Sexti Properti Elegiarum Liber Quartus




I

"hoc, quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,
        ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;
atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,
        Euandri profugae concubuere boues.
fictilibus creuere deis haec aurea templa,
        nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
        et Tiberis nostris aduena bubus erat.
qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
        unus erat fratrum maxima regna focus.
curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
        pellitos habuit, rustica corda, Patres.
bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:
        centum illi in prato saepe senatus erat.
nec sinuosa cauo pendebant uela theatro,
        pulpita sollemnis non oluere crocos.
nulli cura fuit externos quaerere diuos,
        cum tremeret patrio pendula turba sacro,
annuaque accenso celebrante Parilia faeno,
        qualia nunc curto lustra nouantur equo.
Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
        ducebant macrae uilia sacra boues.
parua saginati lustrabant compita porci,
        pastor et ad calamos exta litabat ouis.
uerbera pellitus saetosa mouebat arator,
        unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
nec rudis infestis miles radiabat in armis:
        miscebant usta proelia nuda sude.
prima galeritus posuit praetoria Lycmon,
        magnaque pars Tatio rerum erat inter ouis.
hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque Soloni,
        quattuor hinc albos Romulus egit equos.
quippe suburbanae parua minus urbe Bouillae
        et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.
et stetit Alba potens, albae suis omine nata,
        ac tibi Fidenas longa erat isse uia.
nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
        sanguinis altricem non pudet esse lupam.
huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;
        heu quali uecta est Dardana puppis aue!
iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
        laeserat abiegni uenter apertus equi,
cum pater in nati trepidus ceruice pependit,
        et uerita est umeros urere flamma pios.
tunc animi uenere Deci Brutique secures,
        uexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,
arma resurgentis portans uictricia Troiae:
        felix terra tuos cepit, Iule, deos,
si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae
        dixit Auentino rura pianda Remo,
aut si Pergameae sero rata carmina uatis
        longaeuum ad Priami uera fuere caput:
"uertite equum, Danai! male uincitis! Ilia tellus
        uiuet, et huic cineri Iuppiter arma dabit."
optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
        qualia creuerunt moenia lacte tuo!
moenia namque pio coner disponere uersu:
        ei mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!
sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui
        fluxerit, hoc patriae seruiet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
        mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,
        Vmbria Romani patria Callimachi!
scandentis quisquis cernit de uallibus arces,
        ingenio muros aestimet ille meo!
Roma, faue, tibi surgit opus, date candida ciues
        omina, et inceptis dextera cantet auis!
sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
        has meus ad metas sudet oportet equus."

                HOROS

"quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?
        non sunt a dextro condita fila colo.
accersis lacrimas cantans, auersus Apollo:
        poscis ab inuita uerba pigenda lyra.
certa feram certis auctoribus, aut ego uates
        nescius aerata signa mouere pila.
me creat Archytae suboles Babylonius Orops
        Horon, et a proauo ducta Conone domus.
di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,
        inque meis libris nil prius esse fide.
nunc pretium fecere deos et (fallitur auro
        Iuppiter) obliquae signa iterata rotae
felicesque Iouis stellas Martisque rapaces
        et graue Saturni sidus in omne caput;
quid moueant Pisces animosaque signa Leonis,
        lotus et Hesperia quid Capricornus aqua.
[dicam: "Troia cades, et Troica Roma, resurges;"
        et maris et terrae longa sepulcra canam.]
dixi ego, cum geminos produceret Arria natos
        (illa dabat natis arma uetante deo):
non posse ad patrios sua pila referre Penatis:
        nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
        heu sibi prolapso non bene cauit equo;
Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,
        concidit ante aquilae rostra cruenta suae:
fatales pueri, duo funera matris auarae!
        uera, sed inuito, contigit ista fides.
idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores,
        et facerent uteri pondera lenta moram,
"Iunonis facito uotum impetrabile" dixi:
        illa parit: libris est data palma meis!
hoc neque harenosum Libyae Iouis explicat antrum,
        aut sibi commissos fibra locuta deos,
aut si quis motas cornicis senserit alas,
        umbraue quae magicis mortua prodit aquis:
aspicienda uia est caeli uerusque per astra
        trames, et ab zonis quinque petenda fides.
exemplum graue erit Calchas: namque Aulide soluit
        ille bene haerentis ad pia saxa ratis;
idem Agamemnoniae ferrum ceruice puellae
        tinxit, et Atrides uela cruenta dedit;
nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum
        supprime et Euboicos respice, Troia, sinus!
Nauplius ultores sub noctem porrigit ignis,
        et natat exuuiis Graecia pressa suis.
uictor Oiliade, rape nunc et dilige uatem,
        quam uetat auelli ueste Minerua sua!
hactenus historiae: nunc ad tua deuehar astra;
        incipe tu lacrimis aequus adesse nouis.
Vmbria te notis antiqua Penatibus edit --
        mentior? an patriae tangitur ora tuae?--
qua nebulosa cauo rorat Meuania campo,
        et lacus aestiuis intepet Vmber aquis,
scandentisque Asis consurgit uertice murus,
        murus ab ingenio notior ille tuo.
ossaque legisti non illa aetate legenda
        patris et in tenuis cogeris ipse lares:
nam tua cum multi uersarent rura iuuenci,
        abstulit excultas pertica tristis opes.
mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo,
        matris et ante deos libera sumpta toga,
tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo
        et uetat insano uerba tonare Foro.
at tu finge elegos, fallax opus: haec tua castra! -
        scribat ut exemplo cetera turba tuo.
militiam Veneris blandis patiere sub armis,
        et Veneris Pueris utilis hostis eris.
nam tibi uictrices quascumque labore parasti,
        eludit palmas una puella tuas:
et bene cum fixum mento discusseris uncum,
        nil erit hoc: rostro te premet ansa tuo.
illius arbitrio noctem lucemque uidebis:
        gutta quoque ex oculis non nisi iussa cadet.
nec mille excubiae nec te signata iuuabunt
        limina: persuasae fallere rima sat est.
nunc tua uel mediis puppis luctetur in undis,
        uel licet armatis hostis inermis eas,
uel tremefacta cauo tellus diducat hiatum:
        octipedis Cancri terga sinistra time!"        



