[1] Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui famam, magis
felicitate quam virtute partam. Atheniensis enim adversus Peloponnesios
bellum gerentis sexto et vicesimo anno confecisse apparat, neque it qua
ratione consecutus sit latet. Non enim virtute sui exercitus, sed
immodestia factum est adversariorum, qui, quod dicto audientes
imperatoribus suis non erant, dispalati in agris relictis navibus in
hostium venerunt potestatem. Quo facto Athenienses se Lacedaemoniis
dediderunt. Hac victoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus
audaxque fuisset, sic sibi indulsit ut eius opera in maximum odium
Graeciae Lacedaemonii pervenerint. Nam cum hanc causam Lacedaemonii
dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominationem
refringerent, postquam apud Aegos flumen Lysander classis hostium est
potitus, nihil aliud molitus est quam ut omnis civitates in sua teneret
potestate, cum id se Lacedaemoniorum causa facere simularet. Namque
undique qui Atheniensium rebus studuissent eiectis, decem delegerat in
una quaque civitate quibus summum imperium potestatemque omnium rerum
committeret. Horum in numerum nemo admittebatur nisi qui aut eius
hospitio contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat.
[2] Ita decemvirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius
nutu omnia gerebantur. Cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam
rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus
lectores. Victor ex Asia cum reverteretur Thasumque devertisset, quod
ea civitas praecipua fide fuerat erga Atheniensis, proinde ac si non
idem firmissimi solerent esse amici qui constantes fuissent inimici,
pervertere eam concupivit. Vidit autem nisi in eo occultasset
voluntatem, futurum ut Thasii dilaberentur consulerentque rebus suis.
[3] Itaque ii decemviralem potestatem ab illo constitutam
sustulerunt. Quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum
tollere. Sed sentiebat id se sine ope deorum facere non posse, quod
Lacedaemonii omnia ad oracula referre consuerant. Primum Delphicum
currumpere est conatus. Cum id non potuisset, Dodonaeum adortus est.
Hinc quoque repulsus dixit se vota suscepisse quae Iovi Hommoni
solveret, existimans se Afros facilius corrupturum. Hac spe cum
profectus esset in Africam, multum eum antistites Iovis fefellerunt.
Nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem
miserunt qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrumpere
conatus esset. Accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis,
Orchomeniis missus subsidio occisus est a Thebanis apud Haliartum. Quam
vere de eo secus foret iudicatum oratio, indicio fuit quae post mortem
in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis ut regia potestate
dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum gerendum, sed sic scripta
ut deum videretur congruere sententiae, quam ille se habiturum pecunia
fidens non dubitarat. Hanc ei scripsisse Cleon Halicarnasius dicitur.
[4] Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi,
satrapis regii. Nam cum Lysander praefectus classis in bello multa
crudeliter avareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ad civis suos
esse perlatum, petiit a Pharnabazo ut ad ephoros sibi testimonium daret,
quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re
accurate scriberet; magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram.
Huic ille liberaliter pollicetur; librum grandem verbis multis
conscripsit, in quibus summis cum effert laudibus. Quem cum hic
legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine et tanta
similitudine ut discerni non posset signatum subiecit, in quo
accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat. Lysander domum cum
redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quae
voluerat dixerat, testimoni loco librum a Pharnabazo datum tradidit.
Hunc submoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt.
Ita ille imprudens ipse suus fuit accusator.