P. Ovidi Nasonis Fastorum Liber Primus
Tempora cum causis Latium digesta per annum
lapsaque sub terras ortaque signa canam.
excipe pacato, Caesar Germanice, voltu
hoc opus et timidae derige navis iter,
officioque, levem non aversatus honorem,
en tibi devoto numine dexter ades.
sacra recognosces annalibus eruta priscis
et quo sit merito quaeque notata dies.
invenies illic et festa domestica vobis;
saepe tibi pater est, saepe legendus avus,
quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos,
tu quoque cum Druso praemia fratre feres.
Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras
et quoscumque sacris addidit ille dies.
adnue conanti per laudes ire tuorum
deque meo pavidos excute corde metus.
da mihi te placidum, dederis in carmina vires:
ingenium voltu statque caditque tuo.
pagina iudicium docti subitura movetur
principis, ut Clario missa legenda deo.
quae sit enim culti facundia sensimus oris,
civica pro trepidis cum tulit arma reis.
scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
ingenii currant flumina quanta tui.
si licet et fas est, vates rege vatis habenas,
auspice te felix totus ut annus eat.
Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno
constituit menses quinque bis esse suo.
scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
curaque finitimos vincere maior erat.
est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum,
erroremque suum quo tueatur habet.
quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
hoc anno statuit temporis esse satis;
per totidem menses a funere coniugis uxor
sustinet in vidua tristia signa domo.
haec igitur vidit trabeati cura Quirini,
cum rudibus populis annua iura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus;
haec generis princeps, ipsius ille pater:
tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus,
quae sequitur, numero turba notata fuit.
at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,
mensibus antiquis praeposuitque duos.
Ne tamen ignores variorum iura dierum,
non habet officii Lucifer omnis idem.
ille nefastus erit, per quem tria verba silentur:
fastus erit, per quem lege licebit agi.
nec toto perstare die sua iura putaris:
qui iam fastus erit, mane nefastus erat;
nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,
verbaque honoratus libera praetor habet.
est quoque, quo populum ius est includere saeptis;
est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas;
Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
Nonarum tutela deo caret. omnibus istis
(ne fallare cave) proximus ater erit.
omen ab eventu est: illis nam Roma diebus
damna sub averso tristia Marte tulit.
haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
1. A . K . IAN . F
Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum
inque meo primum carmine Ianus adest.
Iane biceps, anni tacite labentis origo,
solus de superis qui tua terga vides,
dexter ades ducibus, quorum secura labore
otia terra ferax, otia pontus habet:
dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,
et resera nutu candida templa tuo.
prospera lux oritur: linguis animisque favete;
nunc dicenda bona sunt bona verba die.
lite vacent aures, insanaque protinus absint
iurgia: differ opus, livida turba, tuum.
cernis odoratis ut luceat ignibus aether,
et sonet accensis spica Cilissa focis?
flamma nitore suo templorum verberat aurum,
et tremulum summa spargit in aede iubar.
vestibus intactis Tarpeias itur in arces,
et populus festo concolor ipse suo est,
iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
et nova conspicuum pondera sentit ebur.
colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
quos aluit campis herba Falisca suis.
Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem,
nil nisi Romanum quod tueatur habet.
salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
a populo rerum digna potente coli.
Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
nam tibi par nullum Graecia numen habet.
ede simul causam, cur de caelestibus unus
sitque quod a tergo sitque quod ante vides.
haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
lucidior visa est quam fuit ante domus.
tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
bina repens oculis obtulit ora meis.
extimui sensique metu riguisse capillos,
et gelidum subito frigore pectus erat.
ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
edidit hos nobis ore priore sonos:
'disce metu posito, vates operose dierum,
quod petis, et voces percipe mente meas.
me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
aspice quam longi temporis acta canam.
lucidus hic aer et quae tria corpora restant,
ignis, aquae, tellus, unus acervus erat.
ut semel haec rerum secessit lite suarum
inque novas abiit massa soluta domos,
flamma petit altum, propior locus aera cepit,
sederunt medio terra fretumque solo.
tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,
in faciem redii dignaque membra deo.
nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,
ante quod est in me postque videtur idem.
accipe quaesitae quae causa sit altera formae,
hanc simul ut noris officiumque meum.
quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,
omnia sunt nostra clausa patentque manu.
me penes est unum vasti custodia mundi,
et ius vertendi cardinis omne meum est.
cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
libera perpetuas ambulat illa vias:
sanguine letifero totus miscebitur orbis,
ni teneant rigidae condita Bella serae.
praesideo foribus caeli cum mitibus Horis
(it, redit officio Iuppiter ipse meo):
inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos
imponit libum farraque mixta sale,
nomina ridebis: modo namque Patulcius idem
et modo sacrifico Clusius ore vocor.
scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
nomine diversas significare vices.
vis mea narrata est; causam nunc disce figurae:
iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes,
e quibus haec populum spectat, at illa Larem,
utque sedens primi vester prope limina tecti
ianitor egressus introitusque videt,
sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
Eoas partes Hesperiasque simul.
ora vides Hecates in tres vertentia partes,
servet ut in ternas compita secta vias:
et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
cernere non moto corpore bina licet.'
dixerat: et voltu, si plura requirere vellem,
difficilem mihi se non fore pactus erat.
sumpsi animum, gratesque deo non territus egi,
verbaque sum spectans plura locutus humum:
'dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
qui melius per ver incipiendus erat?
omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,
et nova de gravido palmite gemma tumet,
et modo formatis operitur frondibus arbor,
prodit et in summum seminis herba solum,
et tepidum volucres concentibus aera mulcent,
ludit et in pratis luxuriatque pecus.
tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo
et luteum celsa sub trabe figit opus:
tum patitur cultus ager et renovatur aratro.
haec anni novitas iure vocanda fuit.'
quaesieram multis; non multis ille moratus
contulit in versus sic sua verba duos:
'bruma novi prima est veterisque novissima solis:
principium capiunt Phoebus et annus idem.'
post ea mirabar cur non sine litibus esset
prima dies. 'causam percipe' Ianus ait.
'tempora commisi nascentia rebus agendis,
totus ab auspicio ne foret annus iners.
quisque suas artes ob idem delibat agendo,
nec plus quam solitum testificatur opus.'
mox ego, 'cur, quamvis aliorum numina placem,
Iane, tibi primum tura merumque fero?'
'ut possis aditum per me, qui limina servo,
ad quoscumque voles' inquit 'habere deos.'
'at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis,
et damus alternas accipimusque preces?'
tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat,
'omina principiis' inquit 'inesse solent.
ad primam vocem timidas advertitis aures,
et visam primum consulit augur avem.
templa patent auresque deum, nec lingua caducas
concipit ulla preces, dictaque pondus habent.'
desierat Ianus. nec longa silentia feci,
sed tetigi verbis ultima verba meis:
'quid volt palma sibi rugosaque carica' dixi
'et data sub niveo candida mella cado?'
'omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur
et peragat coeptum dulcis ut annus iter.'
'dulcia cur dentur video: stipis adice causam,
pars mihi de festo ne labet ulla tuo.'
risit, et 'o quam te fallunt tua saecula' dixit,
'qui stipe mel sumpta dulcius esse putas!
vix ego Saturno quemquam regnante videbam
cuius non animo dulcia lucra forent.
tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi:
vix ultra quo iam progrediatur habet.
pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis,
dum populus pauper, dum nova Roma fuit,
dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,
inque Iovis dextra fictile fulmen erat.
frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,
pascebatque suas ipse senator oves:
nec pudor in stipula placidam cepisse quietem
et fenum capiti subposuisse fuit.
iura dabat populis posito modo praetor aratro,
et levis argenti lammina crimen erat.
at postquam fortuna loci caput extulit huius
et tetigit summo vertice Roma deos,
creverunt et opes et opum furiosa cupido,
et, cum possideant plurima, plura petunt.
quaerere ut absumant, absumpta requirere certant,
atque ipsae vitiis sunt alimenta vices:
sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,
quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
in pretio pretium nunc est: dat census honores,
census amicitias; pauper ubique iacet.
tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris,
curque iuvent nostras aera vetusta manus,
aera dabant olim: melius nunc omen in auro est,
victaque concessit prisca moneta novae.
nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
aurea: maiestas convenit ipsa deo.
laudamus veteres, sed nostris utimur annis:
mos tamen est aeque dignus uterque coli.'
finierat monitus. placidis ita rursus, ut ante,
clavigerum verbis adloquor ipse deum:
'multa quidem didici: sed cur navalis in aere
altera signata est, altera forma biceps?'
