[1] Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis,
primo Punico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in
Sicilia praeesse coepit exercitui. Cum ante eius adventum et mari et
terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi adfuit numquam
hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione
data lacessivit semperque superior discessit. Quo facto, cum paene
omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit ut bellum eo
loco gestum non videretur. Interim Kathaginienses classe apud insulas
Aegates a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli
facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. Ille etsi
flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviendum putavit, quod
patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non posse
intellegebat; sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res
essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi donicum aut
virtute vicissent aut victi manus dedissent. Hoc consilio pacem
conciliavit. In quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum
compositurum nisi ille cum suis, qui Erycem tenerent, armis relictis
Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius
dixerit quam cum tanto flagitio domum rediret; non enim suae esse
virtutis arma a patria accepta adversus hostis adversariis tradere.
Huius pertinaciae cessit Catulus.
[2] At ille ut Karthaginem venit, multo aliter ac sperarat rem
publicam se habentem cognovit. Namque diuturnitate externi mali tantum
exarsit intestinum bellum ut numquam in pari periculo fuerit Karthago
nisi cum deleta est. Primo mercennarii milites quibus adversus Romanos
usi erant desciverunt, quorum numerus erat viginti milium. Ii totam
abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt. Quibus malis adeo
sunt Poeni perterriti ut etiam auxilia ab Romanis petierint; eaque
impetrarunt. Sed extremo, cum prope iam ad desperationem pervenissent,
Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non solum hostis a muris
Karthaginis removit, cum amplius centum milia facta essent armatorum,
sed etiam eo compulit ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro
interirent. Omnia oppida abalienata, in iis Uticam atque Hipponem,
valentissima totius Africae, restituit patriae. Neque eo fuit
contentus, sed etiam finis imperi propagavit, tota Africa tantum otium
reddidit ut nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.
[3] Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto
Romanis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit ut imperator
cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium
Hannibalem annorum novem. Erat praeterea cum eo adulescens inlustris,
formosus, Hasdrubal. Huic ille filiam suam in matrimonium dedit. De
hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui
praefuit resque magnas gessit, et princeps largitione vetustos pervertit
mores Karthaginiensium, eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit
imperium.
[4] At Hamilcar, postea quam mare transiit in Hispaniamque venit,
magnas res secunda gessit fortuna; maximas bellicosissimasque gentis
subegit; equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam. Hic
cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in
Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est.
Huius perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse, videtur secundum
bellum Punicum. Namque Hannibal, filius eius, adsiduis patris
obtestationibus eo est perductus ut interire quam Romanos non experiri
mallet.