- Epigramma Ipsius
Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli,
- tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus.
- ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas,
- at levior demptis poena duobus erit.
I
- Arma gravi numero violentaque bella parabam
- edere, materia conveniente modis.
- par erat inferior versus--risisse Cupido
- dicitur atque unum surripuisse pedem.
- 5
- 'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
- Pieridum vates, non tua turba sumus.
- quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
- ventilet accensas flava Minerva faces?
- quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
- 10
- lege pharetratae Virginis arva coli?
- crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
- instruat, Aoniam Marte movente lyram?
- sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
- cur opus adfectas, ambitiose, novum?
- 15
- an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?
- vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
- cum bene surrexit versu nova pagina primo,
- attenuat nervos proximus ille meos;
- nec mihi materia est numeris levioribus apta,
- 20
- aut puer aut longas compta puella comas.'
- Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
- legit in exitium spicula facta meum,
- lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,
- 'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'
- 25
- Me miserum! certas habuit puer ille sagittas.
- uror, et in vacuo pectore regnat Amor.
- Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
- ferrea cum vestris bella valete modis!
- cingere litorea flaventia tempora myrto,
- 30
- Musa, per undenos emodulanda pedes!
II
- Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur
- strata, neque in lecto pallia nostra sedent,
- et vacuus somno noctem, quam longa, peregi,
- lassaque versati corporis ossa dolent?
- 5
- nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore.
- an subit et tecta callidus arte nocet?
- sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae,
- et possessa ferus pectora versat Amor.
- Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem?
- 10
- cedamus! leve fit, quod bene fertur, onus.
- vidi ego iactatas mota face crescere flammas
- et rursus nullo concutiente mori.
- verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri,
- detractant prensi dum iuga prima boves.
- 15
- asper equus duris contunditur ora lupatis,
- frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
- acrius invitos multoque ferocius urget
- quam qui servitium ferre fatentur Amor.
- En ego confiteor! tua sum nova praeda, Cupido;
- 20
- porrigimus victas ad tua iura manus.
- nil opus est bello--veniam pacemque rogamus;
- nec tibi laus armis victus inermis ero.
- necte comam myrto, maternas iunge columbas;
- qui deceat, currum vitricus ipse dabit,
- 25
- inque dato curru, populo clamante triumphum,
- stabis et adiunctas arte movebis aves.
- ducentur capti iuvenes captaeque puellae;
- haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
- ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo
- 30
- et nova captiva vincula mente feram.
- Mens Bona ducetur manibus post terga retortis,
- et Pudor, et castris quidquid Amoris obest.
- omnia te metuent; ad te sua bracchia tendens
- vulgus 'io' magna voce 'triumphe!' canet.
- 35
- blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque,
- adsidue partes turba secuta tuas.
- his tu militibus superas hominesque deosque;
- haec tibi si demas commoda, nudus eris.
- Laeta triumphanti de summo mater Olympo
- 40
- plaudet et adpositas sparget in ora rosas.
- tu pinnas gemma, gemma variante capillos
- ibis in auratis aureus ipse rotis.
- tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures;
- tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis.
- 45
- non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae;
- fervida vicino flamma vapore nocet.
- talis erat domita Bacchus Gangetide terra;
- tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.
- Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,
- 50
- parce tuas in me perdere, victor, opes!
- adspice cognati felicia Caesaris arma--
- qua vicit, victos protegit ille manu.
III
- Iusta precor: quae me nuper praedata puella est,
- aut amet aut faciat, cur ego semper amem!
- a, nimium volui--tantum patiatur amari;
- audierit nostras tot Cytherea preces!
- 5
- Accipe, per longos tibi qui deserviat annos;
- accipe, qui pura norit amare fide!
- si me non veterum commendant magna parentum
- nomina, si nostri sanguinis auctor eques,
- nec meus innumeris renovatur campus aratris,
- 10
- temperat et sumptus parcus uterque parens--
- at Phoebus comitesque novem vitisque repertor
- hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor,
- et nulli cessura fides, sine crimine mores
- nudaque simplicitas purpureusque pudor.