'noscere me duplici posses ut imagine' dixit,
'ni vetus ipsa dies extenuasset opus.
causa ratis superest: Tuscum rate venit ad amnem
ante pererrato falcifer orbe deus.
hac ego Saturnum memini tellure receptum
(caelitibus regnis a Iove pulsus erat).
inde diu genti mansit Saturnia nomen;
dicta quoque est Latium terra latente deo.
at bona posteritas puppem formavit in aere,
hospitis adventum testificata dei.
ipse solum colui, cuius placidissima laevum
radit harenosi Thybridis unda latus.
hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,
tantaque res paucis pascua bubus erat.
arx mea collis erat, quem volgo nomine nostro
nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat.
tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum
esset, et humanis numina mixta locis.
nondum Iustitiam facinus mortale fugarat
(ultima de superis illa reliquit humum),
proque metu populum sine vi pudor ipse regebat;
nullus erat iustis reddere iura labor.
nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar,
et', clavem ostendens, 'haec' ait 'arma gero.'
presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi,
voce mea voces eliciente dei:
'cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno,
hic ubi iuncta foris templa duobus habes?'
ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,
protinus Oebalii rettulit arma Tati,
utque levis custos, armillis capta, Sabinos
ad summae tacitos duxerit arcis iter.
'inde, velut nunc est, per quem descenditis', inquit
'arduus in valles per fora clivus erat.
et iam contigerat portam, Saturnia cuius
dempserat oppositas invidiosa seras;
cum tanto veritus committere numine pugnam,
ipse meae movi callidus artis opus,
oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,
sumque repentinas eiaculatus aquas.
ante tamen madidis subieci sulpura venis,
clauderet ut Tatio fervidus umor iter.
cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
quae fuerat, tuto reddita forma loco est;
ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:
haec adolet flammis cum strue farra suis.'
'at cur pace lates, motisque recluderis armis?'
nec mora, quaesiti reddita causa mihi est:
'ut populo reditus pateant ad bella profecto,
tota patet dempta ianua nostra sera.
pace fores obdo, ne qua discedere possit;
Caesareoque diu numine clausus ero.'
dixit, et attollens oculos diversa videntes
aspexit toto quicquid in orbe fuit:
pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi,
tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.
Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,
neve suum praesta deserat auctor opus.
Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,
sacravere patres hac duo templa die.
accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
insula, dividua quam premit amnis aqua.
Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque
iunctaque sunt magno templa nepotis avo.
2. B F
3. C C
4. D C
Quid vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,
dicere? promissi pars sit et ista mei.
felices animae, quibus haec cognoscere primis
inque domos superas scandere cura fuit!
credibile est illos pariter vitiisque locisque
altius humanis exseruisse caput.
non Venus et vinum sublimia pectora fregit
officiumque fori militiaeve labor;
nec levis ambitio perfusaque gloria fuco
magnarumque fames sollicitavit opum.
admovere oculis distantia sidera mentis
aetheraque ingenio subposuere suo.
sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus
summaque Peliacus sidera tangat apex.
nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis,
ponemusque suos ad vaga signa dies.
Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis,
sparsaque caelesti rore madebit humus,
octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri:
praeceps occiduas ille subibit aquas.
5. E . NON . F
Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris
signa dabunt imbres exoriente Lyra.