II

quid mirare meas tot in uno corpore formas,
        accipe Vertumni signa paterna dei.
Tuscus ego Tuscis orior, nec paenitet inter
        proelia Volsinios deseruisse focos.
haec me turba iuuat, nec templo laetor eburno:
        Romanum satis est posse uidere Forum.
hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt
        remorum auditos per uada pulsa sonos:
at postquam ille suis tantum concessit alumnis,
        Vertumnus uerso dicor ab amne deus.

* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
seu, quia uertentis fructum praecepimus anni,
        Vertumni rursus credidit esse sacrum.
prima mihi uariat liuentibus uua racemis,
        et coma lactenti spicea fruge tumet;
hic dulcis cerasos, hic autumnalia pruna
        cernis et aestiuo mora rubere die;
insitor hic soluit pomosa uota corona,
        cum pirus inuito stipite mala tulit.
mendax fama, noces: alius mihi nominis index:
        de se narranti tu modo crede deo.
opportuna mea est cunctis natura figuris:
        in quamcumque uoles uerte, decorus ero.
indue me Cois, fiam non dura puella:
        meque uirum sumpta quis neget esse toga?
da falcem et torto frontem mihi comprime faeno:
        iurabis nostra gramina secta manu.
arma tuli quondam et, memini, laudabar in illis:
        corbis et imposito pondere messor eram.
sobrius ad lites: at cum est imposta corona,
        clamabis capiti uina subisse meo.
cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi;
        furabor Phoebi, si modo plectra dabis.
cassibus impositis uenor: sed harundine sumpta
        fautor plumoso sum deus aucupio.
est etiam aurigae species Vertumnus et eius
        traicit alterno qui leue pondus equo.
suppetat hic, piscis calamo praedabor, et ibo
        mundus demissis institor in tunicis.
pastorem ad baculum possum curuare uel idem
        sirpiculis medio puluere ferre rosam.
nam quid ego adiciam, de quo mihi maxima fama est,
        hortorum in manibus dona probata meis?
caeruleus cucumis tumidoque cucurbita uentre
        me notat et iunco brassica uincta leui;
nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter
        impositus fronti langueat ante meae.
at mihi, quod formas unus uertebar in omnis,
        nomen ab euentu patria lingua dedit;
et tu, Roma, meis tribuisti praemia Tuscis,
        (unde hodie Vicus nomina Tuscus habet),
tempore quo sociis uenit Lycomedius armis
        atque Sabina feri contudit arma Tati.
uidi ego labentis acies et tela caduca,
        atque hostis turpi terga dedisse fugae.
sed facias, diuum Sator, ut Romana per aeuum
        transeat ante meos turba togata pedes.
sex superant uersus: te, qui ad uadimonia curris,
        non moror: haec spatiis ultima creta meis.
stipes acernus eram, properanti falce dolatus,
        ante Numam grata pauper in urbe deus.
at tibi, Mamurri, formae caelator aenae,
        tellus artifices ne terat Osca manus,
qui me tam docilis potuisti fundere in usus.
        unum opus est, operi non datur unus honos.