- 15
- non mihi mille placent, non sum desultor amoris:
- tu mihi, siqua fides, cura perennis eris.
- tecum, quos dederint annos mihi fila sororum,
- vivere contingat teque dolente mori!
- te mihi materiem felicem in carmina praebe--
- 20
- provenient causa carmina digna sua.
- carmine nomen habent exterrita cornibus Io
- et quam fluminea lusit adulter ave,
- quaeque super pontum simulato vecta iuvenco
- virginea tenuit cornua vara manu.
- 25
- nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,
- iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.
IV
- Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem--
- ultima coena tuo sit, precor, illa viro!
- ergo ego dilectam tantum conviva puellam
- adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,
- 5
- alteriusque sinus apte subiecta fovebis?
- iniciet collo, cum volet, ille manum?
- desino mirari, posito quod candida vino
- Atracis ambiguos traxit in arma viros.
- nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent--
- 10
- vix a te videor posse tenere manus!
- Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
- da mea nec tepidis verba ferenda Notis!
- ante veni, quam vir--nec quid, si veneris ante,
- possit agi video; sed tamen ante veni.
- 15
- cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto
- ibis, ut accumbas--clam mihi tange pedem!
- me specta nutusque meos vultumque loquacem;
- excipe furtivas et refer ipsa notas.
- verba superciliis sine voce loquentia dicam;
- 20
- verba leges digitis, verba notata mero.
- cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae,
- purpureas tenero pollice tange genas.
- siquid erit, de me tacita quod mente queraris,
- pendeat extrema mollis ab aure manus.
- 25
- cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,
- versetur digitis anulus usque tuis.
- tange manu mensam, tangunt quo more precantes,
- optabis merito cum mala multa viro.
- Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto;
- 30
- tu puerum leviter posce, quod ipsa voles.
- quae tu reddideris ego primus pocula sumam,
- et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.
- si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse,
- reice libatos illius ore cibos.
- 35
- nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,
- mite nec in rigido pectore pone caput;
- nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
- oscula praecipue nulla dedisse velis!
- oscula si dederis, fiam manifestus amator
- 40
- et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.
- Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
- illa mihi caeci causa timoris erunt.
- nec femori committe femur nec crure cohaere
- nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
- 45
- multa miser timeo, quia feci multa proterve,
- exemplique metu torqueor, ecce, mei.
- saepe mihi dominaeque meae properata voluptas
- veste sub iniecta dulce peregit opus.
- hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris,
- 50
- conscia de tergo pallia deme tuo.
- vir bibat usque roga--precibus tamen oscula desint!--
- dumque bibit, furtim si potes, adde merum.
- si bene conpositus somno vinoque iacebit,
- consilium nobis resque locusque dabunt.
- 55
- cum surges abitura domum, surgemus et omnes,
- in medium turbae fac memor agmen eas.
- agmine me invenies aut invenieris in illo:
- quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.
- Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;
- 60
- separor a domina nocte iubente mea.
- nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,
- qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
- oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
- quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
- 65
- verum invita dato--potes hoc--similisque coactae;
- blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
- si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
- si minus, at certe te iuvet inde nihil.
- sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
- 70
- cras mihi constanti voce dedisse nega!
V
- Aestus erat, mediamque dies exegerat horam;
- adposui medio membra levanda toro.
- pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
- quale fere silvae lumen habere solent,
- 5
- qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo,
- aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies.
- illa verecundis lux est praebenda puellis,
- qua timidus latebras speret habere pudor.
- ecce, Corinna venit, tunica velata recincta,
- 10
- candida dividua colla tegente coma--
- qualiter in thalamos famosa Semiramis isse
- dicitur, et multis Lais amata viris.
- Deripui tunicam--nec multum rara nocebat;
- pugnabat tunica sed tamen illa tegi.
- 15
- quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet,
- victa est non aegre proditione sua.
- ut stetit ante oculos posito velamine nostros,
- in toto nusquam corpore menda fuit.
- quos umeros, quales vidi tetigique lacertos!
- 20
- forma papillarum quam fuit apta premi!
- quam castigato planus sub pectore venter!
- quantum et quale latus! quam iuvenale femur!
