- Palinvrvs Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras
- Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?
- Phaedromvs Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:
- si media nox est sive est prima vespera,
- 5
- si status condictus cum hoste intercedit dies,
- tamen est eundum quo imperant ingratiis.
- Pal. At tandem, tandem-- Phaed. Tandem es odiosus mihi.
- Pal. Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:
- tute tibi puer es, lautus luces cereum.
- 10
- Phaed. Egon apicularum congestum opera non feram,
- ex dulci oriundum melculo dulci meo?
- Pal. Nam quo te dicam ego ire? Phaed. Si tu me roges,
- dicam ut scias. Pal. Si rogitem, quid respondeas?
- Phaed. Hoc Aesculapi fanum est. Pal. Plus iam anno scio.
- 15
- Phaed. Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.
- salve, valuistin? Pal. Ostium occlusissimum,
- caruitne febris te heri vel nudiustertius
- et heri cenavistine? Phaed. Deridesne me?
- Pal. Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?
- 20
- Phaed. Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,
- numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,
- cum illa noctu clanculum ad me exit, tacet.
- Pal. Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
- facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?
- 25
- num tu pudicae cuipiam insidias locas
- aut quam pudicam esse oportet? Phaed. Nemini,
- nec me ille sirit Iuppiter. Pal. Ego item volo.
- ita tuom conferto amare semper, si sapis,
- ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
- 30
- semper curato ne sis intestabilis.
- 32
- Phaed. Quid istuc est verbi? Pal. Caute ut incedas via:
- 31
- quod amas amato testibus praesentibus.
- 33
- Phaed. Quin leno hic habitat. Pal. Nemo hinc prohibet nec vetat,
- quin quod palam est venale, si argentum est, emas.
- nemo ire quemquam publica prohibet via;
- dum ne per fundum saeptum facias semitam,
- dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,
- iuventute et pueris liberis, ama quid lubet.
- Phaed. Lenonis hae sunt aedes. Pal. Male istis evenat.
- 40
- Phaed. Qui? Pal. Quia scelestam servitutem serviunt.
- Phaed. Obloquere. Pal. Fiat maxume. Phaed. Etiam taces?
- Pal. Nempe obloqui me iusseras. Phaed. At nunc veto.
- sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est.
- Pal. Nempe huic lenoni qui hic habitat? Phaed. Recte tenes.
- 45
- Pal. Minus formidabo, ne excidat. Phaed. Odiosus es.
- eam volt meretricem facere. ea me deperit,
- ego autem cum illa facere nolo mutuom.
- Pal. Quid ita? Phaed. Quia proprium facio: amo pariter simul.
- Pal. Malus clandestinus est amor, damnumst merum.
- 50
- Phaed. Est hercle ita ut tu dicis. Pal. Iamne ea fert iugum?
- Phaed. Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi
- si est osculando quippiam impudicior.
- Pal. Semper tu scito, flamma fumo est proxima;
- fumo comburi nil potest, flamma potest.
- 55
- qui e nuce nuculeum esse volt, frangit nucem:
- qui volt cubare, pandit saltum saviis.
- Phaed. At illa est pudica neque dum cubitat cum viris.
- Pal. Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.
- Phaed. Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,
- 60
- subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit.
- id eo fit, quia hic leno, <hic qui> aegrotus incubat
- in Aesculapi fano, is me excruciat. Pal. Quid est?
- Phaed. Alias me poscit pro illa triginta minas,
- alias talentum magnum; neque quicquam queo
- 65
- aequi bonique ab eo impetrare. Pal. Iniuriu's,
- qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.
- Phaed. Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum
- petitum argentum a meo sodali mutuom.
- quod si non affert, quo me vortam nescio.
- 70
- Pal. Si deos salutas, dextrovorsum censeo.
- Phaed. Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;
- me inferre Veneri vovi ieientaculum.
- Pal. Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?
- Phaed. Me, te atque hosce omnis. Pal. Tum tu Venerem vomere vis.
- 75
- Phaed. Cedo, puere, sinum. Pal. Quid facturu's? Phaed. Iam scies.
- anus hic solet cubitare custos ianitrix,
- nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.
- Pal. Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium
- solet esse. Phaed. Quid opust verbis? vinosissima est;
- 80
- eaque extemplo ubi <ego> vino has conspersi fores,
- de odore adesse me scit, aperit ilico.
- Pal. Eine hic cum vino sinus fertur? Phaed. Nisi nevis.
- Pal. Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;
- ego nobis afferri censui. Phaed. Quin tu taces?
- 85
- si quid super illi fuerit, id nobis sat est.
- Pal. Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?
- Phaed. Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.
- Pal. Ita faciam. Phaed. Agite bibite, festivae fores;
- potate, fite mihi volentes propitiae.
- 90
- Pal. Voltisne olivas [aut] pulpamentum [aut] capparim?
