P. Ovidi Nasonis Remedia Amoris




Legerat huius Amor titulum nomenque libelli:
    'Bella mihi, video, bella parantur' ait.
'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido,
    Tradita qui toties te duce signa tuli.
Non ego Tydides, a quo tua saucia mater
    In liquidum rediit aethera Martis equis.
Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi,
    Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo.
Quin etiam docui, qua posses arte parari,
    Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit.
Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes,
    Nec nova praeteritum Musa retexit opus.
Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens
    Gaudeat, et vento naviget ille suo.
At siquis male fert indignae regna puellae,
    Ne pereat, nostrae sentiat artis opem.
Cur aliquis laqueo collum nodatus amator
    A trabe sublimi triste pependit onus?
Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro?
    Invidiam caedis, pacis amator, habes.
Qui, nisi desierit, misero periturus amore est,
    Desinat; et nulli funeris auctor eris.
Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet:
    Lude; decent annos mollia regna tuos.
[Nam poteras uti nudis ad bella sagittis:
    Sed tua mortifero sanguine tela carent.]
Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta,
    Et victor multa caede cruentus eat:
Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes,
    Et quarum vitio nulla fit orba parens.
Effice nocturna frangatur ianua rixa,
    Et tegat ornatas multa corona fores:
Fac coeant furtim iuvenes timidaeque puellae,
    Verbaque dent cauto qualibet arte viro:
Et modo blanditias rigido, modo iurgia posti
    Dicat et exclusus flebile cantet amans.
His lacrimis contentus eris sine crimine mortis;
    Non tua fax avidos digna subire rogos.'
Haec ego: movit Amor gemmatas aureus alas,
    Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus.'
Ad mea, decepti iuvenes, praecepta venite,
    Quos suus ex omni parte fefellit amor.
Discite sanari, per quem didicistis amare:
    Una manus vobis vulnus opemque feret.
Terra salutares herbas, eademque nocentes
    Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est;
Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste,
    Vulneris auxilium Pelias hasta tulit.
Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae,
    Credite: diversis partibus arma damus,
E quibus ad vestros siquid non pertinet usus,
    Attamen exemplo multa docere potest.
Utile propositum est saevas extinguere flammas,
    Nec servum vitii pectus habere sui.
Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro,
    Et per quod novies, saepius isset iter;
Nec moriens Dido summa vidisset ab arce
    Dardanias vento vela dedisse rates;
Nec dolor armasset contra sua viscera matrem,
    Quae socii damno sanguinis ulta virum est.
Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret,
    Per facinus fieri non meruisset avis.
Da mihi Pasiphaën, iam tauri ponet amorem:
    Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor.
Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit,
    Nec manibus Danais Pergama victa cadent.
Impia si nostros legisset Scylla libellos,
    Haesisset capiti purpura, Nise, tuo.
Me duce damnosas, homines, conpescite curas,
    Rectaque cum sociis me duce navis eat.
Naso legendus erat tum, cum didicistis amare:
    Idem nunc vobis Naso legendus erit.
Publicus assertor dominis suppressa levabo
    Pectora: vindictae quisque favete suae.
Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis,
    Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis.
Tu pariter vati, pariter succurre medenti:
    Utraque tutelae subdita cura tua est.
Dum licet, et modici tangunt praecordia motus,
    Si piget, in primo limine siste pedem.
Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi,
    Et tuus incipiens ire resistat equus.
Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas,
    Et validas segetes quae fuit herba, facit.
Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras,
    Quo posita est primum tempore virga fuit;
Tum poterat manibus summa tellure revelli:
    Nunc stat in inmensum viribus aucta suis.
Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente,
    Et tua laesuro subtrahe colla iugo.
Principiis obsta; sero medicina paratur,
    Cum mala per longas convaluere moras.
Sed propera, nec te venturas differ in horas;
    Qui non est hodie, cras minus aptus erit:
Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando;
    Optima vindictae proxima quaeque dies.
Flumina pauca vides de magnis fontibus orta:
    Plurima collectis multiplicantur aquis.
Si cito sensisses, quantum peccare parares,
    Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos.
Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus
    Dilatum longae damna tulisse morae.
Sed quia delectat Veneris decerpere fructum,
    Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem.'
Interea tacitae serpunt in viscera flammae,
    Et mala radices altius arbor agit.
