Timotheus, Cononis filius,
Atheniensis. Hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit enim
disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis
regendae. Multa huius sunt praeclare facta, sed haec maxime illustria.
Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit; in quo oppugnando
superiori bello Athenienses mille et CC talenta consumpserant, id ille sine
ulla publica impensa populo restituit. Adversus Cotum bella gessit ab eoque
mille et CC talenta praedae in publicum rettulit. Cyzicum obsidione
liberavit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est; a quo cum
Laco pecuniam numeratam accepisset, ille cives suos agro atque urbibus
augeri maluit quam id sumere, cuius partem domum suam ferre posset. Itaque
accepit Crithoten et Sestum.
[2] Idem, classi praefectus,
circumvehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum fugavit,
Corcyram sub imperium Atheniensium redegit, sociosque idem adiunxit
Epirotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent.
Quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte
Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iis
legibus constituerunt, ut Athenienses mari duces essent. Qua victoria tantae
fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice sint factae eique
deae pulvinar sit institutum. Cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo
publice statuam in foro posuerunt. Qui honos huic uni ante id tempus
contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio quoque daret. Sic
iuxta posita recens filii veterem patris renovavit memoriam.
[3] Hic cum esset magno natu et magistratus gerere
desisset, bello Athenienses undique premi sunt coepti. Defecerat Samus,
descierat Hellespontus, Philippus, iam tum valens, multa moliebatur; cui
oppositus Chares cum esset, non satis in eo praesidii putabatur. Fit
Menestheus praetor, filius Iphicratis, gener Timothei, et, ut ad bellum
proficiscatur, decernitur. Huic in consilium dantur duo usu sapientiaque
praestantes, pater et socer, quod in his tanta erat auctoritas, ut magna
spes esset per eos amissa posse recuperari. Hi cum Samum profecti essent et
eodem Chares, illorum adventu cognito, cum suis copiis proficisceretur, ne
quid absente se gestum videretur, accidit, cum ad insulam appropinquaret, ut
magna tempestas oriretur; quam evitare duo veteres imperatores utile
arbitrati, suam classem suppresserunt. At ille temeraria usus ratione non
cessit maiorum natu auctoritati, velut in sua manu esset fortuna. Quo
contenderat, pervenit, eodemque ut sequerentur, ad Timotheum et Iphicratem
nuntium misit. Hinc, male re gesta, compluribus amissis navibus, eo, unde
erat profectus, se recepit litterasque Athenas publice misit, sibi proclive
fuisse Samum capere, nisi a Timotheo et Iphicrate desertus esset. Populus
acer, suspicax ob eamque rem mobilis, adversarius, invidus (etiam potentiae
in crimen vocabantur) domum revocat; accusantur proditionis. Hoc iudicio
damnatur Timotheus lisque eius aestimatur centum talentis. Ille, odio
ingratae civitatis coactus, Chalcidem se contulit.
[4] Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret,
multae novem partes detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, ad muri
quandam partem reficiendam iussit dare. In quo fortunae varietas est
animadversa. Nam quos avus Conon muros ex hostium praeda patriae
restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re familiari
reficere coactus est. Timothei autem moderatae sapientisque vitae cum
pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo
facile conici poterit, quam carus suis fuerit. Cum Athenis adulescentulus
causam diceret, non solum amici privatique hospites ad eum defendendum
convenerunt, sed etiam in eis Iason, tyrannus Thessaliae, qui illo tempore
fuit omnium potentissimus. Hic cum in patria sine satellitibus se tutum non
arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio venit tantique hospitem fecit, ut
mallet se capitis periculum adire quam Timotheo de fama dimicanti deesse.
Hunc adversus tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit: patriae
sanctiora iura quam hospiti esse duxit
Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium,
Iphicratis, Chabriae, Timothei; neque post illorum obitum quisquam dux in
illa urbe fuit dignus memoria.
Venio nunc ad fortissimum virum maximique consilii omnium
barbarorum, exceptis duobus Carthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale. De
quo hoc plura referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea,
quae prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tum
omnes superabat, acciderunt; quorum nisi ratio explicata fuerit, res
apparere non poterunt