- Phaed. Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
- Pal. Profundis vinum: quae te res agitant? Phaed. Sine.
- viden ut aperiuntur aedes festivissumae?
- num muttit cardo? est lepidus. Pal. Quin das savium?
- 95
- Phaed. Tace, occultemus lumen et vocem. Pal. Licet.
- I. ii
- Leaena Flos veteris vini meis naribus obiectust,
- eius amor cupidam me huc prolicit per tenebras.
- ubi ubi est, prope me est. euax, habeo.
- salve, anime mi, Liberi lepos.
- 100
- ut veteris vetus tui cupida sum.
- nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est,
- tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa,
- tu crocinum et casia es, tu telinum,
- nam ubi tu profusu's, ibi ego me pervelim sepultam.
- 105
- sed quom adhuc naso odos obsecutust meo,
- da vicissim meo gutturi gaudium.
- nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto
- tangere, invergere in me liquores tuos,
- sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar.
- 110
- Phaed. Sitit haec anus. Pal. Quantillum sitit? Phaed. Modica est, capit quadrantal.
- Pal. Pol ut praedicas, vindemia [haec] huic anui non sat est soli.
- canem esse hanc quidem magis par fuit: sagax nasum habet. Leaena Amabo,
- 112a
- cuia vox sonat procul?
- Phaed. Censeo hanc appellandam anum.
- adibo. redi et respice ad me, Leaena.
- 115
- Leaena Imperator quis est?
- Phaed. Vinipollens lepidus Liber,
- tibi qui screanti, siccae, semisomnae
- adfert potionem et sitim <iam> sedatum it.
- Leaena Quam longe a me abest? Phaed. Lumen hoc vide.
- 120
- Leaena Grandiorem gradum ergo fac ad me, obsecro.
- Ph. Salve. Le. Egon salva sim, quae siti sicca sum? Ph. At iam bibes. Leaena Diu fit.
- Phaed. Em tibi anus lepida. Leaena Salve, oculissime homo.
- Pal. Age, effunde hoc cito in barathrum, propere
- prolue cloacam. Phaed. Tace. Nolo huic male dici. Pal. Faciam igitur male potius.
- 125
- Le. Venus, de paulo paululum hoc tibi dabo haud lubenter.
- nam tibi amantes propitiantes vinum potantes danunt
- omnes, mihi haud saepe evenunt tales hereditates.
- Pal. Hoc vide ut ingurgitat impura in se merum avariter, faucibus plenis.
- Phaed. Perii hercle, huic quid primum dicam nescio. Pal. Em istuc, quod mihi dixti.
- 130
- Phaed. Quid id est? Pal. Periisse ut te dicas. Phaed. Male tibi di
- faciant. Pal. Dic isti.
- Le. Ah. Pal. Quid est? ecquid lubet? Le. Lubet. Pal. Etiam mihi
- quoque stimulo fodere lubet te.
- Phaed. Tace, <ne>-- Pal. Noli, taceo. ecce autem bibit arcus, pluet credo hercle hodie.
- Phaed. Iamne ego huic dico? Pal. Quid dices? Phaed. Me periisse. Pal.
- Age dice. Phaed. Anus, audi.
- hoc volo scire te: perditus sum miser.
- 135
- Leaena At pol ego oppido servata.
- sed quid est? quid lubet perditum dicere
- te esse? Phaed. Quia id quod amo careo.
- Leaena Phaedrome mi, ne plora amabo.
- tu me curato ne sitiam, ego tibi quod amas iam huc adducam. --
- 140
- Phaed. Tibine ego, si fidem servas mecum, vineam pro aurea statua statuam,
- 140a
- quae tuo gutturi sit monumentum.
- qui me in terra aeque fortunatus erit, si illa ad me bitet,
- Palinure? Pal. Edepol qui amat, si eget, misera adficitur, <ere>, aerumna.
- Phaed. Non ita res est, nam confido parasitum hodie adventurum
- cum argento ad me. Pal. Magnum inceptas, si id expectas quod nusquamst.
- 145
- Phaed. Quid si adeam ad fores atque occentem? Pal. Si lubet, neque veto neque iubeo,
- quando ego te video immutatis moribus esse, ere, atque ingenio.
- Phaed. Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens,
- vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,
- gerite amanti mihi morem, amoenissumi,
- 150
- fite causa mea ludii barbari,
- sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,
- quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
- hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi
- nec mea gratia commovent se ocius.
- 155
- re spicio, nihili meam vos gratiam facere.
- st tace, tace. Pal. Taceo hercle equidem. Phaed. Sentio sonitum.
- tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.
- I. iii
- Leaena Placide egredere et sonitum prohibe forium et crepitum cardinum,
- ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
- 160
- mane, suffundam aquolam. Pal. Viden ut anus tremula medicinam facit?
- eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
- Planesivm Vbi tu es, qui me convadatu's Veneriis vadimoniis?
- sisto ego tibi me et mihi contra itidem <tu te> ut sistas suadeo.
- Phaed. Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.
- 165
- Plan. Anime mi, <me> procul amantem abesse haud consentaneumst.
- Phaed. Palinure, Palinure. Pal. Eloquere, quid est quod Palinurum voces?
- Phaed. Est lepida. Pal. Nimis lepida. Phaed. Sum deus. Pal. Immo homo haud magni preti.
- Phaed. Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
- Pal. Male valere te, quod mi aegrest. Phaed. Male mi morigeru's, tace.
- 170
- Pal. Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
- Phaed. Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.
- Plan. Tene me, amplectere ergo. Phaed. Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.
- quia te prohibet erus, clam [ero] potior. Pl. Prohibet? nec prohibere quit,
- nec prohibebit nisi mors meum animum aps te abalienaverit.
- 175
- Pal. Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
- nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
- verum totum insanum amare, hoc est quod meus erus facit.
- Phaed. Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
- sibi honores, sibi virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
- 180
- dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.
- Pal. Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
- nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit. Phaed. Tace.
- Pal. Quid, taceam? quin tu is dormitum? Phaed. Dormio, ne occlamites.
- Pal. Tu quidem vigilas. Phaed. At meo more dormio: hic somnust mihi.
- 185
- Pal. Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
- Plan. Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. Pal. Ilicet,
- pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.
- viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
- etiam dispertimini? Plan. Nullum homini est perpetuom bonum:
- 190
- iam huic voluptati hoc adiunctum est odium. Pal. Quid ais, propudium?
- tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?
- ebriola, persollae nugae. Phaed. Tun meam Venerem vituperas?
- quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
- at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
- 195
- em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
- Pal. Tuam fidem, Venus noctuvigila. Phaed. Pergin etiam, verbero?
- Plan. Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
- Pal. Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:
- bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
- 200
- hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
- Phaed. Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
- Pal. Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
- Plan. Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,
- aeditumum aperire fanum * quo usque, quaeso, ad hunc modum
- 205
- inter nos amore utemur semper surrepticio?
- Phaed. Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam
- petere argentum, is hodie hic aderit. Plan. Nimium consultas diu.
- Phaed. Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam
- in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.
- 210
- Plan. Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium.
- Phaed. Siquidem hercle mihi regnum detur, numquam id potius persequar.
- quando ego te videbo? Plan. Em istoc verbo vindictam para:
- si amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
- bene vale. Phaed. Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.
- 215
- Pal. Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo. Phaed. Sequere me. --
- II. i
- Cappadox Migrare certumst iam nunc e fano foras,
- quando Aesculapi ita sentio sententiam,
- ut qui me nihili faciat nec salvom velit.
- valetudo decrescit, adcrescit labor;
- 220
- nam iam quasi zona liene cinctus ambulo,
- geminos in ventre habere videor filios.
- nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.
- Palinvrvs Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi
- atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
- 225
- paves, parasitus quia non rediit Caria:
- adferre argentum credo; nam si non ferat,
- tormento non retineri potuit ferreo,
- quin reciperet se huc esum ad praesepem suam.
- Ca. Quis hic est qui loquitur? Pa. Quoiam vocem ego audio?
- 230
- Capp. Estne hic Palinurus Phaedromi? Pal. Quis hic est homo
- cum collativo ventre atque oculis herbeis?
- de forma novi, de colore non queo
- novisse. iam iam novi: leno est Cappadox.
- congrediar. Capp. Salve, Palinure. Pal. O scelerum caput,
- 235
- salveto. quid agis? Capp. Vivo. Pal. Nempe ut dignus es.
- sed quid tibi est? Capp. Lien enecat, renes dolent,
- pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,
- radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
- Pal. Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
- 240
- Capp. Facile est miserum inridere. Pal. Quin tu aliquot dies
- perdura, dum intestina exputescunt tibi,
- nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,
- venire poteris intestinis vilius.
- Capp. Lien dierectust. Pal. Ambula, id lieni optumumst.
- 245
- Capp. Aufer istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.
- potin coniecturam facere, si narrem tibi
- hac nocte quod ego somniavi dormiens?
- Pal. Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.
- quin coniectores a me consilium petunt:
- 250
- quod eis respondi, ea omnes stant sententia.
- II. ii
- Cocvs Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi
- quae opus sunt, parasito ut sit paratum prandium,
- quom veniat? Pal. Mane sis, dum huic conicio somnium.
- Coc. Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.
- 255
- Pal. Fateor. Coc. Abi, deprome. Pal. Age tu interea huic somnium
- narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.
- nam quod scio omne ex hoc scio. Cap. Operam ut det. Pal. Dabit. --
- Capp. Facit hic quod pauci, ut sit magistro obsequens.
