P. Ovidi Nasonis Heroides



V. Oenone Paridi

Nympha suo Paridi, quamvis suus esse recuset,
mittit ab Idaeis verba legenda iugis.

Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege! non est
     ista Mycenaea littera facta manu.
Pedasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
     laesa queror de te, si sinis, ipse meo.
Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
     ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
leniter, e merito quicquid patiare, ferendum est;
     quae venit indignae poena dolenda venit.
Nondum tantus eras, cum te contenta marito
     edita de magno flumine nympha fui.
qui nunc Priamides (absit reverentia vero)
     servus eras; servo nubere nympha tuli!
saepe greges inter requievimus arbore tecti
     mixtaque cum foliis praebuit herba torum.
saepe super stramen fenoque iacentibus alto
     defensa est humili cana pruina casa.
quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos
     et tegeret catulos qua fera rupe suos?
retia saepe comes maculis distincta tetendi,
     saepe citos egi per iuga longa canes.
incisae servant a te mea nomina fagi
     et legor Oenone falce notata tua;
et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt;
     crescite et in titulos surgite recta meos!

[Populus est, memini, fluviali consita rivo,
     est in qua nostri littera scripta memor.]
popule, vive, precor, quae consita margine ripae
     hoc in rugoso cortice carmen habes:
"cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
     ad fontem Xanthi versa recurret aqua."
Xanthe, retro propera versaeque recurrite lymphae!
     sustinet Oenonen deseruisse Paris.
Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa
     pessima mutati coepit amoris hiems,
qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis
     venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
attoniti micuere sinus gelidusque cucurrit,
     ut mihi narrasti, dura per ossa tremor.
consului (neque enim modice terrebar) anusque
     longaevosque senes: constitit esse nefas.
Caesa abies sectaeque trabes et classe parata
     caerula ceratas accipit unda rates.
flesti discedens. hoc saltim parce negare;
     praeterito magis est iste pudendus amor.
et flesti et nostros vidisti flentis ocellos;
     miscuimus lacrimas maestus uterque suas.
non sic appositis vincitur vitibus ulmus,
     ut tua sunt collo bracchia nexa meo.
ah quotiens, cum te vento quererere teneri,
     riserunt comites--ille secundus erat.
oscula dimissae quotiens repetita dedisti!
     quam vix sustinuit dicere lingua "vale!"
Aura levis rigido pendentia lintea malo
     suscitat et remis eruta canet aqua.
prosequor infelix oculis abeuntia vela,
     qua licet, et lacrimis umet arena meis,
utque celer venias, virides Nereidas oro--
     scilicet ut venias in mea damna celer.
votis ergo meis, alii rediture, redisti?
     ei mihi, pro dira paelice blanda fui!
Adspicit immensum moles nativa profundum
     (mons fuit), aequoreis illa resistit aquis;
hinc ego vela tuae cognovi prima carinae
     et mihi per fluctus impetus ire fuit.
dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora.
     pertimui: cultus non erat ille tuus.
fit propior terrasque cita ratis attigit aura:
     femineas vidi corde tremente genas.
non satis id fuerat--quid enim furiosa morabar?--
     haerebat gremio turpis amica tuo!
tunc vero rupique sinus et pectora planxi     
     et secui madidas ungue rigente genas
implevique sacram querulis ululatibus Iden
     illuc has lacrimas in mea saxa tuli.
sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,
     quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!
Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
     aequora legitimos destituantque viros.
at cum pauper eras armentaque pastor agebas,
     nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.
non ego miror opes, nec me tua regia tangit
     nec de tot Priami dicar ut una nurus,
non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset
     aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus.
dignaque sum et cupio fieri matrona potentis;
     sunt mihi quas possint sceptra decere manus.
nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
     despice; purpureo sum magis apta toro.
Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur
     bella nec ultrices advehit unda rates.
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;
     hac venit in thalamos dote superba tuos.
quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
     vel cum Deiphobo Polydamanta roga;
quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,
     consule, quis aetas longa magistra fuit.
turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
     causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
     quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
ut minor Atrides temerati foedera lecti
     clamat et externo laesus amore dolet,
tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte
     laesa pudicitia est; deperit illa semel.
ardet amore tui; sic et Menelaon amavit;
     nunc iacet in viduo credulus ille toro.
felix Andromache certo bene nupta marito;
     uxor ad exemplum fratris habenda fui.
tu levior foliis, tum cum sine pondere suci
     mobilibus ventis arida facta volant.
et minus est in te quam summa pondus arista,
     quae levis adsiduis solibus usta riget.
Hoc tua (nam recolo) quondam germana canebat
     sic mihi diffusis vaticinata comis:
"quid facis, Oenone? quid arenae semina mandas?
     non profecturis litora bubus aras!
Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
     perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit!
dum licet, obscenam ponto demergite puppim!
     heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!"
dixerat; in cursu famulae rapuere furentem,
     at mihi flaventes diriguere comae.
ah, nimium miserae vates mihi vera fuisti;
     possidet en saltus Graia iuvenca meos!
sit facie quamvis insignis, adultera certe est;
     deseruit socios hospite capta deos.
illam de patria Theseus, nisi nomine fallor,
     nescioquis Theseus abstulit ante sua.
a iuvene, et cupido, credatur reddita virgo?
     unde hoc compererim tam bene quaeris? amo!
vim licet appelles et culpam nomine veles;
     quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi.
at manet Oenone fallenti casta marito--
     et poteras falli legibus ipse tuis:
Me Satyri celeres (silvis ego tecta latebam)
     quaesierunt rapido, turba proterva, pede
cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
     Faunus, in immensis qua tumet Ida iugis.
me fide conspicuus Troiae munitor amavit;
     ille meae spolium virginitatis habet.
id quoque luctando; rupi tamen ungue capillos
     oraque sunt digitis aspera facta meis.
nec pretium stupri gemmas aurumque poposci;
     turpiter ingenuum munera corpus emunt.
Ipse ratus dignam medicas mihi tradidit artes
     admisitque meas ad sua dona manus.
quaecumque herba potens ad opem radixque medendi
     utilis in toto nascitur orbe, mea est.
me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
     deficior prudens artis ab arte mea.
ipse repertor opis vaccas pavisse Pheraeas
     fertur et e nostro saucius igne fuit.
Quod nec graminibus tellus fecunda creandis
     nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
et potes et merui. dignae miserere puellae!
     non ego cum Danais arma cruenta fero.
sed tua sum tecumque fui puerilibus annis
     et tua, quod superest temporis, esse precor.