P. Ovidi Nasonis Heroides
IV. Phaedra Hippolyto
-
- Qua, nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
-
- mittit Amazonio Cressa puella uiro.
-
- perlege, quodcumque est. quid epistula lecta nocebit?
-
- te quoque in hac aliquid quod iuuet esse potest.
-
- his arcana notis terra pelagoque feruntur;
-
- inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
-
- ter tecum conata loqui, ter inutilis haesit
-
- lingua, ter in primo destitit ore sonus.
-
- qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori;
- 10
- dicere quae puduit, scribere iussit amor.
-
- quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;
-
- regnat et in dominos ius habet ille deos.
-
- ille mihi primo dubitanti scribere dixit:
-
- "scribe! dabit uictas ferreus ille manus."
-
- adsit et, ut nostras auido fouet igne medullas,
-
- figat sic animos in mea uota tuos.
-
- non ego nequitia socialia foedera rumpam;
-
- fama--uelim quaeras--crimine nostra uacat.
-
- uenit amor grauius quo serior. urimur intus,
- 20
- urimur, et caecum pectora uulnus habent;
-
- scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuuencos
-
- frenaque uix patitur de grege captus equus,
-
- sic male uixque subit primos rude pectus amores
-
- sarcinaque haec animo non sedet apta meo.
-
- ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis;
-
- quae uenit exacto tempore, peius amat.
-
- tu noua seruatae carpes libamina famae,
-
- et pariter nostrum fiet uterque nocens.
-
- est aliquid plenis pomaria carpere ramis,
- 30
- et tenui primam delegere ungue rosam.
-
- si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
-
- candor ab insolita labe notandus erat,
-
- at bene successit, digno quod adurimur igni;
-
- peius adulterio turpis adulter obest.
-
- si mihi concedat Iuno fratremque uirumque,
-
- Hippolytum uideor praepositura Ioui!
-
- iam quoque--uix credes--ignotas mutor in artes;
-
- est mihi per saeuas impetus ire feras.
-
- iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco
- 40
- Delia; iudicium subsequor ipsa tuum;
-
- in nemus ire libet pressisque in retia ceruis
-
- hortari celeres per iuga summa canes
-
- aut tremulum excusso iaculum uibrare lacerto
-
- aut in graminea ponere corpus humo.
-
- saepe iuuat uersare leues in puluere currus
-
- torquentem frenis ora fugacis equi.
-
- nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae
-
- quaeque sub Idaeo tympana colle mouent
-
- aut quas semideae Dryades Faunique bicornes
- 50
- numine contactas attonuere suo.
-
- namque mihi referunt, cum se furor ille remisit,
-
- omnia; me tacitam conscius urit amor.
-
- forsitan hunc generis fato reddamus amorem,
-
- et Venus ex tota gente tributa petat.
-
- Iuppiter Europen--prima est ea gentis origo--
-
- dilexit tauro dissimulante deum.
-
- Pasiphae mater decepto subdita tauro
-
- enixa est utero crimen onusque suo.
-
- perfidus Aegides ducentia fila secutus
- 60
- curua meae fugit tecta sororis ope.
-
- en ego nunc, ne forte parum Minoia credar,
-
- in socias leges ultima gentis eo.
-
- hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus;
-
- me tua forma capit capta parente soror.
-
- Thesides Theseusque duas rapuere sorores;
-
- ponite de nostra bina tropaea domo!
-
- tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin
-
- --Gnosia me uellem detinuisset humus--
-
- tunc mihi praecipue (nec non tamen ante) placebas;
- 70
- acer in extremis ossibus haesit amor.
-
- candida uestis erat, praecincti flore capilli,
-
- flaua uerecundus tinxerat ora rubor;
-
- quemque uocant aliae uultum rigidumque trucemque,
-
- pro rigido Phaedra iudice fortis erat.
-
- sint procul a nobis iuuenes ut femina compti;
-
- fine coli modico forma uirilis amat.
-
- te tuus iste rigor positique sine arte capilli
-
- et leuis egregio puluis in ore decet.
-
- siue ferocis equi luctantia colla recuruas,
- 80
- exiguo flexos miror in orbe pedes;
-
- seu lentum ualido torques hastile lacerto,
-
- ora ferox in se uersa lacertus habet;
-
- siue tenes lato uenabula cornea ferro--
-
- denique nostra iuuat lumina quidquid agis.
-
- tu modo duritiam siluis depone iugosis;
-
- non sum materia digna perire tua.
-
- quid iuuat incinctae studia exercere Dianae
-
- et Veneri numeros eripuisse suos?