6. F F 7. G C 8. H C
9. A . AGON(IA) . NP
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,
Ianus Agonali luce piandus erit.
nominis esse potest succinctus causa minister,
hostia caelitibus quo feriente cadit,
qui calido strictos tincturus sanguine cultros
semper agatne rogat nec nisi iussus agit.
pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu
nomen Agonalem credit habere diem.
pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum,
una sit ut proprio littera dempta loco.
an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,
a pecoris lux est ipsa notata metu?
fas etiam fieri solitis aetate priorum
nomina de ludis Graeca tulisse diem.
et pecus antiquus dicebat agonia sermo;
veraque iudicio est ultima causa meo.
utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum
numina lanigerae coniuge debet ovis.
victima quae dextra cecidit victrice vocatur;
hostibus a domitis hostia nomen habet.
ante, deos homini quod conciliare valeret,
far erat et puri lucida mica salis.
nondum pertulerat lacrimatas cortice murras
acta per aequoreas hospita navis aquas,
tura nec Euphrates nec miserat India costum,
nec fuerant rubri cognita fila croci.
ara dabat fumos herbis contenta Sabinis,
et non exiguo laurus adusta sono;
siquis erat factis prati de flore coronis
qui posset violas addere, dives erat.
hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,
in sacris nullum culter habebat opus.
prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae,
ulta suas merita caede nocentis opes:
nam sata vere novo teneris lactentia sucis
eruta saetigerae comperit ore suis.
sus dederat poenas: exemplo territus huius
palmite debueras abstinuisse, caper.
quem spectans aliquis dentes in vite prementem,
talia non tacito dicta dolore dedit:
'rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram,
in tua quod spargi cornua possit erit.'
verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis
spargitur adfuso cornua, Bacche, mero.
culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae:
quid bos, quid placidae commeruistis oves?
flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
viderat inceptos destituisse favos;
caerula quem genetrix aegre solata dolentem
addidit haec dictis ultima verba suis:
'siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit
quoque modo repares quae periere dabit.
decipiat ne te versis tamen ille figuris,
impediant geminas vincula firma manus.'
pervenit ad vatem iuvenis, resolutaque somno
alligat aequorei bracchia capta senis.
ille sua faciem transformis adulterat arte;
mox domitus vinclis in sua membra redit,
oraque caerulea tollens rorantia barba
'qua' dixit 'repares arte requiris apes?
obrue mactati corpus tellure iuvenci:
quod petis a nobis, obrutus ille dabit.'
iussa facit pastor; fervent examina putri
de bove: mille animas una necata dedit.
poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit,
quas pia dis ruris ferre solebat anus.
quid tuti superest, animam cum ponat in aris
lanigerumque pecus ruricolaeque boves?
placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
ne detur celeri victima tarda deo.
quod semel est geminae pro virgine caesa Dianae,
nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit.
exta canum vidi Triviae libare Sapaeos
et quicumque tuas accolit, Haeme, nives.
caeditur et rigido custodi ruris asellus;
causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.
festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,
tertia quae solito tempore bruma refert.
di quoque cultores in idem venere Lyaei
et quicumque iocis non alienus erat,
Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus
quaeque colunt amnes solaque rura deae.
venerat et senior pando Silenus asello,
quique ruber pavidas inguine terret aves.
dulcia qui dignum nemus in convivia nacti
gramine vestitis accubuere toris:
vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam,
miscendas parce rivus agebat aquas.
Naides effusis aliae sine pectinis usu,
pars aderant positis arte manuque comis;
illa super suras tunicam collecta ministrat,
altera dissuto pectus aperta sinu;
exserit haec umerum, vestes trahit illa per herbas,
impediunt teneros vincula nulla pedes.
hinc aliae Satyris incendia mitia praebent,
pars tibi, qui pinu tempora nexa geris:
te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt:
nequitia est quae te non sinit esse senem.
at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus
omnibus ex illis Lotide captus erat:
hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,
signaque dat nutu sollicitatque notis.
fastus inest pulchris sequiturque superbia formam:
inrisum voltu despicit illa suo.
nox erat, et vino somnum faciente iacebant
corpora diversis victa sopore locis;
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,
sicut erat lusu fessa, quievit humo.
surgit amans animamque tenens vestigia furtim
suspenso digitis fert taciturna gradu.
ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae,
ipsa sui flatus ne sonet aura cavet;
et iam finitima corpus librabat in herba:
illa tamen multi plena soporis erat.
gaudet et a pedibus tracto velamine vota
ad sua felici coeperat ire via.
ecce rudens rauco Sileni vector asellus
intempestivos edidit ore sonos.
territa consurgit nymphe, manibusque Priapum
reicit, et fugiens concitat omne nemus.
at deus, obscena nimium quoque parte paratus,
omnibus ad lunae lumina risus erat.
morte dedit poenas auctor clamoris; et haec est
Hellespontiaco victima grata deo.
intactae fueratis aves, solacia ruris,
adsuetum silvis innocuumque genus,
quae facitis nidos et plumis ova fovetis,
et facili dulces editis ore modos;
sed nihil ista iuvant, quia linguae crimen habetis,
dique putant mentes vos aperire suas.
(nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,
nunc pinna veras, nunc datis ore notas.)
tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,
iuveruntque deos indicis exta sui.
ergo saepe suo coniunx abducta marito
uritur Idaliis alba columba focis.
nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
det iecur in lances, Inachioti, tuas.
nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,
quod tepidum vigili provocet ore diem.
Interea Delphin clarum super aequora sidus
tollitur et patriis exserit ora vadis.
10. B EN
Postera lux hiemem medio discrimine signat,
aequaque praeteritae quae superabit erit.
11. C . CAR(MENTALIA) . NP
12. D C
Proxima prospiciet Tithono nupta relicto
Arcadiae sacrum pontificale deae.
te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
unde petam causas horum moremque sacrorum?
deriget in medio quis mea vela freto?
ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
propositoque fave, ne tuus erret honor.
orta prior luna, de se si creditur ipsi,
a magno tellus Arcade nomen habet.
hinc fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque,
nobilior sacrae sanguine matris erat;
quae, simul aetherios animo conceperat ignes,
ore dabat vero carmina plena dei.
dixerat haec nato motus instare sibique,
multaque praeterea tempore nacta fidem.
nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus
deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
cui genetrix flenti 'fortuna viriliter' inquit
'(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.
sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit,
sed deus: offenso pulsus es urbe deo.
non meriti poenam pateris, sed numinis iram:
est aliquid magnis crimen abesse malis.
conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
pectora pro facto spemque metumque suo.
nec tamen ut primus maere mala talia passus:
obruit ingentes ista procella viros.
passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris
Cadmus in Aonia constitit exul humo;
passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason,
et quos praeterea longa referre mora est.
omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,
ut volucri vacuo quicquid in orbe patet.
nec fera tempestas toto tamen horret in anno:
et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.'
vocibus Euander firmata mente parentis
nave secat fluctus Hesperiamque tenet.
iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem
egerat et Tuscis obvius ibat aquis:
fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti,
aspicit et sparsas per loca sola casas;
utque erat, immissis puppem stetit ante capillis,
continuitque manum torva regentis iter,
et procul in dextram tendens sua bracchia ripam
pinea non sano ter pede texta ferit,
neve daret saltum properans insistere terrae
vix est Euandri vixque retenta manu;
'di' que 'petitorum' dixit 'salvete locorum,
tuque, novos caelo terra datura deos,
fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,
et nemorum silvae Naiadumque chori,
este bonis avibus visi natoque mihique,
ripaque felici tacta sit ista pede.
fallor, an hi fient ingentia moenia colles,
iuraque ab hac terra cetera terra petet?
montibus his olim totus promittitur orbis.
quis tantum fati credat habere locum?
et iam Dardaniae tangent haec litora pinus:
hic quoque causa novi femina Martis erit.
care nepos Palla, funesta quid induis arma?
indue: non humili vindice caesus eris.
victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges:
obruit hostiles ista ruina domos.
urite victrices Neptunia Pergama flammae:
num minus hic toto est altior orbe cinis?
iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem
adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos.
tempus erit cum vos orbemque tuebitur idem,
et fient ipso sacra colente deo,
et penes Augustos patriae tutela manebit:
hanc fas imperii frena tenere domum.
inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,
pondera caelesti mente paterna feret,
utque ego perpetuis olim sacrabor in aris,
sic Augusta novum Iulia numen erit.'
talibus ut dictis nostros descendit in annos,
substitit in medio praescia lingua sono.
puppibus egressus Latia stetit exul in herba:
felix, exilium cui locus ille fuit!
nec mora longa fuit: stabant nova tecta, nec alter
montibus Ausoniis Arcade maior erat.
ecce boves illuc Erytheidas adplicat heros
emensus longi claviger orbis iter,
dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur
incustoditae lata per arva boves.
mane erat: excussus somno Tirynthius actor
de numero tauros sentit abesse duos.
nulla videt quaerens taciti vestigia furti:
traxerat aversos Cacus in antra ferox,
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
non leve finitimis hospitibusque malum.
dira viro facies, vires pro corpore, corpus
grande (pater monstri Mulciber huius erat),
proque domo longis spelunca recessibus ingens,
abdita, vix ipsis invenienda feris;
ora super postes adfixaque bracchia pendent,
squalidaque humanis ossibus albet humus.
servata male parte boum Iove natus abibat:
mugitum rauco furta dedere sono.
'accipio revocamen' ait, vocemque secutus
impia per silvas ultor ad antra venit.
ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
vix iuga movissent quinque bis illud opus.
nititur hic umeris (caelum quoque sederat illis),
et vastum motu conlabefactat onus.
quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum,
ictaque subsedit pondere molis humus.
prima movet Cacus conlata proelia dextra
remque ferox saxis stipitibusque gerit.
quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
confugit, et flammas ore sonante vomit;
quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas
et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.
occupat Alcides, adductaque clava trinodis
ter quater adverso sedit in ore viri.
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos
et lato moriens pectore plangit humum.
immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum
victor et Euandrum ruricolasque vocat,
constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,
hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.
nec tacet Euandri mater prope tempus adesse
Hercule quo tellus sit satis usa suo.
at felix vates, ut dis gratissima vixit,
possidet hunc Iani sic dea mense diem.
13. E . EID . NP
14. F EN DIES . VITIOS . EX . S . C
Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos
semimaris flammis viscera libat ovis;
redditaque est omnis populo provincia nostro
et tuus Augusto nomine dictus avus.
perlege dispositas generosa per atria ceras:
contigerunt nulli nomina tanta viro.
Africa victorem de se vocat, alter Isauras
aut Cretum domitas testificatur opes;
hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum;
ille Numantina traxit ab urbe notam:
et mortem et nomen Druso Germania fecit;
me miserum, virtus quam brevis illa fuit!
si petat a victis, tot sumet nomina Caesar
quot numero gentes maximus orbis habet.
ex uno quidam celebres aut torquis adempti
aut corvi titulos auxiliaris habent.
Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum:
sed qui te vicit nomine maior erat.
nec gradus est supra Fabios cognominis ullus:
illa domus meritis Maxima dicta suis.
sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes,
hic socium summo cum Iove nomen habet.
sancta vocant augusta patres, augusta vocantur
templa sacerdotum rite dicata manu:
huius et augurium dependet origine verbi
et quodcumque sua Iuppiter auget ope.
augeat imperium nostri ducis, augeat annos,
protegat et vestras querna corona fores:
auspicibusque deis tanti cognominis heres
omine suscipiat, quo pater, orbis onus.
15. G . CAR(MENTALIA) . NP
Respiciet Titan actas ubi tertius Idus,
fient Parrhasiae sacra relata deae.
nam prius Ausonias matres carpenta vehebant
(haec quoque ab Euandri dicta parente reor);
mox honor eripitur, matronaque destinat omnis
ingratos nulla prole novare viros,
neve daret partus, ictu temeraria caeco
visceribus crescens excutiebat onus.
corripuisse patres ausas immitia nuptas,
ius tamen exemptum restituisse ferunt,
binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti
pro pueris fieri virginibusque iubent.
scortea non illi fas est inferre sacello,
ne violent puros exanimata focos.
siquis amas veteres ritus, adsiste precanti;
nomina percipies non tibi nota prius.