III

haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,
        cum totiens absis, si potes esse meus.
si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit,
        haec erit e lacrimis facta litura meis:
aut si qua incerto fallet te littera tractu,
        signa meae dextrae iam morientis erunt.
te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus,
        te modo munito Sericus hostis equo,
hibernique Getae, pictoque Britannia curru,
        ustus et Eoa decolor Indus aqua.
haecne marita fides et parce auia noctes,
        cum rudis urgenti bracchia uicta dedi?
quae mihi deductae fax omen praetulit, illa
        traxit ab euerso lumina nigra rogo;
et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis
        uitta data est: nupsi non comitante deo.
omnibus heu portis pendent mea noxia uota:
        texitur haec castris quarta lacerna tuis.
occidat, immerita qui carpsit ab arbore uallum
        et struxit querulas rauca per ossa tubas,
dignior obliquo funem qui torqueat Ocno,
        aeternusque tuam pascat, aselle, famem!
dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?
        num grauis imbellis atterit hasta manus?
haec noceant potius, quam dentibus ulla puella
        det mihi plorandas per tua colla notas!
diceris et macie uultum tenuasse: sed opto
        e desiderio sit color iste meo.
at mihi cum noctes induxit uesper amaras,
        si qua relicta iacent, osculor arma tua;
tum queror in toto non sidere pallia lecto,
        lucis et auctores non dare carmen auis.
noctibus hibernis castrensia pensa laboro
        et Tyria in clauos uellera secta tuos;
et disco, qua parte fluat uincendus Araxes,
        quot sine aqua Parthus milia currat equus;
cogor et e tabula pictos ediscere mundos,
        qualis et haec docti sit positura dei,
quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,
        uentus in Italiam qui bene uela ferat.
assidet una soror, curis et pallida nutrix
        peierat hiberni temporis esse moras.
felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla
        et texit galea barbara molle caput.
Romanis utinam patuissent castra puellis!
        essem militiae sarcina fida tuae,
nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altas
        Africus in glaciem frigore nectit aquas.
omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:
        hanc Venus, ut uiuat, uentilat ipsa facem.
nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris
        crystallusque meas ornet aquosa manus?
omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis
        uix aperit clausos una puella Lares,
Claugidos et catulae uox est mihi grata querentis:
        illa tui partem uindicat una tori.
flore sacella tego, uerbenis compita uelo,
        et crepat ad ueteres herba Sabina focos.
siue in finitimo gemuit stans noctua tigno,
        seu uoluit tangi parca lucerna mero,
illa dies hornis caedem denuntiat agnis,
        succinctique calent ad noua lucra popae.
ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris,
        raptaue odorato carbasa lina duci,
plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae,
        subdolus et uersis increpat arcus equis!
sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis
        pura triumphantis hasta sequatur equos)
incorrupta mei conserua foedera lecti!
        hac ego te sola lege redisse uelim:
armaque cum tulero portae uotiua Capenae,
        subscribam: "saluo grata puella uiro."



IV

Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum
        fabor et antiqui limina capta Iouis.
lucus erat felix hederoso conditus antro,
        multaque natiuis obstrepit arbor aquis,
Siluani ramosa domus, quo dulcis ab aestu
        fistula poturas ire iubebat ouis.
hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno,
        fidaque suggesta castra coronat humo.
quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis
        cum quateret lento murmure saxa Iouis?
atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
        stabant Romano pila Sabina Foro.
murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
        bellicus ex illo fonte bibebat equus.
hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi
        urgebat medium fictilis urna caput.
et satis una malae potuit mors esse puellae,
        quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?
uidit harenosis Tatium proludere campis
        pictaque per flauas arma leuare iubas:
obstipuit regis facie et regalibus armis,
        interque oblitas excidit urna manus.
saepe illa immeritae causata est omina lunae,
        et sibi tingendas dixit in amne comas:
saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis,
        Romula ne faciem laederet hasta Tati.
dumque subit primo Capitolia nubila fumo,
        rettulit hirsutis bracchia secta rubis,
et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arce
        uulnera, uicino non patienda Ioui:
"ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae
        et formosa oculis arma Sabina meis,
o utinam ad uestros sedeam captiua Penatis,
        dum captiua mei conspicer ora Tati!
Romani montes, et montibus addita Roma,
        et ualeat probro Vesta pudenda meo:
ille equus, ille meos in castra reponet amores,
        cui Tatius dextras collocat ipse iubas!
quid mirum in patrios Scyllam saeuisse capillos,
        candidaque in saeuos inguina uersa canis?
prodita quid mirum fraterni cornua monstri,
        cum patuit lecto stamine torta uia?
quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,
        improba uirgineo lecta ministra foco!
Pallados exstinctos si quis mirabitur ignis,
        ignoscat: lacrimis spargitur ara meis.
cras, ut rumor ait, tota potabitur urbe:
        tu cape spinosi rorida terga iugi.
lubrica tota uia est et perfida: quippe tacentis
        fallaci celat limite semper aquas.
o utinam magicae nossem cantamina Musae!
        haec quoque formoso lingua tulisset opem.
te toga picta decet, non quem sine matris honore
        nutrit inhumanae dura papilla lupae.
hic, hospes, patria metuar regina sub aula?
        dos tibi non humilis prodita Roma uenit.
si minus, at raptae ne sint impune Sabinae:
        me rape et alterna lege repende uices!
commissas acies ego possum soluere: nuptae
        uos medium palla foedus inite mea.
adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde:
        credite, uestra meus molliet arma torus.
et iam quarta canit uenturam bucina lucem,
        ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt.
experiar somnum, de te mihi somnia quaeram:
        fac uenias oculis umbra benigna meis."
dixit, et incerto permisit bracchia somno,
        nescia se furiis accubuisse nouis.
nam Vesta, Iliacae felix tutela fauillae,
        culpam alit et plures condit in ossa faces.
illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta
        Strymonis abscisso fertur aperta sinu.
urbi festus erat (dixere Parilia patres),
        hic primus coepit moenibus esse dies,
annua pastorum conuiuia, lusus in urbe,
        cum pagana madent fercula diuitiis,
cumque super raros faeni flammantis aceruos
        traicit immundos ebria turba pedes.
Romulus excubias decreuit in otia solui
        atque intermissa castra silere tuba.
hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:
        pacta ligat, pactis ipsa futura comes.
mons erat ascensu dubius festoque remissus
        nec mora, uocalis occupat ense canis.
omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
        decreuit poenis inuigilare suis.
prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
        nubendique petit, quem uelit, ipsa diem.
at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)
        "nube" ait "et regni scande cubile mei!"
dixit, et ingestis comitum super obruit armis.
        haec, uirgo, officiis dos erat apta tuis.
a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
        o uigil, iniustae praemia sortis habes.