Si tamen auxilii perierunt tempora primi,
    Et vetus in capto pectore sedit amor,
Maius opus superest: sed non, quia serior aegro
     Advocor, ille mihi destituendus erit.
Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros
    Certa debuerat praesecuisse manu;
Post tamen hic multos sanatus creditur annos
    Supremam bellis imposuisse manum.
Qui modo nascentes properabam pellere morbos,
    Admoveo tardam nunc tibi lentus opem.
Aut nova, si possis, sedare incendia temptes,
    Aut ubi per vires procubuere suas:
Dum furor in cursu est, currenti cede furori;
    Difficiles aditus impetus omnis habet.
Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit,
    Pugnat in adversas ire natator aquas.
Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem
    Respuit, atque odio verba monentis habet.
Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi
    Iam sinet, et veris vocibus aptus erit.
Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
    Flere vetet? non hoc illa monenda loco est.
Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum,
    Ille dolor verbis emoderandus erit.
Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt,
    Et data non apto tempore vina nocent.
Quin etiam accendas vitia inritesque vetando,
    Temporibus si non adgrediare suis.
Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte,
    Fac monitis fugias otia prima meis.
Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur;
    Haec sunt iucundi causa cibusque mali.
Otia si tollas, periere Cupidinis arcus,
    Contemptaeque iacent et sine luce faces.
Quam platanus vino gaudet, quam populus unda,
    Et quam limosa canna palustris humo,
Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris,
    Cedit amor rebus: res age, tutus eris.
Languor, et inmodici sub nullo vindice somni,
    Aleaque, et multo tempora quassa mero
Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos:
    Adfluit incautis insidiosus Amor.
Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes:
    Da vacuae menti, quo teneatur, opus.
Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici:
    Vade per urbanae splendida castra togae.
Vel tu sanguinei iuvenalia munera Martis
    Suspice: deliciae iam tibi terga dabunt.
Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi,        
    Iam videt in campis Caesaris arma suis:
Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas,
    Et refer ad patrios bina tropaea deos.
Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa,
    Mandat amatori bella gerenda suo.
Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter?
    In promptu causa est: desidiosus erat.
Pugnabant alii tardis apud Ilion armis:
    Transtulerat vires Graecia tota suas.
Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat:
    Sive foro, vacuum litibus Argos erat.
Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit.
    Sic venit ille puer, sic puer ille manet.
Rura quoque oblectant animos studiumque colendi:
    Quaelibet huic curae cedere cura potest.
Colla iube domitos oneri supponere tauros,
    Sauciet ut duram vomer aduncus humum:
Obrue versata Cerialia semina terra,
    Quae tibi cum multo faenore reddat ager.
Aspice curvatos pomorum pondere ramos,
    Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus;
Aspice labentes iucundo murmure rivos;
    Aspice tondentes fertile gramen oves.
Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae:
    Iam referent haedis ubera plena suis;
Pastor inaequali modulatur harundine carmen,
    Nec desunt comites, sedula turba, canes;
Parte sonant alia silvae mugitibus altae,
    Et queritur vitulum mater abesse suum.
Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos,
    Ut relevent dempti vimina curva favi?
Poma dat autumnus: formosa est messibus aestas:
    Ver praebet flores: igne levatur hiems.
Temporibus certis maturam rusticus uvam
    Deligit, et nudo sub pede musta fluunt;
Temporibus certis desectas alligat herbas,
    Et tonsam raro pectine verrit humum.
Ipse potes riguis plantam deponere in hortis,
    Ipse potes rivos ducere lenis aquae.
Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet,
    Stetque peregrinis arbor operta comis.
Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas,
    Debilibus pinnis inritus exit Amor.
Vel tu venandi studium cole: saepe recessit
    Turpiter a Phoebi victa sorore Venus.
Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci,
    Nunc tua frondosis retia tende iugis,
Aut pavidos terre varia formidine cervos,
    Aut cadat adversa cuspide fossus aper.
Nocte fatigatum somnus, non cura puellae,
    Excipit et pingui membra quiete levat.
Lenius est studium, studium tamen, alite capta
    Aut lino aut calamis praemia parva sequi,
Vel, quae piscis edax avido male devoret ore,
    Abdere sub parvis aera recurva cibis.
Aut his aut aliis, donec dediscis amare,
    Ipse tibi furtim decipiendus eris.
