Conon



[1] Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque eius opera magni fuit. Nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. Namque omnibus unus insulis praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum. Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen copiae Athensiensium ab Lysandro sunt devictae. Sed tum afuit, eoque peius res administrata est; nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator. Itaque nemini erat iis temporibus dubium, si adfuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse.

[2] Rebus autem adflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesivit ubi ipse tuto viveret, sed unde praesidio posset esse civibus suis. Itaque contulit se ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum; apud quem ut multum gratia valeret, multo labore multisque effecit periculis. Nam cum Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent quam cum Artaxerxe fecerant Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat societatem, hunc adversus Pharnabazus habitus est imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta sunt. Hic multum ducem summum Agesilaum impedivit saepeque eius consiliis obstitit, neque vero non fuit apertum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum. Qui postea quam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeoti et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur iisque omnibus magno erat usui.

[3] Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum; multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non maneret, valebat. Neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur, reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. Huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus postea quam venit, primum ex more Persarum ad chiliarchum, qui secundum gradum imperi tenebat, Tithrausten accessit seque ostendit cum rege conloqui velle. Huic ille, "Nulla," inquit, "mora est, sed tu delibera utrum conloqui malis an per litteras agere quae cogitas. Necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te regem; nemo enim sine hoc admittitur. Hoc si tibi grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes." Tum Conon, "Mihi vero," inquit, "non est grave quemvis honorem habere regi, sed vereor ne civitati meae sit opprobrio, si cum ex ea sim profectus quae ceteris gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar." Itaque quae volebat huic scripta tradidit.

[4] Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est ut et Tissaphernem hostem iudicarit, et Lacedaemonios bello persequi iusserit, et ei permiserit quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam. Id arbitrium Conon negavit sui esse consili, sed ipsius, qui optime suos nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negoti daret. Hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus, ut Cypriis et Phoenicibus ceterisque maritimis civitatibus navis longas imperaret classemque qua proxima aestate mare tueri posset compararet dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse voluerat. Id ut Lacedaemoniis est nuntiatum, non sine cura rem administrant, quod maius bellum imminere arbitrabantur quam si cum barbaro solum contenderent. Nam ducem fortem et prudentem regiis opibus praefuturum ac secum dimicaturum videbant, quem neque consilio neque copiis superare possent. Hac mente magnam contrahunt classem; proficiscuntur Pisandro duce. Hos Conon apud Cnidum adortus magno proelio fugat, multas navis capit, compluris deprimit. Qua victoria non solum Athenae, sed etiam cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio, liberata est. Conon cum parte navium in patriam venit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei et Athenarum, reficiendos curat, pecuniaeque quinquaginta talenta quae a Pharnabazo acceperat civibus suis donat.

[5] Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in adversa esset fortuna. Nam classe Peloponnesiorum devicta cum ultum se iniurias patriae putaret, plura concupivit quam efficere potuit. Neque tamen ea non pia et probanda fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis maluit. Nam cum magnam auctoritatem sibi pugna illa navali quam apud Cnidum fecerat constituisset non solum inter barbaros, sed etiam omnis Graeciae civitates, clam dare operam coepit ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. Id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat, Cononem evocavit, similans ad regem eum se mittere velle magna de re. Huius nuntio parens cum venisset, in vincla coniectus est, in quibus aliquamdiu fuit. Inde nonnulli eum ad regem abductum ibique eum perisse scriptum reliquerunt. Contra ea Dinon historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit; illud addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum.