[1] Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. Si verum est,
quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnis gentis virtute superarit,
non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse, ceteros imperatores
prudentia quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes.
Nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit
superior. Quod nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset,
Romanos videtur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit
unius virtutem. Hic autem velut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic
conservavit ut prius animam quam id deposuerit; qui quidem cum patria
pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo
bellare cum Romanis.
[2] Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis,
omnium iis temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tanta
cupiditate incendit bellandi ut usque a rubro mari arma conatus sit
inferre Italiae. Ad quem cum legati venissent Romani qui de eius
voluntate explorarent darentque operam consiliis clandestinis ut
Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus
alia atque antea sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal
comperisset seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore
dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos
commemorasset, hoc adiunxit: ``Pater meus,'' inquit, ``Hamilcar puerulo me,
utpote non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens
Karthagine Iovi optimo maximo hostias immolavit. Quae divina res dum
conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in castra proficisci. Id
cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret
ducere, tum ille, 'Faciam,' inquit, 'si mihi fidem quam postulo
dederis.' Simul me ad aram adduxit apud quam sacrificare instituerat,
eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum
Romanis fore. Id ego ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita
conservavi ut nemini dubium esse debeat quin reliquo tempore eadem mente
sim futurus. Qua re, si quid amice de Romanis cogitabis, non
imprudenter feceris si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum
frustraberis si non me in eo principem posueris.''
[3] Hac igitur qua diximus aetate cum patre in Hispaniam profectus
est. Cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni
praefuit. Hoc quoque interfecto exercitus summam imperi ad eum detulit.
Id Karthaginem delatum publice comprobatum est. Sic Hannibal minor
quinque et viginti annis natus imperator factus proximo triennio omnis
gentis Hispaniae bello subegit, Saguntum foederatam civitatem vi
expugnavit, tris exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam
misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in
Italiam secum duxit. Ut saltum Pyrenaeum transiit, quacumque iter fecit
cum omnibus incolis conflixit; neminem nisi victum dimisit. Ad Alpis
postea quam venit qua Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum
exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat (quo facto is hodie
saltus Graius appellatur), Alpicos conantis prohibere transitu concidit,
loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus ire
posset qua antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias
traduxit in Italiamque pervenit.
[4] Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque
pepulerat. Cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde
ac fugatum dimittit. Tertio idem Scipio cum conlega Ti. Longo apud
Trebiam adversus eum venit. Cum iis manum conseruit, utrosque
profligavit. Inde per Ligures Appenninum transiit petens Etruriam. Hoc
in itinere adeo gravi morbo adficitur oculorum ut postea numquam dextro
aeque bene usus sit. Qua valetudine cum etiamnum premeretur lecticaque
ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu insidiis
circumventum occidit, neque multo post C. Centenium praetorem cum
delecta manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam pervenit. Ibi obviam
ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. Utrisque
exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot
praeterea consularis, in iis Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno
fuerat consul.
[5] Hac pugna pugnata Romam profectus nullo resistente in propinquis
urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et
Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro
Falerno ei se obiecit. Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo
detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori,
dedit verba. Namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum
deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam
immisit. Quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui
Romanorum ut egredi extra vallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam
non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac
dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit. Ti. Sempronium
Gracchum, iterum consulem, in Lucanis adsens in insidias inductum
sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquiens consulem, apud Venusiam
pari modo interfecit. Longum est omnia enumerare proelia. Qua re hoc
unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit quantus ille fuerit:
quam diu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum
post Cannensem pugnam in campo castra posuit.
[6] Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus
P. Scipionem, filium eius Scipionis qume ipse primo apud Rhodanum,
iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. Cum hoc exhaustis iam
patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo
valentior postea congrederetur. Inde conloquium convenit, condiciones
non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem
conflixit; pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus
Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta.
In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati
sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti
reliquos e fuga conlegit, novis dilectibus paucis diebus multos
contraxit.
[7] Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses
bellum cum Romanis composuerunt. Ille nihilo setius exercitui postea
praefuit resque in Africa gessit usque ad P. Sulpicium C. Aurelium
consules. His enim magistratibus legati Karthaginienses Romam venerunt,
qui senatui populoque Romano gratias agerent quod cum iis pacem
fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent, simulque peterent ut
obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur. His ex senatus
consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides quo
loco rogarent futuros; captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius
opera susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnum cum
imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem. Hoc
responso Karthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem revocarunt.
Huc ut rediit, rex factus est, postquam imperator fuerat anno secundo et
vicesimo. Ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini
reges creabantur. In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit
ac fuerat in bello. Namque effecit ex novis vectigalibus non solum ut
esset pecunia quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset
quae in aerario reponeretur. Deinde M. Claudio L. Furio consulibus Roma
legati Karthaginem venerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia
missos, priusquam iis senatus daretur, navem ascendit clam atque in
Syriam ad Antiochum perfugit. Hac re palam facta Poeni navis duas quae
eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt; bona eius
publicarunt; domum a fundamentis disiecerunt; ipsum exsulem iudicarunt.
[8] At Hannibal anno quarto postquam domo profugerat, L. Cornelio
Q. Minucio consulibus cum quinque navibus Africam accessit in finibus
Cyrenaeorum, si forte Karthaginiensis ad bellum inducere posset Antiochi
spe fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam
proficisceretur. Huc Magonem fratrem excivit. Id ubi Poeni
resciverunt, Magonem eadem qua fratrem absentem adfecerunt poena. Illi
desperatis rebus cum solvissent navis ac vela ventis dedissent, Hannibal
ad Antiochum pervenit. De Magonis interitu duplex memoria prodita est.