- da mi igitur operam. Coc. Tam etsi non novi, dabo.
- 260
- Capp. Hac nocte in somnis visus sum viderier
- procul sedere longe a me Aesculapium,
- neque eum ad me adire neque me magni pendere
- visumst. Coc. Item alios deos facturos scilicet:
- sane illi inter se congruont concorditer.
- 265
- nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,
- namque incubare satius te fuerat Iovi,
- qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
- Capp. Siquidem incubare velint qui periuraverint,
- locus non praeberi potis est in Capitolio.
- 270
- Coc. Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio
- petas, ne forte tibi evenat magnum malum,
- quod in quiete tibi portentumst. Capp. Bene facis.
- ibo atque orabo. -- Coc. Quae res male vortat tibi. --
- Palinvrvs Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?
- 275
- estne hic parasitus qui missust in Cariam?
- heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.
- Phaedromvs Quid istic clamorem tollis? Pal. Parasitum tuom
- video currentem ellum usque in platea ultima.
- hinc auscultemus quid agat. Phaed. Sane censeo.
- II. iii
- 280
- Cvrcvlio Date viam mihi, noti [atque] ignoti, dum ego hic officium meum
- facio: fugite omnes, abite et de via decedite,
- ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu.
- ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium,
- nec <homo> quisquamst tam opulentus, qui mi obsistat in via,
- 285
- nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus,
- nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria,
- quin cadat, quin capite sistat in via de semita.
- tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant,
- qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,
- 290
- constant, conferunt sermones inter se<se> drapetae,
- obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis,
- quos semper videas bibentes esse in thermipolio,
- ubi quid subripuere: operto capitulo calidum bibunt,
- tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero,
- 295
- ex unoquoque eorum exciam crepitum polentarium.
- tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via,
- et datores et factores omnis subdam sub solum.
- proin se domi contineant * , vitent infortunio.
- Phaed. Recte hic monstrat, si imperare possit. nam ita nunc mos viget,
- 300
- ita nunc servitiumst: profecto modus haberi non potest.
- Cvr. Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum?
- ita res subita est, celeriter mihi [hoc] homine convento est opus.
- Pal. Te ille quaerit. Phaed. Quid si adeamus? heus, Curculio, te volo.
- Cvrc. Quis vocat? quis nominat me? Phaed. Qui te conventum cupit.
- 305
- C. Haud magis <me> cupis quam ego te cupio. Ph. O mea opportunitas,
- Curculio exoptate, salve. Cvrc. Salve. Phaed. Salvom gaudeo
- te advenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae?
- eloquere, obsecro hercle. Cvrc. Eloquere, te obsecro, ubi sunt meae?
- Phaed. Quid tibist? Cvrc. Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.
- 310
- Phaed. Lassitudine hercle credo. Cvrc. Retine, retine me, obsecro.
- Phaed. Viden ut expalluit? datin isti sellam, ubi assidat, cito
- et aqualem cum aqua? properatin ocius? Cvrc. Animo male est.
- Pal. Vin aquam? Cvrc. Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam.
- Pal. Vae capiti tuo. Cvrc. Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam.
- 315
- Pal. Maxume. Cvrc. Quid facitis, quaeso? Pal. Ventum. Cvrc. Nolo equidem mihi
- fieri ventulum. Phaed. Quid igitur vis? Cvrc. Esse, ut ventum gaudeam.
- Pal. Iuppiter te dique perdant. Cvrc. Perii, prospicio parum,
- gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,
- ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.
- 320
- Ph. Iam edes aliquid. Cv. Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo.
- Pal. Immo si scias, reliquiae quae sint. Cvrc. Scire nimis lubet
- ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
- Ph. Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium-- Cv. Ain tu omnia haec?
- in carnario fortasse dicis. Ph. Immo in lancibus,
- 325
- quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum. Cvrc. Vide
- ne me ludas. Phaed. Ita me amabit quam ego amo, ut ego haud mentior.
- sed quod te misi, nihilo sum certior. Cvrc. Nihil attuli.
- Phaed. Perdidisti me. Cvrc. Invenire possum, si mi operam datis.
- postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,
- 330
- video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.
- scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier,
- ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:
- respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,
- quod tibi est item sibi esse, magnam argenti inopiam.
- 335
- Phaed. Perdis me tuis dictis. Cvrc. Immo servo et servatum volo.
- postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum
- med illo frustra advenisse. forte aspicio militem.
- aggredior hominem, saluto adveniens. 'salve' inquit mihi,
- prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
- 340
- dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,
- ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.
- dico me novisse. 'quid? lenonem Cappadocem?' annuo
- visitasse. 'sed quid eum vis?' 'quia de illo emi virginem
- triginta minis, vestem, aurum; et pro is decem coaccedunt minae. '
- 345
- 'dedisti tu argentum?' inquam. 'immo apud trapezitam situm est
- illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo
- meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret
- operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret. '
- postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,
- 350
- vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.
- 'quid si abeamus ac decumbamus?' inquit. consilium placet:
- 'neque diem decet morari, neque nocti nocerier. '
- 'omnis res paratast'. et nos, quibus paratum est, assumus.
- postquam cenati atque appoti, talos poscit sibi in manum,
- 355
- provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;
- ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.
- Phaed. Meosne amores? Cvrc. Tace parumper. iacit volturios quattuor.
- talos arripio, invoco almam meam nutricem Herculem,
- iacto basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit,
- 360
- caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum,
- deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat.
- rogant me servi quo eam: dico me ire quo saturi solent.
- ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi.
- 364a
- Phaed. Laudo. Cvrc. Laudato quando illud quod cupis effecero. * * *
- eamus nunc intro, ut tabellas consignemus. Phaed. Num moror?
- Cvrc. Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium,
- haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula,
- poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
- tu tabellas consignato, hic ministrabit, ego edam.
- 370
- dicam quem ad modum conscribas. sequere me hac intro. Phaed. Sequor. --
- III. i
- Lyco Beatus videor: subduxi ratiunculam,
- quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:
- dives sum, si non reddo eis quibus debeo.
- [si reddo illis quibus debeo, plus alieni est. ]
- 375
- verum hercle vero cum belle recogito,
- si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.
- [habent hunc morem plerique argentarii,
- ut alius alium poscant, reddant nemini,
- pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.]
- 380
- qui homo mature quaesivit pecuniam,
- nisi eam mature parsit, mature esurit.
- cupio aliquem emere puerum, qui usurarius
- nunc mihi quaeratur. usus est pecunia.
- Cvrcvlio Nil tu me saturum monueris. memini et scio.
- 385
- ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace.
- edepol ne ego hic med intus explevi probe,
- et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,
- ubi reliquiarum reliquias reconderem.
- quis hic est qui operto capite Aesculapium
- 390
- salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.
- simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.
- Lyc. Vnocule, salve. Cvrc. Quaeso, deridesne me?
- Lyc. De Coclitum prosapia te esse arbitror,
- nam ei sunt unoculi. Cvrc. Catapulta hoc ictum est mihi
- 395
- apud Sicyonem. Lyc. Nam quid id refert mea,
- an aula quassa cum cinere effossus siet?
- Cvrc. Superstitiosus hic quidem est, vera praedicat;
- nam illaec catapultae ad me crebro commeant.
- adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi
- 400
- quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.
- Lyc. Licetne inforare, si incomitiare non licet?
- Cvrc. Non inforabis me quidem, nec mihi placet
- tuom profecto nec forum nec comitium.
- sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,
- 405
- inibis a me solidam et grandem gratiam.
- Lyconem quaero tarpezitam. Lyc. Dic mihi,
- quid eum nunc quaeris? aut cuiati's? Cvrc. Eloquar.
- ab Therapontigono Platagidoro milite.
- Lyc. Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
- 410
- dum scribo, explevi totas ceras quattuor.
- sed quid Lyconem quaeris? Cvrc. Mandatumst mihi,
- ut has tabellas ad eum ferrem. Lyc. Quis tu homo es?
- Cvrc. Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
- Lyc. Summane, salve. qui Summanu's? fac sciam.
- 415
- Cvrc. Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,
- summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.
- Lyc. Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
- apud me profecto nihil est Summano loci.
- sed istum quem quaeris ego sum. Cvrc. Quaeso, tune is es,
- 420
- Lyco trapezita? Lyc. Ego sum. Cvrc. Multam me tibi
- salutem iussit Therapontigonus dicere,
- et has tabellas dare me iussit. Lyc. Mihin? Cvrc. Ita.
- cape, signum nosce. nostin? Lyc. Quidni noverim?
- clupeatus elephantum ubi machaera dissicit.
- 425
- Cvrc. Quod istic scriptum est, id te orare iusserat
- profecto ut faceres, suam si velles gratiam.
- Lyc. Concede, inspiciam quid sit scriptum. Cvrc. Maxime,
- tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.
- Lyc. 'Miles Lyconi in Epidauro hospiti
- 430
- suo Therapontigonus Platagidorus plurimam
- salutem dicit.' Cvrc. Meus hic est, hamum vorat.
- Lyc. 'Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet
- tibi, ut ei detur quam istic emi virginem,
- quod te praesente isti egi teque interprete,
- 435
- et aurum et vestem. iam scis ut convenerit:
- argentum des lenoni, is huic det virginem. '
- ubi ipsus? cur non venit? Cvrc. Ego dicam tibi:
- quia nudiusquartus venimus in Cariam
- ex India; ibi nunc statuam volt dare auream
- 440
- solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet
- septempedalis, factis monumentum suis.
