P. Ovidi Nasonis Epistulae Heroidum
III. Briseis Achilli
Quam legis, a rapta Briseide littera uenit
uix bene barbarica Graeca notata manu.
quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras;
sed tamen et lacrimae pondera uocis habent.
si mihi pauca queri de te dominoque uiroque
fas est, de domino pauca uiroque querar.
non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,
culpa tua est -- quamuis haec quoque culpa tua est;
nam simul Eurybates me Talthybiusque uocarunt,
Eurybati data sum Talthybioque comes.
alter in alterius iactantes lumina uultum
quaerebant taciti, noster ubi esset amor.
differri potui; poenae mora grata fuisset.
ei mihi! discedens oscula nulla dedi!
at lacrimas sine fine dedi rupique capillos;
infelix iterum sum mihi uisa capi.
saepe ego decepto uolui custode reuerti;
sed me qui timidam prenderet, hostis erat.
si progressa forem, caperer ne nocte, timebam,
quamlibet ad Priami munus itura nurum.
sed data sim, quia danda fui. tot noctibus absum
nec repetor. cessas iraque lenta tua est.
ipse Menoetiades tum, cum tradebar, in aurem
"quid fles? hic paruo tempore," dixit, "eris."
non repetisse parum. pugnas ne reddar, Achille.
i nunc et cupidi nomen amantis habe!
uenerunt ad te Telamone et Amyntore nati,
ille gradu propior sanguinis, ille comes,
Laertaque satus, per quos comitata redirem
(auxerunt blandas grandia dona preces):
uiginti fuluos operoso ex aere lebetas
et tripodas septem pondere et arte pares.
addita sunt illis auri bis quinque talenta,
bis sex adsueti uincere semper equi,
quodque superuacuum est, forma praestante puellae
Lesbides, euersa corpora capta domo;
cumque tot his -- sed non opus est tibi coniuge -- coniunx
ex Agamemnoniis una puella tribus.
si tibi ab Atride pretio redimenda fuissem,
quae dare debueras, accipere illa negas?
qua merui culpa fieri tibi uilis, Achille?
quo leuis a nobis tam cito fugit amor?
an miseros tristis fortuna tenaciter urget,
nec uenit inceptis mollior hora meis?
diruta Marte tuo Lyrnesia moenia uidi
et fueram patriae pars ego magna meae.
uidi consortes pariter generisque necisque
tres cecidisse: quibus, quae mihi, mater erat.
uidi, quantus erat, fusum tellure cruenta
pectora iactantem sanguinolenta uirum.
tot tamen amissis te conpensauimus unum;
tu dominus, tu uir, tu mihi frater eras.
tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,
utile dicebas ipse fuisse capi, --
scilicet ut, quamuis ueniam dotata, repellas
et mecum fugias quae tibi dantur opes!
quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,
te dare nubiferis lintea plena Notis.
quod scelus ut pauidas miserae mihi contigit aures,
sanguinis atque animi pectus inane fuit.
ibis et -- o miseram! -- cui me, uiolente, relinquis?
quis mihi desertae mite leuamen erit?
deuorer ante, precor, subito telluris hiatu
aut rutilo missi fulminis igne cremer,
quam sine me Pthiis canescant aequora remis
et uideam puppes ire relicta tuas!
si tibi iam reditusque placent patriique Penates,
non ego sum classi sarcina magna tuae.
uictorem captiua sequar, non nupta maritum:
est mihi, quae lanas molliat, apta manus.
inter Achaeiadas longe pulcherrima matres
in thalamos coniunx ibit eatque tuos,
digna nurus socero, Iouis Aeginaeque nepote,
cuique senex Nereus prosocer esse uelit.
nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus
et minuent plenas stamina nostra colos.
exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor,
quae mihi nescio quo non erit aequa modo,
neue meos coram scindi patiare capillos
et leuiter dicas: "haec quoque nostra fuit."
uel patiare licet, dum ne contempta relinquar;
hic mihi -- uae miserae! -- concutit ossa metus.
quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae
et iacet ante tuos Graecia maesta pedes.
uince animos iramque tuam, qui cetera uincis!
quid lacerat Danaas inpiger Hector opes?
arma cape, Aeacide, -- sed me tamen ante recepta --
et preme turbatos Marte fauente uiros!
propter me mota est, propter me desinat ira
simque ego tristitiae causa modusque tuae.
nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris;
coniugis Oenides uersus in arma prece est.
res audita mihi, nota est tibi: fratribus orba
deuouit nati spemque caputque parens.
bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis
et patriae rigida mente negauit opem.
sola uirum coniunx flexit -- felicior illa! --
at mea pro nullo pondere uerba cadunt.
nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi
saepius in domini serua uocata torum.
me quaedam memini, dominam captiua uocabat --
"seruitio," dixi, "nominis addis onus."
per tamen ossa uiri subito male tecta sepulcro,
semper iudiciis ossa uerenda meis,
perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,
qui bene pro patria cum patriaque iacent,
perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,
perque tuos enses, cognita tela meis,
nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum
iuro: fallentem deseruisse uelis.
si tibi nunc dicam, "fortissime, tu quoque iura
nulla tibi sine me gaudia facta" -- neges.
at Danai maerere putant -- tibi plectra mouentur,
te tenet in tepido mollis amica sinu.
et quisquam quaerit, quare pugnare recuses --
pugna nocet, citharae noxque Venusque iuuant.
tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,
Threiciam digitis increpuisse lyram,
quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam
et galeam pressa sustinuisse coma.
sed tibi pro tutis insignia facta placebant,
partaque bellando gloria dulcis erat.
an tantum, dum me caperes, fera bella probabas,
cumque mea patria laus tua uicta iacet?
di melius! ualidoque, precor, uibrata lacerto
transeat Hectoreum Pelias hasta latus!
mittite me, Danai! dominum legata rogabo
multaque mandatis oscula mixta feram.
plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Vlixes,
plus ego quam Teucri, credite, frater agam.
est aliquid collum solitis tetigisse lacertis
praesentisque oculos admonuisse suis!
sis licet immitis matrisque ferocior undis,
ut taceam, lacrimis conminuere meis.
nunc quoque -- sic omnes Peleus pater inpleat annos,
sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis! --
respice sollicitam Briseida, fortis Achille,
nec miseram lenta ferreus ure mora;
aut si uersus amor tuus est in taedia nostri,
quam sine te cogis uiuere, coge mori!
utque facis, coges. abiit corpusque colorque;
sustinet hoc animae spes tamen una tui.
qua si destituor, repetam fratresque uirumque;
nec tibi magnificum femina iussa mori.
cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro,
est mihi qui fosso pectore sanguis eat.
me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,
ensis in Atridae pectus iturus erat!
a! potius serues nostram, tua munera, uitam!
quod dederas hosti uictor, amica rogo.
perdere quos melius possis, Neptunia praebent
Pergama; materiam caedis ab hoste pete!
me modo, siue paras impellere remige classem,
siue manes, domini iure uenire iube!