Porrima placatur Postvertaque, sive sorores,
sive fugae comites, Maenali diva, tuae;
altera quod porro fuerat cecinisse putatur,
altera venturum postmodo quicquid erat.
16. H C
Candida, te niveo posuit lux proxima templo,
qua fert sublimes alta Moneta gradus,
nunc bene prospiciens Latiam Concordia turbam,
ut te sacratae constituere manus.
Furius antiquam, populi superator Etrusci,
voverat et voti solverat ille fidem.
causa, quod a patribus sumptis secesserat armis
volgus, et ipsa suas Roma timebat opes.
causa recens melior: passos Germania crines
porrigit auspiciis, dux venerande, tuis.
inde triumphatae libasti munera gentis
templaque fecisti, quam colis ipse, deae.
hanc tua constituit genetrix et rebus et ara,
sola toro magni digna reperta Iovis.
17. A C
18. B C 19. C C 20. D C 21. E C 22. F C 23. G C
Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto
per iuvenis curres signa regentis aquam.
23. G C
Septimus hinc Oriens cum se demiserit undis,
fulgebit toto iam Lyra nulla polo.
24. H C
25. A C 26. B C
Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis
qui micat in medio pectore, mersus erit.
Ter quater evolvi signantes tempora fastos,
nec Sementiva est ulla reperta dies;
cum mihi (sensit enim) 'lux haec indicitur' inquit
Musa, 'quid a fastis non stata sacra petis?
utque dies incerta sacri, sic tempora certa,
seminibus iactis est ubi fetus ager.'
state coronati plenum ad praesepe, iuvenci:
cum tepido vestrum vere redibit opus.
rusticus emeritum palo suspendat aratrum:
omne reformidat frigore volnus humus.
vilice, da requiem terrae semente peracta;
da requiem, terram qui coluere, viris.
pagus agat festum: pagum lustrate, coloni,
et date paganis annua liba focis.
placentur frugum matres, Tellusque Ceresque,
farre suo gravidae visceribusque suis:
officium commune Ceres et Terra tuentur;
haec praebet causam frugibus, illa locum.
consortes operis, per quas correcta vetustas
quernaque glans victa est utiliore cibo,
frugibus immensis avidos satiate colonos,
ut capiant cultus praemia digna sui.
vos date perpetuos teneris sementibus auctus,
nec nova per gelidas herba sit usta nives.
cum serimus, caelum ventis aperite serenis;
cum latet, aetheria spargite semen aqua.
neve graves cultis Cerialia rura cavete
agmine laesuro depopulentur aves.
vos quoque, formicae, subiectis parcite granis:
post messem praedae copia maior erit.
interea crescat scabrae robiginis expers
nec vitio caeli palleat ulla seges,
et neque deficiat macie nec pinguior aequo
divitiis pereat luxuriosa suis;
et careant loliis oculos vitiantibus agri,
nec sterilis culto surgat avena solo;
triticeos fetus passuraque farra bis ignem
hordeaque ingenti fenore reddat ager.
haec ego pro vobis, haec vos optate coloni,
efficiatque ratas utraque diva preces.
bella diu tenuere viros: erat aptior ensis
vomere, cedebat taurus arator equo;
sarcula cessabant, versique in pila ligones,
factaque de rastri pondere cassis erat.
gratia dis domuique tuae: religata catenis
iampridem vestro sub pede Bella iacent.
sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas:
Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres.
27. C C
28. D C 29. E C
At quae venturas praecedit sexta Kalendas,
hac sunt Ledaeis templa dicata deis:
fratribus illa deis fratres de gente deorum
circa Iuturnae composuere lacus.
30. F NP
31. GC
Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram:
haec erit a mensis fine secunda dies.
frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:
tu ducibus bello gloria maior eris.
sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma,
canteturque fera nil nisi pompa tuba.
horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:
siqua parum Romam terra timebat, amet.
tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis,
albaque perfusa victima fronte cadat;
utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet
ad pia propensos vota rogate deos.
Sed iam prima mei pars est exacta laboris,
cumque suo finem mense libellus habet.