- Lyc. Quam ob rem istuc? Cvrc. Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,
- Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,
- Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
- 445
- Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,
- ~ Libyamque oram omnem Conterebromniam,
- dimidiam partem nationum usque omnium
- subegit solus intra viginti dies.
- Lyc. Vah. Cvrc. Quid mirare? Lyc. Quia enim in cavea si forent
- 450
- conclusi, itidem ut pulli gallinacei,
- ita non potuere uno anno circumirier.
- credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.
- Cvrc. Immo etiam porro, si vis, dicam. Lyc. Nil moror.
- sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.
- 455
- atque eccum video. leno, salve. Cappadox Di te ament.
- Lyc. Quid hoc quod ad te venio? Capp. Dicas quid velis.
- Lyc. Argentum accipias, cum illo mittas virginem.
- Capp. Quid quod iuratus sum? Lyc. Quid id refert tua,
- 459-460
- dum argentum accipias? Capp. Qui monet quasi adiuvat.
- sequimini. Cvrc. Leno, cave in te sit mora mihi. --461
- IV. i
- Choragvs Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
- halapantam an sycophantam magis esse dicam nescio.
- ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;
- 465
- quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
- credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,
- commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
- ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,
- vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
- 470
- qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;
- qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum,
- ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.
- ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,
- symbolarum collatores apud forum piscarium.
- 475
- in foro infimo boni homines atque dites ambulant,
- in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
- confidentes garrulique et malevoli supera lacum,
- qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam
- et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
- 480
- sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
- pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
- in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,
- [in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem]
- vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
- 485
- [ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.]
- sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi. --
- IV. ii
- Cvrcvlio I tu prae, virgo: non queo quod pone me est servare.
- et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
- Cappadox Nemo it infitias. Cvrc. At tamen meliusculum est monere.
- 490
- Lyco Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali
- causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,
- minas triginta. Capp. Meminero, de istoc quietus esto.
- et nunc idem dico. Cvrc. Et quidem meminisse ego haec volam te.
- Capp. Memini, et mancupio tibi dabo. Cvrc. Egon ab lenone quicquam
- 495
- mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,
- qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
- alienos manu emittitis alienisque imperatis,
- nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
- item genus est lenonium inter homines meo quidem animo
- 500
- ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:
- odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,
- nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
- qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur,
- eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
- 505
- Lyc. Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide.
- Cvrc. Eodem hercle vos pono et paro: parissimi estis hibus:
- hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
- vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
- rogitationis plurimas propter vos populus scivit,
- 510
- quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;
- quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.
- Lyc. Tacuisse mavellem. Capp. Hau male meditate maledicax es.
- Cvrc. Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,
- verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
- 515
- ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
- Lyco, numquid vis? Ly. Bene vale. Cv. Vale. Ca. Heus tu, tibi ego dico.
- Cvrc. Eloquere, quid vis? Capp. Quaeso, ut hanc cures, <ut> bene sit isti.
- bene ego istam eduxi meae domi et pudice. Cvrc. Si huius miseret,
- ecquid das qui bene sit? Capp. Malum. Cvrc. Opust hoc qui te procures.
- 520
- Capp. Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi ego te;
- fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
- Lyc. Summane, numquid nunciam me vis? Cvrc. Vale atque salve,
- nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.
- Lyc. Salutem multam dicito patrono. Cvrc. Nuntiabo. --
- 525
- Lyc. Numquid vis, leno? Capp. Istas minas decem, qui me procurem,
- dum melius sit mihi, des. Lyc. Dabuntur, cras peti iubeto. --
- Capp. Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
- nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,
- sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
- 530
- periisse credo. quid id mea refert? ego argentum habeo.
- quoi homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
- nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare. --
- IV. iii
- Therapontigonvs Non ego nunc mediocri incedo iratus iracundia,
- sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
- 535
- nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,
- quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
- Lyco Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
- sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
- Ther. Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
- 540
- Lyc. Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,
- nec daturus sum. Ther. Idem ego istuc quom credebam credidi,
- te nihil esse redditurum. Lyc. Quor nunc a me igitur petis?
- Ther. Scire volo quoi reddidisti. Lyc. Lusco liberto tuo,
- is Summanum se vocari dixit, ei reddidi.
- 545
- [qui has tabellas obsignatas attulit. Ther. Quas tu mihi tabellas?]
- quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
- nec mihi quidem libertus ullust. Lyc. Facis sapientius
- quam pars ~ lenonum, libertos qui habent et eos deserunt.
- Ther. Quid feci ~ Lyc. Quod mandasti feci, tui honoris gratia,
- 550
- tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.
