P. Ovidi Nasonis Heroides



XX. Acontius Cydippae

Accipe, Cydippe, despecti namen Aconti --
     illius in pomo qui tibi verba dedit.
Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti;
     promissam satis est te semel esse mihi.
perlege! discedat sic corpore languor ab isto,
     quod meus est ulla parte dolere dolor!

quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae
     suspicor ingenuas erubuisse genas.
coniugium pactamque fidem, non crimina posco;
     debitus ut coniunx, non ut adulter amo.
verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus
     pertulit ad castas me iaciente manus;
invenies illic id te spondere, quod opto
     te potius, virgo, quam meminisse deam.
nunc quoque idem (timeo), sed idem tamen acrius illud;
     adsumpsit vires auctaque flamma mora est,
quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo
     et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor.
spem mihi tu dederas; meus hic tibi credidit ardor.
     non potes hoc factum teste negare dea.
adfuit et praesens, ut erat, tua verba notavit
     et visa est mota dicta tulisse coma.
deceptam dicas nostra te fraude licebit,
     dum fraudis nostrae causa feratur amor.
fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer uni?
     id me, quod quereris, conciliare potest.
non ego natura nec sum tam callidus usu;
     sollertem tu me, crede, puella, facis.
te mihi compositis, siquid tamen egimus, a me
     adstrinxit verbis ingeniosus Amor.
dictatis ab eo feci sponsalia verbis
     consultoque fui iuris Amore vafer.
sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus,
     si tamen est, quod ames, velle tenere dolus.
en, iterum scribo mittoque rogantia verba!
     altera fraus haec est, quodque queraris habes.
si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo,
     teque, peti caveas tu licet, usque petam.
per gladios alii placitas rapuere puellas;
     scripta mihi caute littera crimen erit?
di faciant, possim plures imponere nodos,
     ut tua sit nulla libera parte fides.
mille doli restant, clivo sudamus in imo;
     ardor inexpertum nil sinet esse meus.
sit dubium, possisne capi; captabere certe.
     exitus in dis est, sed capiere tamen.
ut partem effugias, non omnia retia falles,
     quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.
si non proficient artes, veniemus ad arma,
     inque tui cupido rapta ferere sinu.
non sum qui soleam Paridis reprehendere factum
     nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit.
nos quoque--sed taceo. mors huius poena rapinae
     ut sit, erit quam te non habuisse minor.
aut esses formosa minus, peterere modeste;
     audaces facie cogimur esse tua.
tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt
     sidera, qui flammae causa fuere meae;
hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix
     quaeque, precor, veniant in mea colla manus
et decor et vultus sine rusticitate pudentes
     et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes.
cetera si possem laudare, beatior essem,
     nec dubito, totum quin sibi par sit opus.
hac ego compulsus, non est mirabile, forma,
     si pignus volui vocis habere tuae.
denique, dum captam tu te cogare fateri,
     insidiis esto capta puella meis.
invidiam patiar; passo sua praemia dentur.
     cur suus a tanto crimine fructus abest?
Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles;
     utraque victorem nempe secuta virum.
quamlibet accuses et sis irata licebit,
     irata liceat dum mihi posse frui.
idem qui facimus, factam tenuabimus iram,
     copia placandi sit modo parva tui.
ante tuos liceat flentem consistere vultus
     et liceat lacrimis addere verba suis
utque solent famuli, cum verbera saeva verentur,
     tendere submissas ad tua crura manus!
ignoras tua iura; voca! cur arguor absens?
     iamdudum dominae more venire iube.
ipsa meos scindas licet imperiosa capillos
     oraque sint digitis livida nostra tuis.
omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,
     corpore laedatur ne manus ista meo.
sed neque conpedibus nec me conpesce catenis;
     servabor firmo vinctus amore tui.
cum bene se quantumque volet satiaverit ira,
     ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!'
ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferre:
     'tam bene qui servit, serviat iste mihi!'
nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit
     optima, non ullo causa tuente perit.
hoc quoque quod tum vis, sit scriptum iniuria nostrum,
     quod de me solo nempe queraris, habes.
non meruit falli mecum quoque Delia; si non
     vis mihi promissum reddere, redde deae.
adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,
     et vocem memori condidit aure tuam.
omina re careant! nihil est violentius illa,
     cum sua, quod nolim, numina laesa videt.
testis erit Calydonis aper sic saevus, ut illo
     sit magis in natum saeva reperta parens.
testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,
     ipse dedit leto cum quibus ante feras;
quaeque superba parens saxo per corpus oborto
     nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.
ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,
     ne videar causa falsa monere mea;
dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra
     ipso nubendi tempore saepe iaces.
consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,
     et salvam salva te cupit esse fide.
inde fit, ut, quotiens existere perfida temptas,
     peccatum totiens corrigat illa tuum.
parce movere feros animosae virginis arcus;
     mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;
     servetur facies ista fruenda mihi.
serventur vultus ad nostra incendia nati,
