[1] Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. Huius vitia ineuntis
adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut antiferatur huic
nemo, pauci pares putentur. Sed ab initio est ordiendus. Pater eius
Neocles generosus fuit. Is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus
est Themistocles. Qui cum minus esset probatus parentibus, quod et
liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est.
Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicasset sine
summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae,
diligentius amicis famaeque serviens. Multum in iudiciis privatis
versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo
gerebatur; celeriter quae opus erant reperiebat, facile eadem oratione
explicabat. Neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis
erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, verissime iudicabat
et de futuris callidissime coniciebat. Quo factum est ut brevi tempore
inlustraretur.
[2] Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello
Corcyraeo, ad quod gerendum praetor a populo factus non solum praesenti
bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem. Nam cum
pecunia publica quae ex metallis redibat largitione magistratuum
quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia classis centum
navium aedificaretur. Qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit,
deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. In quo cum
divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit
Atheniensis. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello
cognitum est Persico. Nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae
inferret Europae, cum tantis copiis eam invasit quantas neque ante nec
postea habuit quisquam. Huius enim classis mille et ducentarum navium
longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur; terrestres autem
exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia fuerunt. Cuius
de adventu cum fama in Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti
dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum
quidnam facerent de rebus suis. Deliberantibus Pythia respondit ut
moenibus ligneis se munirent. Id responsum quo valeret cum intellegeret
nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis ut in navis se
suaque conferrent; eum enim a deo significari murum ligneum. Tali
consilio probato addunt ad superiores totidem navis triremis, suaque
omnia quae moveri poterant partim Salamina, partim Troezena deportant;
arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ad sacra procuranda tradunt,
reliquum oppidum relinquunt.
[3] Huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in terra
dimicari magis placebat. Itaque missi sunt delecti cum Leonida,
Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros
progredi non paterentur. Ii vim hostium sustinuerunt eoque loco omnes
interierunt. At classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua
ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Euboeam
continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. Angustias enim
Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur. Hinc etsi pari
proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat
periculum ne si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti
premerentur periculo. Quo factum est ut ab Artemisio discederent et
exadversum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.
[4] At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque
nullis defendentibus, interfectis sacerdotibus quos in arce invenerat,
incendio delevit. Cuius flamma perterriti classiarii cum manere non
auderent et plurimi hortarentur ut domos suas discederent moenibusque se
defenderent, Themistocles unus restitit et universos paris esse posse
aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi
Lacedaemoniorum, qui tum summae imperi praeerat, fore adfirmabat. Quem
cum minus quam vellet moveret, noctu de servis suis quem habuit
fidelissimum ad regem misit, ut ei nuntiaret suis verbis adversarios
eius in fuga esse; qui si discessissent, maiore cum labore et
longiquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari
cogeretur; quos si statim aggrederetur, brevi universos oppressurum.
Hoc eo valebat, ut ingratiis ad depugnandum omnes cogerentur. Hac re
audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi
loco, contra opportunissimo hostibus adeo angusto mari conflixit ut eius
multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam
consilio Themistocli quam armis Graeciae.
[5] Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias
copiarum ut etiam tum iis opprimere posset hostis. Iterum ab eodem
gradu depulsus est. Nam Themistocles, verens ne bellare perseveraret,
certiorem eum fecit id agi, ut pons quem ille in Hellesponto fecerat
dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit.
Itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in
Asiam reversus est, seque a Themistocle non superatum sed conservatum
iudicavit. Sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque
succubuit Asia. Haec altera victoria quae cum Marathonio possit
comparari tropaeo. Nam pari modo apud Salamina parvo numero navium
maxima post hominum memoriam classis est devicta.
[6] Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. Cum
enim Phalerico portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, huius
consilio triplex Piraei portus constitutus est iisque moenibus
circumdatus ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret.
Idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo periculo. Namque
Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excusiones qua
negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere, ne essent
loca munita quae hostes possiderent, Atheniensis aedificantis prohibere
sunt conati. Hoc longe alio spectabat atque videri volebant.
Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia et Salaminia, tantam
gloriam apud omnis gentis erant consecuti ut intellegerent Lacedaemonii
de principatu sibi cum iis certamen fore. Qua re eos quam infirmissimos
esse volebant. Postquam autem audierunt muros strui, legatos Athenas
miserunt qui id fieri vetarent. His praesentibus desierunt ac se de ea
re legatos ad eos missuros dixerunt. Hanc legationem suscepit
Themistocles et solus primo profectus est. Reliqui legati ut tum
exirent cum satis alti tuendo muri exstructi viderentur, praecepit;
interim omnes, servi atque liberi, opus facerent neque ulli loco
parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et undique quod
idoneum ad muniendum putarent cogererent. Quo factum est ut
Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque constarent.
[7] Themistocles autem ut Lacedaemonem venit, adire ad magistratus
noluit, et dedit operam ut quam longissime tempus duceret, causam
interponens se conlegas exspectare. Cum Lacedaemonii quererentur opus nihilo
minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt
consecuti. A quibus cum audisset non multum superesse munitionis, ad
ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos summum erat imperium, atque
apud eos contendit falsa iis esse delata; qua re aequum esse illos viros
bonos nobilisque mittere quibus fides haberetur, qui rem explorarent;
interea se obsidem retinerent. Gestus est ei mos, tresque legati functi
summis honoribus Athenas missi sunt. Cum his conlegas suos Themistocles
iussit proficisci iisque praedixit ut ne prius Lacedaemoniorum legatos
dimitterent quam ipse esset remissus. Hos postquam Athenas pervenisse
ratus est, ad magistratus senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos
liberrime professus est: Atheniensis suo consilio, quod communi iure
gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penatis, quo
facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo quod
inutile esset Graeciae fecisse. Nam illorum urbem ut propugnaculum
oppositum esse barbaris, apud quam iam bis copias regias fecisse
naufragium. Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius
intuerentur quod ipsorum dominationi quam quod universae Graeciae utile
esset. Qua re, si suos legatos recipere vellent quos Athenas miserant,
se remitterent, cum aliter illos numquam in patriam essent recepturi.
[8] Tamen non effugit civium suorum invidiam. Namque ob eundem
timorem quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e civitate
eiectus Argos habitatum concessit. Hic cum propter multas virtutes
magna cum dignitate viveret, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt qui
eum adsentem accusarent, quod societatem cum rege Perse ad Graeciam
opprimendam fecisset. Hoc crimine absens damnatus est. Id ut audivit,
quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. Ibi cum
eius principes insulae animadvertisset timere ne propter se bellum iis
Lacedaemonii et Athenienses indicerent, ad Admetum, Molossum regem, cum
quo ei hospitium non erat, confugit. Huc cum venisset et in praesentia
rex abesset, quo maiore religione se receptum tueretur, filium eius
parvulum adripuit et cum eo se in sacrarium quod summa colebatur
caerimonia coniecit. Inde non prius egressus est quam rex eum data
dextra in fidem reciperet, quam praestitit. Nam cum ab Atheniensibus et
Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque ut
consuleret sibi; difficile enim esse in tam propinquo loco tuto eum
versari. Itaque Pydnam eum deduci iussit et quod satis esset praesidi
dedit. Hic in navem omnibus ignotus nautis escendit. Quae cum
tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus,
sensit Themistocles si eo pervenisset, sibi esse pereundum. Hac
necessitate coactus domino navis quis sit aperit, multa pollicens si se
conservasset. At ille clarissimi viri captus misericordia diem
noctemque procul ab insula in salo navem tenuit in ancoris, neque
quemquam ex ea exire passus est. Inde Ephesum pervenit ibique
Themistoclem exponit. Cui ille pro meritis postea gratiam rettulit.
[9] Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclem Xerxe regnante in
Asiam transisse. Sed ego potissimum Thucydidi credo, quod et aetate
proximus de iis qui illorum temporum historiam reliquerunt et eiusdem
civitatis fuit. Is autem ait ad Artaxerxen eum venisse atque his verbis
epistulam misisse: ``Themistocles veni ad te, qui plurima mala omnium
Graiorum in domum tuam intuli, quam diu mihi necesse fuit adversum
patrem tuum bellare patriamque meam defendere. Idem multo plura bona
feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo esse coepit. Nam cum in
Asiam reverti vellet proelio apud Salamina facto, litteris eum certiorem
feci id agi, ut pons quem in Hellesponto fecerat dissolveretur atque ab
hostibus circumiretur; quo nuntio ille periculo est liberatus. Nunc
autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens amicitiam;
quam si ero adeptus, non minus me bonum amicum habebis quam fortem
inimicum ille expertus est. Te autem rogo ut de iis rebus quam tecum
conloqui volo annuum mihi tempus des eoque transacto ad te venire
patiaris.''
[10] Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem virum sibi
conciliari veniam dedit. Ille omne illud tempus litteris sermonique
Persarum dedit; quibus adeo eruditus est ut multo commodius dicatur apud
regem verba fecisse quam ii poterant qui in Perside erant nati. Hic cum
multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis
vellet, illum Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magnesiae
sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat his quidem verbis,
quae ei panem praeberet (ex qua regione quinquagena talenta quotannis
redibant); Lampsacum autem, unde vinum sumeret; Myunta, ex qua obsonium
haberet.
Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope
oppidum, in quo est sepultus, statua in foro Magnesiae. De cuius morte
multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum
Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum
neque negat fuisse famam venenum sua sponte sumpsisse, cum se quae regi
de Graecia opprimenda pollicitus esset praestare posse desperaret. Idem
ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta, quoniam legibus non
concederetur, quod proditionis esset damnatus, memoriae prodidit.