[1] Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. Si per se virtus sine
fortuna ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam. Illud sine
dubio: neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, in
patriam amore. Nam quod multi voluerunt paucique potuerunt, ab uno
tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta oppressam tyrannis
e servitute in libertatem vindicaret. Sed nescio quo modo, cum eum nemo
anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt. Primum
Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine
hoc; quae ille universa naturali quodam bono fecit lucri. Sed illa
tamen omnia communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in
proeli concursu abit res a consilio ad vicis rerum virtutemque
pugnantium. Itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, plurima vero
fortuna vindicat seque his plus valuisse vere potest praedicare. Verum
illud magnificentissimum factum proprium est Thrasybuli. Nam cum
triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent
Athenas, plurimos civis quibus in bello parserat fortuna partim patria
expulissent, partim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se
divisissent, non solum princeps sed etiam solus initio bellum iis
indixit.
[2] Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica
munitissimum, non plus habuit secum triginta de suis. Hoc initium fuit
salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis. Neque
vero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. Quae
quidem res et illis contemnentibus perniciei et huic despecto saluti
fuit; etenim illos segnis ad persequendum, hos autem tempore ad
comparandum dato fecit robustiores. Quo magis praeceptum illud omnium
in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni; neque sine causa
dicitur matrem timidi flere non solere. Neque tamen pro opinione
Thrasybuli auctae sunt opes; nam iam tum illis temporibus fortius boni
pro libertate loquebantur quam pugnabant. Hinc in Piraeum transiit
Munychiamque munivit. Hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eaque
turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis
refugerunt. Usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine.
Nam cedentis violari vetuit (civis enim civibus parcere aequum
censebat), neque quisquam est vulneratus nisi qui prior impugnare
voluit. Neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit nisi arma, quorum
indigebat, quaeque ad victum pertinebant. In secundo proelio cecidit
Critias, dux tyrannorum, cum quidem adversus Thrasybulum fortissime
pugnaret.
[3] Hoc deiecto Pausanias venit Atticis auxilio, rex
Lacedaemoniorum. Is inter Thrasybulum et eos qui urbem tenebant fecit
pacem his condicionibus: ne qui praeter triginta tyrannos, et decem qui
postea praetores creati superioris more crudelitatis erant usi,
adficerentur exsilio neve bona publicarentur; rei publicae procuratio
pupulo redderetur. Praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata
pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit ne quis ante actarum
rerum accusaretur neve multaretur, eamque illi oblivionis appellarunt.
Neque vero hanc tantum ferendam curavit, sed etiam ut valeret effecit.
Nam cum quidam ex iis qui simul cum eo in exsilio fuerant caedem facere
eorum vellent cum quibus in gratiam reditum erat publice, prohibuit et
id quod pollicitus erat praestitit.
[4] Huic pro tantis meritis honoris causa corona a populo data
est, facta duabus virgulis oleaginis. Quam quod amor civium et non vis
expresserat, nullam habuit invidiam magnaque fuit gloria. Bene ergo
Pittacus ille, qui in septem sapientium numero est habitus, cum
Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent, ``Nolite, oro vos,''
inquit, ``id mihi dare quod multi invideant, plures etiam concupiscant.
Qua ex re istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi
aequitatem et vestram voluntatem indicent.'' Nam parva munera diutina,
locupletia non propia esse consuerunt. Illa igitur corona contentus
Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se
antecessisse existimavit. Hic sequenti tempore cum praetor classem ad
Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius agerentur
vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabernaculo
interfectus est.