     quique subest niveo lenis in ore rubor.
hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,
     sic sit ut invalida te solet esse mihi.
torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra
     dicere nec possum, quid minus ipse velim;
maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi
     teque mea laedi calliditate puto.
in caput ut nostrum dominae periuria, quaeso,
     eveniant; poena tuta sit illa mea!
ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro
     anxius huc illuc dissimulanter eo;
subsequor ancillam furtim famulumque requirens,
     profuerint somni quid tibi quidve cibi.
me miserum, quod non medicorum iussa ministro
     effingoque manus insideoque toro!
et rursus miserum, quod me procul inde remoto,
     quem minime vellem, forsitan alter adest.
ille manus istas effingit et adsidet aegrae
     invisus superis cum superisque mihi,
dumque suo temptat salientem pollice venam,
     candida per causam bracchia saepe tenet
contrectatque sinus et forsitan oscula iungit;
     officio merces plenior ista suo est.
quis tibi permisit nostras praecerpere messes?
     ad saepem alterius quis tibi fecit iter?
iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis!
     a mihi promisso corpore tolle manus!
improbe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est;
     postmodo si facies istud, adulter eris.
elige de vacuis quam non sibi vindicet alter;
     si nescis: dominum res habet ista suum.
nec mihi credideris: recitetur formula pacti;
     neu falsam dicas esse, fac ipsa legat.
alterius thalamo tibi nos, tibi dicimus exi!
     quid facis hic? exi! non vacat iste torus.
nam quod habes et tu gemini verba altera pacti,
     non erit idcirco par tua causa meae.
haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa;
     sed propior certe quam pater ipsa sibi est.
promisit pater hanc, haec se iuravit amanti;
     ille homines, haec est testificata deam.
hic metuit mendax, haec et periura vocari;
     an dubitas, hic sit maior an ille metus?
denique ut amborum conferre pericula possis,
     respice ad eventus: haec cubat, ille valet.
nos quoque dissimili certamina mente subimus;
     nec spes par nobis nec timor aequus adest.
tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est,
     idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo.
si tibi iustitiae, si recti cura fuisset,
     cedere debueras ignibus ipse meis.
nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua,
     ad quid, Cydippe, littera nostra redit.
hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae;
     hunc tu, si sapias, limen adire vetes.
hoc faciente subis tam saeva pericula vitae,
     atque utinam pro te, qui movet illa, cadat!
quem si reppuleris nec, quem dea damnat, amaris,
     tu tunc continuo, certe ego salvus ero.
siste metum, virgo! stabili potiere salute,
     fac modo polliciti conscia templa colas;
non bove mactato caelestia numina gaudent,
     sed, quae praestanda est et sine teste, fide.
ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes,
     fert aliis tristem sucus amarus opem.
nil opus est istis; tantum periuria vita
     teque simul serva meque datamque fidem!
praeteritae veniam dabit ignorantia culpae:
     exciderant animo foedera lecta tuo.
admonita es modo voce mea, modo casibus istis,
     quos, quotiens temptas fallere, ferre soles.
his quoque vitatis in partu nempe rogabis,
     ut tibi luciferas adferat illa manus?
audiet et repetens quae sunt audita requiret,
     iste tibi de quo coniuge partus eat.
promittes votum; scit te promittere falso.
     iurabis; scit te fallere posse deos.
non agitur de me; cura maiore laboro.
     anxia sunt causa pectora nostra tua.
cur modo te dubiam pavidi flevere parentes,
     ignaros culpae quos facis esse tuae?
et cur ignorent? matri licet omnia narres.
     nil tua, Cydippe, facta ruboris habent.
ordine fac referas ut sis mihi cognita primum
     sacra pharetratae dum facit ipsa deae;
ut te conspecta subito, si forte notasti,
     restiterim fixis in tua membra genis;
et te dum nimium miror, nota certa furoris,
     deciderint umero pallia lapsa meo;
postmodo nescio qua venisse volubile malum
     verba ferens doctis insidiosa notis;
quod quia sit lectum sancta praesente Diana
     esse tuam vinctam numine teste fidem.
ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit,
     lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.
'nube, precor' dicet 'cui te bona numina iungunt;
     quem fore iurasti, sit gener ille mihi.
quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae.'
     talis erit mater, si modo mater erit.
sed tamen ut quaerat quis sim qualisque; videto:
     inveniet vobis consuluisse deam.
insula Coryciis quondam celeberrima nymphis
     cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.
illa mihi patria est; nec, si generosa probatis
     nomina, despectis arguor ortus avis.
sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores;
     amplius utque nihil, me tibi iungit Amor.
appeteres talem vel non iurata maritum;
     iuratae vel non talis habendus erat.
haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe;
     haec tibi me vigilem scribere iussit Amor;
e quibus alterius mihi iam nocuere sagittae,
     alterius noceant ne tibi tela, cave!
iuncta salus nostra est--miserere meique tuique:
     quid dubitas unam ferre duobus opem?
quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt,
     tinctaque votivo sanguine Delos erit,
aurea ponetur mali felicis imago,
     causaque versiculis scripta duobus erit:
"effigie pomi testatur acontius huius
     quae fuerint in eo scripta fuisse rata."
longior infirmum ne lasset epistula corpus
     clausaque consueto sit sibi fine: vale!