[1] Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a
Xenophonte Socratico conlaudatus est; eo enim usus est familiarissime.
Hic primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem.
Mos erat enim Lacedaemoniis a maioribus traditus ut binos haberent
semper reges, nomine magis quam imperio, ex duabus familiis Procli et
Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis Spartae reges fuerunt.
Horum ex altera in alterius familiae locum fieri non licebat; ita suum
utraque retinebat ordinem. Primum ratio habebatur qui maximus natu
esset ex liberis eius qui regnans decessisset; sin is virile secus non
reliquisset, tum deligebatur qui proximus esset propinquitate. Mortuus
erat Agis rex, frater Agesilai. Filium reliquerat Leotychidem, quem
ille natum non agnorat, eundem moriens suum esse dixerat. Is de honore
regni cum Agesilao, patruo suo, contendit neque id quod petivit
consecutus est. Nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus supra,
factioso et iis temporibus potenti, Agesilaus antelatus est.
[2] Hic simul atque imperi potitus est, persuasit Lacedaemoniis ut
cum exercitu se mitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens
satius esse in Asia quam in Europa dimicari. Namque fama exierat
Artaxerxen comparare classis pedestrisque exercitus, quos in Graeciam
mitteret. Data potestate tanta celeritate usus est ut prius in Asiam
cum copiis pervenerit quam regii satrapae eum scirent profectum. Quo
factum est ut omnis imparatos imprudentisque offenderet. Id ut cognovit
Tissaphernes, qui summum imperium tum inter praefectos habebat regios,
indutias a Lacone petivit, simulans se dare operam ut Lacedaemoniis cum
rege conveniret, re autem vera ad copias comparandas, easque impetravit
trimestris. Iuravit autem uterque se sine dolo indutias conservaturum.
In qua pactione summa fide mansit Agesilaus, contra ea Tissaphernes
nihil aliud quam bellum comparavit. Id etsi sentiebat Laco, tamen ius
iurandum servabat multumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernes
periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos
redderet; se autem conservata religione confirmare exercitum, cum
animadverteret deum numen facere secum, hominesque sibi conciliare
amiciores, quod iis studere consuessent quos conservare fidem viderent.
[3] Postquam indutiarum praeterit dies, barbarus non dubitans,
quod ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio iis temporibus
multo putabatur locupletissima, eo potissimum hostis impetum facturos,
omnis suas copias eo contraxerat. At Agesilaus in Phrygiam se convertit
eamque prius depopulatus est quam Tissaphernes usquam se moveret. Magna
praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque
ibi officinis armorum institutis magna industria bellum apparavit. Et
quo studiosius armarentur insigniusque ornarentur, praemia proposuit,
quibus donarentur quorum egregia in ea re fuisset industria. Fecit idem
in exercitationum generibus, ut qui ceteris praestitissent, eos magnis
adficeret muneribus. His igitur rebus effecit ut et ornatissimum et
exercitatissimum haberet exercitum. Huic cum tempus esset visum copias
extrahere ex hibernaculis, vidit si quo esset iter facturus palam
pronuntiasset, hostis non credituros aliasque regiones praesidiis
occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset.
Itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam
defendendam putavit. In quo cum eum opinio fefellisset victumque se
vidisset consilio, sero suis praesidio profectus est. Nam cum illo
venisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis magna erat praeda
potitus. Laco autem cum videret hostis equitatu superare, numquam in
campo sui fecit potestatem et iis locis manum conseruit quibus plus
pedestres copiae valerent. Pepulit ergo, quotienscumque congressus est,
multo maiores adversariorum copias et sic in Asia versatus est ut omnium
opinione victor duceretur.
[4] Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum
regem adoriri, nuntius ei domo venit ephorum missu bellum Atheniensis et
Boeotos indixisse Lacedaemoniis; qua re venire ne dubitaret. In hoc non
minus eius pietas suspicienda est quam virtus bellica; qui cum victori
praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiendi,
tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum ut si
privatus in comitio esset Spartae. Cuius exemplum utinam imperatores
nostri sequi voluissent! Sed illus redeamus. Agesilaus opulentissimo
regno praeposuit bonam existimationem, multoque gloriosius duxit si
institutis patriae paruisset quam si bello superasset Asiam. Hac igitur
mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate ut quod
iter Xerxes anno vertente confecerat, hic transierit triginta diebus.