- Singula quid referam? nil non laudabile vidi
- et nudam pressi corpus ad usque meum.
- 25
- Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo.
- proveniant medii sic mihi saepe dies!
VI
- Ianitor--indignum!--dura religate catena,
- difficilem moto cardine pande forem!
- quod precor, exiguum est--aditu fac ianua parvo
- obliquum capiat semiadaperta latus.
- 5
- longus amor tales corpus tenuavit in usus
- aptaque subducto pondere membra dedit.
- ille per excubias custodum leniter ire
- monstrat: inoffensos derigit ille pedes.
- At quondam noctem simulacraque vana timebam;
- 10
- mirabar, tenebris quisquis iturus erat.
- risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido
- et leviter 'fies tu quoque fortis' ait.
- nec mora, venit amor--non umbras nocte volantis,
- non timeo strictas in mea fata manus.
- 15
- te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
- tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
- Adspice--uti videas, inmitia claustra relaxa--
- uda sit ut lacrimis ianua facta meis!
- certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
- 20
- ad dominam pro te verba tremente tuli.
- ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam--
- heu facinus!--pro me nunc valet illa parum?
- redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
- tempora noctis eunt; excute poste seram!
- 25
- Excute! sic, inquam, longa relevere catena,
- nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!
- ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,
- roboribus duris ianua fulta riget.
- urbibus obsessis clausae munimina portae
- 30
- prosunt; in media pace quid arma times?
- quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
- tempora noctis eunt; excute poste seram!
- Non ego militibus venio comitatus et armis;
- solus eram, si non saevus adesset Amor.
- 35
- hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum;
- ante vel a membris dividar ipse meis.
- ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum
- mecum est et madidis lapsa corona comis.
- arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?
- 40
- tempora noctis eunt; excute poste seram!
- Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis
- verba dat in ventos aure repulsa tua?
- at, memini, primo, cum te celare volebam,
- pervigil in mediae sidera noctis eras.
- 45
- forsitan et tecum tua nunc requiescit amica--
- heu, melior quanto sors tua sorte mea!
- dummodo sic, in me durae transite catenae!
- tempora noctis eunt; excute poste seram!
- Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes,
- 50
- raucaque concussae signa dedere fores?
- fallimur--inpulsa est animoso ianua vento.
- ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!
- si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,
- huc ades et surdas flamine tunde foris!
- 55
- urbe silent tota, vitreoque madentia rore
- tempora noctis eunt; excute poste seram!
- Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,
- quem face sustineo, tecta superba petam.
- nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent;
- 60
- illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
- omnia consumpsi, nec te precibusque minisque
- movimus, o foribus durior ipse tuis.
- non te formosae decuit servare puellae
- limina, sollicito carcere dignus eras.
- 65
- Iamque pruinosus molitur Lucifer axes,
- inque suum miseros excitat ales opus.
- at tu, non laetis detracta corona capillis,
- dura super tota limina nocte iace!
- tu dominae, cum te proiectam mane videbit,
- 70
- temporis absumpti tam male testis eris.
- Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem;
- lente nec admisso turpis amante, vale!
- vos quoque, crudeles rigido cum limine postes
- duraque conservae ligna, valete, fores!
VII
- Adde manus in vincla meas--meruere catenas--
- dum furor omnis abit, siquis amicus ades!
- nam furor in dominam temeraria bracchia movit;
- flet mea vaesana laesa puella manu.
- 5
- tunc ego vel caros potui violare parentes
- saeva vel in sanctos verbera ferre deos!
- Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax
- stravit deprensos lata per arva greges,
- et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes
- 10
- ausus in arcanas poscere tela deas?
- ergo ego digestos potui laniare capillos?
- nec dominam motae dedecuere comae.
- sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
- Maenalias arcu sollicitasse feras;
- 15
- talis periuri promissaque velaque Thesei
- flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
- sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
- procubuit templo, casta Minerva, tuo.
- Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
- 20
- ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.
- sed taciti fecere tamen convicia vultus;
- egit me lacrimis ore silente reum.
- ante meos umeris vellem cecidisse lacertos;
- utiliter potui parte carere mei.
- 25
- in mea vaesanas habui dispendia vires
- et valui poenam fortis in ipse meam.
- quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
- debita sacrilegae vincla subite manus!
- an, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,
- 30
- plecterer--in dominam ius mihi maius erit?
- pessima Tydides scelerum monimenta reliquit.
- ille deam primus perculit--alter ego!
- et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amare
- laesa est; Tydides saevus in hoste fuit.
- 35
- I nunc, magnificos victor molire triumphos,
- cinge comam lauro votaque redde Iovi,
- quaeque tuos currus comitantum turba sequetur,
- clamet 'io! forti victa puella viro est!'
- ante eat effuso tristis captiva capillo,
- 40
- si sinerent laesae, candida tota, genae.
- aptius impressis fuerat livere labellis
- et collum blandi dentis habere notam.
- denique, si tumidi ritu torrentis agebar,
- caecaque me praedam fecerat ira suam,
- 45
- nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae,
- nec nimium rigidas intonuisse minas,
- aut tunicam a summa diducere turpiter ora
- ad mediam?--mediae zona tulisset opem.
- At nunc sustinui raptis a fronte capillis
- 50
- ferreus ingenuas ungue notare genas.
- adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu,
- caeduntur Pariis qualia saxa iugis.
- exanimis artus et membra trementia vidi--
- ut cum populeas ventilat aura comas,
- 55
- ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo,
- summave cum tepido stringitur unda Noto;
- suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora,
- qualiter abiecta de nive manat aqua.
- tunc ego me primum coepi sentire nocentem--
- 60
- sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus.
- ter tamen ante pedes volui procumbere supplex;
- ter formidatas reppulit illa manus.
- At tu ne dubita--minuet vindicta dolorem--
- protinus in vultus unguibus ire meos.
- 65
- nec nostris oculis nec nostris parce capillis:
- quamlibet infirmas adiuvat ira manus;
- neve mei sceleris tam tristia signa supersint,
- pone recompositas in statione comas!
VIII
- Est quaedam--quicumque volet cognoscere lenam,
- audiat!--est quaedam nomine Dipsas anus.
- ex re nomen habet--nigri non illa parentem
- Memnonis in roseis sobria vidit equis.
- 5
- illa magas artes Aeaeaque carmina novit
- inque caput liquidas arte recurvat aquas;
- scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo
- licia, quid valeat virus amantis equae.
- cum voluit, toto glomerantur nubila caelo;
- 10
- cum voluit, puro fulget in orbe dies.
- sanguine, siqua fides, stillantia sidera vidi;
- purpureus Lunae sanguine vultus erat.
- hanc ego nocturnas versam volitare per umbras
- suspicor et pluma corpus anile tegi.
- 15
- suspicor, et fama est. oculis quoque pupula duplex
- fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
- evocat antiquis proavos atavosque sepulcris
- et solidam longo carmine findit humum.
- Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos;
- 20
- nec tamen eloquio lingua nocente caret.
- fors me sermoni testem dedit; illa monebat
- talia--me duplices occuluere fores:
- 'scis here te, mea lux, iuveni placuisse beato?
- haesit et in vultu constitit usque tuo.
- 25
- et cur non placeas? nulli tua forma secunda est;
- me miseram, dignus corpore cultus abest!
- tam felix esses quam formosissima, vellem--
- non ego, te facta divite, pauper ero.
- stella tibi oppositi nocuit contraria Martis.
- 30
- Mars abiit; signo nunc Venus apta suo.
- prosit ut adveniens, en adspice! dives amator
- te cupiit; curae, quid tibi desit, habet.
- est etiam facies, qua se tibi conparet, illi;
- si te non emptam vellet, emendus erat.'
- 35
- Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste,
- si simules, prodest; verus obesse solet.
- cum bene deiectis gremium spectabis ocellis,
- quantum quisque ferat, respiciendus erit.
- forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae
- 40
- noluerint habiles pluribus esse viris;
- nunc Mars externis animos exercet in armis,
- at Venus Aeneae regnat in urbe sui.
- ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit--
- aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
- 45
- has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,
- excute; de rugis crimina multa cadent.
- Penelope iuvenum vires temptabat in arcu;
- qui latus argueret, corneus arcus erat.
- labitur occulte fallitque volubilis aetas,
- 50
- ut celer admissis labitur amnis aquis.
- aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi,
- canescunt turpi tecta relicta situ--
- forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.
- nec satis effectus unus et alter habent;
- 55
- certior e multis nec tam invidiosa rapina est.
- plena venit canis de grege praeda lupis.
- Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vates
- donat? amatoris milia multa leges.
- ipse deus vatum palla spectabilis aurea
- 60
- tractat inauratae consona fila lyrae.
- qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero;
- crede mihi, res est ingeniosa dare.
- nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus,
- despice; gypsati crimen inane pedis.
- 65
- nec te decipiant veteres circum atria cerae.
- tolle tuos tecum, pauper amator, avos!
- qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem,
- quod det, amatorem flagitet ante suum!
- Parcius exigito pretium, dum retia tendis,
- 70
- ne fugiant; captos legibus ure tuis!
- nec nocuit simulatus amor; sine, credat amari,
- et cave ne gratis hic tibi constet amor!
- saepe nega noctes. capitis modo finge dolorem,
- et modo, quae causas praebeat, Isis erit.
- 75
- mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum,
- neve relentescat saepe repulsus amor.
- surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti;
- audiat exclusi verba receptus amans;
- et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso--
- 80
- vanescit culpa culpa repensa tua.
- sed numquam dederis spatiosum tempus in iram:
- saepe simultates ira morata facit.
- quin etiam discant oculi lacrimare coacti,
- et faciant udas illa vel ille genas;
- 85
- nec, siquem falles, tu periurare timeto--
- commodat in lusus numina surda Venus.
- servus et ad partes sollers ancilla parentur,
- qui doceant, apte quid tibi possit emi;
- et sibi pauca rogent--multos si pauca rogabunt,
- 90
- postmodo de stipula grandis acervus erit.
- et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem;
- fit cito per multas praeda petita manus.
- cum te deficient poscendi munera causae,
- natalem libo testificare tuum!
- 95
- Ne securus amet nullo rivale, caveto;
- non bene, si tollas proelia, durat amor.
- ille viri videat toto vestigia lecto
- factaque lascivis livida colla notis.
- munera praecipue videat, quae miserit alter.
- 100
- si dederit nemo, Sacra roganda Via est.
- cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet,
- quod numquam reddas, commodet, ipsa roga!
- lingua iuvet mentemque tegat--blandire noceque;
- inpia sub dulci melle venena latent.
- 105
- Haec si praestiteris usu mihi cognita longo,
- nec tulerint voces ventus et aura meas,
- saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis,
- ut mea defunctae molliter ossa cubent.'
- Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra,
- 110
- at nostrae vix se continuere manus,
- quin albam raramque comam lacrimosaque vino
- lumina rugosas distraherentque genas.
- di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam,
- et longas hiemes perpetuamque sitim!
IX
- Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido;
- Attice, crede mihi, militat omnis amans.
- quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas.
- turpe senex miles, turpe senilis amor.
- 5
- quos petiere duces animos in milite forti,
- hos petit in socio bella puella viro.
- pervigilant ambo; terra requiescit uterque--
- ille fores dominae servat, at ille ducis.
- militis officium longa est via; mitte puellam,
- 10
- strenuus exempto fine sequetur amans.
- ibit in adversos montes duplicataque nimbo
- flumina, congestas exteret ille nives,
- nec freta pressurus tumidos causabitur Euros
- aptaque verrendis sidera quaeret aquis.
- 15
- quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis
- et denso mixtas perferet imbre nives?
- mittitur infestos alter speculator in hostes;
- in rivale oculos alter, ut hoste, tenet.
- ille graves urbes, hic durae limen amicae
- 20
- obsidet; hic portas frangit, at ille fores.
- Saepe soporatos invadere profuit hostes
- caedere et armata vulgus inerme manu.
- sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi,
- et dominum capti deseruistis equi.
- 25
- nempe maritorum somnis utuntur amantes,
- et sua sopitis hostibus arma movent.
- custodum transire manus vigilumque catervas
- militis et miseri semper amantis opus.
- Mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt,
- 30
- quosque neges umquam posse iacere, cadunt.
- Ergo desidiam quicumque vocabat amorem,
- desinat. ingenii est experientis amor.
- ardet in abducta Briseide magnus Achilles--
- dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!
- 35
- Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,
- et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
- summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur
- Maenadis effusis obstipuisse comis.
- Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
- 40
- notior in caelo fabula nulla fuit.
- ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
- mollierant animos lectus et umbra meos.
- inpulit ignavum formosae cura puellae
- iussit et in castris aera merere suis.
- 45
- inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.
- qui nolet fieri desidiosus, amet!
X
- Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis
- coniugibus belli causa duobus erat,
- qualis erat Lede, quam plumis abditus albis
- callidus in falsa lusit adulter ave,
- 5
- qualis Amymone siccis erravit in agris,
- cum premeret summi verticis urna comas--
- talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
- et quidquid magno de Iove fecit amor.
- Nunc timor omnis abest, animique resanuit error,
- 10
- nec facies oculos iam capit ista meos.
- cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis.
- haec te non patitur causa placere mihi.
- donec eras simplex, animum cum corpore amavi;
- nunc mentis vitio laesa figura tua est.
- 15
- et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos
- et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
- quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?
- quo pretium condat, non habet ille sinum!
- nec Venus apta feris Veneris nec filius armis--
- 20
- non decet inbelles aera merere deos.
- Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere,
- et miseras iusso corpore quaerit opes;
- devovet imperium tamen haec lenonis avari
- et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
- 25
- Sumite in exemplum pecudes ratione carentes;
- turpe erit, ingenium mitius esse feris.
- non equa munus equum, non taurum vacca poposcit;
- non aries placitam munere captat ovem.
- sola viro mulier spoliis exultat ademptis,
- 30
- sola locat noctes, sola licenda venit,
- et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat,
- et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
- quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,
- altera cur illam vendit et alter emit?
- 35
- cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
- quam socio motu femina virque ferunt?
- Non bene conducti vendunt periuria testes,
- non bene selecti iudicis arca patet.
- turpe reos empta miseros defendere lingua;
- 40
- quod faciat magni, turpe tribunal, opes;
- turpe tori reditu census augere paternos,
- et faciem lucro prostituisse suam.
- gratia pro rebus merito debetur inemptis;
- pro male conducto gratia nulla toro.
- 45
- omnia conductor solvit; mercede soluta
- non manet officio debitor ille tuo.
- parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
- non habet eventus sordida praeda bonos.
- non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
- 50
- ut premerent sacrae virginis arma caput;
- e quibus exierat, traiecit viscera ferro
- filius, et poenae causa monile fuit.
- Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
- munera poscenti quod dare possit, habet.
- 55
- carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
- praebeat Alcinoi poma benignus ager!
- officium pauper numeret studiumque fidemque;
- quod quis habet, dominae conferat omne suae.
- est quoque carminibus meritas celebrare puellas
- 60
- dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
- scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
- carmina quam tribuent, fama perennis erit.
- nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
- quod nego poscenti, desine velle, dabo!
XI
- Colligere incertos et in ordine ponere crines
- docta neque ancillas inter habenda Nape,
- inque ministeriis furtivae cognita noctis
- utilis et dandis ingeniosa notis
- 5
- saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam,
- saepe laboranti fida reperta mihi--
- accipe et ad dominam peraratas mane tabellas
- perfer et obstantes sedula pelle moras!
- nec silicum venae nec durum in pectore ferrum,
- 10
- nec tibi simplicitas ordine maior adest.
- credibile est et te sensisse Cupidinis arcus--
- in me militiae signa tuere tuae!
- si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices;
- cetera fert blanda cera notata manu.
- 15
- Dum loquor, hora fugit. vacuae bene redde tabellas,
- verum continuo fac tamen illa legat.
- adspicias oculos mando frontemque legentis;
- et tacito vultu scire futura licet.
- nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto;
- 20
- odi, cum late splendida cera vacat.
- conprimat ordinibus versus, oculosque moretur
- margine in extremo littera rasa meos.