V

terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
        et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
        turpia ieiuno terreat ossa sono!
docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,
        concordique toro pessima semper auis,
Penelopen quoque neglecto rumore mariti
        nubere lasciuo cogeret Antinoo.
illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum,
        et uolucris nidis esse nouerca suis.
quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas,
        stantia currenti diluerentur aqua:
audax cantatae leges imponere lunae
        et sua nocturno fallere terga lupo,
posset ut intentos astu caecare maritos,
        cornicum immeritas eruit ungue genas;
consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
        hippomanes fetae semina legit equae.
exorabat opus uerbis, ceu blanda perure
        saxosamque ferat sedula culpa uiam:
"si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa
        et quae sub Tyria concha superbit aqua,
Eurypylique placet Coae textura Mineruae,
        sectaque ab Attalicis putria signa toris,
seu quae palmiferae mittunt uenalia Thebae,
        murreaque in Parthis pocula cocta focis;
sperne fidem, prouolue deos, mendacia uincant,
        frange et damnosae iura pudicitiae!
et simulare uirum pretium facit: utere causis!
        maior dilata nocte recurret amor.
si tibi forte comas uexauerit, utilis ira:
        post modo mercata pace premendus erit.
denique ubi amplexu Venerem promiseris empto,
        fac simules puros Isidis esse dies.
ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle
        natalem Mais Idibus esse tuum.
supplex ille sedet ñ posita tu scribe cathedra
        quidlibet! has artis si pauet ille, tenes!
semper habe morsus circa tua colla recentis,
        litibus alternis quos putet esse datos.
nec te Medeae delectent probra sequacis
        (nempe tulit fastus ausa rogare prior),
sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,
        cum ferit astutos comica moecha Getas.
in mores te uerte uiri: si cantica iactat,
        i comes et uoces ebria iunge tuas.
ianitor ad dantis uigilet: si pulset inanis,
        surdus in obductam somniet usque seram.
nec tibi displiceat miles non factus amori,
        nauta nec attrita si ferat aera manu,
aut quorum titulus per barbara colla pependit,
        cretati medio cum saluere foro.
aurum spectato, non quae manus afferat aurum!
        uersibus auditis quid nisi uerba feres?
[quid iuuat ornato procedere, uita, capillo
        et tenuis Coa ueste mouere sinus?]
qui uersus, Coae dederit nec munera uestis,
        istius tibi sit surda sine arte lyra.
dum uernat sanguis, dum rugis integer annus,
        utere, ne quid cras libet ab ore dies!
uidi ego odorati uictura rosaria Paesti
        sub matutino cocta iacere Noto."
sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae
        ob meritum ante tuos guttura secta focos)
his animum nostrae dum uersat Acanthis amicae,
        per tenuem ossa sunt numerata cutem.
uidi ego rugoso tussim concrescere collo,
        sputaque per dentis ire cruenta cauos,
atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:
        horruit algenti pergula curua foco.
exsequiae fuerint rari furtiua capilli
        uincula et immundo pallida mitra situ,
et canis, in nostros nimis experrecta dolores,
        cum fallenda meo pollice clatra forent.
sit tumulus lenae curto uetus amphora collo:
        urgeat hunc supra uis, caprifice, tua.
quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis,
        mixtaque cum saxis addite uerba mala!