-
- quod caret alterna requie, durabile non est;
- 90
- haec reparat uires fessaque membra nouat.
-
- arcus (et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae)
-
- si numquam cesses tendere, mollis erit.
-
- clarus erat siluis Cephalus, multaeque per herbam
-
- conciderant illo percutiente ferae;
-
- nec tamen Aurorae male se praebebat amandum;
-
- ibat ad hunc sapiens a sene diua uiro.
-
- saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
-
- sustinuit positos quaelibet herba duos.
-
- arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;
- 100
- illa ferae spolium pignus amoris habet.
-
- nos quoque quam primum turba numeremur in ista!
-
- si Venerem tollas, rustica silua tua est.
-
- ipsa comes ueniam, nec me latebrosa mouebunt
-
- saxa neque obliquo dente timendus aper.
-
- aequora bina suis oppugnant fluctibus Isthmon,
-
- et tenuis tellus audit utrumque mare.
-
- hic tecum Troezena colam, Pittheia regna;
-
- iam nunc est patria carior illa mea.
-
- tempore abest aberitque diu Neptunius heros;
- 110
- illum Pirithoi detinet ora sui.
-
- praeposuit Theseus, nisi si manifesta negamus,
-
- Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.
-
- sola nec haec ad nos iniuria uenit ab illo;
-
- in magnis laesi rebus uterque sumus.
-
- ossa mei fratris claua perfracta trinodi
-
- sparsit humi; soror est praeda relicta feris.
-
- prima securigeras inter uirtute puellas
-
- te peperit, nati digna uigore parens.
-
- si quaeras, ubi sit, Theseus latus ense peregit;
- 120
- nec tanto mater pignore tuta fuit!
-
- at ne nupta quidem taedaque accepta iugali--
-
- cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
-
- addidit et fratres ex me tibi. quos tamen omnes
-
- non ego tollendi causa, sed ille fuit.
-
- o utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
-
- in medio nisu uiscera rupta forent!
-
- i nunc, sic meriti lectum reuerere parentis,
-
- quem fugit et factis abdicat ipse suis.
-
- Nec, quia priuigno uidear coitura nouerca,
- 130
- terruerint animos nomina uana tuos.
-
- ista uetus pietas, aeuo moritura futuro
-
- rustica Saturno regna tenente fuit.
-
- Iuppiter esse pium statuit quodcumque iuuaret,
-
- et fas omne facit fratre marita soror.
-
- illa coit firma generis iunctura catena,
-
- inposuit nodos cui Venus ipsa suos.
-
- nec labor est celare, licet! pete munus ab illa
-
- cognato poterit nomine culpa tegi.
-
- uiderit amplexos aliquis: laudabimur ambo,
- 140
- dicar priuigno fida nouerca meo.
-
- non tibi per tenebras duri reseranda mariti
-
- ianua, non custos decipiendus erit;
-
- ut tenuit domus una duos, domus una tenebit.
-
- oscula aperta dabas, oscula aperta dabis.
-
- tutus eris mecum laudemque merebere culpa,
-
- tu licet in lecto conspiciare meo.
-
- tolle moras tantum properataque foedera iunge!
-
- qui mihi nunc saeuit, sic tibi parcat amor!
-
- non ego dedignor supplex humilisque precari.
- 150
- heu! ubi nunc fastus altaque uerba? iacent!
-
- et pugnare diu nec me submittere culpae
-
- certa fui--certi siquid haberet Amor.
-
- uicta precor genibusque tuis regalia tendo
-
- bracchia. quid deceat non uidet ullus amans.
-
- depuduit profugusque pudor sua signa reliquit.
-
- Da ueniam fasse duraque corda doma!
-
- quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos,
-
- quod ueniant proaui fulmina torta manu,
-
- quod sit auus radiis frontem uallatus acutis,
- 160
- purpureo tepidum qui mouet axe diem--
-
- nobilitas sub amore iacet: miserere priorum
-
- et mihi si non uis parcere, parce meis!
-
- est mihi dotalis tellus Iouis insula, Crete;
-
- seruiat Hippolyto regia tota meo.
-
- flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum
-
- mater; eris tauro saeuior ipse truci?
-
- per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est;
-
- sic numquam, quae te spernere possit, ames;
-
- sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit,
- 170
- siluaque praedendas praebeat alta feras;
-
- sic faueant Satyri montanaque numina Panes
-
- et cadat aduersa cuspide fossus aper;
-
- sic tibi dent nymphae, quamuis odisse puellas
-
- diceris, arentem quae leuet unda sitim!
-
- addimus his precibus lacrimas quoque. uerba precantis
-
- qui legis, et lacrimas finge uidere meas!