Tu tantum quamvis firmis retinebere vinclis,
    I procul, et longas carpere perge vias;
Flebis, et occurret desertae nomen amicae,
    Stabit et in media pes tibi saepe via:
Sed quanto minus ire voles, magis ire memento;
    Perfer, et invitos currere coge pedes.
Nec pluvias opta, nec te peregrina morentur
     Sabbata, nec damnis Allia nota suis.
Nec quot transieris et quot tibi, quaere, supersint
    Milia; nec, maneas ut prope, finge moras:
Tempora nec numera, nec crebro respice Romam,
    Sed fuge: tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est.
Dura aliquis praecepta vocet mea; dura fatemur
    Esse; sed ut valeas, multa dolenda feres.
Saepe bibi sucos, quamvis invitus, amaros
    Aeger, et oranti mensa negata mihi.
Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes,
    Arida nec sitiens ora levabis aqua:
Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis?
    At pretium pars haec corpore maius habet.
Sed tamen est artis tristissima ianua nostrae,
    Et labor est unus tempora prima pati.
Aspicis, ut prensos urant iuga prima iuvencos,
    Et nova velocem cingula laedat equum?
Forsitan a laribus patriis exire pigebit:
    Sed tamen exibis: deinde redire voles;
Nec te Lar patrius, sed amor revocabit amicae,
    Praetendens culpae splendida verba tuae.
Cum semel exieris, centum solatia curae
    Et rus et comites et via longa dabit.
Nec satis esse putes discedere; lentus abesto,
    Dum perdat vires sitque sine igne cinis.
Quod nisi firmata properaris mente reverti,
    Inferet arma tibi saeva rebellis Amor.
Quidquid et afueris, avidus sitiensque redibis,
    Et spatium damno cesserit omne tuo.
Viderit, Haemoniae siquis mala pabula terrae
    Et magicas artes posse iuvare putat.
Ista veneficii vetus est via; noster Apollo
    Innocuam sacro carmine monstrat opem.
Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra,
    Non anus infami carmine rumpet humum;
Non seges ex aliis alios transibit in agros,
    Nec subito Phoebi pallidus orbis erit.
Ut solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas:
    Ut solet, in niveis Luna vehetur equis.
Nulla recantatas deponent pectora curas,
    Nec fugiet vivo sulpure victus amor.
Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae,
    Cum cuperes patria, Colchi, manere domo?
Quid tibi profuerunt, Circe, Perseïdes herbae,
    Cum sua Neritias abstulit aura rates?
Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret:
    Ille dedit certae lintea plena fugae.
Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis:
    Longus in invito pectore sedit amor.
Vertere tu poteras homines in mille figuras,
    Non poteras animi vertere iura tui.
Diceris his etiam, cum iam discedere vellet,
    Dulichium verbis detinuisse ducem:
'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam,
    Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis;
Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar,
    Quod dea, quod magni filia Solis eram.
Ne properes, oro; spatium pro munere posco:
    Quid minus optari per mea vota potest?
Et freta mota vides, et debes illa timere:
    Utilior velis postmodo ventus erit.
Quae tibi causa fugae? non hic nova Troia resurgit,
    Non aliquis socios rursus ad arma vocat.
Hic amor et pax est, in qua male vulneror una,
    Tutaque sub regno terra futura tuo est.'
Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes:
    Inrita cum velis verba tulere noti.
Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes,
    Nec tamen est illis adtenuatus amor.
Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte,
    Deme veneficiis carminibusque fidem.
Si te causa potens domina retinebit in Urbe,
    Accipe, consilium quod sit in Urbe meum.
Optimus ille sui vindex, laedentia pectus
    Vincula qui rupit, dedoluitque semel.
Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse,
    Et dicam 'monitis non eget iste meis.'
Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare,
    Nec potes, et velles posse, docendus eris.
Saepe refer tecum sceleratae facta puellae,
    Et pone ante oculos omnia damna tuos.
'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est:
    Sub titulum nostros misit avara lares.
Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit,
    Ante suas quotiens passa iacere fores!
Diligit ipsa alios, a me fastidit amari;
    Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!'
Haec tibi per totos inacescant omnia sensus:
    Haec refer, hinc odii semina quaere tui.
Atque utinam possis etiam facundus in illis
    Esse! dole tantum, sponte disertus eris.
