[1] Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni genere
vitae fuit; nam ut virtutibus eluxit, sic vitiis est obrutus. Huius
inlustrissimum est proelium apud Plataeas. Namque illo duce Mardonius,
satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum
et manu fortis et consili plenus, cum ducentis milibus peditum, quos
viritim legerat, et viginti equitum haud ita magna manu Graeciae fugatus
est, eoque ipse dux cecidit proelio. Qua victoria elatus plurima
miscere coepit et maiora concupiscere. Sed primum in eo est
reprehensus, quod ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset
epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia: suo ductu barbaros
apud Plataeas esse deletos eiusque victoriae ergo Apollini id donum
dedisse. Hos versus Lacedaemonii exsculpserunt neque aliud scripserunt
quam nomina earum civitatum quarum auxilio Persae erant victi.
[2] Post id proelium eundem Pausaniam cum classe communi Cyprum
atque Hellespontum miserunt, ut ex iis regionibus barbarorum praesidia
depelleret. Pari felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit
maioresque appetere res. Nam cum Byzantio expugnato cepisset compluris
Persarum nobilis atque in iis nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi
remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse et cum iis Gongylum
Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta
Thucydides memoriae prodidit: ``Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii
ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit seque
tecum adfinitate coniungi cupit. Qua re, si tibi videtur, des ei filiam
tuam nuptum. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam
potestatem se adiuvante te redacturum pollicetur. His de rebus si quid
agere volueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo conloquatur.''
Rex tot hominum salute tam sibi necessariorum magno opere gavisus
confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum
conlaudat ac petit ne cui rei parcat ad ea efficienda quae polliceretur;
si perfecerit, nullius rei a se repulsam laturum. Huius Pausanias
voluntate cognita alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit
Lacedaemoniorum. Quo facto domum revocatus, accusatus capitis
absolvitur, multatur tamen pecunia, quam ob causam ad classem remissus
non est.
[3] At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et ibi
non stolida sed dementi ratione cogitata patefecit; non enim mores
patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit. Apparatu regio
utebatur, veste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur;
epulabatur more Persarum luxuriosius quam qui aderant perpeti possent;
aditum petentibus non dabat, superbe respondebat, credeliter imperabat.
Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in agro Troade est, se
contulerat; ibi consilia cum patriae tum sibi inimica capiebat. Id
postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum clava ad eum miserunt, in
qua more illorum erat scriptum nisi domum reverteretur, se capitis eum
damnaturos. Hoc nuntio commotus, sperans se etiam tum pecunia et potentia
instans periculum posse depellere, domum rediit. Huc ut venit, ab
ephoris in vincla publica est coniectus; licet enim legibus eorum cuivis
ephoro hoc facere regi. Hinc tamen se expedivit, neque eo magis carebat
suspicione; nam opinio manebat eum cum rege habere societatem. Est
genus quoddam hominum quod Hilotae vocatur, quorum magna multitudo agros
Lacedaemoniorum colit servorumque munere fungitur. Hos quoque
sollicitare spe libertatis existimabatur. Sed quod harum rerum nullum
erat apertum crimen quo coargui posset, non putabant de tali tamque
claro viro suspicionibus oportere iudicari, et exspectandum dum se ipsa
res aperiret.
[4] Interim Argilius quidam adulescentulus, cum epitulam ab eo ad
Artabazum accepisset eique in suspicionem venisset aliquid in ea de se
esse scriptum, quod nemo eorum redisset qui eodem missi erant, vincla
epistulae laxavit signoque detracto cognovit si pertulisset, sibi esse
pereundum. Erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant quae inter
regem Pausaniamque convenerant. Has ille litteras ephoris tradidit.
Non est praetereunda gravitas Lacedaemoniorum hoc loco. Nam ne huius
quidem indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent, neque prius
vim adhibendam putaverunt quam se ipse indicasset. Itaque huic indici
quid fieri vellent praeceperunt. Fanum Neptuni est Taenari, quod
violari nefas putant Graeci. Eo ille confugit in araque consedit. Hanc
iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset exaudiri si quis quid
loqueretur cum Argilio. Huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias
ut audivit Argilium confugisse in aram, perturbatus venit eo. Quem cum
supplicem dei videret in ara sedentem, quaerit causae quid sit tam
repentini consili. Huic ille quid ex litteris comperisset aperit. Quo
magis Pausanias perturbatus orare coepit ne enuntiaret neu se meritum de
illo optime proderet; quod si eam veniam sibi dedisset tantisque
implicatum rebus sublevasset, magno ei praemio futurum.
[5] His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum
comprehendi. Quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut
putabat, Lacedaemonem reverteretur, in itinere cum iam in eo esset ut
comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori qui eum admoneri cupiebat
insidias sibi fieri intellexit. Itaque paucis ante gradibus quam qui
eum sequebantur, in aedem Minervae quae Chalcioicos vocatur confugit.
Hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt
tectumque sunt demoliti, quo celerius sub divo interiret. Dicitur eo
tempore matrem Pausaniae vixisse eamque iam magno natu, postquam de
scelere fili comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad
introitum aedis attulisse. Hic cum semianimis de templo elatus esset,
confestim animam efflavit. Sic Pausanias magnam belli gloriam turpi
morte maculavit. Cuius mortui corpus cum eodem nonnulli dicerent
inferri oportere quo ii qui ad supplicium essent dati, displicuit
pluribus, et procul ad eo loco infoderunt quo erat mortuus. Inde
posterius dei Dephici responso erutus atque eodem loco sepultus est ubi
vitam posuerat.