- Quid digitos opus est graphio lassare tenendo?
- hoc habeat scriptum tota tabella 'veni!'
- 25
- non ego victrices lauro redimire tabellas
- nec Veneris media ponere in aede morer.
- subscribam: 'VENERI FIDAS SIBI NASO MINISTRAS
- DEDICAT, AT NUPER VILE FUISTIS ACER
.'
XII
- Flete meos casus--tristes rediere tabellae
- infelix hodie littera posse negat.
- omina sunt aliquid; modo cum discedere vellet,
- ad limen digitos restitit icta Nape.
- 5
- missa foras iterum limen transire memento
- cautius atque alte sobria ferre pedem!
- Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae,
- tuque, negaturis cera referta notis!--
- quam, puto, de longae collectam flore cicutae
- 10
- melle sub infami Corsica misit apis.
- at tamquam minio penitus medicata rubebas--
- ille color vere sanguinolentus erat.
- proiectae triviis iaceatis, inutile lignum,
- vosque rotae frangat praetereuntis onus!
- 15
- illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum,
- convincam puras non habuisse manus.
- praebuit illa arbor misero suspendia collo,
- carnifici diras praebuit illa cruces;
- illa dedit turpes raucis bubonibus umbras,
- 20
- vulturis in ramis et strigis ova tulit.
- his ego commisi nostros insanus amores
- molliaque ad dominam verba ferenda dedi?
- aptius hae capiant vadimonia garrula cerae,
- quas aliquis duro cognitor ore legat;
- 25
- inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,
- in quibus absumptas fleret avarus opes.
- Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.
- auspicii numerus non erat ipse boni.
- quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus
- 30
- rodat, et inmundo cera sit alba situ?
XIII
- Iam super oceanum venit a seniore marito
- flava pruinoso quae vehit axe diem.
- 'Quo properas, Aurora? mane!--sic Memnonis umbris
- annua sollemni caede parentet avis!
- 5
- nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis;
- si quando, lateri nunc bene iuncta meo est.
- nunc etiam somni pingues et frigidus aer,
- et liquidum tenui gutture cantat avis.
- quo properas, ingrata viris, ingrata puellis?
- 10
- roscida purpurea supprime lora manu!
- Ante tuos ortus melius sua sidera servat
- navita nec media nescius errat aqua;
- te surgit quamvis lassus veniente viator,
- et miles saevas aptat ad arma manus.
- 15
- prima bidente vides oneratos arva colentes;
- prima vocas tardos sub iuga panda boves.
- tu pueros somno fraudas tradisque magistris,
- ut subeant tenerae verbera saeva manus;
- atque eadem sponsum incautos ante atria mittis,
- 20
- unius ut verbi grandia damna ferant.
- nec tu consulto, nec tu iucunda diserto;
- cogitur ad lites surgere uterque novas.
- tu, cum feminei possint cessare labores,
- lanificam revocas ad sua pensa manum.
- 25
- Omnia perpeterer--sed surgere mane puellas,
- quis nisi cui non est ulla puella ferat?
- optavi quotiens, ne nox tibi cedere vellet,
- ne fugerent vultus sidera mota tuos!
- optavi quotiens, aut ventus frangeret axem,
- 30
- aut caderet spissa nube retentus equus!
- [quid, si Cephalio numquam flagraret amore?
- an putat ignotam nequitiam esse suam?
- invida, quo properas? quod erat tibi filius ater,
- materni fuerat pectoris ille color.
- 35
- Tithono vellem de te narrare liceret;
- fabula non caelo turpior ulla foret.
- illum dum refugis, longo quia grandior aevo,
- surgis ad invisas a sene mane rotas.
- at si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres,
- 40
- clamares: "lente currite, noctis equi!"
- Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis?
- num me nupsisti conciliante seni?
- adspice, quot somnos iuveni donarit amato
- Luna!--neque illius forma secunda tuae.
- 45
- ipse deum genitor, ne te tam saepe videret,
- commisit noctes in sua vota duas.'
- Iurgia finieram. scires audisse: rubebat--
- nec tamen adsueto tardius orta dies!
XIV
- Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!'
- tingere quam possis, iam tibi nulla coma est.
- at si passa fores, quid erat spatiosius illis?
- contigerant imum, qua patet usque, latus.
- 5
- quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres?
- vela colorati qualia Seres habent,
- vel pede quod gracili deducit aranea filum,
- cum leve deserta sub trabe nectit opus.
- nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille,
- 10
- sed, quamvis neuter, mixtus uterque color--
- qualem clivosae madidis in vallibus Idae
- ardua derepto cortice cedrus habet.
- Adde, quod et dociles et centum flexibus apti
- et tibi nullius causa doloris erant.
- 15
- non acus abrupit, non vallum pectinis illos.
- ornatrix tuto corpore semper erat;
- ante meos saepe est oculos ornata nec umquam
- bracchia derepta saucia fecit acu.
- saepe etiam nondum digestis mane capillis
- 20
- purpureo iacuit semisupina toro.
- tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche,
- cum temere in viridi gramine lassa iacet.
- Cum graciles essent tamen et lanuginis instar,
- heu, male vexatae quanta tulere comae!
- 25
- quam se praebuerunt ferro patienter et igni,
- ut fieret torto nexilis orbe sinus!
- clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines!
- sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo!
- vim procul hinc remove! non est, qui debeat uri;
- 30
- erudit admotas ipse capillus acus.'
- Formosae periere comae--quas vellet Apollo,
- quas vellet capiti Bacchus inesse suo!
- illis contulerim, quas quondam nuda Dione
- pingitur umenti sustinuisse manu.
- 35
- quid male dispositos quereris periisse capillos?
- quid speculum maesta ponis, inepta, manu?
- non bene consuetis a te spectaris ocellis;
- ut placeas, debes inmemor esse tui.
- non te cantatae laeserunt paelicis herbae,
- 40
- non anus Haemonia perfida lavit aqua;
- nec tibi vis morbi nocuit--procul omen abesto!--
- nec minuit densas invida lingua comas.
- facta manu culpaque tua dispendia sentis;
- ipsa dabas capiti mixta venena tuo.
- 45
- Nunc tibi captivos mittet Germania crines;
- tuta triumphatae munere gentis eris.
- o quam saepe comas aliquo mirante rubebis,
- et dices: 'empta nunc ego merce probor,
- nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram.
- 50
- fama tamen memini cum fuit ista mea.'
- Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra
- protegit ingenuas picta rubore genas.
- sustinet antiquos gremio spectatque capillos,
- ei mihi, non illo munera digna loco!
- 55
- Collige cum vultu mentem! reparabile damnum est.
- postmodo nativa conspiciere coma.
XV
- Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos,
- ingeniique vocas carmen inertis opus;
- non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
- praemia militiae pulverulenta sequi,
- 5
- nec me verbosas leges ediscere nec me
- ingrato vocem prostituisse foro?
- Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis
- quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
- vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
- 10
- dum rapidas Simois in mare volvet aquas;
- vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
- dum cadet incurva falce resecta Ceres.
- Battiades semper toto cantabitur orbe;
- quamvis ingenio non valet, arte valet.
- 15
- nulla Sophocleo veniet iactura cothurno;
- cum sole et luna semper Aratus erit;
- dum fallax servus, durus pater, inproba lena
- vivent et meretrix blanda, Menandros erit;
- Ennius arte carens animosique Accius oris
- 20
- casurum nullo tempore nomen habent.
- Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,
- aureaque Aesonio terga petita duci?
- carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
- exitio terras cum dabit una dies;
- 25
- Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur,
- Roma triumphati dum caput orbis erit;
- donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
- discentur numeri, culte Tibulle, tui;
- Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
- 30
- et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
- Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri
- depereant aevo, carmina morte carent.
- cedant carminibus reges regumque triumphi,
- cedat et auriferi ripa benigna Tagi!
- 35
- vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo
- pocula Castalia plena ministret aqua,
- sustineamque coma metuentem frigora myrtum,
- atque a sollicito multus amante legar!
- pascitur in vivis Livor; post fata quiescit,
- 40
- cum suus ex merito quemque tuetur honos.
- ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
- vivam, parsque mei multa superstes erit.