Haeserat in quadam nuper mea cura puella:
    Conveniens animo non erat illa meo:
Curabar propriis aeger Podalirius herbis,
    Et, fateor, medicus turpiter aeger eram.
Profuit adsidue vitiis insistere amicae,
    Idque mihi factum saepe salubre fuit.
'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!'
    Nec tamen, ut vere confiteamur, erant.
'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!'
    Et tamen, ut vere confiteamur, erant.
'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!'
    Haec odio venit maxima causa meo.
Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo
    Pro vitio virtus crimina saepe tulit.
Qua potes, in peius dotes deflecte puellae,
    Iudiciumque brevi limite falle tuum.
Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur:
    In gracili macies crimen habere potest.
Et poterit dici petulans, quae rustica non est:
     Et poterit dici rustica, siqua proba est.
Quin etiam, quacumque caret tua femina dote,
    Hanc moveat, blandis usque precare sonis.
Exige uti cantet, siqua est sine voce puella:
    Fac saltet, nescit siqua movere manum.
Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur;        
    Non didicit chordas tangere? posce lyram.
Durius incedit? fac inambulet; omne papillae
    Pectus habent? vitium fascia nulla tegat.
Si male dentata est, narra, quod rideat, illi;
    Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer.
Proderit et subito, cum se non finxerit ulli,
    Ad dominam celeres mane tulisse gradus.
Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur
    Omnia; pars minima est ipsa puella sui.
Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras;
    Decipit hac oculos aegide dives Amor.
Improvisus ades, deprendes tutus inermem:
    Infelix vitiis excidet illa suis.
Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est:
    Fallit enim multos forma sine arte decens.
Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis,
    Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas.
Pyxidas invenies et rerum mille colores,
    Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus.
Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas:
    Non semel hinc stomacho nausea facta meo est.
Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu,
    Eloquar: ex omni est parte fugandus amor.
Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu
    Ingenio verbis concipe plura meis.
Nuper enim nostros quidam carpsere libellos,
    Quorum censura Musa proterva mea est.
Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe,
    Quamlibet impugnent unus et alter opus.
Ingenium magni livor detractat Homeri:
    Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes.
Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae,
    Pertulit huc victos quo duce Troia deos.
Summa petit livor; perflant altissima venti:
    Summa petunt dextra fulmina missa Iovis.
At tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit,
    Si sapis, ad numeros exige quidque suos.
Fortia Maeonio gaudent pede bella referri;
    Deliciis illic quis locus esse potest?
Grande sonant tragici; tragicos decet ira cothurnos:
    Usibus e mediis soccus habendus erit.
Liber in adversos hostes stringatur iambus,
    Seu celer, extremum seu trahat ille pedem.
Blanda pharetratos Elegia cantet Amores,
    Et levis arbitrio ludat amica suo.
Callimachi numeris non est dicendus Achilles,
    Cydippe non est oris, Homere, tui.
Quis feret Andromaches peragentem Thaida partes?
    Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat.
Thais in arte mea est; lascivia libera nostra est;
    Nil mihi cum vitta; Thais in arte mea est.
Si mea materiae respondet Musa iocosae,
    Vicimus, et falsi criminis acta rea est.
Rumpere, Livor edax: magnum iam nomen habemus;
    Maius erit, tantum quo pede coepit eat.
Sed nimium properas: vivam modo, plura dolebis;
    Et capiunt animi carmina multa mei.
Nam iuvat et studium famae mihi crevit honore;
    Principio clivi noster anhelat equus.
Tantum se nobis elegi debere fatentur,
    Quantum Vergilio nobile debet epos.
Hactenus invidiae respondimus: attrahe lora
    Fortius, et gyro curre, poeta, tuo.
Ergo ubi concubitus et opus iuvenale petetur,
    Et prope promissae tempora noctis erunt,
Gaudia ne dominae, pleno si corpore sumes,
    Te capiant, ineas quamlibet ante velim;
Quamlibet invenias, in qua tua prima voluptas
    Desinat: a prima proxima segnis erit.
Sustentata venus gratissima; frigore soles,
    Sole iuvant umbrae, grata fit unda siti.
Et pudet, et dicam: venerem quoque iunge figura,
    Qua minime iungi quamque decere putas.
Nec labor efficere est: rarae sibi vera fatentur,
    Et nihil est, quod se dedecuisse putent.
Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras,
    Turpiaque admisso membra notare die.
At simul ad metas venit finita voluptas,
    Lassaque cum tota corpora mente iacent,
Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam,
    Tacturusque tibi non videare diu,
Tunc animo signa, quaecumque in corpore menda est,
    Luminaque in vitiis illius usque tene.
Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit,
    Sed, quae non prosunt singula, multa iuvant.
Parva necat morsu spatiosum vipera taurum:
    A cane non magno saepe tenetur aper.
Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum
    Contrahe: de multis grandis acervus erit.
Sed quoniam totidem mores totidemque figurae,
    Non sunt iudiciis omnia danda meis.
Quo tua non possunt offendi pectora facto,
    Forsitan hoc alio iudice crimen erit.
Ille quod obscenas in aperto corpore partes
    Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor:
Ille quod a Veneris rebus surgente puella
    Vidit in inmundo signa pudenda toro.
Luditis, o siquos potuerunt ista movere:
    Adflarant tepidae pectora vestra faces.
Adtrahat ille puer contentos fortius arcus:
    Saucia maiorem turba petetis opem.
Quid, qui clam latuit reddente obscena puella,
    Et vidit, quae mos ipse videre vetat?
Di melius, quam nos moneamus talia quemquam!
     Ut prosint, non sunt expedienda tamen.
Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas
    (Fortior est, plures siquis habere potest):
Secta bipertito cum mens discurrit utroque,
    Alterius vires subtrahit alter amor.
Grandia per multos tenuantur flumina rivos,
    Saevaque diducto stipite flamma perit.
Non satis una tenet ceratas ancora puppes,
    Nec satis est liquidis unicus hamus aquis:
Qui sibi iam pridem solacia bina paravit,
    Iam pridem summa victor in arce fuit.
At tibi, qui fueris dominae male creditus uni,
    Nunc saltem novus est inveniendus amor.
Pasiphaës Minos in Procride perdidit ignes:
    Cessit ab Idaea coniuge victa prior.
Amphilochi frater ne Phegida semper amaret,
    Calliroë fecit parte recepta tori.
Et Parin Oenone summos tenuisset ad annos,
    Si non Oebalia paelice laesa foret.
Coniugis Odrysio placuisset forma tyranno:
    Sed melior clausae forma sororis erat.
Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat?
    Successore novo vincitur omnis amor.
Fortius e multis mater desiderat unum,
    Quam quem flens clamat 'tu mihi solus eras.'
Ac ne forte putes nova me tibi condere iura
    (Atque utinam inventi gloria nostra foret!),
Vidit ut Atrides (quid enim non ille videret,
    Cuius in arbitrio Graecia tota fuit?)
Marte suo captam Chryseïda, victor amabat:
    At senior stulte flebat ubique pater.
Quid lacrimas, odiose senex? bene convenit illis:
    Officio natam laedis, inepte, tuo.
Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis,
    Iusserat, et patria est illa recepta domo,
'Est' ait Atrides 'illius proxima forma,
    Et, si prima sinat syllaba, nomen idem:
Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles:
    Si minus, imperium sentiat ille meum.
Quod siquis vestrum factum hoc incusat, Achivi,
    Est aliquid valida sceptra tenere manu.
Nam si rex ego sum, nec mecum dormiat ulla,
    In mea Thersites regna, licebit, eat.'
Dixit, et hanc habuit solacia magna prioris,
    Et posita est cura cura repulsa nova.
Ergo adsume novas auctore Agamemnone flammas,
    Ut tuus in bivio distineatur amor.
Quaeris, ubi invenias? artes tu perlege nostras:
    Plena puellarum iam tibi navis erit.
Quod siquid praecepta valent mea, siquid Apollo
    Utile mortales perdocet ore meo,
Quamvis infelix media torreberis Aetna,
    Frigidior glacie fac videare tuae:
Et sanum simula, ne, siquid forte dolebis,
    Sentiat; et ride, cum tibi flendus eris.
Non ego te iubeo medias abrumpere curas:
    Non sunt imperii tam fera iussa mei.
Quod non es, simula, positosque imitare furores:
    Sic facies vere, quod meditatus eris.
Saepe ego, ne biberem, volui dormire videri:
    Dum videor, somno lumina victa dedi:
Deceptum risi, qui se simularat amare,
    In laqueos auceps decideratque suos.
