[1] Epaminondas, Polymnidis filius, Thebanus. De hoc priusquam
scribimus, haec praecipienda videntur lectoribus, ne alienos mores ad
suos referant, neve ea quae ipsis leviora sunt pari modo apud ceteros
fuisse arbitrentur. Scimus enim musicen nostris moribus abesse a
principis persona, saltare vero etiam in vitiis poni; quae omnia apud
Graecos et grata et laude digna ducuntur. Cum autem exprimere imaginem
consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, nihil videmur debere
praetermittere quod pertineat ad eam declarandam. Qua re dicemus primum
de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum
de moribus ingenique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt,
postremo de rebus gestis, quae a plurimis animi anteponuntur virtutibus.
[2] Natus igitur patre quo diximus, genere honesto, pauper iam a
maioribus relictus est, eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. Nam
et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui
non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum
pervulgata sunt nomina; cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a
Calliphrone. At philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum,
Pythagoreum; cui quidem sic fuit deditus ut adulescens tristem ac
severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit;
neque prius eum a se dimisit quam in doctrinis tanto antecessit
condiscipulos ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnis
in ceteris artibus. Atque haec ad nostram consuetudinem sunt levia et
potius contemnenda; at in Graecia, utique olim, magnae laudi erant.
Postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, non tam
magnitudini virium servivit quam velocitati; illam enim ad athletarum
usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. Itaque
exercebatur plurimum currendo et luctando ad eum finem, quoad stans
complecti posset atque contendere. In armis vero plurimum studi
consumebat.
[3] Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant.
Erat enim modestus, prudens, gravis, temporibus sapienter utens, peritus
belli, fortis manu, animo maximo, adeo veritatis diligens ut ne ioco
quidem mentiretur. Idem continens, clemens patiensque admirandum in
modum, non solum populi, set etiam amicorum ferens iniurias, in primis
commissa celans, quodque interdum non minus prodest quam diserte dicere,
studiosus audiendi; ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. Itaque
cum in circulum venisset in quo aut de re publica disputaretur aut de
philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit quam ad finem
sermo esset adductus. Paupertatem adeo facile perpessus est ut de re
publica nihil praeter gloriam ceperit. Amicorum in se tuendo caruit
facultatibus, fide ad alios sublevandos saepe sic usus est ut iudicari
possit omnia ei cum amicis fuisse communia. Nam cum aut civium suorum
aliquis ab hostibus esset captus aut virgo nubilis propter paupertatem
conlocari non posset, amicorum concilium habebat et quantum quisque
daret pro facultatibus imperabat. Eamque summam cum fecerat, potius
quam ipse acciperet pecuniam, adducebat eum qui quaerebat ad eos qui
conferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille ad quem ea res
perveniebat sciret quantum cuique deberet.
[4] Temptata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno;
namque is rogatu Artaxerxes regis Epaminondam pecunia corrumpendum
susceperat. Hic magno cum pondere auri Thebas venit et Micythum
adulescentulum, quem tum Epaminondas plurimum diligebat, quinque
talentis ad suam perduxit voluntatem. Micythus Epaminondam convenit et
causam adventu Diomedontis ostendit. At ille Diomedonti coram: "Nihil,"
inquit, "opus pecunia est. Nam si rex ea vult quae Thebanis sunt
utilia, gratiis facere sum paratus; sin autem contraria, non habet auri
atque argenti satis. Namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro
patriae caritate. Tu quod me incognitum temptasti tuique similem existimasti,
non miror tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum
me non potueris. Et tu, Micythe, argentum huic redde, aut nisi id
confestim facis, ego te tradam magistratui." Hunc Diomedon cum rogaret
ut tuto exire suaque quae attulerat liceret effere, "Istud quidem,"
inquit, "faciam, neque tua causa, sed mea, ne si tibi sit pecunia
adempta, aliquis dicat id ad me ereptum pervenisse quod delatum accipere
noluissem." A quo cum quaesisset quo se deduci vellet, et ille Athenas
dixisset, praesidium dedit ut tuto perveniret. Neque vero id satis
habuit, sed etiam ut inviolatus in navem escenderet per Chabriam
Atheniensem, de quo supra mentionem fecimus, effecit. Abstinentiae erit
hoc satis testimonium. Plurima quidem proferre possumus, sed modus
adhibendus est, quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum
complurium concludere constituimus, quorum res separatim multis milibus
versuum complures scriptores ante nos explicarunt.
[5] Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia,
neque minus concinnus in brevitate respondendi quam in perpetua oratione
ornatus. Habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et
adversarium in administranda re publica, satis exercitatum in dicendo,
ut Thebanum scilicet; namque illi genti plus inest virium quam ingeni.
Is quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat
Thebanos ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera
desideraretur. Huic ille, "Fallis," inquit, "verbo civis tuos, quod eos
a bello avocas; oti enim nomine servitutem concilias. Nam paritur pax
bello. Itaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent.