Cum iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt
Athenienses et Boeoti ceterique eorum socii apud Coroneam; quos omnis
gravi proelio vicit. Huius victoriae vel maxima fuit laus, quod cum
plerique ex fuga se in templum Minervae coniecissent quaerereturque ab
eo quid iis vellet ieri, etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio et
iratus videbatur omnibus qui adversus arma tulerant, tamen antetulit
irae religionem, et eos vetuit violari. Neque vero hoc solum in Graecia
fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa
religione omnia simulacra arasque conservavit. Itaque praedicabat
mirari se non sacrilegorum numero haberi qui supplicibus deorum
nocuissent, aut non gravioribus poenis adfici qui religionem minuerent
quam qui fana spoliarent.
[5] Post hoc proelium conlatum omne bellum est circa Corinthum
ideoque Corinthium est appellatum. Hic cum una pugna decem milia
hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes adversariorum
debilitate viderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae ut
commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se victi vitio
adversariorum concidissent; namque illa multitudine, si sana mens esset,
Graeciae supplicium Persas dare potuisse. Idem cum adversarios intra
moenia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur, negavit
id suae virtuti convenire; se enim eum esse dixit qui ad officium
peccantis redire cogeret, non qui urbis nobilissimas expugnaret
Graeciae. "Nam si," inquit, "eos exstinguere voluerimus qui nobiscum
adversus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos expugnaverimus illis
quiescentibus. Quo facto sine negotio, cum voluerint, nos oppiment."
[6] Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. Quo
ne proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum impelleretur, ut si de
exitu divinaret, excusavit senectutem. Idem, cum Epaminondas Spartam
oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem praebuit ut
eo tempore omnbus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non
fuisse. In quo quidem discrimine celeritas eius consili saluti fuit
universis. Nam cum quidam adulescentuli hostium aventu perterriti ad
Thebanos transfugere vellent et locum extra urbem editum cepissent,
Agesilaus, qui perniciosissimum fore videret si animadversum esset
quemquam ad hostis transfugere conari, cum suis eo venit atque, ut si
bono animo fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum
occupassent; id se quoque fieri debere animadvertisse. Sic adulescentis
simulata laudatione recuperavit et adiunctis de suis comitibus locum
tutum reliquit. Namque illi adiecto numero eorum qui expertes erant
consili, commovere se non sunt ausi, eoque libentius, quod latere
arbitrabantur quae cogitaverant.
[7] Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam
refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam
Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare. Nam cum
praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia, ille omnibus qui a rege
defecerant praesidio fuit; a quibus magna donatus pecunia patriam
sublevavit. Atque in hoc illud in primis fuit admirabile, cum maxima
munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod nihil
umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum
mutavit. Domo eadem fuit contentus qua Eurysthenes, progenitor maiorum
suorum, fuerat usus; quam qui intrarat nullum signum luxuriae videre
poterat, contra ea plurima patentiae atque abstinentiae. Sic enim erat
instructa ut in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati.
[8] Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in
tribuendis animi virtutibus, sic maleficam nactus est in corpore
fingendo. Nam et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus
altero pede. Quae res etiam nonnullam adferebat deformitatem, atque
ignoti faciem eius cum intuerentur, contemnebant; qui autem virtutes
noverant, non poterant admirari satis. Quod ei usu venit cum annorum
octoginta subsidio Tacho in Aegyptum missus esset et in acta cum suis
accubuisset sine ullo tecto, stratumque haberet tale ut terra tecta
esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodem quo
comites omnes vestitu humili atque obsoletu, ut eorum ornatus non modo
in iis regem neminem significaret, sed homines esse non beatissimos
suspicionem praeberet. Huius de adventu fama cum ad regios esset
perlata, celeriter munera eo cuiusque generis sunt adlata. His
quaerentibus Agesilaum vix fides facta est unum esse ex iis qui tum
accubabant. Qui cum regis verbis quae attulerant dedissent, ille
praeter vitulinam et eius modi genera obsoni, quae praesens tempus
desiderabat, nihil accepit; unguenta, coronas secundamque mensam servis
dispertiit, cetera referri iussit. Quo facto eum barbari magis etiam
contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum vilia potissimum
sumpsisse arbitrabantur.
Hic cum ex Aegypto reverteretur, donatus a rege Nectanabide
ducentis viginti talentis, quae ille muneri populo suo daret,
venissetque in portum qui Menelai vocatur, iacens inter Cyrenas et
Aegyptum, in morbum implicitus decessit. Ibi eum amici, quo Spartam
facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt
atque ita domum rettulerunt.