[1] Miltiades, Cimonis filius, Antheniensis, cum et antiquitate
generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret
eaque esset aetate ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam
confidere cives possent sui talem eum futurum qualem cognitum
iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere.
Cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis
peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt quo
potissimum duce uterentur. Namque tum Thraces eas regiones tenebant,
cum quibus armis erat dimicandum. His consulentibus nominatim Pythia
praecepit ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent; id si fecissent,
incepta prospera futura. Hoc oraculi responso Miltiades cum delecta
manu classe Chersonesum profectus, cum accessisset Lemnum et incolas
eius insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut Lemnii
sua sponta facerent postulasset, illi inridentes responderunt tum id se
facturos cum ille domo navibus profectus vento aquilone venisset Lemnum.
Hic enim ventus ab septemtrionibus oriens adversum tenet Athenis
proficiscentibus. Miltiades morandi tempus non habens cursum derexit
quo tenebat, pervenitque Chersonesum.
[2] Ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis tota regione quam
petierat potitus, loca castellis idonea communiit, multitudinem quam
secum duxerat in agris conlocavit crebrisque excursionibus locupletavit.
Neque minus in ea re prudentia quam felicitate adiutus est. Nam cum
virtute militum devicisset hostium exercitus, summa aequitate res
constituit atque ipse ibidem manere decrevit. Erat enim inter eos
dignitate regia, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam
iustitia consecutus. Neque eo setius Atheniensibus, a quibus erat
profectus, officia praestabat. Quibus rebus fiebat ut non minus eorum
voluntate perpetuum imperium obtineret qui miserant quam illorum cum
quibus erat profectus. Chersoneso tali modo constituta Lemnum
revertitur et ex pacto postulat ut sibi urbem tradant (illi enim
dixerant, cum vento borea domo profectus eo pervenisset, sese
dedituros); se enim domum Chersonesi habere. Cares, qui tum Lemnum
incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto sed
secunda fortuna adversariorum capti resistere ausi non sunt, atque ex
insula demigrarunt. Pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclades
nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.
[3] Isdem temporibus Persarum rex Dareus ex Asia in Europam
exercitu traiecto Scythis bellum inferre decrevit. Pontem fecit in
Histro flumine, qua copias traduceret. Eius pontis, dum ipse abesset,
custodes reliquit principes quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat,
quibus singularum urbium perpetua dederat imperia. Sic enim facillime
putavit se Graecia lingua loquentis qui Asiam incolerent sub sua
retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus
se oppresso nulla spes salutis relinqueretur. In hoc fuit tum numero
Miltiades. Hic, cum crebri adferrent nuntii male rem gerere Dareum
premique a Scythis, hortatus est pontis custodes ne a fortuna datam
occasionem liberandae Graeciae dimitterent. Nam si cum iis copiis quas
secum transportarat interisset Dareus, non solum Europam fore tutam, sed
etiam eos qui Asiam incolerent Graeci genere liberos a Persarum futuros
dominatione et periculo. Id facile effici posse; ponte enim rescisso
regem vel hostium ferro vel inopia paucis diebus interiturum. Ad hoc
consilium cum plerique accederent, Hestiaeus Milesius ne res
conficeretur obstitit, dicens non idem ipsis qui summas imperi tenerent
expedire et multitudini, quod Darei regno ipsorum niteretur dominatio;
quo exstincto ipsos potestate expulsos civibus suis poenas daturos.
Itaque adeo se abhorrere a ceterorum consilio ut nihil putet ipsis
utilius quam confirmari regnum Persarum. Huius cum sententiam plurimi
essent secuti, Miltiades non dubitans tam multis consciis ad regis auris
consilia sua perventura, Chersonesum reliquit ac rursus Athenas
demigravit. Cuius ratio etsi non valuit, tamen magno opere est laudanda,
cum amicior omnium libertati quam suae fuerit dominationi.