Qua re si principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non
palaestra." Idem ille Meneclides cum huic obiceret quod sibi
Agamemnonis belli gloriam videretur consecutus, at ille: "Quod," inquit,
"me Agamemnonem aemulari putas, falleris. Namque ille cum universa
Graecia vix decem annis unam cepit urbem, ego contra ea una urbe nostra
dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis fugatis liberavi."
[6] Idem cum in conventum venisset Arcadum, petens ut societatem cum
Thebanis et Argivis facerent, contraque Callistratus, Atheniensium
legatus, qui eloquentia omnis eo praestabat tempore, postularet ut
potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa
invectus esset in Thebanos et Argivos in iisque hoc posuisset, animum
advertere debere Arcadas qualis utraque civitas civis procreasset, ex
quibus de ceteris possent iudicare; Argivos enim fuisse Orestem et
Alcmaeonem matricidas, Thebis Oedipum natum, qui patrem suum
interfecisset; huic in respondendo Epaminondas, cum de ceteris
perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit, admirari se dixit
stultitiam rhetoris Attici, qui non animadverterit innocentis illos
natos domi, scelere admisso cum patria essent expulsi, receptos esse ab
Atheniensibus. Sed maxime eius eloquentia eluxit Spartae legati ante
pugnam Leuctricam. Quo cum omnium sociorum convenissent legati, coram
frequentissimo conventu sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit ut non
minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctra pugna. Tum
enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio Lacedaemonii sociorum
privarentur.
[7] Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem civium, quod se
patriae irasci nefas esse duceret, haec sunt testimonia. Cum eum
propter invidiam cives sui praeficere, exercitui noluissent duxque esset
delectus belli imperitus, cuius errore res eo esset deducta ut omnes de
salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus
obsidebantur, desiderari coepta est Epaminondae diligentia; erat enim
ibi privatus numero militis. A quo cum peterent opem, nullam adhibuit
memoriam contumeliae et exercitum obsidione liberatum domum reduxit
incolumem. Nec vero hoc semel fecit, sed saepius. Maxime autem fuit
inlustre, cum in Peloponnesum exercitum duxisset adversus Lacedaemonios
haberetque conlegas duos, quorum alter erat Pelopidas, vir fortis ac
strenuus. Hi cum criminibus adversariorum omnes in invidiam venissent,
ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii
praetores successissent, Epaminondas populi scito non paruit idemque ut
facerent persuasit conlegas, et bellum quod susceperat gessit. Namque
animadvertebat nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum
imprudentiam inscitiamque belli periturum. Lex erat Thebis quae morte
multabat si quis imperium diutius retinuisset quam lege praefinitum
foret. Hanc Epaminondas cum rei publicae conservandae causa latam
videbat, ad perniciem civitatis conferri noluit, et quattuor mensibus
diutius quam populus iusserat gessit imperium.
[8] Postquam domum reditum est, conlegae eius hoc crimine
accusabantur. Quibus ille permisit ut omnem causam in se transferrent
suaque opera factum contenderent ut legi non oboedirent. Qua defensione
illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid
diceret non haberet. At ille in iudicium venit, nihil eorum negavit
quae adversarii crimini dabant, omniaque quae conlegae dixerant confessus
est, neque recusavit quo minus legis poenam subiret; sed unum ab iis
petivit, ut in sepulcro suo inscriberent: "Epaminondas a Thebanis morte
multatus est quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos
ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus sit aspicere in acie, quodque
uno proelio non solum Thebas ad interitu retraxit, sed etiam universam
Graeciam in libertatem vindicavit, eoque res utrorumque perduxit ut
Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent si salvi esse
possent, neque prius bellare destitit quam Messene restituta urbem eorum
obsidione clausit." Haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate
coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. Sic
a iudicio capitis maxima discessit gloria.
[9] Hic extremo tempore imperator apud Manineam cum acie instructa
audacius instaret hostis, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius
pernicie eius patriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum
fecerunt, neque prius abscesserunt quam magna caede edita multisque
occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum,
concidere viderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeoti, neque
tamen prius pugna excesserunt quam repugnantis profligarunt. At
Epaminondas cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque
si ferrum (quod ex hastili in corpore remanserat) extraxisset, animam
statim emissurum, usque eo retinuit quoad renuntiatum est vicisse
Boeotos. Id postquam audivit, "Satis," inquit, "vixi; invictus enim
morior." Tum ferro extracto confestim exanimatus est.
[10] Hic uxorem numquam duxit. In quo cum reprehenderetur a
Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae
consulere diceret quod liberos non relinqueret, "Vide," inquit, "ne tu
peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps
potest mihi deesse; namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae
non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est." Quo
tempore duce Pelopida exsules Thebas occuparunt et praesidium
Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quam diu acta est
caedes civium, domo se tenuit, quod neque defendere malos volebat neque
impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret. Namque omnem civilem
victoriam funestam putabit. Idem, postquam apud Cadmeam cum
Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit.
Huius de virtutibus vitaque satis erit dictum si hoc unum
adiunxero, quod nemo ibit infitias, Thebas et ante Epaminondam natum et
post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio; contra ea, quam
diu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius Graeciae. Ex quo
intellegi potest unum hominem pluris quam civitatem fuisse.