Intrat amor mentes usu, dediscitur usu:
    Qui poterit sanum fingere, sanus erit.
Dixerit, ut venias: pacta tibi nocte venito;
    Veneris, et fuerit ianua clausa: feres.
Nec dic blanditias, nec fac convicia posti,
    Nec latus in duro limine pone tuum.
Postera lux aderit: careant tua verba querellis,
    Et nulla in vultu signa dolentis habe.
Iam ponet fastus, cum te languere videbit:
    Hoc etiam nostra munus ab arte feres.
Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi
    Propositus: frenis saepe repugnat equus.
Utilitas lateat; quod non profitebere, fiet:
    Quae nimis apparent retia, vitat avis.
Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit;
    Sume animos, animis cedat ut illa tuis.
Ianua forte patet? quamvis revocabere, transi.
    Est data nox? dubita nocte venire data.        
Posse pati facile est, ubi, si patientia desit,
    Protinus ex facili gaudia ferre licet.
Et quisquam praecepta potest mea dura vocare?
    En, etiam partes conciliantis ago.
Nam quoniam variant animi, variabimus artes;
    Mille mali species, mille salutis erunt.
Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto:
    Auxilium multis sucus et herba fuit.
Mollior es, neque abire potes, vinctusque teneris,
    Et tua saevus Amor sub pede colla premit?
Desine luctari: referant tua carbasa venti,
    Quaque vocant fluctus, hac tibi remus eat.
Explenda est sitis ista tibi, quo perditus ardes;
    Cedimus; e medio iam licet amne bibas:
Sed bibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt,
    Gutture fac pleno sumpta redundet aqua.
I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella:
    Illa tibi noctes auferat, illa dies.
Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem.
    Iam quoque, cum credes posse carere, mane,
Dum bene te cumules et copia tollat amorem,
    Et fastidita non iuvet esse domo.
Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit:
    Hunc tu si quaeres ponere, pone metum.
Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam,
    Ille Machaonia vix ope sanus erit.
Plus amat e natis mater plerumque duobus,
    Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet.
Est prope Collinam templum venerabile portam;
     Inposuit templo nomina celsus Eryx:
Est illic Lethaeus Amor, qui pectora sanat,
    Inque suas gelidam lampadas addit aquam.
Illic et iuvenes votis oblivia poscunt,
    Et siqua est duro capta puella viro.
Is mihi sic dixit (dubito, verusne Cupido,
    An somnus fuerit: sed puto, somnus erat)
'O qui sollicitos modo das, modo demis amores,
    Adice praeceptis hoc quoque, Naso, tuis.
Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem;
    Omnibus illa deus plusve minusve dedit.
Qui Puteal Ianumque timet celeresque Kalendas,
    Torqueat hunc aeris mutua summa sui;
Cui durus pater est, ut voto cetera cedant,
    Huic pater ante oculos durus habendus erit;
Hic male dotata pauper cum coniuge vivit,
    Uxorem fato credat obesse suo.
Est tibi rure bono generosae fertilis uvae
    Vinea? ne nascens usta sit uva, time.
Ille habet in reditu navim: mare semper iniquum
    Cogitet et damno litora foeda suo.
Filius hunc miles, te filia nubilis angat;
    Et quis non causas mille doloris habet?
Ut posses odisse tuam, Pari, funera fratrum
    Debueras oculis substituisse tuis.'
Plura loquebatur: placidum puerilis imago
    Destituit somnum, si modo somnus erat.
Quid faciam? media navem Palinurus in unda
    Deserit; ignotas cogor inire vias.
Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto!
    Quo fugis? in populo tutior esse potes.
Non tibi secretis (augent secreta furores)
    Est opus: auxilio turba futura tibi est.
Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae
    Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos.
Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi;
    Quae relevet luctus, turba sodalis abest.
Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa,
    Nec tenebris vultus flebilis abde tuos.
Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten:
    Hic quoque amicitiae non levis usus erit.
Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae?
    Certa necis causa est: incomitata fuit.
Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho
    Ire solet fusis barbara turba comis,
Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor,
    Nunc in harenosa lassa iacebat humo.
'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas,
    Ruptaque singultu verba loquentis erant.
Limes erat tenuis longa subnubilus umbra,
    Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes.