VI

sacra facit uates: sint ora fauentia sacris,
        et cadat ante meos icta iuuenca focos.
serta Philiteis certet Romana corymbis,
        et Cyrenaeas urna ministret aquas.
costum molle date et blandi mihi turis honores,
        terque focum circa laneus orbis eat.
spargite me lymphis, carmenque recentibus aris
        tibia Mygdoniis libet eburna cadis.
ite procul fraudes, alio sint aere noxae:
        pura nouum uati laurea mollit iter.
Musa, Palatini referemus Apollinis aedem:
        res est, Calliope, digna fauore tuo.
Caesaris in nomen ducuntur carmina: Caesar
        dum canitur, quaeso, Iuppiter ipse uaces!
est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus,
        qua sinus Ioniae murmura condit aquae,
Actia Iuleae pelagus monumenta carinae,
        nautarum uotis non operosa uia.
huc mundi coiere manus: stetit aequore moles
        pinea, nec remis aequa fauebat auis.
altera classis erat Teucro damnata Quirino,
        pilaque feminea turpiter acta manu:
hinc Augusta ratis plenis Iouis omine uelis,
        signaque iam Patriae uincere docta suae.
tandem aciem geminos Nereus lunarat in arcus,
        armorum et radiis picta tremebat aqua,
cum Phoebus linquens stantem se uindice Delon
        (nam tulit iratos mobilis una Notos)
astitit Augusti puppim super, et noua flamma
        luxit in obliquam ter sinuata facem.
non ille attulerat crinis in colla solutos
        aut testudineae carmen inerme lyrae,
sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu,
        egessitque auidis Dorica castra rogis,
aut qualis flexos soluit Pythona per orbis
        serpentem, imbelles quem timuere lyrae.
mox ait "o Longa mundi seruator ab Alba,
        Auguste, Hectoreis cognite maior auis,
uince mari: iam terra tua est: tibi militat arcus
        et fauet ex umeris hoc onus omne meis.
solue metu patriam, quae nunc te uindice freta
        imposuit prorae publica uota tuae.
quam nisi defendes, murorum Romulus augur
        ire Palatinas non bene uidit auis.
et nimium remis audent prope: turpe Latinis
        principe te fluctus regia uela pati.
nec te, quod classis centenis remiget alis,
        terreat: inuito labitur illa mari:
quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis,
        tigna caua et pictos experiere metus.
frangit et attollit uires in milite causa;
        quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
        ducam laurigera Iulia rostra manu."
dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
        proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
uincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
        sceptra per Ionias fracta uehuntur aquas.
at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
        "sum deus; est nostri sanguinis ista fides."
prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
        plauserunt circa libera signa deae.
illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,
        hoc unum, iusso non moritura die.
di melius! quantus mulier foret una triumphus,
        ductus erat per quas ante Iugurtha uias!
Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
        una decem uicit missa sagitta ratis.
bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
        uictor et ad placidos exuit arma choros.
candida nunc molli subeant conuiuia luco;
        blanditiaeque fluant per mea colla rosae,
uinaque fundantur prelis elisa Falernis,
        terque lauet nostras spica Cilissa comas.
ingenium positis irritet Musa poetis:
        Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
ille paludosos memoret seruire Sycambros,
        Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
hic referat sero confessum foedere Parthum:
        "reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:
siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
        differat in pueros ista tropaea suos.
gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
        ire per Euphraten ad tua busta licet."
sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
        iniciat radios in mea uina dies!



VII

sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
        luridaque euictos effugit umbra rogos.
Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
        murmur ad extremae nuper humata uiae,
cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
        et quererer lecti frigida regna mei.
eosdem habuit secum quibus est elata capillos,
        eosdem oculos; lateri uestis adusta fuit,
et solitum digito beryllon adederat ignis,
        summaque Lethaeus triuerat ora liquor.
spirantisque animos et uocem misit: at illi
        pollicibus fragiles increpuere manus:
"perfide nec cuiquam melior sperande puellae,
        in te iam uires somnus habere potest?
iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae
        et mea nocturnis trita fenestra dolis?
per quam demisso quotiens tibi fune pependi,
        alterna ueniens in tua colla manu!
saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto
        fecerunt tepidas pallia nostra uias.
foederis heu taciti, cuius fallacia uerba
        non audituri diripuere Noti.
at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis:
        unum impetrassem te reuocante diem:
nec crepuit fissa me propter harundine custos,
        laesit et obiectum tegula curta caput.
denique quis nostro curuum te funere uidit,
        atram quis lacrimis incaluisse togam?
si piguit portas ultra procedere, at illuc
        iussisses lectum lentius ire meum.
cur uentos non ipse rogis, ingrate, petisti?
        cur nardo flammae non oluere meae?
hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos
        inicere et fracto busta piare cado.
Lygdamus uratur ñ candescat lamina uernae -
        sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi ñ
at Nomas ñ arcanas tollat uersuta saliuas;
        dicet damnatas ignea testa manus.
quae modo per uilis inspecta est publica noctes,
        haec nunc aurata cyclade signat humum;
et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,
        garrula de facie si qua locuta mea est;
nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
        codicis immundi uincula sentit anus;
caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,
        per nomen quoniam est ausa rogare meum.
te patiente meae conflauit imaginis aurum,
        ardente e nostro dotem habitura rogo.
non tamen insector, quamuis mereare, Properti:
        longa mea in libris regna fuere tuis.
iuro ego Fatorum nulli reuolubile carmen,
        tergeminusque canis sic mihi molle sonet,
me seruasse fidem. si fallo, uipera nostris
        sibilet in tumulis et super ossa cubet.
nam gemina est sedes turpem sortita per amnem,
        turbaque diuersa remigat omnis aqua.
unda Clytaemestrae stuprum uehit altera, Cressae
        portat mentitae lignea monstra bouis.
ecce coronato pars altera rapta phaselo,
        mulcet ubi Elysias aura beata rosas,
qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebes
        mitratisque sonant Lydia plectra choris.
Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae
        narrant historiae tempora nota suae:
haec sua maternis queritur liuere catenis
        bracchia nec meritas frigida saxa manus;
narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,
        in scelus hoc animum non ualuisse suum.
sic mortis lacrimis uitae sancimus amores:
        celo ego perfidiae crimina multa tuae.
sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris,
        si te non totum Chloridos herba tenet:
nutrix in tremulis ne quid desideret annis
        Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.
deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
        ne speculum dominae porrigat illa nouae.
et quoscumque meo fecisti nomine uersus,
        ure mihi: laudes desine habere meas.
pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo
        mollia contortis alligat ossa comis.
ramosis Anio qua pomifer incubat aruis,
        et numquam Herculeo numine pallet ebur,
hic carmen media dignum me scribe columna,
        sed breue, quod currens uector ab urbe legat:
"hic Tiburtina iacet aurea Cynthia terra:
        accessit ripae laus, Aniene, tuae."
nec tu sperne piis uenientia somnia portis:
        cum pia uenerunt somnia, pondus habent.
nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras,
        errat et abiecta Cerberus ipse sera.
luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:
        nos uehimur, uectum nauta recenset onus.
nunc te possideant aliae: mox sola tenebo:
        mecum eris, et mixtis ossibus ossa teram."
haec postquam querula mecum sub lite peregit,
        inter complexus excidit umbra meos.



