[1] Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam
disciplina militari nobilitatus est. Fuit enim talis dux ut non solum
aetatis suae cum primis compararetur, sed ne de maioribus natu quidem
quisquam antiponeretur. Multum vero in bello est versatus, saepe
exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit, semper consilio
vicit tantumque eo valuit ut multa in re militari partim nova attulerit,
partim meliora fecerit. Namque ille pedestria arma mutavit. Cum ante
illum imperatorem maximis clipeis, brevibus hastis, minutis gladiis
uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea
peltastae pedites appellati sunt qui antea hoplitae appellabantur), ut
ad motus concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios
longiores fecit. Idem genus loricarum novum instituit et pro sertis
atque aeneis linteas dedit. Quo facto expeditiores milites reddidit; nam
pondere detracto quod aeque corpus tegeret et leve esset curavit.
[2] Bellum cum Thracibus gessit; Seuthem, socium Atheniensium, in
regnum restituit. Apud Corinthum tanta severitate exercitui praefuit ut
nullae umquam in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis dicto
audientes fuerint duci, in eamque consuetudinem adduxit ut, cum proeli
signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera sic ordinatae
consisterent ut singuli a peritissimo imperatore dispositi viderentur.
Hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod maxime tota
celebratum est Graecia. Iterum eodem bello omnis copias eorum fugavit,
quo facto magnam adeptus est gloriam. Cum Artaxerxes Aegyptio regi
bellum inferre voluit, Iphicraten ab Atheniensibus ducem petivit, quem
praeficeret exercitui conducticio, cuius numerus duodecim milium fuit.
Quem quidem sic omni disciplina miltari erudivit ut, quem ad modum
quondam Fabiani milites Romae appellati sunt, sic Iphicratenses apud
Graecos in summa laude fuerint. Idem subsidio Lacedaemoniis profectus
Epaminondae retardavit impetus. Nam nisi eius adventus appropinquasset,
non prius Thebani Sparta abscessissent quam captam incendio delessent.
[3] Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut
ipso aspectu cuivis iniceret admirationem sui, sed in labore nimis
remissus parumque patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus vero
civis fideque magna. Quod cum in aliis rebus declaravit, tum maxime in
Amyntae Macedonis liberis tuendis. Namque Eurydice, mater Perdiccae et
Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit
eiusque opibus defensa est. Vixit ad senectutem placatis in se suorum
civium animis. Causam capitis semel dixit, bello sociali, simul cum
Timotheo, eoque iudicio est absolutus. Menesthea filium reliquit ex
Thraessa natum, Coti regis filia. Is cum interrogaretur utrum pluris,
patrem matremne, faceret, "Matrem," inquit. Id cum omnibus mirum
videretur, at ille "Merito," inquit, "facio; nam pater, quantum in se
fuit, Thracum me genuit, contra ea mater Atheniensem.