Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,
-
- fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,
-
- o pudor ! o pietas ! et putat esse parum.
- 5
- Non illi satis est turbato sordidus auro
-
- Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
-
- Omnis habet sua dona dies: nec linea diues
-
- cessat et in populum multa rapina cadit;
-
- nunc ueniunt subitis lasciua nomismata nimbis,
- 10
- nunc dat spectatas tessera larga feras,
-
- nunc implere sinus securos gaudet et absens
-
- sortitur dominos, ne laceretur, auis.
-
- Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
-
- quae dare non semper consul uterque solet?
- 15
- Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,
-
- quod spectatorem te tua laurus habet.
79
-
- Omnes aut uetulas habes amicas
-
- aut turpis uetulisque foediores.
-
- Has ducis comites trahisque tecum
-
- per conuiuia porticus theatra.
- 5
- Sic formosa, Fabulla, sic puella es.
80
-
- Sanctorum nobis miracula reddis auorum
-
- nec pateris, Caesar, saecula cana mori,
-
- cum ueteres Latiae ritus renouantur harenae
-
- et pugnat uirtus simpliciore manu.
- 5
- Sic priscis seruatur honos te praeside templis
-
- et casa tam culto sub Ioue numen habet;
-
- sic noua dum condis, reuocas, Auguste, priora:
-
- debentur quae sunt quaeque fuere tibi.
81
-
- Non per mystica sacra Dindymenes
-
- nec per Niliacae bouem iuuencae,
-
- nullos denique per deos deasque
-
- iurat Gellia, sed per uniones.
- 5
- Hos amplectitur, hos perosculatur,
-
- hos fratres uocat, hos uocat sorores,
-
- hos natis amat acrius duobus.
-
- His si quo careat misella casu,
-
- uicturam negat esse se nec horam.
- 10
- Eheu, quam bene nunc, Papiriane,
-
- Annaei faceret manus Sereni!
82
-
- Dante tibi turba querulos, Auguste, libellos
-
- nos quoque quod domino carmina parua damus,
-
- posse deum rebus pariter Musisque uacare
-
- scimus et haec etiam serta placere tibi.
- 5
- Fer uates, Auguste, tuos: nos gloria dulcis,
-
- nos tua cura prior deliciaeque sumus.
-
- Non quercus te sola decet nec laurea Phoebi:
-
- fiat et ex hedera ciuica nostra tibi.