VIII

disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas,
        cum uicina nouis turba cucurrit agris.
Lanuuium annosi uetus est tutela draconis,
        hic, ubi tam rarae non perit hora morae,
qua sacer abripitur caeco descensus hiatu,
        qua penetrat (uirgo, tale iter omne caue!)
ieiuni serpentis honos, cum pabula poscit
        annua et ex ima sibila torquet humo.
talia demissae pallent ad sacra puellae,
        cum temere anguino creditur ore manus.
ille sibi admotas a uirgine corripit escas:
        uirginis in palmis ipsa canistra tremunt.
si fuerint castae, redeunt in colla parentum,
        clamantque agricolae "fertilis annus erit."
huc mea detonsis auecta est Cynthia mannis:
        causa fuit Iuno, sed mage causa Venus.
Appia, dic quaeso, quantum te teste triumphum
        egerit effusis per tua saxa rotis!
[turpis in arcana sonuit cum rixa taberna;
        si sine me, famae non sine labe meae.]
spectaclum ipsa sedens primo temone pependit,
        ausa per impuros frena mouere locos.
serica nam taceo uulsi carpenta nepotis
        atque armillatos colla Molossa canis,
qui dabit immundae uenalia fata saginae,
        uincet ubi erasas barba pudenda genas.
cum fieret nostro totiens iniuria lecto,
        mutato uolui castra mouere toro.
Phyllis Auentinae quaedam est uicina Dianae,
        sobria grata parum: cum bibit, omne decet.
altera Tarpeios est inter Teia lucos,
        candida, sed potae non satis unus erit.
his ego constitui noctem lenire uocatis,
        et Venere ignota furta nouare mea.
unus erat tribus in secreta lectulus herba.
        quaeris concubitus? inter utramque fui.
Lygdamus ad cyathos, uitrique aestiua supellex
        et Methymnaei Graeca saliua meri.
Nile, tuus tibicen erat, crotalistria phillis,
        haec facilis spargi munda sine arte rosa,
nanus et ipse suos breuiter concretus in artus
        iactabat truncas ad caua buxa manus.
sed neque suppletis constabat flamma lucernis,
        reccidit inque suos mensa supina pedes.
me quoque per talos Venerem quaerente secundos
        semper damnosi subsiluere canes.
cantabant surdo, nudabant pectora caeco:
        Lanuuii ad portas, ei mihi, solus eram;
cum subito rauci sonuerunt cardine postes,
        et leuia ad primos murmura facta Laris.
nec mora, cum totas resupinat Cynthia ualuas,
        non operosa comis, sed furibunda decens.
pocula mi digitos inter cecidere remissos,
        palluerantque ipso labra soluta mero.
fulminat illa oculis et quantum femina saeuit,
        spectaclum capta nec minus urbe fuit.
Phyllidos iratos in uultum conicit unguis:
        territa uicinas Teia clamat aquas.
lumina sopitos turbant elata Quiritis,
        omnis et insana semita nocte sonat.
illas direptisque comis tunicisque solutis
        excipit obscurae prima taberna uiae.
Cynthia gaudet in exuuiis uictrixque recurrit
        et mea peruersa sauciat ora manu,
imponitque notam collo morsuque cruentat,
        praecipueque oculos, qui meruere, ferit.
atque ubi iam nostris lassauit bracchia plagis,
        Lygdamus ad plutei fulcra sinistra latens
eruitur, geniumque meum protractus adorat.
        Lygdame,nil potui: tecum ego captus eram.
supplicibus palmis tum demum ad foedera ueni,
        cum uix tangendos praebuit illa pedes,
atque ait "admissae si uis me ignoscere culpae,
        accipe, quae nostrae formula legis erit.
tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra,
        nec cum lasciuum sternet harena Forum.
colla caue inflectas ad summum obliqua theatrum,
        aut lectica tuae se det aperta morae.
Lygdamus in primis, omnis mihi causa querelae,
        ueneat et pedibus uincula bina trahat."
indixit leges: respondi ego "legibus utar".
        riserat imperio facta superba dato.
dein, quemcumque locum externae tetigere puellae,
        suffiit, at pura limina tergit aqua,
imperat et totas iterum mutare lucernas,
        terque meum tetigit sulpuris igne caput.
atque ita mutato per singula pallia lecto
        respondi, et toto soluimus arma toro.