- Ther. Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.
- Lyc. Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
- ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.
- Ther. Quid valeam? Lyc. Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem. --
- 555
- Ther. Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
- ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
- IV. iv
- Cappadox Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
- postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,
- ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
- 560
- ut ego potius comedim quam ille. Ther. Iusseram salvere te.
- Capp. Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis
- in Epidaurum, hic hodie apud me--numquam delinges salem.
- Ther. Bene vocas, verum locata res est--ut male sit tibi.
- sed quid agit meum mercimonium apud te? Capp. Nil apud me quidem,
- 565
- ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. Ther. Quid est?
- Capp. Quod fui iuratus feci. Ther. Reddin an non virginem,
- prius quam te huic meae machaerae obicio, mastigia?
- Capp. Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
- illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
- 570
- male loqui, profecto, cui ego nisi malum nil debeo.
- T. Mihin malum minitare? C. Atque edepol non minitabor, sed dabo,
- mihi si perges molestus esse. Ther. Leno minitatur mihi,
- meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
- at ita me machaera et clupeus *
- 575
- bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,
- iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.
- Capp. At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum
- bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,
- ut ego tua magnifica verba neque istas tuas magnas minas
- 580
- non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
- ego illam reddidi qui argentum a te attulit. Ther. Quis is est homo?
- Capp. Tuom libertum esse aiebat sese Summanum. Ther. Meum?
- attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito.
- is mihi anulum subripuit. Capp. Perdidistin tu anulum?
- 585
- miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
- Ther. Vbi nunc Curculionem inveniam? Capp. In tritico facillume,
- vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
- ego abeo, vale atque salve. -- Ther. Male vale, male sit tibi.
- quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
- 590
- cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.
- V. i
- Cvrcvlio Antiquom poetam audivi scripsisse in tragoedia,
- mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.
- verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
- non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest
- 595
- peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,
- rogat unde habeam. 'quid id tu quaeris?' 'quia mi quaesitost opus. '
- nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.
- vix foras me abripui atque effugi. apage istanc caniculam.
- V. ii
- Planesivm Phaedrome, propera. Phaedromvs Quid properem? Plan. Parasitum
- ne amiseris.
- 600
- magna res est. Phaed. Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter.
- Plan. Teneo. Phaed. Quid negotist? Plan. Rogita unde istunc habeat anulum.
- pater istum meus gestitavit * Cvrc. At mea matertera.
- Plan. Mater ei utendum dederat. Cvrc. Pater + uois rusum tibi.
- Plan. Nugas garris. Cvrc. Soleo, nam propter eas vivo facilius.
- 605
- Plan. Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.
- Cvrc. Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?
- Plan. Libera ego sum nata. Cvrc. Et alii multi qui nunc serviunt.
- Phaed. Enim vero irascor. Cvrc. Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit.
- quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.
- 610
- Th. Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir? Cv. Audio.
- si vis tribus bolis, vel in chlamydem. Ther. Quin tu is in malam crucem
- cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.
- Cvrc. Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem
- me reposcis? Ther. Quam ab lenone abduxti hodie, scelus viri.
- 615
- C. Nullam abduxi. T. Certe eccistam video. Ph. Virgo haec libera est.
- Ther. Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?
- Phaed. Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.
- Ther. Ego quidem pro istac rem solvi ab trapezita meo.
- quam ego pecuniam quadruplicem abs te et lenone auferam.
- 620
- Phaed. Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines,
- ambula in ius. Ther. Non eo. Phaed. Licet [te] antestari? Ther. Non licet.
- Phaed. Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;
- at ego, quem licet, te. accede huc. Ther. Servom antestari? Cvrc. Vide.
- 624-625
- em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius. Ther. Em tibi.
- 626
- C. O cives, cives. T. Quid clamas? Ph. Quid tibi istum tactio est?
- T. Quia mihi lubitum est. Ph. Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.
- Plan. Phaedrome, obsecro serva me. Ph. Tamquam me et genium meum.
- miles, quaeso <te> ut mihi dicas unde illum habeas anulum,
- 630
- quem parasitus hic te elusit. Plan. Per tua genua te obsecro,
- ut nos facias certiores. Ther. Quid istuc ad vos attinet?
- quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
- Cvrc. Vt fastidit gloriosus. Ther. Mitte istum, ego dicam omnia.
- Cvrc. Nihil est quod ille dicit. Plan. Fac me certiorem, obsecro.
- 635
- Ther. Ego dicam, surge. hanc rem agite atque animum advortite.
- pater meus habuit Periplanes +Planesium
- is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,
- ut aequom fuerat, filio. Plan. Pro Iuppiter.
- Ther. Et isto me heredem fecit. Plan. <O> Pietas mea,
- 640
- serva me, quando ego te servavi sedulo.
