Cimon



[1] Cimon, Miltiades filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est adulescentiae. Nam cum pater eius litem aestimatam populo solvere non potuisset ob eamque causam in vinclis publicis decessisset, Cimon eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensium emitti poterat, nisi pecuniam qua pater multatus erat solvisset. Habebat autem in matrimonio Elpinicen. Huius coniugi cupidus Callias quidam, non tam generosus quam pecuniosus, qui magnas pecunias ex metallis fecerat, egit cum Cimone ut eam sibi uxorem daret; id si impetrasset, se pro illo pecuniam soluturum. Is cum talem condicionem aspernaretur, Elpinice negavit se passuram Miltiadis progeniem in vinclis publicis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea quae polliceretur praestitisset.

[2] Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad principatum pervenit. Habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris civilis tum rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fuerat versatus. Itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum valuit auctoritate. Primum imperator apud flumen Strymona magnas copias Thracum fugavit, oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia Atheniensium in coloniam misit. Idem iterum imperator apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentrarum navium classem devictam cepit, eodemque die pari fortuna in terra usus est. Namque hostium navibus captis statim ex classe copias suas eduxit barbarorumque maximam vim uno concursu prostravit. Qua victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperi defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit. Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant, vacuefecit, possessores veteres urbe insulaque eiecit, agros civibus divisit. Thasios opulentia fretos suo adventu fregit. His ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata.

[3] Quibus rebus cum unus in civitate maxime floreret, incidit in eandem invidiam quam pater suus ceterique Atheniensium principes; nam testarum suffragiis decem annorum exsilio multatus est. Cuius facti celerius Atheniensis quam ipsum paenituit. Nam cum ille animo forti invidiae ingratiorum civium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae eius virtutis desiderium consecutum est. Itaque post annum quintum quam expulsus erat in patriam revocatus est. Ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans Graeciae civitates de controversiis suis inter se iure disceptare quam armis contendere, Lacedaemonem sua sponte est profestus pacemque inter duas potentissimas civitates conciliavit. Post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis navibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae devicisset, in morbum implicitus in oppugnando oppido Citio est mortuus.

[4] Hunc Athenienses non solum in bello, set etiam in pace diu desideraverunt. Fuit enim tanta liberalitate cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in iis custodem posuerit fructus servandi gratia, ne quis impediretur quo minus iis rebus quibus quisque vellet frueretur. Semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. Saepe cum aliquem offensum fortunae videret minus bene vestitum, suum amiculum dedit. Cottidie sic cena ei coquebatur ut quos invocatos vidisset in foro, omnis ad se vocaret; quod facere nullo die praetermittebat. Nulli fides eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit; multos locupletavit; compluris pauperes mortuos, qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit. Sic se gerendo minime est mirandum si et vita eius fuit secura et mors acerba.