IX

Amphitryoniades qua tempestate iuuencos
        egerat a stabulis, o Erythea, tuis,
uenit ad inuictos pecorosa Palatia montis,
        et statuit fessos fessus et ipse boues,
qua Velabra suo stagnabant flumine quoque
        nauta per urbanas uelificabat aquas.
sed non infido manserunt hospite Caco
        incolumes: furto polluit ille Iouem.
incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro,
        per tria partitos qui dabat ora sonos.
hic, ne certa forent manifestae signa rapinae,
        auersos cauda traxit in antra boues,
nec sine teste deo: furem sonuere iuuenci,
        furis et implacidas diruit ira fores.
Maenalio iacuit pulsus tria tempora ramo
        Cacus, et Alcides sic ait: "ite, boues,
Herculis ite boues, nostrae labor ultime clauae,
        bis mihi quaesitae, bis mea praeda, boues,
aruaque mugitu sancite Bouaria longo:
        nobile erit Romae pascua uestra Forum."
dixerat, et sicco torquet sitis ora palato,
        terraque non ullas feta ministrat aquas.
sed procul inclusas audit ridere puellas,
        lucus ubi umbroso fecerat orbe nemus,
femineae loca clausa deae fontesque piandos
        impune et nullis sacra retecta uiris.
deuia puniceae uelabant limina uittae,
        putris odorato luxerat igne casa,
populus et longis ornabat frondibus aedem,
        multaque cantantis umbra tegebat auis.
huc ruit in siccam congesta puluere barbam,
        et iacit ante fores uerba minora deo:
"uos precor, o luci sacro quae luditis antro,
        pandite defessis hospita fana uiris.
fontis egens erro circaque sonantia lymphis;
        et caua succepto flumine palma sat est.
audistisne aliquem, tergo qui sustulit orbem?
        ille ego sum: Alciden terra recepta uocat.
quis facta Herculeae non audit fortia clauae
        et numquam ad uastas irrita tela feras,
atque uni Stygias homini luxisse tenebras?
        [accipit: haec fesso uix mihi terra patet.]
quodsi Iunoni sacrum faceretis amarae,
        non clausisset aquas ipsa nouerca suas.
sin aliquem uultusque meus saetaeque leonis
        terrent et Libyco sole perusta coma,
idem ego Sidonia feci seruilia palla
        officia et Lydo pensa diurna colo,
mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus,
        et manibus duris apta puella fui."
talibus Alcides; at talibus alma sacerdos
        puniceo canas stamine uincta comas:
"parce oculis, hospes, lucoque abscede uerendo;
        cede agedum et tuta limina linque fuga.
interdicta uiris metuenda lege piatur
        quae se summota uindicat ara casa.
magno Tiresias aspexit Pallada uates,
        fortia dum posita Gorgone membra lauat.
di tibi dent alios fontis: haec lympha puellis
        auia secreti limitis unda fluit."
sic anus: ille umeris postis concussit opacos,
        nec tulit iratam ianua clausa sitim.
at postquam exhausto iam flumine uicerat aestum,
        ponit uix siccis tristia iura labris:
"angulus hic mundi nunc me mea fata trahentem
        accipit: haec fesso uix mihi terra patet.
Maxima quae gregibus deuota est Ara repertis,
        ara per has" inquit "maxima facta manus,
haec nullis umquam pateat ueneranda puellis,
        Herculis aeternum nec sit inulta sitis."
hunc, quoniam manibus purgatum sanxerat orbem,
        sic Sanctum Tatiae composuere Cures.
Sancte pater salue, cui iam fauet aspera Iuno:
        Sancte, uelis libro dexter inesse meo.