- frater mi, salve. Ther. Qui credam ego istuc? cedo,
- si vera memoras, quae fuit mater tua?
- Plan. Cleobula. Ther. Nutrix quae fuit? Plan. Archestrata.
- 644-645
- ea me spectatum tulerat per Dionysia.
- 646
- postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,
- exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,
- ego pertimesco: [tum] ibi me nescio quis arripit
- timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
- 650
- nec quo me pacto abstulerit possum dicere.
- Ther. Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,
- ubi is est homo qui te surripuit? Plan. Nescio.
- verum hunc servavi semper mecum una anulum;
- cum hoc olim perii. Ther. Cedo, ut inspiciam. Cvrc. Sanan es,
- 655
- quae isti committas? Plan. Sine modo. Ther. Pro Iuppiter,
- hic est quem ego tibi misi natali die.
- tam facile novi quam me. salve, mea soror.
- Plan. Frater mi, salve. Phaed. Deos volo bene vortere
- istam rem vobis. Cvrc. Et ego nobis omnibus:
- ,660
- tu ut hodie adveniens cenam des sororiam
- hic nuptialem cras dabit. promittimus.
- Ther. Tace tu. Cvrc. Non taceo, quando res vortit bene.
- tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.
- Ther. Quid dotis? Cvrc. Egone? ut semper, dum vivat, me alat.
- 665
- verum hercle dico. Ther. Me lubente feceris.
- sed leno hic debet nobis triginta minas.
- Phaed. Quam ob rem istuc? Ther. Quia ille ita repromisit mihi:
- si quisquam hanc liberali asseruisset manu,
- sine controversia omne argentum reddere.
- 670
- nunc eamus ad lenonem. Cvrc. Laudo. Phaed. Hoc prius volo,
- meam rem agere. Ther. Quid id est? Phaed. Vt mihi hanc despondeas.
- Cvrc. Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?
- T. Si haec volt. Pl. Mi frater, cupio. T. Fiat. C. Bene facis.
- Phaed. Spondesne, miles, mi hanc uxorem? Ther. Spondeo.
- 675
- Cvrc. Et ego hoc idem una spondeo. Ther. Lepide facis.
- sed eccum lenonem, incedit, thensaurum meum.
- V. iii
- 679
- Cappadox Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:
- nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.
- non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.
- vel ille, decem minas dum solvit, omnis mensas transiit.
- postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;
- pessume metui, ne mihi hodie apud praetorem solveret.
- 685
- verum amici compulerunt: reddit argentum domo.
- nunc domum properare certumst. Ther. Heus tu, leno, te volo.
- Phaed. Et ego te volo. Capp. At ego vos nolo ambos. Ther. Sta sis ilico,
- atque argentum propere propera vomere. Capp. Quid mecum est tibi?
- aut tibi? Ther. Quia ego ex te hodie faciam pilum catapultarium
- 690
- atque ita te nervo torquebo, itidem ut catapultae solent.
- Phaed. Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,
- ferreo ego dico. Capp. At ego vos ambo in robusto carcere
- ut pereatis. Phaed. Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.
- Th. Quidquid est, ipse ibit potius. Ca. Pro deum atque hominum fidem,
- 695
- hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
- obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.
- Plan. Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.
- bene et pudice me domi habuit. Ther. Haud voluntate id sua:
- Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;
- 700
- nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.
- Phaed. Animum advortite, <ego> si possum hoc inter vos componere.
- mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,
- siquidem voltis quod decrero facere. Ther. Tibi permittimus:
- Capp. Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.
- 705
- T. Quodne promisti? Ca. Qui promisi? Ph. Lingua. Ca. Eadem nunc nego.
- dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.
- Ph. Nihil agit, collum obstringe homini. Ca. Iam iam faciam ut iusseris.
- Ther. Quando vir bonus es, responde quod rogo. Capp. Roga quod lubet.
- Ther. Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,
- 710
- te omne argentum redditurum? Capp. Non commemini dicere.
- Ther. Quid? negas? Capp. Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?
- Ther. Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Capp. Non taces?
- Ther. Non taceo. Capp. Non ego te flocci facio; ne me territes.
- Ther. Me ipso praesente et Lycone factum est. Phaed. Satis credo tibi.
- 715
- nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:
- libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, +
- haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.
- Ther. Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.
- Capp. Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
- 720
- et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.
- tu me sequere. Ther. Quo sequar te? Capp. Ad trapezitam meum
- ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.
- Ther. Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.
- Capp. Ego te vehementer perire cupio, ne tu [me] nescias.
- 725
- Ther. Itane vero? Capp. Ita hercle vero. Ther. Novi ego hos pugnos meos.
- Capp. Quid tum? Ther. Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris,
- placidum te hodie reddam. Capp. Age ergo, recipe actutum. Ther. Licet.
- Phaed. Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.
- Ther. Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.