Nona terebatur miserae via: 'viderit!' inquit,
    Et spectat zonam pallida facta suam,
Aspicit et ramos; dubitat, refugitque quod audet
    Et timet, et digitos ad sua colla refert.
Sithoni, tum certe vellem non sola fuisses:
    Non flesset positis Phyllida silva comis.
Phyllidis exemplo nimium secreta timete,
    Laese vir a domina, laesa puella viro.
Praestiterat iuvenis quidquid mea Musa iubebat,
    Inque suae portu paene salutis erat:
Reccidit, ut cupidos inter devenit amantes,
    Et, quae condiderat, tela resumpsit Amor.
Siquis amas, nec vis, facito contagia vites;
    Haec etiam pecori saepe nocere solent.
Dum spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi,
    Multaque corporibus transitione nocent.
In loca nonnumquam siccis arentia glebis
    De prope currenti flumine manat aqua:
Manat amor tectus, si non ab amante recedas;
    Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus.
Alter item iam sanus erat; vicinia laesit:
    Occursum dominae non tulit ille suae.
Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix,
    Successumque artes non habuere meae.
Proximus a tectis ignis defenditur aegre;
    Utile finitimis abstinuisse locis.
Nec quae ferre solet spatiantem porticus illam,
    Te ferat, officium neve colatur idem.
Quid iuvat admonitu tepidam recalescere mentem?
    Alter, si possis, orbis habendus erit.
Non facile esuriens posita retinebere mensa,
    Et multam saliens incitat unda sitim.
Non facile est taurum visa retinere iuvenca,
    Fortis equus visae semper adhinnit equae.
Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas,
    Non ipsam satis est deseruisse tibi.
Et soror et mater valeant et conscia nutrix,
    Et quisquis dominae pars erit ulla tuae.
Nec veniat servus, nec flens ancillula fictum
    Suppliciter dominae nomine dicat 'ave!'
Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis;
    Perfer! erit lucro lingua retenta tuo.
Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris,
    Deque tua domina multa querenda refers,
Parce queri; melius sic ulciscere tacendo,
    Ut desideriis effluat illa tuis.
Et malim taceas quam te desisse loquaris:
    Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat.
Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis
    Quam subito; lente desine, tutus eris.
Flumine perpetuo torrens solet altior ire:
    Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua.
Fallat, et in tenues evanidus exeat auras,
    Perque gradus molles emoriatur amor.
Sed modo dilectam scelus est odisse puellam:
    Exitus ingeniis convenit iste feris.
Non curare sat est: odio qui finit amorem,
    Aut amat, aut aegre desinet esse miser.
Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes;
     Non illas lites Appias ipsa probat.
Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas
    Incidit, admonitu liber aberrat amor.
Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat:
    Horrebant saevis omnia verba minis.
Iamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit;
    Prodierat: visa coniuge mutus erat.
Et manus et manibus duplices cecidere tabellae,
    Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait.
Tutius est aptumque magis discedere pace,
    Nec petere a thalamis litigiosa fora.        
Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto:
    Esse solent magno damna minora bono.
Quod si vos aliquis casus conducet in unum,
    Mente memor tota quae damus arma, tene.
Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna:
    Vincenda est telo Penthesilea tuo.
Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti,
    Nunc subeant mediis inrita verba deis.
Nec compone comas, quia sis venturus ad illam,
    Nec toga sit laxo conspicienda sinu.
Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae;
    Iam facito e multis una sit illa tibi.
Sed quid praecipue nostris conatibus obstet
    Eloquar, exemplo quemque docente suo.
Desinimus tarde, quia nos speramus amari:
    Dum sibi quisque placet, credula turba sumus.
At tu nec voces (quid enim fallacius illis?)
    Crede, nec aeternos pondus habere deos.
Neve puellarum lacrimis moveare, caveto:
    Ut flerent, oculos erudiere suos.
Artibus innumeris mens oppugnatur amantum,
    Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis.
Nec causas aperi, quare divortia malis:
    Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole.
Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis,
    Ut melior causa causa sit illa tua.
Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae
    Probra, satisfieri postulat ille sibi.
Non ego Dulichio furari more sagittas,
    Nec raptas ausim tinguere in amne faces:
Nec nos purpureas pueri resecabimus alas,
    Nec sacer arte mea laxior arcus erit.
Consilium est, quodcumque cano: parete canenti,
    Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades.
Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae;
    Signa deum nosco per sua: Phoebus adest.
Confer Amyclaeis medicatum vellus aënis
    Murice cum Tyrio; turpius illud erit:
Vos quoque formosis vestras conferte puellas;
    Incipiet dominae quemque pudere suae:
Utraque formosae Paridi potuere videri,
    Sed sibi conlatam vicit utramque Venus.
Nec solam faciem, mores quoque confer et artes:
    Tantum iudicio ne tuus obsit amor.
Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud
    Exiguum multis: in quibus ipse fui.
Scripta cave relegas blandae servata puellae:
    Constantes animos scripta relecta movent.
Omnia pone feros (pones invitus) in ignes,
    Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.'
Thestias absentem succendit stipite natum:
    Tu timide flammae perfida verba dabis?
Si potes, et ceras remove: quid imagine muta
    Carperis? hoc periit Laodamia modo.
Et loca saepe nocent; fugito loca conscia vestri
    Concubitus; causas illa doloris habent.
'Hic fuit, hic cubuit; thalamo dormivimus illo:
    Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit.'
Admonitu refricatur amor, vulnusque novatum
    Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet.
Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas,
    Vivet et e minimo maximus ignis erit,
Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem,
    Flamma redardescet, quae modo nulla fuit.
Argolides cuperent fugisse Capherea puppes,
    Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos.
Praeterita cautus Niseïde navita gaudet:
    Tu loca, quae nimium grata fuere, cave.
Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia vita:
    Hic vomit epotas dira Charybdis aquas.
Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi,
    Saepe tamen casu facta iuvare solent.
Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti,
    Nec faciet pavidos taurus avitus equos.
Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset:
    Divitiis alitur luxuriosus amor.
Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron?
    Nempe quod alter egens, altera pauper erat.
Non habet, unde suum paupertas pascat amorem:
    Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis.
At tanti tibi sit non indulgere theatris,
    Dum bene de vacuo pectore cedat amor.
Enervant animos citharae lotosque lyraeque
    Et vox et numeris brachia mota suis.
Illic adsidue ficti saltantur amantes:
    Quod caveas, actor, quam iuvet, arte docet.
Eloquar invitus: teneros ne tange poetas!
    Summoveo dotes impius ipse meas.
Callimachum fugito: non est inimicus Amori:
    Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces.
Me certe Sappho meliorem fecit amicae,
    Nec rigidos mores Teïa Musa dedit.
Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli,
    Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit?
Quis poterit lecto durus discedere Gallo?
    Et mea nescio quid carmina tale sonant.
Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo,
    Aemulus est nostri maxima causa mali:
At tu rivalem noli tibi fingere quemquam,
     Inque suo solam crede iacere toro.
Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes,
    Esse quod alterius coeperat illa viri.
Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten,
    Et poteras nupta lentus abesse tua.
Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere
    Non potes: alterius crevit amore tuus.
Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles,
    Illam Plisthenio gaudia ferre viro;
Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides,
    Quod si non faceret, turpiter esset iners.
Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo:
    Invidiae fructus maximus ille fuit.
Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat
    Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos.
Di faciant, possis dominae transire relictae
    Limina, proposito sufficiantque pedes.
Et poteris; modo velle tene: nunc fortiter ire,
    Nunc opus est celeri subdere calcar equo.
Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro
    Esse puta; remis adice vela tuis.
Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas,
    Vellem desineres hostis habere loco.
At certe, quamvis odio remanente, saluta;
    Oscula cum poteris iam dare, sanus eris.
Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni
    Munere, quos fugias quosque sequare, dabo.
Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,
    An veniat Megaris, noxius omnis erit.
Nec minus erucas aptum vitare salaces,
    Et quicquid Veneri corpora nostra parat.
Utilius sumas acuentes lumina rutas,
    Et quidquid Veneri corpora nostra negat.
Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris?
    Spe brevius monitis expediere meis.
Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas
    Et stupeant multo corda sepulta mero.
Nutritur vento, vento restinguitur ignis:
    Lenis alit flammas, grandior aura necat.
Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas
    Eripiat; siqua est inter utrumque, nocet.
Hoc opus exegi: fessae date serta carinae;
    Contigimus portus, quo mihi cursus erat.
Postmodo reddetis sacro pia vota poetae,
    Carmine sanati femina virque meo.