X

nunc Iouis incipiam causas aperire Feretri
        armaque de ducibus trina recepta tribus.
magnum iter ascendo, sed dat mihi gloria uires:
        non iuuat e facili lecta corona iugo.
imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae
        huius, et exuuio plenus ab hoste redis,
tempore quo portas Caeninum Acrona petentem
        uictor in euersum cuspide fundis equum.
Acron Herculeus Caenina ductor ab arce,
        Roma, tuis quondam finibus horror erat.
hic spolia ex umeris ausus sperare Quirini
        ipse dedit, sed non sanguine sicca suo.
hunc uidet ante cauas librantem spicula turris
        Romulus et uotis occupat ante ratis:
"Iuppiter, haec hodie tibi uictima corruet Acron."
        uouerat, et spolium corruit ille Ioui.
urbis uirtutisque parens sic uincere sueuit,
        qui tulit a parco frigida castra lare.
idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris,
        et galea hirsuta compta lupina iuba.
picta neque inducto fulgebat parma pyropo:
        praebebant caesi baltea lenta boues.
necdum ultra Tiberim belli sonus, ultima praeda
        Nomentum et captae iugera terna Corae.
Cossus at insequitur Veientis caede Tolumni,
        uincere cum Veios posse laboris erat;
heu Veii ueteres! et uos tum regna fuistis,
        et uestro posita est aurea sella foro:
nunc intra muros pastoris bucina lenti
        cantat, et in uestris ossibus arua metunt.
forte super portae dux Veiens astitit arcem
        colloquiumque sua fretus ab urbe dedit:
dumque aries murum cornu pulsabat aeno,
        uinea qua ductum longa tegebat opus,
Cossus ait "forti melius concurrere campo."
        nec mora fit, plano sistit uterque gradum.
di Latias iuuere manus, desecta Tolumni
        ceruix Romanos sanguine lauit equos.
Claudius a Rheno traiectos arcuit hostis,
        Belgica cum uasti parma relata ducis
Virdomari. genus hic Rheno iactabat ab ipso,
        mobilis e rectis fundere gaesa rotis.
illi ut uirgatis iaculans it ab agmine bracis
        torquis ab incisa decidit unca gula.
nunc spolia in templo tria condita: causa Feretri,
        omine quod certo dux ferit ense ducem;
seu quia uicta suis umeris haec arma ferebant,
        hinc Feretri dicta est ara superba Iouis.



XI

desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
        panditur ad nullas ianua nigra preces;
cum semel infernas intrarunt funera leges,
        non exorato stant adamante uiae.
te licet orantem fuscae deus audiat aulae:
        nempe tuas lacrimas litora surda bibent.
uota mouent superos: ubi portitor aera recepit,
        obserat herbosos lurida porta rogos.
sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum
        detraheret lecto fax inimica caput.
quid mihi coniugium Paulli, quid currus auorum
        profuit aut famae pignora tanta meae?
non minus immitis habuit Cornelia Parcas:
        et sum, quod digitis quinque legatur, onus.
damnatae noctes et uos, uada lenta, paludes,
        et quaecumque meos implicat unda pedes,
immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
        det Pater hic umbrae mollia iura meae.
aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
        in mea sortita uindicet ossa pila:
assideant fratres, iuxta et Minoida sellam
        Eumenidum intento turba seuera foro:
Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes,
        fallax Tantaleus corripiare liquor;
Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
        et iaceat tacita laxa catena sera.
ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
        infelix umeros urgeat urna meos.
si cui fama fuit per auita tropaea decori,
        Afra Numantinos regna loquuntur auos:
altera maternos exaequat turba Libones,
        et domus est titulis utraque fulta suis.
mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,
        uinxit et acceptas altera uitta comas,
iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili:
        in lapide hoc uni nupta fuisse legar.
testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos,
        sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces,
et Persen proauo stimulantem pectus Achille,
        quique tuas proauo fregit Achille domos,
me neque censurae legem mollisse nec ulla
        labe mea uestros erubuisse focos.
non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:
        quin et erat magnae pars imitanda domus.
nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:
        uiximus insignes inter utramque facem.
mi natura dedit leges a sanguine ductas,
        nec possis melior iudicis esse metu.
quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
        turpior assessu non erit ulla meo,
uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,
        Claudia, turritae rara ministra deae,
uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,
        exhibuit uiuos carbasus alba focos.
nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
        in me mutatum quid nisi fata uelis?
maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
        defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
ille sua nata dignam uixisse sororem
        increpat, et lacrimas uidimus ire deo.
et tamen emerui generosos uestis honores
        nec mea de sterili facta rapina domo.
tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen:
        condita sunt uestro lumina nostra sinu.
uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,
        consule quo, festo tempore, rapta soror.
filia, tu specimen censurae nata paternae,
        fac teneas unum nos imitata uirum.
et serie fulcite genus: mihi cumba uolenti
        soluitur aucturis tot mea facta meis.
haec est feminei merces extrema triumphi,
        laudat ubi emeritum libera fama rogum.
nunc tibi commendo communia pignora natos:
        haec cura et cineri spirat inusta meo.
fungere maternis uicibus, pater: illa meorum
        omnis erit collo turba ferenda tuo.
oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
        tota domus coepit nunc onus esse tuum.
et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
        cum uenient, siccis oscula falle genis!
sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
        somniaque in faciem credita saepe meam:
atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
        ut responsurae singula uerba iace.
seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,
        sederit et nostro cauta nouerca toro,
coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
        capta dabit uestris moribus illa manus;
nec matrem laudate nimis: collata priori
        uertet in offensas libera uerba suas.
seu memor ille mea contentus manserit umbra
        et tanti cineres duxerit esse meos,
discite uenturam iam nunc sentire senectam,
        caelibis ad curas nec uacet ulla uia.
quod mihi detractum est, uestros accedat ad annos:
        prole mea Paullum sic iuuet esse senem.
et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi;
        uenit in exsequias tota caterua meas.
causa perorata est. flentes me surgite, testes,
        dum pretium uitae grata rependit humus.
moribus et caelum patuit: sim digna merendo,
        cuius honoratis ossa uehantur auis.