Namque alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum eum scriptum
reliquerunt. Antiochus autem si tam in gerendo bello consiliis eius
parere voluisset quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam
Thermopylis de summa imperi dimicasset. Quem etsi multa stulte conari
videbat, tamen nulla deseruit in re. Praefuit paucis navibus quas ex
Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem in
Pamphylio mari conflixit. In quo cum multitudine adversariorum sui
superarentur, ipse quo cornu rem gessit fuit superior.
[9] Antiocho fugato verens ne dederetur, quod sine dubio accidisset
si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi quo se
conferret consideraret. Vidit autem vir omnium callidissimus in magno se
fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium.
Magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam.
Itaque capit tale consilium. Amphoras compluris complet plumbo, summas
operit auro et argento. Has praesentibus principibus deponit in templo
Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem
inductis statuas aeneas quas secum portabat omni sua pecunia complet
easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cura
custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus
iis tolleret sua secumque duceret.
[10] Sic conservatis suis rebus omnibus Poenus inlusis Cretensibus ad
Prusiam in Pontum pervenit. Apud quem eodem animo fuit erga Italiam,
neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exacuit adversus
Romanos. Quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum,
conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. Dissidebat
ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos
gerebatur et mari et terra; sed utrobique Eumenes plus valebat propter
Romanorum societatem. Quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi, quem si
removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. Ad hunc
interficiendum talem iniit rationem. Classe paucis diebus erant
decreturi. Superabatur navium multitudine; dolo erat pugnandum, cum par
non esset armis. Imperavit quam plurimas venenatas serpentis vivas
conligi easque in vasa fictilia conici. Harum cum effecisset magnam
multitudinem, die ipso quo facturus erat navale proelium, classiarios
convocat iisque praecipit omnes ut in unam Eumenis regis concurrant
navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. Id illos facile
serpentium multitudine consecuturos. Rex autem in qua nave veheretur ut
scirent se facturum. Quem si aut cepissent aut interfecissent, magno
iis pollicetur praemio fore.
[11] Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in proelium
deducitur. Quarum acie constituta, priusquam signum pugnae daretur,
Hannibal, ut palam faceret suis quo loco Eumenes esset, tabellarium in
scapha cum caduceo mittit. Qui ubi ad navis adversariorum pervenit
epistulamque ostendens se regem professus est quaerere, statim ad
Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset
scriptum. Tabellarius ducis nave declarata suis, eodem unde erat
egressus se recepit. At Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit
nisi quae ad inridendum eum pertinerent. Cuius rei etsi causam
mirabatur neque reperiebat, tamen proelium statim committere non
dubitavit. Horum in concursu Bithyni Hannibalis praecepto universi
navem Eumenis adoriuntur. Quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga
salutem petiit, quam consecutus non esset nisi intra sua praesidia se
recepisset, quae in proximo litore erant conlocata. Reliquae Pergamenae
naves cum adversarios premerent acrius, repente in eas vasa fictilia, de
quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. Quae iacta initio
risum pugnantibus concitarunt, neque qua re id fieret poterat intellegi.
Postquam autem navis suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re
perterriti, cum quid potissimum vitarent non viderent, puppis verterunt
seque ad sua castra nautica rettulerunt. Sic Hannibal consilio arma
Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe alias pedestribus
copiis pari prudentia pepulit adversarios.
[12] Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae
Romae apud T. Quinctium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de
Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse.
Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui
Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in
Bithyniam miserunt, in iis Flamininum, qui ab rege peterent ne
inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. His Prusias negare
ausus non est. Illud recusavit, ne id a se fieri postularent quod
adversus ius hospiti esset; ipsi, si possent, comprehenderent; locum ubi
esset facile inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello
quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat ut in omnibus
partibus aedifici exitus haberet, scilicet verens ne usu veniret quod
accidit. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius
circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit pluris
praeter consuetudinem armatos apparere. Qui imperavit ei ut omnis foris
aedifici circumiret ac propere sibi nuntiaret num eodem modo undique
obsideretur. Puer cum celeriter quid vidisset renuntiasset omnisque
exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti
neque sibi diutius vitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio
dimitteret, memor pristinarum virtutum, quod semper secum habere
consuerat, sumpsit.
[13] Sic vir fortissimus multis variisque perfunctus laboribus anno
adquievit septuagesimo. Quibus consulibus interierit non convenit.
Namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus mortuum
in annali suo scriptum reliquit; at Polybius, L. Aemilio Paulo
Cn. Baebio Tamphilo; Sulpicius autem Blitho, P. Cornelio Cethego
M. Baebio Tamphilo. Atque hic tantus vir tantisque bellis districtus
nonnihil temporis tribuit litteris. Namque aliquot eius libri sunt,
Graeco sermone confecti, in iis ad Rhodios de Cn. Manli Volsonis in Asia
rebus gestis. Huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex iis
duo qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt quam diu fortuna
passa est, Silenus et Sosilus Lacedaemonius. Atque hoc Sosilo Hannibal
litterarum Graecarum usus est doctore.
Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare
imperatores, quo facilius conlatis utrorumque factis, qui viri
praeferendi sint possit iudicari.