[4] Dareus autem cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus
amicis ut Graeciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum
navium comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem iisque ducent
peditum decem equitum milia dedit, causam interserens se hostem esse
Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnassent suaque
praesidia interfecissent. Illi praefecti regii classe ad Euboeam
appulsa celeriter Eretriam ceperunt, omnisque eius gentis civis abreptos
in Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt ac suas copias
in campum Marathona deduxerunt. Is abest ab oppido circiter milia
passuum decem. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno
permoti auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis petiverunt; Phidippumque,
cursorem eius generis qui hemerodromoe vocantur, Lacedaemonem miserunt,
ut nuntiaret quam celerrimo opus esse auxilio. Domi autem creant decem
praetores qui exercitui praeessent, in iis Miltiadem. Inter quos magna
fuit contentio, utrum moenibus se defenderent an obviam irent hostibus
acieque decernerent. Unus Miltiades maxime nitebatur ut primo quoque
tempore castra fierent; id si factum esst, et civibus animum accessurum,
cum viderent de eorum virtute non desperari, et hostis eadem re fore
tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam exiguis copiis
dimicari.
[5] Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter
Plataeensis. Ea mille misit militum. Itaque horum adventu decem milia
armatorum completa sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi
cupiditate. Quo factum est ut plus quam conlegae Miltiades valeret.
Eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt
locoque idoneo castra fecerunt. Dein postero die sub montis radicibus
acie regione instructa non apertissima (namque arbores multis locis
erant rarae) proelium commiserunt hoc consilio, ut et montium altitudine
tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur, ne
multitudine clauderentur. Datis etsi non aequum locum videbat suis, tamen
fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat, eoque magis quod
priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur.
Itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque
commisit. In quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses ut
decemplicem numerum hostium profligarint adeoque eos perterruerunt ut
Persae non castra, sed navis petierint. Qua pugna nihil adhuc exstitit
nobilius; nulla enim umquam tam exigua manus tantas opes prostravit.
[6] Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit
tributum docere, quo ficilius intellegi possit eandem omnium civitatem
esse naturam. Ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari et
tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic
olim apud Atheniensis fuisse reperimus. Namque huic Miltiadi, qui
Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in
porticu quae Poecile vocatur cum pugna depingeretur Marathonia, ut in
decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur
milites proeliumque committeret. Idem ille populus postea quam maius
imperium est nactus et largitione magistratuum corruptus est, trecentas
statuas Demetrio Phalereo decrevit.
[7] Post hoc proelium classem septuaginta navium Athenienses eidem
Miltiadi dederunt, ut insulas quae barbaros adiuverant bello
persequeretur. Quo in imperio plerasque ad officium redire coegit,
nonnullas vi expugnavit. Ex his Parum insulam opibus elatam cum
oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem
operibus clausit omnique commeatu privavit, dein vineis ac testudinibus
constitutis propius muros accessit. Cum iam in eo esset ut oppido
potiretur, procul in continenti lucus qui ex insula conspiciebatur
nescio quo casu nocturno tempore incensus est. Cuius flamma ut ab
oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum
a classiariis regiis datum. Quo factum est ut et Parii a deditione
deterrerentur et Miltiades timens ne classis regia adventaret, incensis
operibus quae statuerat, cum totidem navibus atque erat profectus
Athenas magna cum offensione civium suorum rediret. Accusatus ergo est
proditionis, quod cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis
rebus discessisset. Eo tempore aeger erat vulneribus quae in oppugnando
oppido acceperat. Itaque cum ipse pro se dicere non posset, verba fecit
frater eius Stesagoras. Causa cognita capitis absolutus pecunia
multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est, quantus in
classem sumptus factus erat. Hanc pecuniam quod solvere in praesentia
non poterat, in vincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum.
[8] Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit
damnationis. Namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae
paucis annis ante fuerat, nimiam civium suorum potentiam extimescebant.
Miltiades multum in imperiis magistratibusque versatus non videbatur
posse esse privatus, praesertim cum consuetudine ad imperi cupiditatem
trahi videretur. Nam in Chersoneso omnis illos quos habitarat annos
perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat appellatus, sed
iustus. Non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque
potestatem bonitate retinebat. Omnes autem et dicuntur et habentur
tyranni qui potestate sunt perpetua in ea civitate quae libertate usa
est. Sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut
nemo tam humilis esset cui non ad eum aditus pateret; magna auctoritas
apud omnis civitates, nobile nomen, laus rei militaris maxima. Haec
populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in
timore.